Cornelii Jansenii ... Systema de gratia Christi methodice expositum, & theologice confutatum secundis curis R.P. fr. Fortunati a Brixia ... Opus posthumum

발행: 1755년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

fieri, quod efficaciter volumus'; non fieri, quod non volumus , niti inefficaciter , neminem esse puto , quum lateat. Itaque E 1 V AOq. Lil Coato. B Lino. Tu M

ta. 37. H, Omnis gratia efficax es sufficiens ; sed non viac sim omnis , gratia sitfficiens es efficax. Valeti enim illatio ς. ux est omnibus i notuml, ab iactu potentiam;

ANIMADVERSIO.

38. Mereffficiens dicitur gratia, per quam homo pq s. upetari bonum , sed illud non operatur.

39. Defficax potes esse gratia , quis sit fu cieηi.

Certum est enim , eam gratiam vere elle, recteque dici poste ine cacem V er quam 'fieo mediate , nec immediate possibile physice sit voluntati, ut bene operetur, quanavis alioquin & ipsam sit , hujusmodi , ut volun- Iatem ipsam ad bonum excitet. Proptere a CO-

62쪽

PRINCIPIUM I. IUNDAMENTALE.

Nihil velle nihilque i agere. se indum Jansenium modo polsumus sive boni. sive utili 'nui volantis no- stra praevia aliqua delecta ione, ad iillud volendum , fa

ciendumque excitetur & moveatur , - - - C- .ssa. i. Nihil enim ille tapius repetit, inculcatque frequentius , quam neminem amplecti aliquid , quou eum non delectat , ct voluntatem tuam , nisi aliquiu occum reris, quod deuefit atque invitet animum , moveri nullo pacto posse i 3 . eu'd enim inquit, volumus alia quid , ex delectatione nascitur , di quod, vehementius

63쪽

ici . Et alibi, quod voluntatem , inquit , ad vel is, vel nolle provocat, ct avocat , itemque potentem , di infirmam facit. .- . . .es delectabilis quaedam arrisse,seu complacentia objecti ,. quae motus omnes voluntatis ant ian kμr i, i σ, Viam parat , sise qua omnisto velle non dubitauom , quominus de omni prorsus humana actione, tam bona scilicet, quam maia , id ille intelligat. Ait quippe , delectationem universos humanae volotatis motus tangere 16ὶ , sive re pectu cujuslibet operationis locum habere , quod v luntas si e delectatione velle , aut moveri ηullo parito positi ir , ac demine luctationem , qua ad cohyentiendum , facieηdumque alii id fossicitamur reperiri non tantum adi opera bona , Ied etiam ad mala 18 . Certo certius itaque est , nihil secundum Jan senium in 1 Iulit: - posse; nihilque modo posse agere si- ilωd e nialit,i nisi voluntas nostra praevia alii dςlectatione moveatur, atque ad illud volendum,

i , Ibidem.

64쪽

Duplex est delectatio , quae modo ad volendum;& operandum nos movet , terrena , & coelestis. Priama sollicitatur voluntas nostra ad volendum , quod malum , sive iniustum, est. , Secunda excitatur eadem ipsa ad volendum , quod est bonum, sive justum. 3. Docet enim Jausenius , quamdiu in hac vita mortali vivimus , esse in homine luctam quandam dum rum delediationum, noxiae, ct beneficae, terrenae , at que coelestis , quarum oralibet vicerit , animum s cum consentientem ac pronum trahit 19 . Alibi quoque idipsum repetens , ait , pugnam istam exerceri, quatenus delectationes duae carnis , di spiritus inter se decertant , utram utra superatura , di animi cossen

sum pos se tractura sis io . Tum paulo post , d

testationes , inquit , camis , ct spiritus , quas Augum fisus inter se pugnantes praedicat, ut animam i in eo sensioηem trahaat , non fuat aliud , nisi δια ista con cupiscentiae , ac desideria carnis . , re spiritus at . Illius proinde judicio, constantique sente tha, voluntas nunc recte, num perperam facit, prout coeli, aut te B 3 rete is ' de Gratia Chrisi cap.

65쪽

rae delectatio confe6um ejus abripuerit et et . Terrena siquidem delectatio causa est , ipso docente , cur ab Adami poseris justitia deseratur , ac deserendo peccetur a 3 , nempe nullum peceatum fieri ait ab homianibus , quin volvatas, quamvis per sei am ad terea dum prompta sit , quadam dele flatione. prius titillanteoe proritante provocetur , ut ita quodam quasi diaboli adjutorio impulsa ad ruinam pertrahatur et ). Hinc

vicissim sit , eodem teste , ut necessaria sit contraria delectatio , nempe delectatio coelestis , qua tamquam comtraria morbo , quo voluntas) affigitur, exto queatur consensus ejus delectationi repugnanti , di retorqueatur sursum , ut sic blandienti delectantique si ritui affixus, ct quasi suspensus ex Deo , non amplius

is veterem libidinis servitutem detrahatur as . Ce te , ut idem ipse antea dixerat, cum peccatum, di r die radium omnino contraria sint , hoc ipso quod docet Augustinus ita peccata perpetrari, ut voluntas tem rena quadam deleritatione praecedente praeparetur , di impellatur, Lectoribus intelligendum relinquit id , quod toties de carissi delectatione atque suavitate ad jus tia m. opstandam conferente tradit , ex generaliori quadam est arena ratione ad voluntatem tam sublimibus operibus praeparandam multo metis esse necessarium, ut eo tamquam adjutorio S. Spiritus astuta , di et vata , ct concupis extiarum suarum visco expedita, in veratisines caelo dixηas prorumpere di evolare posit et O . Duae itaque secundum Jansenium sunt delecta

66쪽

J A NssN I A Mi. P. Irtiones , quibus voluntas nostra ad operandum movetur, caelestis nimirum, & terrena. Prima excitatur voluntas ad operandum , quod iustum est: i secunda ad operandum, quod est injustum. Verum enimvero ,

. Considerandum attente est , animoque alte i figendum , utramque hanc delectationem secnndum Jansenium esse indeliberatam , hoc est , rationis advertentiam antevertere , omnemque praecedere consensum liberum voluntatis. Inquit enim Jansenius : Delectati. tua , nempe coelestis , quam au metata opera bona S.

Augustinus exercenda postulat , non es aliud , quamaritus quidam in deliberatus , caelitus immissus in v luntatem , per quem ei bonum propositum vel suaviter tantum placet qui actus subinde simplex voluntas diacitur , aut etiam complacentia , aut amor voluntatis,

respondens pastoni amoris sensitivi vel etiam in soanum appetendum commovetur et 7 . Tum paulo post. dicimus, inquit , delectationem tuam , seu suavitatemis Augustino celebrem , esse partim primum illum , ct in deliberatum assectum animae , qui actualis compi centia es; partim etiam , ct crebro fecundum, qui d siderium in deliberatum dicitur , quibus anima ita fu viter ae delectabiliter in bonum appetendum rapitur, ut voluntas ei actu libero libertate a coactione) eo sentiat, ae bonum Hligat, tanto vehemestius, quanta fortius illis actibus rapitur 28 . Demum pluribus praemissis, contare ait , delectationem illam caessem, B q. qua

67쪽

se aliud , xi si amorem, desiderium a Spiritu Sa eo inspiratum , quo mens hominis improvise , ct m- delibetate , ac delectabiliter tangitur, ct suaviter a Agitur legi Dei α9 Alibi quoque , postquam dixit, neminem posse. Namplecti aliquid, quod eum non delectet, addit, uelectationem qua movemur ad volendum bonum in nox esse in hominis potesate sed inspirari'

tia Dei, non nutu nosro, aut operum merito compar

xi 3o . Hactenus de deIectatione caelest. Ad terrenam vero quod jectat, ait Jansentus: Delectatis , ex qua peccata pro uum , son es illa, proprie dicta delectatio, quae es tertius actus animae , di tamquam quies dein

derit, etiam gaudium appellari solet sed es τὰ ipse

primus concupiscentia motus , quo bono terreno quasi coaptatur animus , vel desiderium indeliberatum , quo urgetur ad malum 3I . Infra vero manifestum ellepit, delectatioram , quae consensum in peccata praecedit,

σ suusionem sequitur , no esse aliud , nisi desiderium issilicitum indeliberatum , quo animus etiam repugnaxs in peccatum inhiat, vel certe primum ipsum concupiscentiae motum , tamquam a orem quemaam indeliberatum , per quem homini etiam lavinoi Ieccare lubet, quamvis cresensio non sequatur 32 . Docet ta dem universaliter alio loco , id , quod voluntatem ad velle , vel nolle provoeat et e luctabilem quandam arrisinem , seu complaceηtiam objecti , quae motus omnes volvatatis antegredit- , re viam parat.

68쪽

J A N S x N I A N i. P. I. . sine qua omnino velle aeon potes 33 ). Dubium 'non est autem , quominus de motibus liberis sive deliberatis voluntatis id Jansenius intelligat. Ergo si deIelectabilis illa arrisio , seu complacentia objecti , sine qua voluntas secundum Jansenturi nihil omnino velle potest i motus omnes ipsius Voluntatis antegreditur, indeliberatam ipsam esse , consectarium est ; adeoque

SCHOLION. s. Ita porro de natura delectationis , qua secundum Jansenium humana voluntas ad volendum movetur , Jansenium ipsum sentire , fatentur omnes , qui illius systema de medicinali gratia Chrisi exposuerunt. Consulat, si quis dubitet, P. Dechamps lib. 3. Jansentana disp. 3. cap. 6.n. 3. Diroysium dii sert. de jusa quinque prop. condemnatione cap. I. Lescium Crondermum elucia. doctrinae Augustin. de Gratia lib. I. cap. q. T.& 8. P. Gravesonium in suis Elisolis Theologico olemicis , Archiepiscopum Viennensium tum in suo Janserismo redivivo P. I. art. I. tum in Documento Pasti rati P. 2. art. I. s. 3. ac demum P. Berti tom. 3. de

Theolog. Disciplinis , & P. a. suae Apologia. COROLLARIUM I. s. Haec igitur cum ita sint perspicuum remanet, quidquid modo agimus , necessario secundum yansenium ex terrena , vel caelest indeliberata delectatione proficisci. Falsum enim esset , si secus , humanam volum

33 Lib. 7. de Gratia ciristi cap. 1. - -

69쪽

susTEMATI statem, nisi aliquid occurrat, quod ipsam taleiiDrate delectet , moveri , utique ad operandum, nullo pacto posse. Propterea COROLLARIuM U. 7. Agimus moti a terrena indeliberata delectatione , quidquid a delectatione coelesti minime excitati ope

ramur.

SCHOLION. 8. oriri ex terrena indeliberata delectatione v luntatem nostram movente, quidquid agimus ipsi , minime moti a delectatione coelesti , certum adeo Jans nio est, ut nihil magis. Ait quippe, terrenam carnalis cupiditatis delectationem ita humanae voluntati d minari , ut quocumque illa se vertat , quidquid declinet , quoscumque vultus, ac formas induat , quantumcumque se viribus sursum tollere , quibuscumque bene vivendi stimulis incitari videatur , ηοη posit ab ilia se viscos catena expedire, nisi prius eali inem ejus lux sesis nempe coelestis delectatio) efugaverit , o Egos terrenae cupiditatis compedes fregerit et quod , inquit ille, quamdiu non fit, in tenebris, hoc es, in pee-catis jacet , tenebras diligit , in agendo cessando δε-ctatur. Quidquid enim dilexerit, creaturae limites non egreditur, di ita perpetuam terrenae coηcupiscentiae chrenam trahit , cujus vinculis , di servitute detinetur 3 . Etenim, ut alio habet loco, in eo sita est captivitas arbitrii, orta ex Adae culpa, quod: Voluatas conm

Lib. a. de Patia risic P. a

70쪽

J A Stat E N I A N I. P. I. 27 eupiscentiae terrenae visco intime penetrata ,semper re in omni actu motibus ejus feratur, ac referatur; imperio ejus, di ponderi indesinenter inferviens ; eodem plane modo, quo voluntas Beatorum in omnibus omnino motibus se vis divin.e charitati 33 . Contendit propterea , nisi Deus coelesti delectatione voluntarem deliniverit , v luntatem ipsam nunquam posse praecepti justitiam, nempe quod bonum est , implere , vel velle , sed si suos actus circa praeceptum exercere videatur , nonnisi 1n terrenarum concupiscentiarum , ac delectationum, vel proprii fastus fructum terminabuntur. Coelesis enim illa suavitas mollit viam , ut voluntas ex carnalium

rerum visco emergere possit , re se ipsam in jusitiam diligendam figere. Ex quo consequenter fit , concludit Jansenius , ut si illa, nempe coelestis delectatio , desit,

voluntas velut torpens ac mortua , nihil omnino boni amplecti posit , quemadmodum etiam e contrario nia

hil in earnalibus diligendis prosequi potes , nisi quod

eam ante delectamerit 36 . Ea igitur modo est, secum dum Jansenium, conditio humanae voluntatis , ut agat mota a terrena indeliberata carnalis cupiditatis delectatione, quidquid a delectatione coelesti minime excitata operatur. ANIMADVERSIO U.

49. Necessitatem caelestis delectationis in voluntate, ut quod justum est, operetur , oriri ait Jansenius non ex natura ipsius voluntatis , sed ex ejusdem culpa , quatenus nempe factum est , originalis peccati

SEARCH

MENU NAVIGATION