D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Declinatio in laudem artis MED Ieae. sit, dijs habiti sint , velut Apollo, & hujus filiush, IEsculapius quod ait Plinius in singula quosdamna inventa deorum numero addiderunt, aut certei, divinis honoribus digni fini existimati, velut A:-ρ . sclepiades,quem Illyrici numinis instar receptum, di Herculi in honoribus aequarunt. Non quidem, . Probo quod fecit antiquitas, affectum sane ac judicium laudo, quippe quae recte & senserit & deis claravit, docto fidoque medico nullum satis dire si um prῆmium persolvi posse. Etenim si quis

iiij secum reputot, quam multiplex in corporibus h iii. manis diversitaS, quanta ex aetatibus, sexu , rea gionibus, coelo, educatione, studijs, usu, varie- . tas, quae infinita in tot millibus herbarum ne quidui interim dicam de caeteris remed80 quae alibi aliae nascuntur discrimina. Tum quot sint morborum . Genera, quq trecenta nominatim fuisse prodita . scribit Plinius, exceptis generum partibus, qua-j, Tum Omnium quam nullus sit numerus,facile per li. Pendet, qui tantum norit quot formas in se febris. vocabulum complectatur, ut ex uno caeteraesti, mentur, exceptis his,qui quotidie novi accrescunt, neque secus accrescunt, quam si de composito cumi arte nostra bellum suscepisse videantur. Exceptisi venenorum plus mille periculis, quorum quot. species sunt, tot sitim mortis genera, lodidem remediorum differentias flagitantia. Exceptis casibus quotidianis, lapsuum, ruinarum, niptionum adumonum, luxationum, vulnerum, atque his

332쪽

86 Def. ERAsMI ROTERO DAMi, consimilium quae prope cum ipso morborum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet, quanta sit in corporum coelestium observatione difficultas, qui niti cognoris, sepenumero venenum erit, quod in remedium datur. Ne quid interim commemorem, sepe fallaces morborum notas, sive coloris habitum spectes, sive loth Ggna rimeris, sive pulsus harmoniam observes,Velut hoc agentibus malis, ut hostem medicum fatilant, & imponant. I antum undique sese effundit difficultatum, ut mihi difficile sit omnes vel oratione prosequi. Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum varietates studio per ui, obscuriatates ingenio assequi, difficultates industria per vincere, ac penetratis terret fibris, excussis undique totius naturae arcanis, ex omnibus herbis,fiuticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex ipsis denique venenis, cunctis humanet vitet malis, efficacia quaerere remedia, atque horum Opportunum usim, ex tot autoribus,tot disciplinis, imo& ab istis sideribus petere. Hqc, inquam, tam abdita rimari cum,tam ardua viribus animi adipisci, tam multa memoria complecti, tam necessaria ad salutem universi mortalium generis incommune proferre, nonne prorsiis homine maius ac plane divinum quiddam fuisse videtur . Absit invidia verbis. Liceat id quod vero verius est ingenue praedicare. Non me iacto sed artem ipsam egero. Etenim si dare pilam proprium dei munus est,

certe

333쪽

Declamatio in laudem areis M E D I at. 8ν certe datam tueri, iamquefugientem retinere, deo proximum fateamur oportet Quanquam ne prius quidem illud, qu od nos seli deo proprium esse voluiamus, medicorum arti detraxit antiquitas, ut credula ita gratissima. Nam aesculapij quidem ope Tyndaridam Sc post eum complures ab Orco in lucem tedisse credidit. AElclepiades hominem e

Xanimatum, elatum, comploratumque abrogo domum vivum reduxisse legitur Xanthus historicus catul Leonis occisum,prqterea & hominem quem Draco occiderat, vitae redditum fuisse posteris prodidit,herba quam halin nominat. Ad hqc Iuba in Africa quendam herba revocatum ad vitam testis est. Neque Vero laboraverim, si sint apud quos haec fide careant. Certe quod agimus admirationem artis , tanto magis implent , quanto magis supra fidem veri sunt, & immensumesse fateri cogunt, id quod vero supersit.

Quanquam quantum ad eum attinet, qui vitae redditur, quid refert, utrum anima denuo in artus relictos divinitus reponatur , an penitus in corpore sepulta, morbique victoris oppressis viri bus arte curaque medici sitscitetur atque eliciatur, iamque certo migratura retineatur φ An non pene paria sunt, mortuum restituere,& mox moriturum servare φ Atqui permultos nominatim recenset Plinius libro historiae mundanae septimo, qui iam elati partim in ipse rogo, partim post dies complusculos revixerint. Miraculum olt, quod

F paucis

334쪽

38 Def. ERAs MI ROTERODΑΜΙ, paucis dedit casus. Et non magis mirandum,quod quotidio multis largitur ars nostra φ Etiam si hanc duo Opt. Max. debemus, cui nihil non debemus ne quis haec a me putet arroganti' dicta quam verius. Coni plurium morborum ea Vis est, ut certa

mors sint, nisi praesens adiit medietas, velutistuporis,qui mulieribus potissimum solet accidere, ueluti syncopis profunda, paralysis, apoplexia. Neque desunt ulli vel seculo, vel genti sita in hanc rem

exempla. Hic qui mortem ingruentem arte sita depellit , qui vitam stibito oppressam revocat nonne ceu numen quoddam demim ac propiatium semper habendus est Quot censes homi nes ante diem sepultos fuisse priusquam medicorum selertia,morborum vires, & remediorum n turas deprehenderat ' Quot hodie mortalium millia vivunt, valentque, qui ne nati quidem es.sent, misi eadem haec ars, & tot nascendi distriaminibus remedia, & obstetricandi rationem reperisset y Adeo statim in ipso vitae limine, &

scens, salutarem medicorum opem,miserabili voce implorat. Horum arti vitam debet, & qui nondum vitam accepit, dum per eam prohibentur abortus, dum mulieri seminis recipiendi,retinendique vis consertur, dum pariendi facultas datur.

Quod si vere dictum est illud , Deus est juvare

mortalem, prosecto mea sententia aut nusquam

locum habebit illud nobile graecorum adagium 'αν ωπου δωμονιον, aut in medico fido

335쪽

Declamatio in laudem artis MEDICae. δ' proboque locum habebit, qui non iuvat modo, Verumetiam servat. An non igitur ingratitudine ipsa videatur ingratior, ac ipsa prope vita indignus qui medicinam alteram secundum deum

Vitae parentem, tutricem, serratricem, vindicem, non amet, non honoret, non suspiciat, non veneretur φ Cuius presidijs nunqua ulli non est opus. Nam reliquis quidem artibus, nec semper, nec

omnes egemus. Hujus utilitate mortalium omnis vita constat. Nam fac abesse morbos , fac omnibus prosperam adesse valetudinem , tamen hanc qui poterimus tueri,nisi medic' ciborum salutarium ac noxiorum disci imen,nisi totius victus, quam graeci dieram vocant,rationem doceat.Grave mortalibus est onus senecta, quam non magis licet effugere quam morte ipsam. Atque ea medicoru opera multis contingit,ium seri',tum multo etiam levior.Neque enim fabula est quinta, quam vocant essentia, senio depulis hominem velut abiecto exuvio reiuvenescere, cum extent aliquot huius rei testes. Neque vero corporis tantum quae

vilior hominis pars est, curam gerit, imo totius hominis curam agit , etiamsi Theologus ab animo, medicus a corpore stimat initium. Siquidem propter arctissimam amborum inter se cognationem & copulam , ut animi vitia redundant in corpus, ita vicissim corporis morbi animae vigorem aut impeditur ut etiam extinguunt. Quis

aeque pertinax stillor abstinentiae, sobrietatis,

336쪽

Def. ERAS MI ROTERO DAMI, moderandae irae, fugiendae tristitiae, vitandae a pulae, amorisabijciendi, temperandae Veneris,a

que medicus φ Quis esticacius siladet aegroto, ut si vivere velit, & salutarem experiri medici opem, Prius animum a vitiorum colluvie repurget ς Ι-dem quoties vel diete lica ratione, vel ope phasemaeeutica bilem atram minuit, labantes cordis vires reficit, cerebri spiritus fulcit, mentis organa purgat, ingenium emendat, memoriae domicilium sarcit, totumque animi habitum commutat

in melius, nonne per exteriorem ut vocant hominem, & interiorem servat. Qui Phreneticum Lethargicum, maniacum, syderatum, lymphatum rellituit, nonne totum restituit hominem φΤheologus efficit ut homines a viiijs resipi;cant, at medicus efficit ut sit qui possit resipiscere. Frustra ille medicus fit animae, si iam fugerit anima, cui paratur antidotus. Cum impium hominem ibito corripit paralysis, apoplexia, aut alia quaedam praesentanea pestis, quae vitam prius adimat, quam vacet de castiganda cogitare vita, hunc qui restituit, alioquin infeliciter in suis sceleribus sepeliendum , nonne quodammodo tum corpus, tum animum ab inferis revocat In eum certe

locum reponit hominem, ut ei in manu jam sit, si velit aeternam mortem fugere. Quid siuadebit lethargico Theologus, qui suadentem non a

diat φ Quid movebit phreneticum, nisi medicus prius atram bilem repurgarit φ Pietas ceteraeque

337쪽

Declamatio in laudem artis MEDICae. ylvirtutes, quibus christiana constat felicitas, aba nimo potissimum pendent, haud inficior. Caeterum quoniam is corpori illigatus , corpore is organis velit nolit utitur, fit ut bona pars bonae

mentis a corporis habitu pendeat. Permultos homines infelix corporis, temperatura , quam

graeci modo κροιο ν, modo συνμα vocant, Velut

invitos ac reclamantes, ad peccandum pertrahit, dum animus insessor flustra moderatur habenas, frustra Bbdit calcaria, sed equum serocientem,in praecipitium sequi cogitur. Animus videt, an, mus audit, sed si oculos occuparit flaucoma, si aurium meatus crassiis humor obsederit, stultra vim sitam habet animus. Odit animus,irascitur animus,aut vitiostis humor mentis organa obsidens in caussa est,ut Oderis,quem amore dignum iudices,irascaris cui nolis irasci.Philosephiae seminam in hoc sitam esse fatetur Plato. Si rationi pareant affect', atq- ad eam rem praecipuus est adjutor medicus, hoc agens,ut ea pars hominis vigeat sapiatq- cuius arbitrio geruntur, quaecunq; cum laude geruntur.Si hominis vocabulo censentur indigni qui pecudum ritu rapiuntur cupiditatibus,huius nominis dignitatem bona ex parte debemus medicis. Id cum maximum sit in singulis ac privatis,quanto praeclarius est benefiςium, cum id prestatur iii principe φ Nulla fortuna magis est obnoxia malis hujusmodi, quam felicissimorum regum. Quos

autem rerum tumultus ciet unius homunculi vitia-

338쪽

set Def. ERAS MI ROTARO DAMI, tum cerebrum' Frustra reclament qui stat a consi- Ihs, diuis o princeps, ad te redi, ni medicus arte sua, neque volenti, neque sentienti suam mentem reddiderit. Si Caligulae fidus adfuisset medicus non usque ad pugionum ac venenorum scrinia in perniciem humani generis insanisset. At que ob eam sane causam publica consiletudine re ceptum est apud omnis orbis nationes, ne princeps usquam gentium agas absque medicis. Proinde cordati principes, nulli unquam arti plus honoris habuerunt, quam medicinae. Quandoquidem Erasistrams ut reliquos tacea Aristotelis ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum centum talentis donatus est aPtolomaeo hujus filio. Quin & divinae literae iubent medico suum haberi honorem, non tantum ob utilitatem verumetiam ob necessitatem, ut in caeteros bene- meritos ingratitudo sit, in medicum impietas,

quippe qui tanquam beneficij divini adiutor, id

arte sua tuetur, quod optimum nobis & charisitimum largitus est deus, videlicet vitam. Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico , cui toties debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico,cui toties debemus. Pietatem debemus his, qui hostem a cervicib' depulit,& medico non magis debemus,qui pro nobis servandis cum tot capitalibus

vitae hostibus quotidie depugnat φ Reges ceu deos sisspicimus

339쪽

Declamano In laudem astis M 1 D I C 'Isuspicimus quia vitae, necisq; ius habere creduntur, qui tamen ut possint occidere,certe vita non aliter dare possunt,nisi quatenus non eripiunt, quema modum seruare dicuntur latrones,si quem non i gulent,nec aliam tamen vitam dare possunt,quan corporis. At quanto propius ad divina benignitatem accedit medici beneficia. Hominem iam i feris destinatum,arte,ingenio,cur fideq- sua,volutex ipsis mortis faucibus retrahentis φ Alijs in rebus profuisse sit officium, eterum in certo corporis

nimiqε periculo servas se plusquam pietas est.Adde his quod quicquid in homine magnum est, erudiatio latus,naturae dotes,aut si quid aliud, id omne medicorum arti acceptum seramus oportet,quate nus id servasitae quo ne reliqua quide queant sub sistere.Si omnia propter hominem,& hominem iapstim servat medicus , nimirum omnium nomine gratia debetur medico.Si non vivit,qui vivit mo bis obnoxius,& vitam salubrem aut reddi aut me tur medicus,an non conVenit hunc ceu Vitet paren tem agnoscere'Si res exoptanta est immortalitas,

hanc medicorum industria,quoad licet meditatur, quae vitam in longum prorogat. Quid enim hic notissima referam exempla, thagoram,Chrysippum,Platonem,Catonem Censorium, AntoniumCalliorem,cumque his innumerabiles, quorum plerique medicinae obis servatione, vitam ab omni morbo liberam, neque fatiscente ingenij vigore, neque conculta memoriae soliditate, neque fractis aut labefactis sensibus, ultra centesimum annum prorogarunt. An non

istuc

340쪽

s 'ERAS HI Ror o DAMI, istuc est imortalitatis quam speramus , hic iam nunc imaginem quandam exhibere ἶ Christus

ipse immortalitatis autor ac vindex unicus, COI-pus assiimpsit, mortale quidem illud, sed tamen nullis morbis obnoxium. Erueem non horrui morbos horruit. An non plucherrimum fuerit, nos principem nostrum in hoc quoque pro viribus imitari φ Apostolos quorum nemefere non multam vixit aetatem, caelos legimus interfectos legimus aegrotasse non legimus. Quocunque pacto hoc illis contigit, certe prestat idem ars medicorum, quod illis praestitit sita felicitas. Nec enim audiendos arbitror, qui nobis non minus indocte, que impudenter solent illud obiicere. Virtus in infirmitate perficitur somniantes Paulum gravi capitis dolori fuisse obnoxium, cum ille infirmitatem vel animi tentationem, vel quod vero propius est, improborum hominum molestam insectati onem appellet. Atque idem ille Paulus, inter a postolicas dotes donum curationis recens iit. Iam auget & illud non leui argumento medicinae gloriam quod & Caesarearum legum maiestas , &pontificiorum autoritas sese ultro medicorum iudicio submittit, velut in quaestionibus pubertatum, partuum ac veneficiorum. Item in quaestionibus aliquot matrimonium facientibus. O nova dignitas medicinae. Agitur de capite hominis & i dicis sententia pendet ex medici praeiudicio.Sum

mi pontificis pietas, si quid indulget in nonnullis

SEARCH

MENU NAVIGATION