D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Declamatio in laudem artis M E D I c ae.

non aliter indulget nisi medicorum accedat calc lus. Atque in decretis Romanus pontifex, episcopum eum qui delatus fuerat tanquam foedo imis manique morbo obnoxius, ex medicae rei iudicio censet aut amouendum episcopatu , aut filo loco restituendum. Dirus autem Augusinus ex medicorum

consilio feri iubet quidque faciendum est, etiamst nolit

aegrotus. Idem honorem medico debitum, hoe

est artis & industriae praemium, recte eripi scribit ab eo qui detinet, velut ab iniusto possessore, da quod alienum est mala fide occupante. Quin i,

quoque qui conoeptis praecaminibus , daemones impios E corporibus humanis exigunt,non raro in consilium adhibent, velut in his morbis, qui s cretis rationibus, quaedam sensitum organa spiritusque vitiant, & adeo daemoniacam speciem imitantur, ut nisi a peritissimis medicis discerni

non quaeant, sive sunt crassiores aliqui damones, ut sertur illorum varia natura qui medicam etiam opem, sentiant, sive morbus aclio penitus intimis animi recesiibus insidet, ut a corpore videatur alienus. In cuius rei fidem dum m innumeris mihi compertum eXemplum refero, quaesis ut me patienter audiatis. Panaceum celeberrimi nominis medicum adolescens colui, is me teste quendam 'restituit nomine Phlyarium, patria Spoletanum, qui ex vermibus in novum maniae genus inciderat, ita ut in morbo probe teutonice loqueretusi

quod uti constabat uiaus nunquam potuerat.Quis

342쪽

ys Des ERAS HI ROTERO DAMI. imperitus rei medici, non hunc demoniacum vel . dei erasset etiam ς At is hominem facili paratoo; remedio menti reddidit. Redditus sibi leutonia ce nec loquebatur,nec intelligebat. Quod si quis

hunc vere detmoniacum fuisse contendat, ea saneres vel maxime medicorum illustrat artem, cui compertum est,& daemones impios parere,quemadmodum in restituenda vita, ita & in exigendis spiritibus divinet virtutis tum ministri, tum aemu let. Neque vero deerant, qui factum hoc magicis altibus tribuebant, quorum ego calumniam, arti

nostret gloriet laudique Verto, per quam ea praestantur, quq vulgus hominum humanis viribus praestari posse non credit. Optimo igitur jure,pAscis seculis, cum nondum sordidi quaestus &spurcae voluptates vitiassent omnia, medendi ars inter omnes: una, divinis ac summatibus viris, opulentissimis regibus, clarissimis senatoribus pretia pue cordi fuit, nec alia mortalium generi gratior. Siquidem Moses ille magnus, non alia ratione, qua artis medicet cibos suos distinxisse creta ditur. Orpheus Graecorum vetustissimus, de viaribus herbarum nonnulla prodidisse legitur, Homerus ipse, citra controversiam, unicus ingeniorum sons, plurimus est, & in herbarum commemoratione, & in laude medi corum. Is,& Moly, nobis depinxit, herbarum omnium teste Plinio, Iaudatissimant,efficacem adversus veneficia. uius inventionem Mercurio tribui, hac Vlyssem situm adversus

343쪽

Deiamlutio in Lugeni artis MEDI Gae. 9 adversiis Circes pocula praemuniens. Idem nepe thes indicat in conγivijs adhibendum, quod maerorem tristitiamque discutiat. Porro Machaonem, Paeonem, Chilonem, Podalirium, ut hac arie praestantes, saepicule non sine honoi e commemorat, quorum arte non lotum heroibus, verum ipsis

etiam di, subventum esse fingit. Illud videlicet

subindicans, summis etiam principibus medicorum praesidJs opus esse. Atque horum vitam medicis in manu elle, qui in caeteros omneis ius vitae ac necis habere videntur. Quid quod idem poeta, libro Iliados undecimo bujus anis prolessionem longe pulcherrimo nobilitavit elogio ς cum ait. Unum medicum pluris habendum, quam caeterorum hominum permultos. Rursima sibi, medicum ita notat, ut dicat eum eluditum in omnibus, palam testans id quod res est,hanc aetem non una aut altera disciplina, sed omestim artium cognitione circuloque, tum praeter exactum ingenium, multo etiam rerum usti constare. Pythagoras ille Samius, cui divinitatem quandam tribuebat antiquitas,de naturis herbarum nobile volumen reliquilia Iegitur. Atque ut Platonem,

ristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem Censorium, Varonem praeteream, qui

bus studio fuit, hanc artem suis vel studijs, vel ne gocijs admiscere. Mithridatem Ponti regem,non perinde regnum, alioqui locupIetissimum, non tam unius ti viginti linguarum miraculum, quam G rei

344쪽

Def. ERAsΜI ROTERO DAMI, rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum virum declaravit, qui artis huius commentati nes, & exemplaria, estectusque in alcanis retia quit, ut autor est Plinius. Cuius & hodie, nobile Theriacae genus nomine celebratur. Nunc fere regium habetur, aleam ludere, Venari, nugas agere. At olim populi Romani principibus, nihil magis erat curae, quam ut ex longinquo no vis importandis herbis, rem medicam adjuvarenis.

neqtie populo fili tum orbis domino non aliud erat munus gratius. Quid quod Christus ipse discipitiamum omnium S. autor & princeps lese non Iureconsultum,non Rhetorem,non Philosophum sed medicum p1ofessus est, dum de se loquens,negat opus esse medico ijs qui bene habeant,dum Sa minitanus vulneIibus oleum ac vinum infundit, dum sputum Krrae mixtum illinit oculis caeci. Quid quod idem, hac potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus, se e paulatim in animos atque astectus hominum insinuavit ' φNon auro, non imperijs, sed morborum rem dijs. Quod ille nutu fecit, nempe deus, hoc medicus pro virili sua, cura imitatur. Neque deest his quoque divina vis nimirum medendi viribus, in hunc usum rebus a deo inditis. Nec alio viatico magis instruxit Apostolos, mandans, ut hoc protinus ossicio sibi devincirent, hospitem, medentes, inquit, morbis illorum, & ungentes oleo. Paulus ille magnus dum Timotheo tuo modicum

345쪽

. Declamatio in laudem artis MEDICae. 'qdicum vini praescribit usium , ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam medici partibus utitur Sed quid hoc mirum in Apostolo,cum Raphael angelus,Thobiae caecitati medicans,hinc

nomen etiam invenerit, apud arcanarum rerum

studiosos φ O coelestem, vereque sacram disciplinam, cuius cognomento divinae illae mentes insigniuntur. Inter mortales alij alias artes vel discunt, vel profitentur, hanc unam oportebat ab omnibus disci, quet nulli non est necessaria. Sed Oheu perversissima hominum iudicia, Nemo nescire sustinet, quis numus legitimus sit, quis adulterinus, ne quid fallatur in re vilissima, nec scire studio est, quibus modis id quod habet, opismum tueatur. In numismate non credit alienis oculis, in negocio vitet ac sanitatis clausis quod dicitur oculis, sequitur alienum iudicium. Quod si totius artis absoluta cognitio,non potest nisi pauci, contingere, quam totam v tam huic uni studio dedi- earunt, certe partem eam, quae ad mendam valetudinem pertinet, non conveniebat quenquam nescire. Etiamsi bona pars dissicultatis , non ab ipsa arte, sed ab improborum medicorum vel institia, vel ambitione proficiscatur. Semper apud efferas etiam ac barbaras nationes sanctum ac venerabile fuit amicitiae nomen. Atque is egregius habetur amicus, qui se fortuni utriusque comitem sociumque praebebat, quod vulgus amicorum velut hirundis aestate, rebus secundis adsint, rebus G et . adversis

. . Disitiroci by Corale

346쪽

1oo Def. ERAsΜI ROTERO DAMI, adversis,quemadmodu ille ingruente bruma deum lant. At quanto syncerior amic' medicoqui Selet citam avium exemplo,quas narrant nusqua aCasj

montis incolis conspici, nisi cum illarum praesidio est opus adversus vim locustaru fruges Vallantium rebus integris ac laetis nusquam sese ingerit,in periculis,in his casibus, in quibus uxor ac liberi saepe deserunt hominem,uelut in phrenesi,phthiriasi,in peste solus medic' constanter adest,& adest non inutili ossicio quemadmodum pleriq; caeterorum,sed adest opitulamr',adest pro capite periclitantis cum

morbo dimicans,nonnunquam suo quoq;pericula.

Et o plusquam ingratos,qui talis amici officio se vati,iam depulso periculo medicu odisse possunt,

ac non potius parentis vice colunt ac venerantur.

Vulgare amic qui subinde salutat obvium,ad coenam rogant qui latus claudit ossicio pensant,& tale amicu ubi desierint egere aversantur'& ob hoc ipsi im aversantur, quod intelligant illius ossicio nullam meritis pare gratiam rependi posse. Quod si is optimus vir est qui maxime prodest reipub. ars haec optimo cuique viro discenda est. Iam vero si qui sint, qui rerum pretia malint utilitate quaestuque metir1 licet haec ars divinior est, quam ut huiusmodi rationibus sit aestimanda ne hac quidem parte cuiquam aliarum cedit artium. Neque enim ulla magis fuit frugifera, & ad rem si ibito parandam qque prqsentanea.Erasistratus citius a te memini, a rege Ptolomeo, Crmbulus ab Alexandro Magno, praemijs ingentibus ac vix credendis

347쪽

Declamatio in laudem artis MEDICae. Iordendis donati leguntur.Quanquam quod tandem praemium non exiguum videatur, repetasum se Vatori capitis pro cujus unius salute tot hominum milia depugnabant φ Quid ego nunc commemorem Casitos,sorpitanos, Arumcios, Albutios,quia bus Romae tum apud principem, tum apud populum immodicum quaestum fitilla refert Plinius. Quanquam quid nos haec ex priscis aetatib' repetitam',quasi non hodie cuique complures silererrant, quos haec ars ad Croesi opes evexerit 8 Rhetorica, aut poetica non sit nisi insignem.Musicus ni prae pilae,estirit. Iure consulto tenuis proventus est, ni sit eximi'.Sola medicina quomodocunq ; doctum sit,ac tuetur,Innumeris disciplinis,infinita rerum

cognitione constat res medica & tamen frequenter unum aut alterum remedium alit idiotam,Tantum abest,uthaec ars sterilitatis damnari possit. Ad

de quod caeterarum artium non ubique paratus est quaestus.Rhelox frigebit apud Sarmatas.Iuris caesaxei perit' apud Britannos. Medicum quoquo terrarum sese contulerit,suus comitatur honos, siuum sequitur viaticum,ut in nullam disciplinam verius competat vulgatissimum illud graecorum proverbium, το ἡ παπα γε ri M. Sed hoc ipsi imindignatur Flinius , aut certeiapud hunc alij, quaestum esse medicinae professionem. Major est, fateor haec facultas, quam ut quaestui lucroque serviat.Sordidarum iss est artum,Sed nimis in gratum esuam selam sua fraudare gratia,cui nulla

348쪽

1or Ds ERAsΜI ROTERO DAMI, par gratia rependitur. Egregius medicus ceu nu . men quoddam servat gratis, servat & invitos. Sed impietas est, non agnoscere numinis beneficium. Nihil ille moratur mercedem, tu tamen dignus

qui legibus mulcteris ob insignem ingratitudianem. Iam haud quaquam me fugit, hanc egregiam artem & olim apud veteres audisse male, &hodie apud indoctos quosdam male audire. Catoni labia placuit, non quod rem damnaret , sed quod ambitiosam graecorum professionem non ferret homo mere Romanus. Isque tantum tribuit experientiae, ut artem esse uoluerit, sed idem uno versam graecorum philosophiam ex urbe pellen dam censuit. Exutimabat homo durus, ad purgandum hominis corpus fiassicere brassicam &crebros vomitus, & tamen ille ipse medicorum hostis, observatione medicinae, in extremam uiaque senectutem robur intactum tutatus scribitur. Solis, inquiunt medicis samma occidendi imp nitas est. At hoc nomine magis suspiciendi boni medici, quibus cum in manu sit, non solum ira

pune, Verumetiam mercede occidere, tamen servare malunt. Quod possunt facultatis est, quod nolunt probitatis. Decantatur jam passim i

ter pocula temulentorum adagium. Qui medice vivit, misere vivit.. Quasi vero felicitas sit, distendi crapula, rumpi venere, turgescero cerruisia, sepeliri semno. Sed istos Sycophantas quid opus est oratione refellere, cum ip. p etulantiae isti suae

349쪽

Declamatio in laudem artis MEDICae. Io 3 sitae satis magnas poenas dant arti, mox podagra contorti,paralysi stupidi, desipiscentes ante tempus, Caecutientes ante senectutem , iamque prius vituperatae medicinae, exemplo Stesichori, seram canunt palinosiam miseri. Et tamen his licet indignissimis, artis bonitas non gravatur esse praesidio quantum licet. Sunt qui mutuato ex vetere comoedia scommate , vocent medicos σκατοφα-ς. Quasi vero non isto nomine , Vei praec pue laudari mereantur , qui

quo subveniant hominu calamitatibus , ex illa sua sublimitate sese ad haec sordida deij-ciant. Quod si medicis tantum esset Ilipei ci. iij, quantum istis est procacitatis , liceret pansim impune mori. verum habet hoc ars nostra cum bonis regibus commune, ut bene faciat, ac male audiat. Quod si maxime sunt,ut sunt in hoc ordine, qui 'se pro medicis gerunt, cum nihilminus sint quam medici. Si sunt, qui pro remedijs venena miniitrant, si sunt, qui ob

quaestum aut ambitionem aegrotis male conlu-lunt,quid iniquius est, quam hominum vitia in artis calumniam detorquere Sunt & inter sacer dotes adulteri, inter monachos homicidae ac piratae, sed quid hoc ad religionem per se optimam. Nulla tam sancta professio est , quae

non sat sceleratos aliquot. Votis quidem omnibus optandum, omnes principes ciusmodi elle'

350쪽

xo De . ERASΜΙ ROTERO DAMI, nomine. Nec tamen ideo damnandus est principatus, quod nonnulli sub eo titulo pretdones, reique publicae hostes agant. Optarim & ipse

medicos omnes Vere medicos esse, nec in his locum graecorum proverbio in οὶ βουσιε, - , ναυροι Δέri γῆς αροτηρες. Optarim ab omnibus eam praestari sanctimoniam, quam Hippocrates sacramento verbis solemnibus concepto a prosecsoribus exigit. Neque tamen huc non enitendum

est nobis, si a plerisque negligi conspicimus. Sed quoniam huius Mumenti tanta est ubertas, uiri praestantissimi, ut dissicillimum sit in eo di--endi finem invenire, ne non p stem, quod initio stim pollicitus, tempestivum arbitror, universas eius laudes summatim complecti. Etenim si per multas res sola commendat antiquitas, hanc artem primam omnium repperit necessitas. Si scientiam authores illustrant, huius inventio semper dijs attributa est. Si quod auto ritatis addit. honos, non alia tam passim actam diu divinos honores meruit. Si magni fiunt, quae summis viris probantur, haec summos reges, haec prim tes, non silum delectavit, verum etiam illustravit. Si difficilia quae sunt ea sunt& pulchra, nihil hac operosius, quae tot disci Plinis, tantarum rerum pervestigatione usuque constat. Si dignitate rem aestimamus,quid excel-Ientius, quam ad dei benignitatem proxime ac cedere ' Si facultate, quia potentius, aut eiu-

ι , , cacius,

SEARCH

MENU NAVIGATION