장음표시 사용
431쪽
lo interdum si in molliores , nihil impedientibus magistris
Christianorum, concederentur. Sed sponsarum , & matronarum quarumdam vestes, stolasque imprimis pretiosas quandoque fuisse, colligi sacile ex Tertulliani sa) libris, cognoscique ex vitris quibusdam , quae a Bonarrotio sa) , aliisque
Antiquitatum Christianarum illustratoribus reseruntur, potest. Quamquam vereor , ne haec vitra non multo antiquiora quisquam Diocletiani temporibus esse putet. Orariis praeterea non viri modo, sed mulieres etiam Christianae uti ) consueverant. Erat autem orarium fascia quaedam oblonga, quae collo involvebatur. Cujus quidem generis longum amiculum esse arbitror, quo ornatae imagines matronarum in Coe-
meteriis sq) cernuntur . Annulos item gestasse 6 in & argenteos , di aureos, & aliorum generum metallorum Christianos jam usque a temporibus Apostolorum . nemo est . opinor,
qui neget . Quinetiam inaures . monilia 8ὶ , peri
scelia, aliaque magni pretii ornamenta habui me aliquas mulierum Christianarum, imprimisque eas, quae illustres nobilitate essent, divitiisque circumfluerent, constat . At earum, si quid in hoc genere contra modestiam , gravitatemque peccassent, reprehensa 9) a Patribus ratio est, ut quae adversari rectae insti,
432쪽
institutioni morum videretur . Calceis denique pedes Christianae seminae si) tegebant, soleisque , propterea quod minime decere putarent nostri, mulieres pedem saὶ ostendere . Contra viri, aut nudis pedibus 3) incedebant, aut calceis . sandaliis , soleis , soccisque utebantur , ut dignitas , consuetudoque regionum , quas incolerent, postulabat M . Velles autem Christiani, non solum operiendarum minus honestarum corporis partium adhibebant, qua in re in
credibilem eorum suisse diligentiam plane s) liquet; sed
etiam colendae , tuendaeque religionis, quam essent amplexi , caussa . Igitur si quas esse superstitione invectas norant, eas nullo modo sibi 6 dari patiebantur . Quamobrem dc Perpetua ,sociique Martyres,di qui Cypriani tempore pro Christiana Religione certarunt . laudati a majoribus nostris sunt, quod adeo strenue pugnassent, ut Ethnicos indumenta ejusmodi ipsis imponere conantes vicissent, eosque asu epto consilio, summa sortitudine. Constantiaque deterruissent. Illud quoque cavebant , ne qua mulier virilem, neu quis vir vestem muliebrem s8ὶ sumeret. Non enim fas esse arbitrabantur, ut sexum fingeret quisquam , seque jam talem non esse, qualis conditus a Deo est, simularet. Id C c c a vero
433쪽
vero cum ipsi curarent, tum Ethnicos arguebant, quod in eo genere & saepe, di graviter peccarent.
CAPUT VIII. Quemadmodum se Christiani domi, forisque
His moribus cum viverent Christiani, nullum in suis
privatis aedibus aut luxus , aut ornatus , qui minime deceret , indicium reperiri sIὶ volebant . Scilicet id agebant, ut specula , tabulae , sellae . mensae . lecti , Vasa , res denique Ceterae . quae aut ad cultum domus, aut ad similiae usum pertinent. non fastum , non superbiam , non ambitionem , sed velut imaginem quamdam modestiae, demissi animi, candoris, integritatisque morum . quibus illi virtutibus excellebant, proponerent. Neque in aedium modo, sed etiam in proprio ornatu eorum nihil lautum admodum , minusque compositum ad modestiam conspiciebatur. Atque ut levitate odiosam, exquisitamque nimis munditiam plerique omnes, ita multi agrellem, inhumanamque in eo sa) genere negligentiam
aversabantur . Quodsi qui sordido amictu , tuguriisque 3
utebantur, hi etiam laudandi erant, quod contem tu rerum caducarum, studioque sempiternarum , ac voluntate Veniendi in aliorum contemtum , placendi autem uni auctori Omnium bonorum Deo permoti hoc facerent. Tonsi magnam vi partem viri erant, ut praeseserrent gravitatem, atque a
. Ageundus Clemens Alexandrinus lib. a I. Stramat. e . in . pag. aso. seq. edit. n. Is I.
tamen tonsura ea fuit . ut crines non ad eutem eas. sed decuitati tantum . de attons essent, ut statua quadam , imaginesque veterum Chrissianorum apud Botium , Alinghum , Eottarium. laetium , Bonariotium exhibent . Adl-s, Lamlum ibid. pag. so. seq. Hinc Prudentius Hym no xx lx. Π. Σ. qui est de g. Cypriano par. a Q. edit. an. i aas. sanctum Martyrem, statim ac Christianus est factus, promissam decurtasse C artem seribit .
,, Dea a casaries compestitat ad breves capilloa.
434쪽
CHRISTIANARUM . LIBER III. 389
mollitie alienum animum; mulieres contra non item . At in
harum capillis nihil cernebatisi, quod bonam Iὶ, pudicamque seminam non deceret. Barbam viri non omnes; sed ut nutriebant, qui sane maximo erant numero, nullo articio aut lacandam a) , aut tondendam putabant. Quamquam ne illud quidem ferrent, ut nimium s3ὶ agrestis esset.
Vita autem eorum quotidiana sere haec erat. Mane, ut e somno excitabantur , surgebant, signoque crucis, quod plurimum contra hostes generis humani valere cognoverant, se munientes, orabant, gratiasque Deo , quod illos salvos, incolumesque s) servasset, agebant. In Ecclesiam inde, ut rei divinae interessent, precesque Divino Numini adhiberent,
se 6 conserebant. Quod si quidquam obstabat, quominus congregari possent, domi vel soli ), vel cum suis Sacra Biblia legere, hymnis laudare Deum, confirmare, daturos operam se, ut quae in baptismo promiserant, implerent, ob- sectare denique solebant, ut sibi auxilia darentur, quo justi,
prudentes, boni, pudicique 8) essent. Extremum 9 pre
r L ad Corinth. eap. I x. Clement Alex. I s. III. Padagogi es. κε. par. x r.ed e an. - 4 l. Tertullianus ιιε. de cultu Femina . cap. v.seq. Conser Lamium ibid. pag. a Clemen, lib. I i I. Padagogi es. xia pag.I 4 . di Tertullianus lib. vi milia Feminaν. p. v ara . pag. s'. ubi quoiaam accusans Christianos , qui in hoe genere peecabant. ,, Pr M prias, inquit, praestigias formae N hic sexus sibi agnoscit, barbam aerius eadere,intervellere.,, eii euutilare capillum, disponere. etiam colorare eanitiem, primam quamque subducere totiua ,, corporis lanuginem. pigmento quoque muliebri distinguere, cetera pulveris cuiusdam a spe ia, , ritate levigare , tum speculum omni oecasione contulere , anxie inlpieete . quum tameari eognitio Dei ademta plaeendi voluptate per luxuria vaeationem omnia illa ut otiosa . ne,, hostilia pulteitia recusantur ,, . Quam hic eleganter describit morea senum aliquorum huiusce temporis la Clemens Alexandrinus lib. x II. Pedag. cap. t. pag. 14st. 4 Id vero saeiebant, quoties aliquid aggrediebantur. Tei tullianua lib. H Gνona insitaris es. v. pag. Ioa. M.t. an. 374 . ., Ad omnem progrestim . atque promotum . ad tim-- nem aditam .&exitum , ad cateiatum , ad lavacra, ad mensas . ad lumina . ad cubilia, adis sedilia , quaeumque nos conversatio exereet, frontem erucis s aevio terimus .s Uide prudentium Hymn. Matur. v. I .seqq. pag. 3O. edit. an. Ioas. 4 Stato die fieri id eonsuesse scribit Plinius Nise. aeva l. lib. x. pag. cas edit. Cellari R Justinus Martyr Apori. I. pag. δε. erit. U. I 47. Sequiore aetate factum id est multo frequentius . ut ex Eulebit , Auctoris constitutionum ApostOLearum , aliorumque testimoniis iqua producam . ubi de sacris conventibus egero, plane costat. Atque quotidie sine eongreia tali Christianos initio . post ascensum Christi servatoris in Calum . solitos suisse , ut Eueha italain eelebrarent. Deumque laudarent, auctor est in Actis Apostolicis Lucas e. I I. v. fi eq.ν Adeutidus clemens Alexandrinua lib. vi a. Stromatem pag. yaa. edt. an. H 4 .s vide Iustinum Martyrem Apologia r. n. x I ar . pag. si. edit. Venera an. a 4 .s Justinus ibid. num. Lxv. pag. 4 s. 3e Clemens lib. v I a. Stromatum pag. 7ro. 'ae v. pag. 37 . similia scribuat Patris celeti, quorum testimouia, ne sim lanaus. praetereo.
435쪽
cum gratiarum actio erat. Post ad rem similiarem curan. dam convertebant animum , si erant Laici; sin autem Cle
rici. suis officiis I , muneribusque obeundis operam dabant . Iam vero pransum ituri , antequam discumberent, Deum sa) invocabant , quod ex illo cujusque actionis 3 ducendum esse initium intelligerent , utque ipsis cibus saluta
ris esset, orabant. Ac si Sacerdotum quisquam aderat, namque
hos aliqui ad prandium siepe invitabant, huic benedi
cendae mensae partes concedebantur; sin minus,riter familias id munus obibat ,& pransuris bene precabatur. Igitur cibos , qui appositi mensis erant, quasi sacri e stent, considerabant, adeo ut ne micam quidem panis excidere, projicique in
terram s) paterentur. Post prandium surgebant, lectoque capite quopiam libri alicujus sacri, gratias rursum Deo age
bant, conserebantque se aut ad laborem , aut ad ea opera, quae misericordia, caritati ve so) vocamus . Namque ad eos. qui vel adversa valetudine laborarent, vel paupertate conflictarentur, vel in carcere , religionis, aliusve rei caussa , erant, adibant, ipsosque rebus omnibus , ut poterant, juvabant . Qua in re utri, viri ne seminas 7 , an contra. superarent, certare Videbantur. Ubi tempus orandi instare animadvertebant , hora enim nona quotidie s8J orabant, colli
gebant se, precesque iterum sundebant, ut qui certo sci
a conset Tertullianum lib. 1 I. ad Uxorem east. 1 ν. pag. I s R. ubi consuesse Christiana aeriam mulieres scribit, . vicatim aliena. & quidem pauperiora tuguria circuire . . . . Inia careerem ad Osculanda vincula Martyris reptare. . . . Aquam sanctorum pedibus viscita dec.
et Tettuli. ibid. clemens Alexandrinus lib. vi i . Stramaleon pag. 7 a
436쪽
rent, quo sepius quisquam ad res divinas cogitationem conis verteret , eo ipsum conjunctiorem Deo suturum . Rebus. quae ad victum, familiaeque usum spectarent,diligenter administratis, domum parentes redibant, suosque ita , ut in catechesi audierant si) , instituebant. Quinetiam jejunia filiis interdum sa) indicebant, ut ex usu esse putassent. Αe filii quidem parentibus auscultabant, eisque in omnibus, quod nihil sibi praeter jus, sesque praecipi viderent, morem 3
gerendum arbitrabantur. Coenaturi, ut etiam post coenam.
eadem ipsa svi peragebant, quae ante, atque post prandium ab ipsis fieri consuesse diximus . Cubitum post recitatos hymnos, psalmosve, postque gratiarum is) actionem ibant. Sed ne opprimi se somno sinerent , surgere media nocte, 6 precibusque instare consueverant. In Senatu ο), in soro , in castris, in ossicinis, in viis ita se continebant, nihil ut fraudis. fallaciae. improbitatis
prae ferrent. Summa enim ubique integritate , sinceritate. castitate morum , virtute ab Ethnicis distinguebantur, adeo ut vel ipsis hostibus Religionis Christianae admirationi essent s8 . In Balneis, quorum frequens erat apud majores 9ὶ
a observatum id quidem a Frontone est l. e. Neque impeditum Id umquam ab Epistulatuit . quibus id iuris eompetebat, ut constat ex Tertulliani ιibro de Jejuniis cap. xi .les 3 3 t.
a Tertuli. tib . de Corona Mitie. cap. x r. pag. IO T. 4 Tertullianus tib. eodem cap. xv. pag. io a. clemens Alexandrinua lib. II. Padagog. cap. II. pag. Iaas Clemens Alexandriuus lib. I. Fadu. e p. v. pag. I ν . , , Ceterum . inquis, quibus,, uxores dueere eoneessum est . iis Padagogo opus fuerit, ut non interdiu mysti ea natura celeia ,, hrentur orgia . nee ex Ecclesia , verbi gratia . aut ex soro mane rediens, galli more coeat, ,, quando orationis , di lectionis, de effcaelum, qua interdiu sunt , operum , tempus est . , , vespere autem oportet post convivium quiescete , de FosT ATIA uia AcrioNEM , quae fit, , Deo pro bonis, quae pereepimus. a Tertullianus lib. 1 I. ad Uxor. e . .. pag. is Latebis ne tu t Ethnisum maritum), eum etiam per noctem exurgit oratum ν Nam plena erant omnia Christianorum . vide Tertulliani locum supra pag. ao . hujus
437쪽
nostros usus. incredibilem adhibebant curam, ne quid ab se, Christianisque ceteris minus I) honeste , casteque ageretur . Itaque mulieres sejunctim a viris sese lavabant. Ac si solae poterant, cavebant, ne aliae interessent, nudasque a aspicerent. Quod si erant aliquae tam male affectae, atque institutae, ut minus modeste quidpiam in balneis agere viderentur , eas s3 Episcopi vehementer reprehendebant, impediebantque, ne sibi ipsae nocere , aliisque detrimentum
immodestia , impudentiaque afferre possent.
a Consule clememtem extremo eogem LMi II. e ito Ambrosum I h. t. a. Ouse,i, Mianiserorum es. v. t. pag. aa. tem. II. opp. edat. Monachor. 5. Alaur/ qui . , mos vetus, ,, i M.t , di in urbe Roma . N in plerisque civitatibus suit, ut stit puberet eum patentiis ,, bus , Ee generi eum soceria non lavarent, ne paternae reverentia auctoritas minueretur: .. lieet plerique se te in lavacro . quantum pessunt, tegant, ne uel illi e . ubi nudam totum ., est eorpus, huiusmodi Iniecta sit portio. Conser etiam reta*il Anima ersiones in E ipsa ,, nii Harasm xxv. pag. s s. edit. Paris an. x. aa. a coissule sanctum Cyprianum ιιι. de Habs tu Virginum pag. ε o. MD. Venera an ira . in eumrim lib=um norat unes ibid.pag. 3 o. not. 7 1.seqq. . Adeundi cyprianus ibid. Clemens Alex. ibid. Se. synodus Laodicena can. xxx. p. ν s. t. r. Comal. evit. Paris. Hard. qui e non se habet . , , t d non oporteat aeria M. .. eiis deditos . aut elericos , aut continentes , vel omnem taleum chii manum Ia,aera eum ., mulieribus celebrare . quia hale apud gentes reprehenso prima estis . cransule Re vere g tum in eanon. xxxv i i . Confit. nullani pag. - rom. II. Pandre . canon. edit. an. 3a a. σνonaehoν. Uniaberi ν. adnotat. in locum supra descriptum Ambrositi. Extat in Bibliotheis ea C, anatens Mis. Dissertatio Italieo sermone perseripta a Dominaeo Georgio . eulus hee est anteiiptio . Deti' uso de' Batni appreso i Croetiana, quam aliquando fortasse una eum aliis eiusd m elarissimi uiri opusculis nondum editis publieabimus . Anno a so. Paulus Maria Pa..iaudii. Clelieus Regularis Theatinus vir doctissimus . & amleus meus sustulae m edidit li-hrtim venetii, vi Iriris Chrisianorum Balneis. Isque iam multos post Fabrietum numerat, qui de Balneis scripsemini.
438쪽
DA MORIBUS, OFFICIISQUE vETERUM cRRISTIANORUM ERGA ALIOS.
AC de moribus quidem , ossiciisque veterum Christia
norum erga se ipsos satis dictum est. Nunc de iis agam . ita ut initio constitueram . qui ad alios reseruntur . Quoniam vero in virtutibus praecipua numeratur caritas. midiumque , quo homo Christianus erga homines alicis serri solet , primum omnium quam insignis, quamque vehemens suerit amor , quo Christiani mortales quosque complectebantur, ostendam , inde cetera , quae ad rem , in
stitutumque meum pertinent, breviter , ut potero . Perse
quar . itaque finem imponam tertio huic de Moribus vete. rum Christianorum Libro .
De Caritate veterum Christianorum erga alios ETSI vero caritatem erga Deum, atque proximum unam, eamdemque si) Theologieam virtutem esse traditum summa consensione a scriptoribus nostris est, invenietiturque sortaste, qui de utraque diei priore hujusce libri parte.
ubi de amore in Deum egimus , debuisse putent; quum tamen hunc mihi ordinem jam inde ab initio praestituerim , ut nihil eorum, quae referri in alios possent, explicandum uspiam alubi arbitrarer , quamvis illud eum rebus , quae tractatae Priore, alterave in parte suerunt, conjunctum esset; serent, opinor, Lectores mei, ut institutam rationem sequar, aggre diarque hoc capite de amore , studioque veterum erga alios ho mines. velut proposueram , dicere.
439쪽
g. Ι. De amore , quo Christiani in parentes ferebantur. ΡRimum autem omnium incredibile filiorum erga paren
tes studium erat. Igitur non modo eos venerabantur, i) colebant, rebusque omnibus, cum per aetatem liceret, juvabant, sed etiam enitebantur , ut omnia eorum voluntate sacerent, non timore poenae permoti, sed incitati amore,
quem suis a Christo esse praeceptum cognoscerent. Quod si
parentibus Ethnicis utebantur , illis quidem plurimum tribuebant . modo ne quid juberent, quod cum religion Christiana pugnare videretur. Tunc enim summa erga il los pietate lati, orabant ipsos, ut veritatem agnoscerent, pertinacia sa) desisterent, seque jam . ut Christo cultum adhiberent. sinerent, ni perpetuo esse miseri, atque infelices vellent. Malle namque se Deo, quam hominibus parere . Ac saepe quidem hortatu, precibus, divinique numinis invocatione consequebantur , ut quos natura parentes sortiti, adversariosque experti essent, eosdem Ecclesiae conciliarent,
ac veluti filios in Christo contemplarentur. Ex qua re dici vix poteli, quantum gaudii, laetitiaeque perciperent 3). g. II.
s Nam s ineredibilis erat veterum christia oram erga mortarea eeteros. ut paullo post constabit . amor , vehemens quidem terte erga parentes fuerit, neeesse Ua . Hine apud Atin istbuin, Bollertu ri , Bosum , ceterosque Antiquatum insteipelotium Christianaeiam fiditores reis perire permulta lieei ep grammata . ex qui b. eosnosei poterit . quanta illi ipsi veteres iaparcntes caritate ser eatur . consei polletium pag. s 44sqq. pag. 3t .seqq. a vide Origenis lucum δεφνa pag. as γ. nor. I. Arnobii rhιd. pag. 3 s. not. I. Ae 'ertulis 1 ani testim. n uin tib. I. ad Marion. e V. xv. pag. 4 3. Acta sa. Perpe va, ac Felicitatis n. i in pag. st . erit. RManari. Veron. Acta S. Cytilli sueti apud eumdem pag. a D. seq. singulare exemi tum amoris filiorum Christianorum erga patente, legitur in Actis S. Phiιippiae . . si mraetia apud eumdem Ria,narrium pag. 36ε. num. v. si enim id laborabant, ut alios ad Velam religionem eon .erterent , de si eonvertissent a gaudebant , cur uon maxime pro patentum salute & Iabotaiant, & gaudium percepissent ρQuum Obigenes in carcere suam detineri Patrem scitet. epistolam ad eum scri t. qua etiam, atque etiam orabat . ut sortiter pugnaret . eoronamque a christo palatam aceipere ne eun ctaretur . vide Eusebium iis. v i . H. y. Feri. east. 1 I. ρ g. 133. His Cautabrig. sed tantus amor filiorum erga parentes fuit . ut post eorum interitum , etiam sese interdum proderet .
440쪽
g. II. De amore parentum erga filios. SIngularis item parentum erga filios amor fuit. Ex quα
re tanta illa cura eosdem recte I) educandi . instituendique prCficiscebatur , quam veteres posteris testatam esse voluerunt . Atque is quidem amor non Dusmodi erat , ut inania haec , quae sub oculos cadunt, filiis a parentibus optari, procurarique efficeret; divina autem bona . quae numquam excidant, non item . Immo vero solidae , veraeque illorum se licitati terrena omnia . quaecumqne tandem eisent,
poli ponebant, adeo ut divelli se ab iis libenter serrent , modo martyras illos , beatosque in gloria sempiterna suturos confiderent. Quo in genere illustria Sanctarum a) Sympho rosae , Felicitatis ,& Matris S. Martyris Mariani exem
pla suerunt. Quod si expetere illos martyrium videbant, laetabantur quidem, sed impediebant sq) tamen, ne ipsi
sese sponte judici offerrent, ne temeritate exitio sibi , nota saluti essent. Quin etiam evenisse aliquando intelligo , ut cum parenti mors impenderet , is , qui ad beatorum patriam
properaret, memor filiorum , amicos ad se vocaret, atque
a Vide Iussinum Martyrem Apologἰa a I. num. t v. pag. σε. edit. an I 4'. ubi Meleeo servati Christiano, a Deo dicit , ut stios . quos gignunt, aliosque m artat s in religione , ae
virtute initimant . Et Lactantaum , qui cum eat pat Ethnicos . quod insantes expotierent . quod eos Mon educarent, quod non virtute instruerent, satis indieat. Christrinos curasse , ut re ab se sisi Itistituerentua . Lib. . a. d. vinaν. In I tui. cap. xx. 49 a. pom. I. p. edis. an. N. Eadem sere habent ceteri Patre η . . t Athenagraraa 4 ut Tertuli lanus . ut Ct mens, qutilum testimonia , ne sim longus, laetius praetermitto. i a Ac a S. symphorissa apud Ruinartium num. a pari a . evit. Reron.
Acta S. Felieitatis Hud eumim Acy. M.A . sine. num. t I. seqq. pag. a 3. Atia Ss. Iaobi Manani apud eumdem num. κ I. pag. Iso. ubi hae leguntur , , Mael, abavo gaudio Mariani mater exultans, & palsone persecta, iam seeuta de filio . noti,, illi tantum coeperat. sed & sibi , quae tale pigrius ediderat gratulata die. Atque ut filii, salv-tem parentes proeurarent sempitetnam . nihili haec terrena btina pendehant . vide Eusebium lib. v a. μ'. Ereti cap. idi . t et . ea' κ a. 33 s. seqq. s Ita Origenia mater feeit. Vide Euseb. ias. vi. Hi L Eeel. eat . it. pag. asg. Q ni metiam Pater Origenis cum filium quadam ab se quaerere interdum audiret . quae exeedere vide rentur aetatem , ne sorte gnato mecaso , cur superbiret, eset, puerum obiurgabat, quam quam mirahatur, gratiasque Deo agere solebat, quod sibi filium tanto ingeniis piaedi tum deis eliset . viae s. cyprianum Epist. x xx. I, .aas. Acta Mart. s. Cyrr. de S. Ausus in m libQ. eontra GaudenIsum e . I a