Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1751년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

. 6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

que hostis generis humani. nutave animi institutisne irmius nostrum quisquam alteri suisset sici quod plerique omnes

Christiani si) pati non poterant ab se fieri statim atque se

collegisset, cognossetque factam ab se fratri esse injuriam, aut ipse per se hominem , quem laeserat, conveniebat, sibique, ut parceret, postulabat, aut mittebat, qui dicerent, graviter eum, quod peccasset, ferre,& veniam petere. Quo in genere Nicephorus Martyr magnam sibi laudem , & gloriam comparavit. Cum enim amicitia Sapricio cuidam presbytero conjunctus esset, quod accepisset, & quod intulisset injuriam, post ab illo coepit animo esse adeo abalienato, ut ejus ne susti

nere quidem aspectum posset. Eodem adversus Nicephorum Sa

pricius odio sagrabat. Diu cum hoc statu res fuisset, tandem reversus Nicephorus ad sanitatem, statuit finem injuriis sacere. Igitur amicos adiit, rogavit, ut adjutores sibi esse vellent, promisique sese Sapricio satisfacturum. Agnoscere namque,

dixit, suam culpam se, precarique proinde, sibi ut ille ignoscere ne gravaretur. Sapricius, qui tantam arrogantiam sumserat, ut serendus non videretur , negavit se , quam ille pete

., Ria perserimus , queeumque in nos homines , S ga monea mali moi Iuneue . ita uet etiam in viri ter horrendas rea . mortem, Λ iapplicia . ita, qui nos ita pertractane, miserieoidiam a exhiberi precemur . nee euiquam ne leviter quidem rependi velimus . ut nobis praecepit

a. novus legi,iator , quomodo non ea etiam , quae vos nihil laedunt . . . Observaremus Et a num. Naxv. pag. I ,. Est ρου vobis . S pro eliis omniLus hominibus , qui uos oderunt.., precamur . ut nobiseum gessi emet ea , in e in , quem S opera . x qu. Et, maxum eius no , , mitiis appellatione M.t . & doctrina sermones . A .aea imia de vim premiam clara sis, lutaminatum . ae in omnibus inculpatum deerarant . Iesum Christum blasphemias non evo- , malis . sed in eum crederat ea . saltitem ἱti secundo eius ad. tu . qui gloriosus futurus est .

., eonsequarnani M . Athenasolas pro C s. num. x . p. ad. M.t. laiadata , Inst. Theophilus Anti henus tib. x xl. a. Auria Gam num. xiv seq. p. 4i s. . l. Ut, in iis, ,. no. solum eos, qui nostri sunt seneris benevolentia complaciamur .... sed etiam animicos,, tit Alitarum Evangelium . . . Qui autem bene faciunt, eos non gloriari decet, ne . , studiosi stir homioibus placendi. c. . Vide igitur, an possint . aqvi talia edocentur , indis,, serentet vivere die. Tertullianus Apologer. c. vix . Rag. 3 e . . praeeptum est nubis, ,, inquat, ad redundantiam benignitatis εχ iam pro inimicis Deti in orate, di perseeutoribus no- , , sitia bona plerari . uri magis inimici, & perseeutores Christianorum , quam 4e quurum ., masestate convenimur in elimen λ sed etiam nominatim , atque manifeste , crate . inquit, a, pro Regibus. N pro initieipibus, di potestatibus, ut omnia tranquilia snt vobis. Et cap. TIR v I I. p. at . ,, si iti imi eos, ut supra diximus . iubemur diIipere, quem habemus odi se,, se, , Acta Ss. MAL se illitaviorum , qui anno eireiter a eo. passi sunt . quae ex cod. Couerrino edidit Ruinartius pag. . . AR SS. MAL Mneer. n. i. se habent: M Pro eis ora- ., vimus , quos iniuste patiebamur insesso, , , . Cyprianus ad DemetrianΛm I.

462쪽

CHRISTIANARUM . LIBER III. 617

que Nicephorus tulerit. Non tamen despondit animum. Adhibuit alios, qui voluntatem Sapricii hortatu , monitis, precibus, minis flecterent . Cum hos item nihil profecisse intellexisset, opem aliorum . qui plus auctoritate apud Sapricium valebant , imploravit. Obtestatus etiam , atque etiam viros est, ut ei presbytero , quae a Christo praecepta essent, in mentem revocarent. Agi de sempiterna hominis salute , ostendit. Demonstravit, eum, si pergat odisse, sempiterno esse interitu periturum. Quamobrem id eniterentur, idque omni studio , ac diligentia laborarent, ut ille pertinacia desisteret, ac sibi veniam roganti daret. Amici, cognitis Nicephori postulatis, nihil praetermiserunt, quod ad conciliandam inter eos pacem pertineret. Sed frustra is est omnis ab illis susceptus labor. Interea se va in Ecclesiam commota ab Ethnicis tempestas est. Paullo post Sapricius capitur, atque ad Praesidem adductus, consessiisque se Christianum esse, capitis condemnatur. Id ut nunciatum Nicephoro est, accurrit gratulatum Sapricio , atque advenisse jam tempus, ait, quo Martyr, oblitus injuriarum, misero sibi, ac suppliciter veniam poscenti parcat. Sapricius contra odio incensus,ne verbo quidem rogantem dignatur.Cum ad locum supplicii ventum esset rursumque Nicephorus pacem postulasset, Sapricius iratus, atque aegre serens, ne inimico parceret, mortem sibi perpetuam conscivit . Nam cum ei carnifex genua , ut flecteret, imperasset, paratum se dixit esse Christo maledicere, diisque, ut Praeses juvsisset. sacrificare. Lacrimari continuo Nicephorus, flere , Orare , plorare , atque implorare Sapricii fidem , ut adesset, cognosceret, animadverteret, quid egisset, utque se misere iret

perditum . Sed cum obstinatum, ac perviCacom in sententia manere vidisset, ne quid Sapricii scelere Christiana Respublica detrimenti caperet, ad Ethnicos conversus , ne arbitramini. inquit, recte ab Sapricio rem gestam esse si . Si negat ille , vobis ego nunc dico , atque confirmo, me esse Christianum , velleque pro Christo, quem ille ejuravit, vitam, si guinemque prosundere. Itaque a militibus comprehensus, &paullo post judicis sententia damnatus, ab carnifice tandem

463쪽

I 8 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

gladio interfectus est , ac martyr aeternam est in caelo consequutus se licitatem . Sed qui ita erant erga inimicos comparati, affectique animis , ut eos diligerent. ac selices optarent esse , proptereaque Deo commendandos arbitrarentur ; iidem si egere illos , morboque aliquo exagitari scirent, omni ossicio, diligentia, pecunia , rebus quibuscumque adjuvandos I) putabant.

Quod ut dissi teri Iulianus Apollata sa) , qui restituere super

stitionem Deorum conatus est , ita aequo animo ferre non poterat , ut qui nostros non solum non esse suis ratione pietatis superiores, sed ne pares quidem vellet. Quamobrem Pontifici Galatiae praecepit, ut hospitia extrui curaret, propterea quod nefas esse censeret. Ethnicos ab Christianis pauperes ali, quos ille Christianos Galilaeorum nomine appellabat , contumeliae caussa . At vero quoniam Ethnicorum simulata pietas in egentes erat, vera autem Christianorum , factum hinc est, ut hi quidem maximos, cum amietae ipsorum viderentur res esse . in virtute progressus facerent, illi contra conata perficere nequirent.

CAPUT II.

De pace, & concordia veterum Christianorum . emadmodum autem perturbatio esse, atque consu

sio ulla in eorum sive coetu . sive republica, sive socie tale queat , qui sese mutuo ament, ne suspicari quidem pol sum . Nam qui proximum diligit ut se ipsum , is, ne quid faciat cuiquam , quod sibi fieri nolit. cavet. Qui enim cum laedi se nolit, laedit alterum , nae is illum non modo ,

a clemens Alexandrinua ιib . i. Stνomareon pag. ν o. essit. ami a I. El, inquis, qui ,, persequitur. N odio habet, si indigeat, is qui est praeditus cognitione . parum curans eos ,, qui dicunt propter metum ei dedige . si non neerit propter inetum . sed ut ei orem scrinx, rct. Qui enim , ut Inimicis subventant, non parentie peeuniat. . . quom Aia non erit ins, tu as maior eorum exitias γ qui talis est, ex hoe prostrelitvr ad persecte serendum , & cui- ,, nam maxime , de quantum .& quando . di qu modo si datatua . Quis autem eius viri iure,, suerit inimi eos . qui nisi iam inimicit' arum ea uigam plabet oinnitio λ vide supra deseri Ptum ae i. Pontii Diaeiani de cyptiano iticum.

464쪽

CHRISTIANARUM. LIBER III. 6 I9ut ipsum se non considerat, sed ne ut amicum quidem . Igitur ex caritate , quae potissimum in caussa erat, cur nostrum nemo injuria alterum quemquam afficeret, aut prudens, vo

lensque laederet, summa in Ecclesia pax oriebatur , incredibilisque animorum consensio . Etenim ne in cogitationem quidem cadit, ut quis pacem cum iis non esse colendam putet, a quibus se diligi, non opinione, sed certo sciat. Tranquilla igitur omnia apud nostros I) erant. Ex qua re intelligebatur , quam esse memores eorum solerent, quae sibi a Christo , jam jam morituro magnopere commendata fuerant

a), quasi sutura indicta , & notae quaedam Christianismi essent. Quod si qua interdum dissensio in Ecclesia enascebatur. reperiebantur continuo, qui ei tollendae, restituendaeque paci studerent 3 . Atque ut omnes cognoscant , ex quibus ossiciis

a Caellius Ethnietis a pubi Minucium Felie em in Octam hane paeem Christianorum eae pena. 8a. euar. ara. io a. ,. Eruenda prorsus haec , iuqιιιι , di exeeranda eo , senso. Oeeuitia, , ni,tia , di insgnibus noscunt, & amant mutuo pene antequam n G, erine M . Iuli in iis Martyris polog.ψnum.κ v. pag. 3 a. edit. an. 1 7 7. demonstraturus , ut Christiana religio hominum animos, qui ad malum ferrentur. mutaverit e , , Quemadmodum . e nos. anouit, poli quam vel, - eredidimus ab istis quidem dele luimus , ae iesu ii ingenitum Deum pet eius filium sequimur r,, Ae qui cilim . . . mutuis odiis , Ee eaedibus p uanabam uet, S cum iis, qui tribules nostri non etari sint, communem socum ob diversa instituta non habebamus, nunc postquam Christus appa , , ruit. etinvictores sumus, R pro inimicis oramus, de quinos Iniquis od; is persequuntur ., eos suadendυ ilectere conamur is . Eusebius lib. I. pro. Evang. cap. x vis 2 3. ,, De M si, agmine , inquit , multitudo confluit, eiusmodique sermcinibus aures prabet, quibus adis eoereendam non actionum modo petulantiam , verum etiam earum , quae in sola mente ver- . . tantur , cogitationum turpitu3inem . . . Quodque nullum non genus hominum divinae dει- , , ct titiae praeceptionibus imbuatur . ut laeessenti uni inimicorum iniurias , exeelso. . . animo, , serte non mi tuis . ac smilibus Improbos homines ulei sei velit, ut iraeundiae . ut impo- ,, tentem , ac furiosum eupiditati omnis impetum rege te . at frenare conetur . Adeoque ut . . Opes , fortunasque suas , eum in opibus . egentibusque communieet . ut quemlibet hi minem ., COMMVNis MuM AN TAπει ri mitie eomplectatur , quemque vulgo tamquam peregrinum ha - ., hent, eum quasi naturae lege eoniunxi siniam , ae veluti fratrem agno leant is . vide Cy-st; atium ris de Unitate mel. p. te . seqq. odie. Uxori. Athaisasὐ- ιδ. - --ὲ δε rnaaionanum 3 a. pagis a. seq. tom. t. om eir. Paras Monae hor. s. Mauri. Vide Evangelium Iohan. eat . v. Id qumne praetcriptum ab Apostolo est Dis . ad mistraos xx i. m. . O ad Rom. es. xl v. v. s. r, es xi l. xt .seq.1 Hue spectat Epistola Cr mentis Romani ad Corinthios scripta, quo tolli dissensones . Aepax Eeeresae restitui posset. Quinetiam eam orta de paschate lites essent . Ire tis sequesterraei, litteras ad Victorem Ponti se em dedit, oravitque , ut ne gravius in Asianos Episeopos quidquam decerneret. Itaque stabilita pax est . Consule Eusebium lib. v. ms. eap. xxiv. pag. x s. edit. Cantabrig. Idem ipsum feeit Dion γ sus Alexandi inus Ephr. ad St,phanum Papam apud Eusebiuin lib. vi a. Hsi. Eeel. eap. v. pag. 333. Restituta autem pace se inmope. re gaudebant Christiani s quate Dionysus ibid. , , se ias stater . . aquis, eunctas per oriententiri de ulterius postas Eeelesas , qua prius erant discitia . nune tandem ad unitatem rediisse ... & omnea Ecclesiarum ubicumque Antistites unum, idemque sentire, de ob redditam insperata ,, paeem incredibili gaudio exultate .. . Huiusce paeis indicium osculum, quoi dare . ac acci- pete solebam in Ecclesa , erat 1 de quo alio loca disseram .

Diuitiaco by Corale

465쪽

2Ο ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Christianorum pax tanta, consensoque voluntatum proficisceretur , augerique continenter soleret, numeranda ordine esse, si non omnia, at praecipua saltem arbitror. g. I. m R Iigionis Chrisiana decreto , quo cavetur, nι

quis alteri, quod i fieri nolit, faciat. T Taque Decretum hoc a Christo Servatore , ejusque disci-- - pulis sancitum est, quod latissime patet, omniaque sere

genera ossiciorum erga homines ceteros continet, ut nemo

alteri audeat, quod sibi fieri nolit, ti) sacere . Atque id quidem tanta cura , studio , diligentia a nostris observabatur , ut vel ipsis Ethnicis moveret admirationem. Quare ut alia quaedam , ita hoc quoque a nobis quidam sunt eorum mutuati, quod plane perspicerent, hujus unius cultu &stabiliri, &vigere posse humani generis societatem. Nam Alexander Severus, vir is, qui tertio seculo imperium obtinebat, quum& praescribi haec a nostris, & observari cognosceret, Comprehensumque animo haberet, quae inde commoda in Ecclesiam redundassent, eam sententiam publicis operibus populi

Romani inscribi, atque hoc pacto publicari jussit, ut qui prospiceret, si servaretur, in re publica tranquilla omnia sutura sa). g. II. De mansuetudine, qua Gryliani homines ceteros prosequebantur, e bi socii religionis , sive contra Ethnici essent. Existit praeter ea ex caritate, eoque decreto , quod dixi

mus , mansuetudo, quae plurimum consert ad confirmandam animorum concordiam . Quamobrem Christus , qui cum hac virtute, ut ceteris omnibus, praestaret, tum quae e X

466쪽

CHRISTIANARUM . LIBER III. 62 Iea manare in hominum genus utilitas posset, cognoverat, auctor nobis fuit, ut se mitem, ac mansuetum imitaremur I). Itaque majores nostri mansuetudinem imprimis observa

bant, qua adeo excellere consueverant, ut non amicos m

do, sed etiam inimicos benigne complecterentur a . Quid pSi ne eos quidem minus comiter appellarent, a quibus vexari se, exagitarique perspiciebant 3) Θ Hac vero miti, plenaque humanitatis agendi ratione adeo res Christiana crevit. ut superatis hostibus, qui illi perniciem minarentur, in orbem terrarum universum vera permanarit religio 4). Propagato autem late, longeque Evangelio , saetum mansuetudine , & caritate mutua est , ut virtutes a nostris omnes co

lerentur , ac justitia, paceque Christianorum communis

tur , & stabiliretur Respublica s).si. III Procul ab invidia, atque Ossio

aberant.

IN Vidi vero esse qui poterant hi, quibus mansuetudo, atque humanitas tantopere cordi erat Z Quapropter Christiani, quos mites luisse imprimis, mansuetosque diximus, longe

a Matrh. p. xl. v. as. clemens Romanus Epis. ad Corinth. num. x ID. pag. x s. om. i. Cotiis. Duλ Rom. Pontis eiur. coutaAEI. ,, Memores sermonum Domini Iesu , Fn- , , quit , quos loquutus est , docens mansuetudinem , longanimitatem &e. a Athenagoras Legat. pro Chri num xx x. pag. so . ., Moderatam , inquit , di huma- ,, nitatis plenam . . . vitam se mut . . . Humanitatem eo perducimus , ut non anileos co- , , tum diligamus . 3 Tertullianus Apriet. cap. xxvr . pag. r4T. Mil. mp. an. IT 4. - periae. M Christia is nus nee in pauperem superbit . . . damnatus , gratias agit. dee. Clipene a lib. III. conrra Celsum num. v M. edar. Manaeho . S. Mauri tom. I. M Christiani quoniam henignam illam , mansuetamque legem servarunt, quam docti erant, ,, hostea non uleistendi, id a Deo consequuti sunt , qui semper pugna it pro illis, S opportu- ,, ni temporibus eoinpescuit eos , qui in Christianos insurgerent , & eos interseere in animo ,, haberent . . . sed eorum gentem prorsus extingui numquam permist Deus, immo consstere,, voluit, di uniψersam tetram salutati illa , a piissima doctrina repleti .s Theophilus Antioehenus lib. a a I. ad Autolyram num. xv. pag. 4 σ. edit. opp. IV. Veneta an . 4 . ubi de nostris ab omni inhumanitate alienis dixit: ,, procul autem abse ais Christianis , inqtiit, ut ita quidquam huiusmodi sacere in mentein veniae , apud quos adest, . temperantia , eontinentia colitur .... iniustitia exterminatur, peceatum radicitus evelli. ,, tur . iustitia exereetur , lex observatur . cultus Dei peragitur , Deus eonfitendo celebra ,, tur, veritas dominatur , gratia eustodit, pax communit, sanctum verbum manu ducit, is sapientia docet. vita dirigit, Deus regnat die.

467쪽

22 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

longe aberant ab invidentiae crimine i I). Si enim aliquos &doctrina, & virtute, & opibus, & dignitate illustres esse videbant , profecto eis non invidebant . Immo vero omni ossicio , ac diligentia erga illos sua Curabant, ut mortales quique , plurimi eos ab se fieri, avii marique sa), cognoscerent. Quod si ita ut evenire in magna hominum multitudine solet, ut inveniantur interdum aliqui male instituti, qui lium re , invidiaque incitentur nonnulli exsistebant eo vitii ge

nere in lecti, nihil eorum ab Episcopis s3 presbyterisque

omittebatur , quod conducere ad illos coercendos , reducendosque ad ossicium posset. Jam vero quod dictum de invidia est, idem omnino esse arbitror de odio Ita tuendum. Quare Iustinus Martyr in pri re Apologia id esIe nostrorum proprium affirmavit , ut qui odio , cum Ethnici essent, moti in alios saevirent, Christiani facti , pietatem . studiumque bene omnibus faciendi ostenderent cvi. g. IV. Rupienti litem non scribebant. Qid Z si nec rapientem in jus vocarent, nec ei scribendam

item arbitrarentur s)ZErant enim eorum permulti ita asiecti , ut si litem rapienti scripsissent , Pene metucrent, ne ulcisci

. Vide Iustinum Martyrem Dialago eum Trophonenum. xiv. edit. n. Veneta . t 4 . q. t is. Cur enim cuiquam invidere ut Cairimani, qui aι omni glor/a,-dignitaris aν d. refigeίant. Tertull. cap . -v 1. A log. pag. s. essit. cpp. an. 1 44. Norant se ii eee se peregrinos iu terris agere , inter extraneos factis inim/eos invenire . Ceterum genus, se d/m . spem, gratiam , dignitatem in Catis habere . Tertuli. irid. eop. I .pag. a. conscr uiatiue Ium Felicem in Octavio pias. I. eris. an. ετ a. a Atque hine sane dignostitur , quamobrem Antistites a doctiores , S virtute praestasirio.

res tantopere venerarentur a

t Consue Clementem Romanum Dist. t . ad Corinis. Num. g I. I g. t . ram. a. celia Dei. is. Rom. Pontis ediι Gutant. di praeclarum S. cyotiani ais Zelo, c, Livore librum pag. aa .seq. edit. Gon. 4 I. x x s. p. sa. Conser de C Iementem Alexandrinum III. v t r. SIM reen o. e. Neque vero vidisse eos Christiani poterant , quoa . ut ostendimus, diligebant . Practare Territullianus Apologes. es. x v m .pag. ra . ,, si inimicus, inqtiis, ut supra diximus, sub G mut diligere , quem habemus odisse λ

s vide Iustinum Martyrem ilia.

468쪽

CHRISTIANARUM. LIBER III. 623

ulcisci iniuriam si) velle viderentur . Quamquam non inficier, fuisse aliquos jam usque ab aetate Apostolorum, qui judi

cio apud Ethnicos sa) contendere non dubitassent . Sed eos Paulus Apostolus acriter reprehendit, accusatque, propterea quod ad eos non confugissent, qui Ecclesiae praesecti e sent. Veruntamen summam nolirorum hominum in hoc genere aequitatem , ac patientiam cum experiundo Ethnici quidam satis explorate cognossent, modum faciundum , ab eis

que torquendis desiliendum existimarunt s3 . Non is autem sum , qui nefas Christiano suisse, homini raptori diem dicere,

suumque argentum , patrimonium ve repetere, censeam. Im

mo vero de potuisse illos jus suum persequi, & secisse aliquando , quod poterant, non patior modo , sed etiam fateor . Atque, ut mittam de aliis dicere, fatis quidem celebre est Basilii Caesareensis Episcopi de Iuli ita Martyre testimonium, quia num ab ea . nescio quem , virum sublatarum suarum facultarum reum . sed accusatam, quod Christiana esset, maluisse sanguinem fundere, quam vivere , rursumque patrimonio potiri, scribit ). Alios item Athenagoras , & Melito Sardensis vixisse sua aetate confirmant, qui ultro sibi tolli, quaecumque possidebant s) , ferrent, neque eam ob rem apud judi

a clemens Alexandrinus lib. v I r. Stramaseon pav. ' 3 o. MD. an. 364 . ,, Dicerem, , eum , qui est affectus iniuria Iudicio contendere apud inius os , nihil est aliud , quam velle, , videri vieem reddere . N Velle iniuriam referre , quod quidem est ipsum quoque s ni ilue ν,, sacere iniuriam . Quod autem dieit Apostolus velle se aliquos apud sanctos Iudicio con- , , tendere , ostendit eos, qui petunt precibus, ut iis, qui secet utit iniuriam , par pari resera- ,, tur , 3e esse quidem prioribus seeundos meliores , sed nondum plane cihedientes, nisi iniuis,, tiae persecte obliviscentes ex doctrina Domini preeentur etiam pro inimicis . , ut, L i. ad Corinth. e . v I. v. a .sqq. 3 Iustinus ibid. . . Non enim reluctae ἔ Oortet. nequa imitatores e se maIorum vult Deus, is sed ut ratientia , & lenitate omnes a dedecore. S eupiditate abducamus, hortatus est... Quoil quidem 3e de multis , qui apud vos suerunt, demonstrare polluimis , qui ex violentis, ,, N ενε annis immutati sunt . . . perspecta t nostrorum a in itiiuriis pei et udis mira patien-M tia De. orat. do S. Iuritia Maνtyre , quam refert etiam Rulnartius in Aeris n. MM.snee. Napag. 433. euit. Veron. 3 Athenagoras Legat. n m. I as . ,, Neque ad peennias spectat . inquit , nim ἔ-- eorum iniuria, neque a 4multiam ignominia, nee ad aliud quidpiam rei maioris illata, , damnat Hae enim contemnimus , quamvis siuilio digna multis videantur , ut qui NON M.

Mus 3 sed corporibuη , ae vita nostra , pustquam pecunias proieeerimus insidiantur 3ee. Conser Metitonia loeum apud Eusebium tio. Iv. His. Eeel. east. M a . t s. essit. Canin

469쪽

24 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

cem quererentur, quamvis moleste pati se homines innocentes, optimae, sanctissimaeque religionis caussa, ad supplicium rapi dicerent. g. V.

Injuriarum, quas non tilisebantur, obliυisci sudebant. NEfas praeterea existimabant, ulcisci injuriam ; quod ita edocti a Christo Servatore , & Magistro generis humani essent si) . Qua re ab Ethnicis mirandum in modum di

stinguebantur . Nam qui ratione tantum se duci sa) jactarent Ethnici, illi quidem certe tam esse in vitio hominem putabant, qui inferret, quam eum , qui si posset, non propulsa

ret injuriam . Atque id quoque enitebantur nostri, non solum

facienti injuriam parcere; sed etiam oblivisci s) injuriarum.

Quae sane omnia, cum perspicua sint, veterumque scriptorum auctoritate firmata, longa oratione non egent. Quod si inveniantur aliqui rerum nostrarum ita imperiti, ut non potuistis nostros injuriam ulcisci, etiam si voluissent, defendant, hos scilicet

a clemens Romanus 's 3. r. n m. I. pag. xo. Colles. Dis. Rom. Pontis edit. Gurantii rom. t. Corintllitis laudat, qui, antequam F pistolam seripsisset, se vitierant i ut injuriaνum invitem aeeeptarum immemores in uassent. Consule Iustinum Martyrem Apalusa a.

num. xiv. pag. 3 a. Athenagoram Deo modo defer pro , ct Iegar. num. κ .pas. 3o . ubiis apus . inquit, reperietis impetitos homines , di opifices, di anu, , s minus verbia prae- ,, siare possint eam . quae ex doctrina nostra petet pitvr . utilitatem, at sactis eam . qua ex ani- , , mi inductione prosei scitiar. demon strate . Neque mim verba declamitant. sed re actari exhibent, rapienti litem non scribere . petenti s dare , proximum ut seipsum diligere . Et n. xxx v. pag. 3 3 a. Tertullianus Apoloseriei cap. xxxυ I. p. a 4. M Item si iidem, ait, laesis vieerre reserte prohibemur , ne de facto pares simus , quem possumui laedere λ Nam de isto,, Ips reeognose ite . Qnoties enim in Chrisitanos desaevitis partim animis propriis, partim M legibus obsequentes Quoties etiam praeteritis vobis . sio iure nos inimieum vulgus inva-- ait lapidibus, di ineendiis λ Ipsa baeehanalium stitiis nee mortui, pareunt Chri sitanis . se quin illos de requie sepulturae , de asylo quodam mortas, iam alios , sam nee totos avellant, is dimeent, distrabant . Quid tamen de tam animatis ad mortem usque pro iniuria tepet a-- tum Quando vel una nox pauculis saeuiis largiter ultionis posset operari , s malum inalo,, dispungi penes nos liceret Sed abse , ut aut igni humano vindieetur divinitas sectae, aut ,, doleat rati, in quo probatur dec. M . Consule etiam Eusebium lib. II. Prap. Ev. es. i v. p. 33. de Arnobium tis. a. p. a. edit. an. ios . a Cie. iii. i. d. metis eat r. p.aιs . e . Gen/υ. Olives. rom. I. 3 clemens Alexandrinus lib. v tr. Stromat. p. 7 33. essit. sv. n. to I. ,. Numquam is aeceptae memor est iniuriae , inquit, is, qui est ri aditus eogaitione , nulli indignatur, aut M in quemquam aeetbe invehitur. &c.

470쪽

i ieet refellere Tertulliani testimonio possumus I . Neque vero immemores solum erant acceptae injuriae, sed etiam illis nequaquam irascebantur , a quibus sese opprimi vide

g. VI. Chrisiani veteres serique omnes nemini maledicebant, aut contumeliam faciebant; immo vero bonum pro malo reddebant.

A Magistro autem Christo didicerant bene iis precari, ac

dicere, a quibus maledictis 3 exagitarentur . Atque confirmatos quidem in ea sententia Stephani Protomartyris

), virorumque Apostolicorum sin exemplis suisse, conflat. Igitur et si 6 ex Iudaeis potissimum cruciatus Christi Se GTom. III. Η h h vatoris,

, Apolet. tap. xxxv II. p. I t s. M si hostes exertos , inquis, non tantum v Indices oeeuia is tos agere vellemus , de es et nobis vis numerorum , di e piarum λ Plures nimirum Mauti, , , di Materim anni, Ipsque Parthi , vel quantaecumque unius tamen Ioel . & sutirtim finium, , gentea, quam totius Olbis . Nesterni furnus , & vestia omnia implevimus, ut bes, insulas. , , castella. municipia, eone ilia Ia, eastra ipsa , tribus, de eurias, palatium, senatum, is solum . sola vobis reliquimus templa . Possumus dinumerare exercitus vestios : unius Pro M., vincidi plures erunt . Cui bello non idone I , non promti fuissemus die. a Tertuli. Apolog. cap. xLI. pag. a 3 p. essit. 6 usu. an. a 4 . in Appenu a Maris. e. v. v. 44 4 Act. Apost. es. v II. v. 3 ρ.s 'i'. ad Rom. -. xi i. v. t . Benedicit/ . o. Ille maledicere . I. Car. eap. xv. m. t r. Maled imuν.-ἷmia rimus .s Justinui Martyr Dialogo eum Tophona num. xv a. p. in a. edit. an. '. , , Oeeidistis , ,, inquit, o Iudaei, iustu in , & ante eum Prophetas eius, di nunc eos . qui sperant in illum . R., In luminum Regem . di Creatorem universornm Deum , a quo missus est. aspernamini. Aeri quantum In vobia est, asscitis e tumelia , ditis devoventes in synagogis vestris eos . quiri in Chrisum et edunt. Neque enim ea voti a In ea potestas . Me maritis nobis tri eratis , pra- , , pter eos, qui nunc rerum potiantur, quoties autem adsuit, rem eoniae issis . . . Iniuriae, , ni, bis ...illatae non tanta in aliis gentibus eulpa resilet, quanta in vobis . qui illis etiam an- , , t te iratae de iusso, de de nobis , qui ab eo orti lumus mala opinionis auctores estia . Post ,, quam enim solum illum Ineulpatum , di iussum hominem , cuius vulneribus scantur . qui ,, per eum ad Patrem accedunt, eruet afficilis , eum eum seiretis ex mortui, resurreΨisse . , , di Caelum ascendisse , ut Prophetiae suturum praelicabant . non modri poenitentiam admisso is, , tum steterum non egistis. sed etiam selectos vitos tunc Hierosol1mis in n. Ivetium Cthem ., mis stis. impiam Christianorum haeres m prodiisse dicentes, eaque spargentes. quae in ,, nos, ah lix omnibus . quibus noti non sumus . dieuntur . Itaque non vobis solum iniquitatis, , eaussa estis . sed aliis etiam omnibus prorsus .hominibus . . . Lavamini igitur , & nune mun- ,, gi estote . N auferte nequitias ab animabus vestris , quemadmodum iubet Deus , ut hoe la.., vemini lava ero . 8e vera circum ei sone cireumeidamini in Noa enim hane quoque carnis citis, , evmeisonem, fle sabbata , & ferias omnes omnino observaremus . nisi cognitum nobis esset , ,, quam ob caussam haec vubis ipsis indicta sint, id est propter iniquitate a vestras, di eo tilis, , da

SEARCH

MENU NAVIGATION