Isagoge philosophica. Authore Petro Fonseca Lusitano D. Theologo Societatis IESV. Olyssipone apud Antonium Aluarez, 1591

발행: 1591년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

praedicabile, non est necesse,ut actu insit, aut praedicetur, sed ut in csse, ac praedicari possit; ita ut sit particulare, ac subiicibile, ut sic di cam, non opus est,ut actu subsit, praedicationemq; actu suscipiat,sed ut subesse. ac subis ci in praedicatione possit. Hac ratione, et si nec vigilans, erit uniuersale praedicatum resepectu hominis, nec vicissim homo, erit particulare subiectuna comparatione vigilantis, si nemo actu vigilet semper tamen illud est uniuersale, ac praedicabile comparatione hominis,& vicissim homo,particulare,di subilcibile respectu illius. Atque ut ex uniuersalibus quaedam minus uniuersalia sunt,ut homo, & albedo ; quaedam agis uniuersalia,ut animal S color;quaedam maxime, ut substantia , qualitas; ita ex particularibus quaeda sunt minus particularia, ut duo illa lana dicta, animal & color, quaedam magis particularia .ut homo S albedo; alia vero maxime, ut hic homo,& haec albedo;atque haec dicuntur singularia,& indiuidua. Singulare autem , siue individuum est id, quod unum aliquid cum sit, in pluribus esse, S de pluribus suapte natura praedicari non potest. Quae omnia eodem modo intelligenda sunt, atque in desinitionibus uniuersalis. Dicitur

sil sit

22쪽

CAPUT. III. - I Dicitur quoque indui iduum id, quod de uno solo praedicatur seu praedicari potest: qua inexplicatione, ex parte differentiat, quae illud ab uniuersali di tinguit,affirmatio simul praedicationis de uno, cum negatione de quouis alio coniungitur. Quamquam vero praedicatio eiusde omnino de se ipso artis expers est, di quodammodo nugatoria; neque eam Aristoteles praedicationis nomine dignatur comtrehendere, cum ait, a primis subitantiis nul .am esti prae Jicationem: comprehendenda tamen hic est in praedicandi verbo, ut definitio iuxta sententiam Aristotelis omnibus indiuiduis conueniat. Nam cum ille credat, primas substantias, quae sunt praecipua indiuidua, de nulla re praedicari posse naturali praedicatione ac directa; in directas vero, siue contra na. uram,& per accidens omnino reiiciat; efficitur ut illud unum, de quo illarum quaeq; iuxta hane diffinitionem praedicari dicitur, sit ea ipsa prima substantia,quae praedicatur.

Quapropter ex praedicatione de uno, qua haec posterior definitio cum n egatione coniugit, quatuor indiuiduorum genera accommodate ad Aristotelis sententiam elici possunt. Vnum, eorum quae suo modo praedicantur inquastione quid es ut Socrates de se ipso ini

ue a hil

23쪽

UI enim tam est vinim qu ipsum metr)alo

telum eorum, quae praedicantur in quae litone quale est, qua essentiale aliquid quaeraturi ut indiuid palis di fit retia Socratis de eo dcm Sofrater tertium eoru quae in quaestione quale est, accidentarium aliquid petente, sed tamen necessarium,ut hoc verum de hoc aurorq Uartum eortam,quae contingenter, ut hoc aibum de hoc saxo. Atque ii omnia sunt verere ac proprie singularia, siue indiuidua, quae etiam sienata seu demonstrata, & dcxprmin

ta dicuntur,

Sitnt & alia indiuidua, quae partim vaga, partim sx suppositione appellantur;quorum utraque, etsi reuera naturaque sua de pluribus dici possunt; tamen pro velis indiuiduis aliquando usurpantur . vaga, sunt ipsa uni- , uersalia cum nota particularitatis adiuncta, ut quidam homo quoddam animale tametsi, quae de pluribus specie dici possunt, potius particulatia vaga, quam vaga indiuidua dici debent, quod pr' uniuersalibus aliquando accipiantur;vt cum dicinitas, quoddam qnimal esse speciem. Itaque non ex veneribus, scd ex infimis speciebus, si proprie loquendu est, fiunt vaga indiuidua vi apud Aristotele caenin primarum substantiarum excmptu asso itqucuv

24쪽

quendam hominetia,& quedam equum, surapto equo, non pro toto equorum genere (si

equus de pluribus specie dicaturi sed proeeeta eoru D specie.

Ex stippositione vocatur ea, quae actu quidem de uno solo dicur ur, quia nihil sit aliud, de quo eunc prae sicari nossint; sed tame ex se apta sunt, ut de pluribus dicantur, veluti

Sophronisei filii qui de solo Socrate diceba- M Utur,quot Sophroniscus nullum haberet prqter Socratem. Ex quibus colligi potest, non recth definiri inditii duum, cum dicitur id esse,quod ea habet, quorum siligula quide de pluribus dicuntur. simul autem itincta in aliqsso alio nunquaM erunt, nisi definitio de solo i diuiduo ex suppositione tradatur. Nana et simulta communia simul iuncta de uno solo aliquando dicantur, neque unquam futura sit . vi alicui alteri rei conueniant ( ut siquis deseribens Paridem dicat, esse filium Priami Troiani Regis ex Hecuba iratu maximu; aut Aristotelem, esse Nicomachi,& Phaestiadis filiam Alexandri Miani praeceptorem) no dubium est tamen,quin spectita natura comumnium attributorum, de pluribus dici possint. Itaque & Priamus ex eadem uxore suscipere Potan in filium natu maxinum. si alio

25쪽

ig ISO GO. PHILO S. . tempore primum suscepisset;& Nicomachus alium ex Phaestiade, qui praeceptor etia Alexandri fuisset . Communia enim quant uuis

multa iungantur, nunquam tamen naturam

communitatis amittunt, ut alia alias singularitatem, quam in se non habent, coferre pose sint. Atque haec de uniuersalium, S particu lariti ratione distinctioneque dicta sint, deq; sin stularibus, quae magna ex parte, vel ipsi.

aute a nobis uniuersalia ab tractione , siue separatione quadi a singularibus, in quibus existunt,non reali tam ced rationisco siderationism, valeant enim illa Platoni ascripta uniuersa

lia anilibus fabulis similia, quae si re ipsa a singularibus seiunctae flent ( quod Aristoteles illum putasse, aut credit, aut fingit neque ad eorum es neqsse ad cognitionem coserrent. Fit autem haec abstractio,icym intellceius

26쪽

sensuum mini ster io colligit ex rebus singularibus,non naturas ipsas communes , quae in eis exi stunt, sed species quasdam, similitudionesve naturales, quibus illae sine ulla indiuiduali differetia repraesentatur. Omnis enim recognoscedi facultas,quae in nobis est, per sipexies quasdam ex rebus ipsis acceptas abstrahit, ac secernit suum obiectum ab aliarum cognoscentium facultatum obiectis ; verbi causa cun in butyro simul existat & albedo, di dulcedo,& peculiaris odor, & mollitudo, aliaque accidentia, & ipsa etiam butyri singularis substantia: aspectus quidem per specie albedinis , quam per oculos accipit, abstrahit, ac ieiungit albedinem a dulcedine, caeterisque in lacte existentibus, cum quibus illa re ipsa nihilominus coniuncta manet; & similiter gustatus per speciem dulcedinis abstrahit dulcedinem;eodemq; modo csteri sensuS, tum externi, tum etiam interni: nisi quod sensus cum sint materiales, organoque corporeo affixi, sola singularia cognoscunt, nec nisi quaedam materialia, S sensibilia ab aliis materialibus' sensibilibus abstrahere possunt; qua de causa species omnes, quibus ad cog noscendum utuntur, sensibiles vocantur. At intellectus cum sit immaterialis potentia,

B i neque

27쪽

neque organo vili corporeo inhaereat,nobilItate naturae suae potest uniuersalia percipere. ea aue a sit gularibus abstrahere per altioris naturae specieq, quas vocant intestigibiles.

aius nodi vero abstractici hunc in moda efficitur. vulgui quidem sensu; extern caensent primi qilist ianitores mentis nos ae . ac ceptis, & hau stis quodi modo speciebus sensibilium accidentium earum rera B, quas sentes habent: su nptaque per earum notitia in

tuitida . seu praesentiali eiusmodi accidentiti; renunciant sensui comuni, qui omnibus prue silet. & partim internus,partim ex ternus dici pote st. quae nam accideiacia coram habra ad transnistis videlicet ad eum similibus quibusdam speciebus, per quas ille omnia,quae a singulis percepta sunt, cognoscere potest; eaq; inter ipsa conferre, ac dilimguere. Dici autepote Mensus communis parti internus . par tim externu , quia etsi sede. & qua si domicilio internus e ii officio tamen, si externus ain, pelletur nihil referet, quod nihil priuatim apud se, sed tantum in praesentia rerum ipsa ruicognoscere potest luem dinodum, & quinq; externi vulgati. Deinde rero sensus comunit pulsata quod inodo Phantasia. quae proxime intellectui ministrati

28쪽

ministrat,& omnino internus est sensus, prespecies, quas ab externis sensibus accepit,occasionem ei praebet hauriendi ex illis quasdaalias species, quae phantasmata vocantur, &adeo nobilis naturae sunt inter sensibiles, aue materiales, ut absentia quoque, praeterita, futura,& alia pleraque earum rerum, qua aliis sensibus percepta non surit. repraesentaret possint,ut praeteritam iniuriam percussionis, o futurum commodum pabuli, venenum ite,

quod in herba noxia est & utilitatem quae insilubrisquorum phantasmatum quasi admonitu,& suggestione canis fu stem,& ouis lupusu it,illeque venatorem, haec pastorem sequitur: tantaque est eorum vis in hominibus propter coniunctionem phantasiae cum intelle- ictu,vst doctissimis hominibus placeat, illa substantias quoque ipsas singulares materiales, quae sub sensibilibus accidentibus latent, repraesentare posse; ipsamque phantasiam eius dem coniunctionis causa, singularia ex singularibus componere, & ex aliis in alia ratiocinando discurrere.

Denique phantasia, quae una potetia cum sit, ex variis officiis, quibus fungitur, varia non ina rationesque sortitur;oblatis, ut ita di

Garantellectui phalasmatibus, ei materiam, obiect1-

29쪽

dis I S. S. P HILO S. obiectaque intelligendi subministrat. Nam et si phantasmata ipsa per se, cum materialia sint,in intellectu, qui immaterialis est, agere non possunt: tamen cum intellectus duplex sit, alter qui ex materialibus immaterialia agere; alter qui immaterialia pati potest( quorum ille agens hic patiens,& patibilis, possi-hilisque appellari solet) phantasmata lumine agentis intellectus eleuata intelligibiles spe, cies in intellectum possibilem imprimunt,

non multo secus atque colores, qui cu per se, atq; in tenebris species sui in oculos immittere non possint, aduentante lumine solis, aut lucernae, eiusq; vi eleuati mouere oculos possiunt, in eosque imprimere sui similitudinem qua ab illiscerni possint . Est enim inlevectus agens quoddam internum ac spiritale lamen, per inde quodammodo faciens ex rebus potentia uniuersalibus,a ictu uniuersalia, atq;-lumen corporale efficit ex coloribus potetia visibilibus actu visibiles ut ait Aristoteles. Atque his speciebus intelligibilibus, quae naturas uniuersales sine ulla singularitatis admi stione representant, dicitur uterque intellectus abstrahere naturas uniuersales a rebus

singularibus; ages quod eas gignat, patiens,

quod per eas quasi directo aspiciens sola uni uerulis

30쪽

uersalia cognoscat s tametsi inflexus quod1- modo.&dimissus ad inferiora, singularia

quoq; per easde species adisictis phantasmatibus intelligit. Neq senim negada est, intellectui nostro vera,& determinata rerum singulariu perceptio; cum praesertim facultatibus cognoscedi superioribus concedenda sit omnis cognitio , quae inferioribus tribuitur, tam metsi modo diuerso nobiliorsque. Ex his constat,duplicem e sse abstractione, siue eam spectes, quae fit persensiti uas pol tias; sive quae per intellectum . Vna est qua obiectum potentiae separatim repraesentatur in specie; altera, qua separatim cognoscitur. Verum nos de abstractione, quae fit per potentias sen siti uas,exempli causa,& cuiusdam manu ductionis, haec diximus; sim sitq; ut aperiremus quis nam sit progressus cognoscetium facultatum ad primam usque uniuersalium naturarum abstractionem,quq sit a singularibus.

Quo aut Epacto fiat abstractio magis uniuersalium a minus uniuersalibus , quod iam munus solius intellectus est , nihil reseri, si

presereatur hoc loco. Eadem enim ratio est in abstractione magis uniuersalium a minus

uniuersalibus,atque uniuersalium a singulari

SEARCH

MENU NAVIGATION