장음표시 사용
41쪽
condidit leges - , quibus tam illustris virorum coetus b ,
in dies augesceret, atque in longum aevum vigere pOLset ; interque ea scita illud adnumerandum , ut collegae novum, ac elegantius nomen sibi apponerent ,
tiis , atque artιbus , oee. Neap. IT 38. profert , quae Antonius Galateus in epist. MS. ad Hieronymum Carbonem scripsit : Acad miam nostram , viυo adhue illo sene Antonio Panormita , eui bonae litterae tantum debent , Pontanus legibus , ac insitutis adornavit , o auxit. Hinc salsus est Hyacinthus Christophorus , qui in ante loquio libelli de Constructione AEouationum adstruit, Academiam post Panormitat obitum Pontanum alumnum instauraile . b) Non tenue onus mihi subeundum fuit, quo Academicorum nomina colligerem , inque bonam seriem ad eorum memoriam& laudem dispescerem.
ANTONIUS PANORMITA ACADEMIAE INSTITUTOR. Io ANNES PONTANUS AC ADEMI PRINCEPS.
Agidius Uiter, ensis, inde Cardinalis. Alexander ab Alexandro patricius Neapolitanus. Alphonsus Ianuarius Petri filius patricius Neap. Andreas Contrarius Neap. Andreas Μatthaeus Acqui vivus Hadriensium Dux patricius Neap. Angelus Colotius Bassiis aesinae Urbis inde Episc. Nucerinus. Antonius de Ferrariis vulgo Galateus Salentinus ex Galatanae oppido . Antonius Garlonius Allifarum dominus Neap. Antonius Tebaldus Neap. Aulus Pyrrus Cicada patricius Consentinus. Bartholomaeus Scala Florentinus. Basilius Zanchius Bergomas . Belysarius Acqui vivus Neriti Dux Andreae frater patricius Neap. Chariteus, cujus nomen ignoratur Neap. Ferdinandus Havatus Marchio Pescariae patricius Neap. Franciscus 2Elius Marchesus Salernitanus. Franciscus Puccius Florentinus. Franciscus Pudericus Henrici filius patricius Neap. Gabriel Attilius Lucanus postea Episcopus Policastrensis. Henricus Pudericus patricius Neap. Hieronymus Angerianus Neap. Hieronymus Borgia Neap. inde Episcopus Massae Lubrensis . Hieronymus Carbo patricius Neap. Hieronymus Seripandus patricius Neap. dehinc Cardinalis. Jacobus Latomus Belgienss. Ja-Disiligod by Coral
42쪽
quasi si ab ceterorum hominum multitudine sejuncti unis litteris , ac sapientiae studiis vacarent : idque in causa fuit, ut ipse in posterum salutatus sit IovIANUs,
. R Iacobus SannaZarius ACTI Us SYNCER Us , ceter, que
Iacobus Sadoletus Mutinensis deinde Cardines is .
Iacobus Sannaetarius patricius Neap. Janus Anysius Neap. Ioannes Albinus Venetus .
Ioannes Elysius Calentius Appulus ex Amphracta oppido.
Joannes Pardus Hispanus. Ioannes Pierius Valerianus Bellunensis. Ioannes Sangrius patricius Neap. Iunianus Maggius sive Majus Neap. Sannaetarii praeceptor. Lucius Crassus Neap. Ludovicus Montalius Syracusanus. M. Antonius Flaminius Forocorneliensis. M. Antonius Michaelius Venetus. Manilius Rhallus Graecus is Marinus Tomacellus patricius Neap. Maximus Corvinus Neap. inde aeserniensis Epistopus . Michael Marullus Tarchan tota. εNicolaus Grudius Rhotomagensis. Paullus Prassicius patricius Atellanus. Petrus Bembus Uenetus inde Cardinalis . Petrus Gravina Panormitanus Canonicus Neap. Petrus Gulinus sive Compater Neap. Petrus Iacobus Ianuarius patricius Neap. Petrus Des Severinus patricius Neap. Petrus Summontius Neam Rutilius Zeno Neap. deinceps Episcopus S.Marciis Scipio Capycius patricius Neap. Suardinus Suardus Bergomas. Thomas Fuscus Neap. postea Episcopus Cymeliensis. Tristanus Caracciolus patricius Neap. Trojanus Cabanilius Montellae Comes patricius Neap. Hi sunt , quorum catalogum intexere allaboravi ex op
ribus Ioannis Pontani in suis Dialoesis , Iacobi Sannaetarii Eles. in Maledieta lib. I. Paulli Jovii elog. Viroram litteris illustr. Lilii Gregorii Gyraldi Dιalos. I. Poet. suorum tempπ. Hyacinthi Christo phori ibid. Petri Iannonii tom. 3. lib. 28. pag. 474. 73. Neap. I 23. &quamvis haud ulla mentio apud laudatos scriptores de Aulo Py
43쪽
que alio etiam nomine donati H. Peccarem sane , si
quosdam elegantes Academicorum mores praeterirem .
Ad lecti siquidem novi socii caput corona ex lauro cingebatur, 3c ejus nomen omnium votis in albo inscribebatur: inde convivio excipiebant, laudum carminibus novum illud cognomentum honestabant , eodemque salutabant; indictaque ei lege, ut in unaquaque litteraria congressione ea laurea uteretur b) : hos ritus deinceps quosdam. etiam eruditorum coetus aliis in umbibus imitatos esse legimus. Locum, quo conveniebant hi selectissimi viri, in nostrae hujus urbis parte celeberrima, atque in ipsis Pontanianis aedibus exstitisse certo novimus, inibique porticus, horti
ro Cicada, attamen haud temere adnumeravi inter eos , qui Pon tanta nam Academiam adornarunt , fretus auctoritate doetis. Ma chionis Salvatoris Spiritet lib. de Scriptoribus Consentinis pag. 23. Neap. IIIo. Italo sermone elaborato . De hisce viris Academicis,& de ipsa Academia historiam συν Θι- me daturum spondeo. a Joannes Pontanus Neapoli, ac Pomponius Laetus Romae primi fuere, qui excogitarunt sollemnem morem nomina immutandi, qui adhibendus erat, cum quispiam inter doctissimorum hominum coetum adscribendus esset, uti resert Ludovicus Castelvetrius in poeticae ArisOtelis expositione Italice conscripta pag. I98. & 99. Basl. 338 I. Haud piget, quae apud Paullum Iovium elog. Pomyonii Lati pag. ra. exstant adiicere, qui scribit, hunc ritum aegre tulisse Paullum P. II. qui animum acuit in Pomponium , suosque socios Platinam , & Callimachum , qui veterum inqeniorum illuseris nomina sit ipsis indiderant , quum in coetu sodalium laureati Musas colerent. Qua novitate nominum Pontifex ... υehementer offendebatur , quasi id esset ocetilia coniurantium tessera ad obeundum insigne facinus . Quin e Venetiis Romam pertractus Laetus ad dicendam causam fuit . Qui plura optat de his , consulat Bapt. Platinam de vitis Pontificum Rom. pag. 239. Lovanti I 372.
tii pag. Io. Rom. I 673. scribit. Primum lauro caput cingebatur, meademicorum mox suffragiis faυentibus, nomen in album referebatur, deinde conυiυio exceptus , Academicis earmine noTum cognomentum laudantibus , eodem salutabatur, conditione adjecta , ut lauream semper capite retineret inter Ecademicas exercitationes.
44쪽
amoenissimi, & deambulatio, quae eam regionis pamtem belle exhilarabant . nunc ob aedificiorum incrementa, ac rerum , di variorum dominorum vicissitudinem immutata omnia intueri est : saepe in ipso Pontani fanulo se collegisse socios satis superque constat H. In elegantem contentionem ventum est, Lyceine, an Academiae cognomento locus esset condecorandus ', sed eos in Platonem religio, & hujus divini viri memoria, atque in Aristotelem philosophorum maximum ossicium ab utroque nomine deterruerunt b) . Et quidem in institutionis initio ad Antonii Panormitae nominis blandimentum audiit poRTICUs ANTONIANA H;
inde Pontano primas regente , ab omnibus PONTANIACADEMIA vocitata . Quonam Panormita modo ergatam illustrem coetum se gesserit, & quale eruditionis suae specimen dederit, prostat nobis insigne documentum ; scilicet multa ipse dicere aggressus , plura quidem ab aliis sciscitabatur, quam doceret; solitus praeter haec disserentes severitate quadam Socratica irridere: interea auditores domos redibant nihil certi eorum ,
quae in quaestionibus agitabamur H. Contra Pontanus. suo
a Pontanus de Prudentia lib. I. tom. I. pag. I s. ait : δε-nes tamen fumus , philosophamurque, o qtiidem cum paucis , ac nunc dominica in porticu , nunc Ianulo in Me , deambulationeque s & Α- lexander ab Alexandro praecipuus Pontani cultor Dierum Genialium cap. I. pag. I. Arcessebat, inquit , plerumqMe nos in hortos amoenissimos, tibi adiculas habebat Ioυiantis pontanus in nosra Parthenope . Ex hisce omnibus evidenter colligitur falsum , quod nonnulli asserere non dubitarunt locum Academiae suisse domum quamdam pontani, ad quam se rusticandi causa conserebat. b) Pontanus ibidem : Ne Lyceum tamen appellaremus , tanti viri memoria nos deterruit , quodque etsi nequaquam in Aeademia , e . e) Idem in Dialogo Antonius tom. a. pag. 68. d Idem ibid. Ipsiam autem Antonium , quamquam multa dicit,
45쪽
suo dicendi lepore, Sc eruditionis maturitate socios ita illiciebat, ac intentos detinebat, ut saepe per omnem diem loquentem ipsum hilariter exciperent s- . A gumenta differendi in Academia non solum ab veterum Graecorum disciplinis, verum & ab Latinorum penu desumpta b , nam cujusque facultatis summos viros in ea adscriptos novimus ex historia, eorumque praeconia passim lectitare est e) . Agebant sane υerecunde, σparce , rec tam argute, examinateque, quam aperte, at
que experienter d) . Quantum ab ea hominum societate emolumenti in rem litterarum publicam invectum sit, is unus ignorat, qui Pontani nomen nondum audiit. Cum autem seipse omnino Musis despondisset, numquam de uxore ducenda cogitarat , ratus libero le
ctulo nihil iucundius: & fortasse animi menti obversabatur effatum Henrici Puderici ex patriciis Neapolitanis ; hic ad amici nuptias accitus comitem optavit
Pon- plura tamen fiscitari , quam docere solitum d nee tam probare se qua dicantur, quam Socratico quodam more irridere disserentes. Auditores vero ipsos magis voluptatis cujusdam eorum , qua a se dicantur, plenos .n domos dimittere , quam certos rerum earum, qua in quaesione
a) Teste Alexandro ab Alexandro loco laudato ingentis famae,&doctrinae viro , a ovo laudari in lucro ponendum et Iiloque eanυeniebamus complus ii , quibus bonarum artium sudia , eademque disciplinae, atque non absimilis discendi faenitas erat . Detinebat , demulcebatque nos vir ille fandi dulci mus , e regia quadam , o illastri oratione , fermoneque perquam lepido, o vendio, totos plerun
que dies: tanta in eo comitas , tantusque lepos erat .
O Pontanus de Prudentia lib. a. post pag. Iψ . c) Isthaec leguntur apud Hyacinthum Christophorum ibidem:
Ex qua Academia litterati viri velut ex equo Trojano exeantes, tinique bonas arres propagarunt , adeo ut per eam Poem, Reth
νlea , Hisoria, Iurisprudentia , Grammatica, Critica , o deinceps Philosophia, Medicina , Geometria, Apronomia , ceteraque liberales di- seiplinae perfectiores , o cultiores evaserint. d) Pontanus ibid. Dissiligoo by Coos
46쪽
Pontanum: at Pontano interroganti, cur socio indigeret , reposuit Pudericus , nolo silus in amici funus predire a). Id consilii ad extremum usque aetatis reti-- nuisset, nisi domestica quies , & solitudo tunc temporis sat molesta ad connubium impulissent: hinc amicis postulantibus, cur nuptiarum onus tandem subiisset, a quo semper abhorruit, respondit, ne iterum sub cura cujusdam pueri, quem ipse alebat, aegrotaret H. Qua de re an. I 46 I. filiam Elisae Agnestae summae virtutis matronae, quam ipsemet Pontanus sanctissimam appellat so, Adrianam , vel Ariadnam Saxonam uxorem sibi delegit patricii Neapolitani generis adolescentulam annos septemdecim natam , formae elegantia nobilem, atque moribus integerrimam - , praeter opulentissimam dotem , quam viro largita est H : de ejus imtegritate morum , ia elegantia jampridem erat certior Ioannes, cum nimirum Navarium institueret: quin &Rex Alphonsus I. paucis ante annis Pontano ipsi commendaverat s . Ab ea quatuor suscepit filios Lincium Franciscum , Luciam Martiam , Aureliam Do
mitillam , atque Eugeniam g . Quam ardenti stu-
H Pontanus de Obedientia lib. II. rum. I. pag. 2L M Tristanus Caracciolus in MS. scribit: PUeentibus am eis, αν uia dis obstinate abnuerat, nune tam repente aggrederetur , respondis , ne iterum sub evra Joannis puer is erat, quem alebaι agrotaret. o Pontanus de amore conjug Ii lib.I. pag. 3323. Huic Elisae in. scripsit Pontanus tumulum, qui exstat Tumulor. lib. II. pag. 34or.
4 Tristinus in MS. e) Paullus Iovius elog. Pontani pag. 6o. sa Tristanus ibid. g Raphael Volaterranus Paralipom. lib.38. post pag. 37. ait de
Pontano e Prole infortunatus p unicum enim habuiι , eumqua ad lit- eras indoeilem , eui etiam superstes fuit. Adscripsere quidam inter Pontani filios Philippum Pontanum, attamen in universis operibus numquam ejus inmunit Ioannes .
47쪽
2 6 dio in familiae suae cultum , honestatemque flagraverit Jovianus , multis verbis praestare notis essem: attamen satis testium mihi visum est versuum partem inserne adscribere H, quos reperies veteribus , ac salu- .
berrimis monitis refertos , tantaque venustate assi uentes,
ut quisque dignos reputet dubio procul, ut iterato legantur ; quae quidem monita absens ipse impense uxoris animo ingerit , inculcatque . orditur siquidem, uti
cum ceteros natos oblitu; non fit . Quin & Philippus in supremi suis tabulis , quarum exemplar in publico Archiepiscopii tabulario in Volumine Vistati Card. I ephi Dinelli servatur , & non semel
Ioannis Pontani nomen indicat , verum numquam eumdem patrem salutat. Sed quid multis, quando ipse Pontanus Eridani lib.II. pag 36ao. cum Adriana mortua conquerens de Lucii filii obitu, canit: Non heres mihi, non nostro qui sanguine crescat, Quique Dum blanda voce salutet avum . . . . Non ves ventu prolis: tuque, O mea cynjux, His De me malis, o mea damna ima
Lubens quivis mecum coniurat Philippum non Ioannis natum, sed gentilem suisse ,& sortasse patrem habuisse Thomam , vel Iaco. hum Pontanum , qui in subicribendis Regiis diplomatibus Ioannis absentis vices implebat; non una enim id genus diplomata iaR. Camerae Archivo visuntur adhuc. At quonam ipse Iacobus eo- gnationis, vel agnationis gradu Ioannem attigerit, igaotum ; verum de Thoma Pontano isthaec ille vit Iovianus lib. de Principe tom.
I. post pag. 37. Thomas Pontanus gentilis meus, vir doctrina mulistarum rerum usu clarus , quem dicem folitum accepi, urbium, regnorumque pestem esse ambitionem. At id unum nobis exploratum est sacrae Ioannis aedis heredem scriptum fuisse Philippum , qui inde suo testamento cavit, ut quidquid ad illius aedis cultum necessum esset, nam se ad id ab Ioviano adstrictum noverat , perficeretur. o Pontanus de Amore coniugali lib. I. pag. 333 I.
Sed tamen, ut partesque meas, o iura tuerer , Neve absens videar non memor esse domus , me obeunda tibi ranseanti pectore mando, meti qua snt munera certa tui. Primas honos, pietasque Deo , templisque dicatis: Hoc primum discant plenora nostra, Dide Templa adeant easte, casisque piissma votis, Dona feram, gaudet simplicisate Deus . Diuili od by Comic
48쪽
uti par aequumque est, ab in rem divinam sollerti cura : inde qui animi cultus tuendus, qui corporis non fucatus nitor , edicit: quae domesticae adolescentularum ingenuarum exercendae industriae, quaenam vitanda consuetudo, ac libertas: neque praeterit, quo pacto etiam bonitas valetudinis servaretur. Hac sane diligentia, indulgentiaque parens absentiae suae, ac pueritiae liberorum consulebat, hocce praeceptorum firmissimo prassidio m
nie Tum eo re antisuas Wres, maternaque iussa , Atque agili discant carpere pensa manu. In digitis acus, ante pedes intexta quasilii Viminaque , oe fuso flamina torta leυi . . . . Dum tenera est alas, dum mens patiensque magiseri , , Tum proprias artes quisque docendus erit. Ergo dum molles animι , nunc imprime, mater , Quae pietas, qua lex , fasque , pudorque iubet. . . Nos pudor ae probitas, nos vita ruga Iesera, s labor insomnis , mensaque parea decet. Oeta nequitiam suadent, dat luxus amors Fomenta, in venerem , fave Lyaee, rapis . Diei ν fontes, fontanaque numina amasse ν sitia Dea tutelam virginitatis ,abet. Laeneos latius odisse , m pocula Bacchi , Pocula virginibus 'emieiosa suis .... Corrumpunt male dista animum, moresque verendos , In veros sensus saepe abiere Dei L eiυos igitur otiems, ias υaque verba Pignoribus mseris riis ensenda vide. . . . Templa pudieitiam maeulant, ni rite peractis Rebus abis, templi noxia saepe mora est.
Rusica nee mihi fit, nee D mihi blanda puella.
Quamquam rustistitas labe vaeare potes . Blanda praeax facile es, amata ad HBisa velox Sis procul, o procul, o blanda mcaxque mihi. Non quales ageret, didieit numerosa ehoreas, Sed quos exigeret Laodamia colos ....
oris quoque lex; es m Da eura capillo,
Quam tenuisse decet, prateriisse nefas .... Ante Helenam nulla crines emere puella. Troja doces, quantum non sua forma nocit Nec Diuitigeo by Corale
49쪽
28niebat: non veritus, quin omnia optatis suis responderent, quando noverat, & matris operam, fidelitatemque , & nihil esse filiis suis amabilius , quam impe
rium, ac nomen maternum. Prae ceteris natis, quanto maximo amore Pontanus
Lucium Franciscum complexus sit, testes divites sunt nativa elegantia plena illa carmina Meniae inscripta , quorum exemplar ante Pontanum prorsus ignotum, atque eorum ipsum ευρετῆρα juratus quisque salutet M . Is Lucius uxorem habuit, cujus nomen nos latet: ab eaque Tranquillam suscepit puellam suavissimam , quacum lusitare solitus avus jam senior, & non uno etiam
carmine honestavit H. Lucium ipsum pater in phi-
lωNec faciem, nec colla prius, nee pectora norant Pingere, nee Deo consuluisse genis .... Quid tibi praeripiam molles vitare fenesras, Ad cti as aditum laxa fenestra facit .... Cogite fallares, animias ne peccet, Ocellos, Cogite, libertas ne periinra cadat. Q Iacobus Gaddi us de Seriptoritas tom. 2. pag. I M. ait . In Hendecaollabis non raro vineia Catullum , in Tumulis plures poetas , omnes in Naevitis. Apponam ex duodecim hanc plenam leporis, Relegantiae. Lib. II. de amore conjugali pag. 3337. Pupe meus, pumve meus, complectere matrem, Inque tuos propera , pupule care , smu . Pupe bone , en cape, care, ruas, mi pupule, mammas a Papula belle meus, bellula pupe meus. Suge, eanam νibi naeniolam, na naiata n ne Nota tibi , nate, es nania naeniola 'Pupe meus, pupille meus , ma nania non Nota tibi, nate , es naenia vaniola '
Bella meus, melliso meus, na nania nonne
Nota tibi , nate , es nania nanista PSomniculus tibi iam lassa obrepit ocellis,
Dam sibi , nate, placet nania nota nimis. Pupe meus, dormisce metis , na nania noro Da noctem nato , nania, omniueram.
b pontanus in lib. Versus Iambiri pag. 33ao. alloquitur Dan
50쪽
losophia, omnium bonarum artium parente instituit, eique inscripsit quinque libros, quorum tituli inania,
Sc librum unicum Meteororum ad miraculum doctos , Rexpolitos: at fati improbitate anno unde trigesimo aetatis raptus est I 498. immenso patri desiderio sui rei,cto ca) , quamvis tristissimo moerore jam antea Jo
via quillam neptem de morte Lucii Francisci. Tranquilla , quid rides mali tui infe a Z-tim quid ad risum allieis iocis tuιs 'Ioearis amens in paterno funere Sapere sed hoc esse vita namque omnis merus Luctus, mera es miseria . Ride neptula, Furare pensulum hoe novercae, o quantulum est, Ipsum neas tibi : ossulam aegritudini Subdae, hane, ut Uia, quamvis ea via , Itix in tenebris emicet: nox retera est. a Ιd omne testantur binae elegantissimae epigraphae , quas eius memoriae , ac sepulcro Ioannes sacrarat, quaeque sculpta sunt in Pontaniana aede , atque lib. II. Tumulari pag. 3423. praeter alias, quae leguntur in Iambicis . Has aras pater ipse Deo , templumque parabam ,
In quo, nate , meos contegeres cineres.
Heu fati vis laeva, lex viniabilis aevi Nam pater ipse tuos , nate, struo tumulos. Inferias puero senior, natoque sepulcrum Pono parens heu , quid Odera dura parant 'Sed quodcumque parant, breve sit : namque optima vita Pars exalta mihi es; retera βnus erit.
Hoc tibi pro tabulis flatuo pater, ipse dolorum
Heres: in tumulos pro patrimonis habe Vixit an. XXIX. men. v. d. III. Franeiso filio Pon-νanus parer a. Christi MCCCCII C. d. xxIIII. Aug.
Has, Luci, tibi ρο inferias , tibi σ annua solis, Annua vota piis heu mihi eam Derdimis sme, Luci, tibi, o ad tumulos , positumque feretrum
Dona pater multis perluo eum lacumis sme dona, inferiasque heu , heu , hunc , nate , capillum , Incanamqtie comam accipe , o has lac mas His Iae mis, his te inferiis, hoe munere condo: Nate, vale alemum , o er valeant tumuli. in Diuili co by Cooste
