Joannis Joviani Pontani vita auctore Roberto De Sarno Congregationis oratorii Neapolitani presbytero

발행: 1761년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

deat grave responsum ipsius Innocentii, atque Roma.no Pontifice dignum , & Ioviano honestissit num Cardinalibus redditum de pacis securitate metuentibus 8 At neutiquam falsos nos habuerit Joυianus Pontanus,

quicum de concordia agitur e neque enim eum veritas destituet, ae fides, qui ipse numquam veritatem deseruit, ac fidem sa). Interea Romae commoratus Joannes usus est familiaritate doctissimi Federici Urbinatium Ducis,

quocum saepe de re litteraria egit, cujus rogatu e Grinco ore in Latinum transtulit centum sententias Ptolemaei contra fidem ab aliis jam antea conversas: is Pontanum suspiciens Graeca longe callentem , ut etiam quibusdam commentariis, quo majori luce ditescerent, eas ornaret, flagitavit: morem gessit Iovianus,

eidemque Duci primum librum inscripsit: isque labor adeo cordi fuit Ioanni, quod primus id periclitatus sit, ut non parum laudis ab eo aucupari optaverit b) .

Roma Neapolim reversus Ioannes una cum Iacobo Sannae ario , quem itineris, ac laborum comitem habuit c), post tot egregia virtutis specimina , ac res praeclare gestas, ob foedum majestatis crimen Anto-nello Petructo a supremo magistratu dejecto , totius Regni administer renunciatus et H; at is fortunam

muta- 1 Idem lib. II. de Sermone rem. Σ. pag. χοῖ. b) idem Comment. in centum sententias Ptolemaei tom.3.lib. I.pag. 2. c pontanus Dialogo Asinus tom. a. poli pag. I 8. d) Id clari ssime teneo ex loco Pontani de Prudentia lib. I. pag. 166. tom. I. atque a subscriptionibus diplomatum in R. Camera a morte Petructi: hine vehementer decipitur Camillus Portius ibid. qui nihil hFsitans chartis illevit Pontanum Petrucio non successisse; quare ira percitus senex, ut Portius ait, ambitiosus, bene storum oblivio-sisi nus contra Alphonsum Calabriae Ducem Dialogum Minus exaravit , in quo allegorice ingratum omnino , deque se male mentum hunc Principem mordet, Diuitigod by Cooste

62쪽

4 Imutavit, non animum: in eo enim munere, ingenti. que curarum pondere tanta fide, ac hone itatis gloria se gessit, rexitque, ut de se merito ea praedicaverit,

que is, quisquis eximio id genus ossicio fruitur, instrui

abunde, atque utinam etiam ae .malari possit : ita do

mi, miliriaeque me ipsum gessi , ut primum locum iudeliberandis confultaudis rebus , capiendisque consiliis

per multos annos tenuerim, ea cum integrirate , ct fide, ut meis de administrarionibus neque tunc sit questus , neque hodie scilicet cum vitam privatam , & quietam degeret queratur ullus a). Hic non importunum reor, si appendam tantum virum de Regia dignitate , exant latis tot laboribus, meritissimum sat aegre tolerasse se in petitione unius ex Comitatibus Caleni, vel Polyca. stri posthabitum, a quibus depulsos viderat Franciscum, 8c Jo. Antonium , Antonelli Petructi filios ob majestatis crimen, atque digna, crudelique morte interi ectos:

quare haud irarum patiens sarnosum illum Asni b),

ab Pontanus de Prudentia ibid. b Mihi visus et Dialogi Asinus scribendi rationem divinasse Be-

nardus Chri Ilophorus in MS. quod Doctiss. Ludovicus Sabbatinus de Ansora Epist. Aquilanus servat, quodque mihi lubens, ut exscriberem, indulsit: In locum Autonelli, inquit Christophorus, idest pro primo Regis Secretario Pontanus ipse delfinatur . oe eligitur , Alpho fus , eum per ea tempora in Chiro Capuam bibliothecam parasset, cui praefecerat Io. Albinum , inter preciWiora Pontani imaginem coli cari fecit, quam quidem singulari reUerentia ob ben ficia accepta e teris ofendebat , nec ultra progressa est Regis muniscentia erga Pon- ravum , namque ad Velinos Pobca trensem Comitatum complurimi stoppidis constantem Ioanni Carasae dono dedit , Caleni uti o Cari- nota aliis largitus e l. nulla Pontani mentione habita, nisi quod laurum , quod de jure debebattir in locum Petructi ob simitur . Quod quidem aegre ferens Pontanus Dialogum confinxit , quem Atinum appellavit, sue de ingratitudine , ubi ab eo fugulari fide, atque vir-ρμος trafiata, exantiatosque labores luculenter expresit , summoque felle referciendo .

63쪽

sme de ingrati animi vitio Dialogum conscripsit : vel

magnis animis dissicile eo tacere, cum doleant . Pontanus ad cujusvis virtutis exemplar natus insigne etiam religionis specimen exhibuit: itaque an. I 492.

a) AEdem V. Mariae, atque Joanni Evangelistae sacram

excitandam curavit, eam quidem elegantissimi ingenii,& ultra quam ejus aetatis ars ferebat, quae a transalpinis gentibus jam pridem barbariet plurimum contraxerat. Sane adhuc dum invisitur quadrangula specie,& Romana, sive Composita, ut a junt , structura, quadratoque la

pide nostrate fusco , & duriore exstructa; binis ianuis

altera ad orientem solem , altera ad meridiem apertis, selectoque marmore distinctis. Exteriorem faciem

octo memorabilibus sententiis sb ab antiquitate petitis

a Annum huius Templi dedieati ab Pontanianis nanciscimur lapidibus ejusdem exempli utrique ianuae superpositis.

NIMII CITO DECERNITII

64쪽

titis in marmore scalptis exornavit, praeter dedicationis verba , & stemmata sui, Sc uxoris cognomenti . Pars omnis interior uno nec inconcinno fornice cooperitur : unaque ara exornatur sub imaginibus V. Mariae , & bini Ioannis Baptistae, & Evan

gelistae in pariete affabre depictis . Undique intueri est sacrae JEdis muros scriptis a Pontano lapidibus vel prorsa , vel versa oratione comptos ad suorum famam inibi compotitorum sa): quibus accensenda illa inscripta Petro Compatri b viro eruditio

Quatuor , quae desiderabantur sententiae ab vetustis auctoribus exscriptae sunt , quarum prima legitur apud Plutarchum in Laconis vita, easque in templi facie, quae orientem spectat incidendas curatum est.

a Superius scriptum est de filiis , ae uxore pag. 29. lit. a 3o.'

b Hisce verbis sit ponderosis , & commentario dignis commendavit Pontanus aeternam amicissimi , atque summae honestatis viri

memoriam. VID

65쪽

ditione , ac pietate ca) eximio , quocum conjuni ictiss. me vixit Pontanus tribus & quinquaginta annis. Asia

fixis

1 Reges Aragonenses intelligit , in quos iratissimus vivebat Iovianus , a quibus summum magistratum adeptus , merito inde dejectus est : de hoc summi viri crimine , ac fato mox dicturus . a) Quid valeat vox supersitio apud Pontanum , consulatur lib. de Liberalitate tom. I. pag. roq. Quidam referre amant ad Dialogum Charon. O Quae calamitas , ac clades Neapolitanas provincias, ac ipsam principem urbem pessumdaret , Pontanus ipse nos docet de Sermone lib. I. tOm. a. pag. 183. 4 De uxore ducenda numquam in animum sibi induxit Petrus Compater , de quo apposite narrat lepida quaedam Jovianus de Sermone lib. IV. post pag. χῖ I. tom. a. Hortabatur homo minime malus Petrtim Compatrem ad Axorem ducendam . Has inter adhortationes ,

qui pone eum sabat , iuvenis arguttis cum sernuiset , nihil ipse respondit ἰ tum ille, quid malum, o amico, o senesa suadendi non respondes' ad ea tum Compater , nee mihi , inquit , nec uxori m te auspicaturus sim . Cum enim e duobus conjugitim ut scis constet, Hispani quidem augures , ubi unum sernutamentum tantum 1 erti , o malum illud , is portentosim profitentur : meis igitur nuptiis in fel x absit auspirium. a) Pontanus ibid. lib. VI. post pag. aueo. Paullo enim ante glisim

animam ageret Petrus Compater multa cum de Deo , deque sini' morum disseruiset aeternitate , se deniqtie ad Hiantes nos , quos Tote' re Iubebat , comersus , ερο tamquam tittimo in altu constitutus , limgua etiam hebescente, dixite omnes quidem sermones inter notos , sit que Disitigod by Cooste

66쪽

fixis quoque vetustis marmoribus Graece , & Latine inscriptis vel aliunde collectis, vel potius in hoc fa-nulo excitando in fundamentis repertis a). Pontanus quaesitissimi ingenii pavimentum liravit figlino opere encausto pictum , exquisita varietate nobile ob sua stemmata, & uxoris, omnisque prosapiae , imo & ob imagunculas majorum suorum, praeter flosculos, Sc parile hujus generis ornamentum. Consuluit etiam, ut inser- ne grande hypogeum fabrefieret, in quo ex samilia de nati conderentur, apposita in scalari introitu brevi epigraphe, uti suus erat mos , ad antiquitatis indo.

Neque in hoc Pontani pietas destitit, sed ut cultus, & hujus parvi Templi cura ad omnem posteri

tatem servaretur, ditandum ratus est annuo nummorum aureorum bis centum & septuaginta censu sc), quaeque amicos esse Davἰs Os , illos vero multo DavAres , quorum materia Deus esset . Quocirca nos lasos exhortatus prius , post etiam per Deum ipsum obtestatus rogabat , uti amicitiae memores , quoties conveniremus , nostra omnis oratio a Deo inciperet, desineretque in Deo. a Cl. Iacobus Mariorellius Graeca monumenta interpretamento honellauit , & Latialia bonam in partem , uti ait , ab inficetis hominibus infracta supplemento adjecto, quo par suit ordine, collocavit. Sed quae praestitit i pse , quaeque dicenda uberius hac de sacra aede, extremo huic libello adglutinata reperies. b) Aa HOC PONTANORUM

e) Caesar Engenius Caracciolus Neap. Sacra. Italice scripta pag.

67쪽

quae tunc aetatis erat bene merenti uberrima voluntas.

Praeterea Joviani animus ad quaeque recta iacienda semper pronus adolescentularum honestarum periculo ob egellatem providit, cavitque , ut ab iani hujus curatoribus quotannis puellae regionis , in qua situm est , haud levis dos, nimirum lex & triginta nummorum ex auro, diceretur sa) , idque pium opus etiam disertis expresserat verbis aeternitati sane commendandis : Guid enim auν Deo potes esse acceptius , quam imbecillum sexum adjuvare P aut gratioris , utiliorisque in civitate exempli, quam prohibere , ne, quod unum, ac praecipuum lmulieris bonum es, pudicitia , egestate expugnata , diripiarur Z b). At proh rerum, temporumque vices t tam , prarula ruin munificentiae Pontanianae , ejusque nominis monumentum , quod exteri larium , tectumque in aevum voluissent, vel aetatis malignitate , vel curatorum parum sincera fide maxima annorum intercaped, ne situ squalidum , sentum, omnique religione d sertum emarcuit, non sine doctissimorum holpitum ad illud invisendum longe gentium confluentium indignatione ad nostrum civium ludibrium sc). Donec tandem in hac temporum felicitate ad Caroli tunc Neap. nunc Hispanorum Regis providentiam provocatum est,

cujus justo, pollentique imperio an. 1759. Templo prisca dignitas adscita fuit ingenti civium , & convenarum gratulatione, ac praeconiis. Iuxta

a Engenius ibid.

b Pontanus de Liberalitara tom. I. pag. IC'. c) Inter exteros longe gentium , qui Pontani virtutem, & sapientiam sunt admirati, & paene dixerim , nobis invidere vis sunt, cum primis Philippus D' Orvillius, vir ingentis eruditionis acce sendus, qui hanc Pontani aedem docto, & laborioso carmine honestavit, quod in fine ad)iciam, di aedis faciem Allelodami aere

68쪽

Iuxta hoc suum gentile fanulum Pontani domum exstitisse adhucdum fama perennat, & ex monumentis

certi sumus sa): illam 3c dignitatis plenam dicas, quip

pe quae in nostrae urbis regione multis nominibus clarissima sita , praesertim ob Graecanicum nomen φρτγία.

Αρτεμισί b): quam domum amplitudine sua plurimum loci spatium impedivisse opus eit, cum porticu , ambulatione, hortis , egregiaque Turri cincta decoraretur: praeterquamquod illa frequentem summorum virorum

coetum Academicas exercitationes celebrantem excipiebat H . Domus introitum illustri tituli monumento honestaverat Pontanus , in quo cuique arridet , quod inter cetera se ipse dicit prisci reliquias remporis H. At

a Pontanus Dialogo AEgidius tom. 2. pag. III. b Quantae celebritatis sit ea vox ab A σιμις, Luna, uti omnibus notum , unde nati apud nostrates olim Graecos ΑιHἈμιγισι φρή- σορει , docent, qui patriarum antiquitatum sunt promi condi: eos hane urbis nostrae regionem occupasse praeter cetera firmat lapis , qui Graece loquitur, quem & Capacius affert , eaque de re nos admonet Hist. Neap. pag. 73. Quin & via prope Pontani Templum ad . huc audit via Luna , uti habes a plerisque rerum nostrarum scriptoribus.

e Revisenda, quae de Academia diximus pag. 22. d Pontanus ibid. Mus ipsus Jουiani hi sunt aedes , eius ipsius

Turris , ac frequentata porricus . Titulum iam examino oculis , aeteiam percurro , jam recito.

69쪽

At nunc ob rerum alternationem, & dominorum vi

ces ne vestigium quidem intueri datur sa) : imo in. fractus & ipse titulus, quamvis et , qui injuriam fecisset, diras irarum plenas a Superis Jovianus obnun

cia verit.

Nunc mihi mens suggerit , ut de sua Antiniana villa pauca adscribam . Inter occiduam , & boream plagam collis amoenissimus Neapoli imminet, qui vulgo Antinianus audit, a quo non procul Patulcius est b). Eo in colle ad rusticandum Pontanus elegantissimam villam sibi construendam accuravit, donavitque nomine Antimiana, uti plus simplici vice carminibus com

mendat so ; & mira illa ingenii ubertate eam fingit Nympham, re decus Heroinon H . In eam se ab ob

stre υ Celanus noster, licet eius fides saepe sublesta sit, ille vii tom. I.

par. a. pag. 148. Neap. l724. Pontani domum heredum nomine alios a

quisivisse ; inde poli edisse Regentem Rου itum , mox Dinellorum gemtem , demum illam nactum esse Thrarae principem . Praeter ham Celanus adjicit in hujus Principis domo vividam Pontani e marmore essigiem conspici, at quamvis a me curatum si perquirere , ut eam intuerer, certior sum , aut id finxisse, aut aberrast e. b Petrus Summontius explanat. locon aliqώοι , c. quam legere est in fine Ioviani, carminum pag. 37o3. In monte, qui Neaρolι ab oecidente ιmminet, locus es A manum nomine , nec procul inde es Patulcium, ubi sepulerum ostenditur Virgilii e quae duo loca sub Antinianae , Patulcidis Nympharum nomine Pontanus saepenumero

eelebrat.

Collis Antinianus corrupto nomine pro Antanianus fortasse, quod sit contra Anianum lacum . nam antequam effoderetur crypta

Neapolitana , per ipsum collem via silicibus strata ad ipsum laeum , & ad Puteolos adibant : aut potius Antonianus , quod inibi villam Antonius triumvir habuerit ; eumque NeapolitanoS, Cumanosque invisisse inquit Tullius ad Atticum lib. X. epili. I 3. Patulcius , inde Nympham facit Patulcidis uber indoles Pontaniana, eo quod is collis longissime planus sit, & late pateat. c) Vide sis inter cetera versus Urieos pag. 7129. usque ad 3 3q- d Pontanus Leprdina in Pompa VI. pag.322o .canit: Ecce Diqiligod by Cooste

70쪽

strepentibus curis plerumque recipiebat, quam 3c a militia regressus salutabat sa). Quantis in amoribus ipsam habuerit, quantisque deliciis honestaverit, ejus carmina abunde praeliant, & praeter salientes, & vivaria, in viri dicata sylva cuniculos, lepores, capreolos, apros ipsos, qui sunt venationis, & epularum suavitas, concluserat: additis hortis myrtorum jucundissimis, 3c longa citrio. rum serie odoris , quae poma adeo sibi cara , elaque grata , ut de eorum cultura binos carminum libro mira felicitate, ac fluenti facilitate adornaverit, Horti

Hesperides inscriptos b) . Neque ipse unus his apparatissimis deliciis fruebatur , sed cum amicorum selectioribus, quos saepe ad prandiorum , coenarumque hilaritatem carminibus invitabat H , & mensa destia

fa- Ecce vinit formosa, venis decus heroinon, Et mFrto diυes, se illi ue inebra virgo, Clara tbmo, longeque etiam clarisma melle Antiniana, ristius huius fama undique amantes, Et bona pars sine dote petunt eo mbia Nympha, Ipsa seni blandira , senem cupit, hujus ab ore Et choreas agit, o earmen meditata per hortos Laeta eanis: Itupet ad sepem mirata iuventus. ne sola incedit, passuque elata superbo, Invitatque senem, O' Distria ridet amantum ....

a Idem de Amore eonjugali lib. II. pag. 3362. b) Eosdem libros inscripsit Pontanus Francisco Confusa Mares iso

ni Mantuae.

c) Iovianus ad Hieronymum Carbonem , Eridani lib. I. pag.

3388. . .

Fictilibus f eaena piaret tibi , eandide Carbo,

Caena parata tibi es, Ruraque nostra parent. Et mnus, o virides horti, genialis umbra, Quasque suas pandir eirria Diva comas. Vina mihi deprompta, secta, re grata bibemi, Aurea Me probes, seu mage nigra placent. Lenis aquae , simplexque latex, o fertilis tirnar Cerret ut inde merum, Pugnet ut inde latex.

SEARCH

MENU NAVIGATION