장음표시 사용
481쪽
Confirmatio Constitutionum Pii Papae V. & Gregorij XIII. prohinbentium quasdam Theologorum sententias, & opiniones. Nec non prohibitio libri, cui titulus, Augustinus Cornelij Ian. senij, olim Iprensis Episcopi, excusi Louanis, Typis Iacobi Zegeri, anno M. DC. XL. aliorumque operum, ac libellorum, occasione dicti Libri, varijs in locis, de varijs idiomatibus impressorum .
Ad perpetiram rei memoriam. N Eminenti Ecclesiae militantis Sede, meritis lica imparibus, constituti, sedulo meditamur, ut quae ad Fidei Catholicae conseruationem, a Praedecessoribus nostris provide statuta,& ordinata sunt,firmiter perpetuo obstruentur; & cum opus sit, nostrat authoriatatis munimine confirmentur. Dudum siquidem a Felic. Recordat. PIO Papa V. Praedecessore nostro emanauit constitutio tenoris subsequentis , videlicet. PIVS Episcopus Seruus Seruorum Dei. Ad suturam rei memoriam. Ex omnibus assiictionibus, quas in hoc loco a Domino constituti, tam luctuoso tempore sustinemus, Ille omnium nostrum praecipue excruciat dolor, quod Religio Christiana tantis iam pridem turbinibus a itata, nouis quotidie propositis opinionibus constinetur, Christique populus antiqui hostis suggestione disiectus, in alios atque alios errores patia sim.&promiscue deseratur; Quantum vero ad Nos attinet, totis viribus conamur, ut illae, simul atque prosiliunt, penitus opprimantur: Magno enim moerore afficimur, quod plerique, spectatae alioqui probitatis, & d ruinae , in varias sententias , astensionis, & periculi plenas, tum verbo tum scriptis, prorumpunt; deque eis, etiam in Scholis, inuicem controuersantur cuiusmodi sunt sequentes. Nec Angeli, nec Primi Hominis adhuc integri l
482쪽
ovi merita recte vocantur gratia. Sicut opus malum ex natura sua est moditis aeternae meritorium, sic bonum opus ex natura sua est vitae aeternae meritorium. Et bonis Angelis, & primo Homini, si in statu illo perseuerasset
xsque ad ultimum vitae, selicitas esset merces, & non gratia. Vita aeterna Homini integro, & Angelo promissa suit intuitu bonorum operum, & b na opera lcge naturae ad illam consequendam per se sufficiunt. In promissione facta Angelo , & primo Homini continetur naturalis iustitiae constitutio, qua pro ponis operibus, sine alio respectu, vita aeterna iustis promitatitur . Naturali lege constitutum fuit homini, ut si in obodientia perseueraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset. Primi Hominis in tegri merita fuerunt primae creationis munera; sed iuxta modum loquendi
Scriptura: sacrae non recte vocantur gratia; quo fit ut tantum merita, non
etiam gratia, debeant nuncupari. In redemptis per gratiam Christi,nullum inueniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum. Dona concessa homini integro, & Anpelo, sorsitan non improbanda ratones, possunt dici gratia; sed quia secundum usum sacrae Scripturae, nomine gratiae , ca tantum munera intelliguntur;quae per Iesum Christum male merentibus ἱ dc indignis conseruntur, ideo, neque merita, neque merces , quae illis redditur , gratia dici debet. Solutio poenae temporalis, quae peccato dimisso, saepe remanet, di corporis resurrectio, proprie non nisi meritis Chriasti adscribenda est. Quod pie, de iuste in hac vita mortali, usque in finem, conuersati, vitam consequimur aeternam, id non proprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae, tutio Dei iudicio, deputandum est; neque in retributione bonorum , ad Christi meritum respicitur, sed tantium ad primam institutionem generis humani, in qua, lege naturali, constitutum est , ut iusto Dei iudicio obedientiae mandatorum vita aeterna reddatur. Pelagi, sententia est, Opus bonum, citra gratiam adoptionis factum, non est Regni Caelestis meritorium. Opera bona a si ijs
adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod fiunt per Spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea praestati ir obedientia legi. Opera bona iustorum non accipiunt in cite Iudicij cxtremi ampliorem mercedem, quam iusto Dei iudicio mereantur accipere.Ratio meriti non consistit in eo,quod
qui bene operatur habeat gratiam, & inhabitantem Spiritum Sanctum; sed in eo solum, quod obedit diuinae lesi. Non est vera legis obedientia, quae fit
sine charitate. Sentiunt cum Pelagio, qui dicunt,esse necessarium ad ratio. o nem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum Deificum. Opera Catechumenorum, ut fides ,& poenitentia ante remissionem peccatorum facta,sunt vitae aeternae merita, quam vitam ipsi non consequentur, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur. Opern . Iustitiae, & temperantiae, quae Christus secit, ex dignitate personae operantis non traxerunt maiorem valorem. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam. Humanae naturae
sublimatio, & exaltatio in consortium Diuinae naturae, debita ibit integritati prinnae conditionis, & proinde naturalis dicenda est, di non supernaturalis . Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli, ad Romanos 2. Gentes , naturalitcr, quae legis sunt, faciunt, intelligunt de Gentibus fidei qratiam non habentibus . Absurda est eorum sententia, qui dicunt, hominem
483쪽
co,istitutio Vrbani VIII. ab initio, dono quodam supernaturali,& gratuito, supra ccmliticaem
naturae suae fuisse exaltatum, ut Fide, Spe, & Charitate Deum sup adulaliter coleret. Α vanis, & otiosis hominibus secundum insipientiam Phil tophorum, excogitata est sententia, quae ad Pelagianismum rei jcienda est , hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita, lacritiarnitate conditoris sublimatus, & in Dei filium adoptatus. Omnia opera infidelium sunt peccat a , di Philosophorum virtutes sunt vitia. Integritas
primae creationis non fuit indebita numanae naturae exaltatio, sed naturalis eius conditio. Liberum arbitrium sine stratiae Dei adiutorio, non nisi ad peccandum valet. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium . valet ad ullum peccatum vitandum. Non soli fures ij sunt, & latrones, qui Christum, viam, & Ostium veritatis, & vitae negant; sed etiam quicumquaaliunde , quam per ipsum in viam iustitiae hoc est ad aliquam iustitiam,
conscendi posse docent, aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adiutorio rem stere hominem posse, sic ut in eam non inducatur, aut ab ea non superetur. Charitas Dersecta, & sincera, quae est ex corde puro, & conscientia bona,Mfide non ficta, tam in Catechumenis, quam in poenitentibus, potest esse sine remissione peccatorum. Charitas illa, quae est plenitudo legis , non est semper comuncta ciam remissione peccatorum. Catechumenus iuste, recte,& sancte vivit, & mandata Dei obseruat, ac legem implet per Charitatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in Baptismi lauacro demum percipitur. Distinctio illa duplicis amoris naturalis nempe quo Dcus amatur ut author naturae; & gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est , & commentitia, & ad illudendum sacris Litteris, & plurimis veterum
testimoni s, excogitata. Omne quod agit peccator, vel seruus peccati,pe catum est. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola Phil sophia, per elationem praesumptionis humanae, cum iniuria Crucis Christi deflanditur a nonnullis Doctoribus. Cum Pelagio sentit,qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit. Cinnas amor creaturae rati Onalis, aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur , quae a Ioanne prohibetur, aut laudabilis illa charitas, qua, per Spiritum Sanctum in corde diffusa, Deus amatur. Quod voluntarie fit, etiamuneccssario fiat, libere tamen fit. In omnibus suis actibu Veccator seruit dominanti cupiditati. Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato. Iustitia, qua iustificatur per iidem impius, consistit formaliter in obedientia mandatorum, quae est operum Iustitia, non autem in gratia aliqua animae insula, qua adoptatur homo in filium Dei, & secundum interiorem hominem rein uatur, ac Diuinae naturae consors efficitur, ut sic per Spiritum Sanctum renouatus, deinceps bene vivere, & Dei mandatis obedire postit. In hominibus poenitentibus, ante Sacramentum absolutionis, & in Catechumenis ante Baptismum, est vera iustificatio; separata tamen a remissione peccatorum. Operibus plerisque , quae a fidelibus fiunt, solum ut Dei mandatis pareant, cuiusmodi sunt, obedire parentibus, depositum reddere , ab homicid: o, a furto, a sornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt lcgis obedientia,& vera legis iustitia, non tamen i sobtinent incrementa virtutum. Sacrificium Mibae non alia ratione est Sacrificium , quam generali illa, qua Omiae opus, quod fit, ut sancta societa-
484쪽
te, Deo homo inhaereat. Ad rationem, & diffinitionem peccati non pertinet voluntarium. Nec dilfinitionis quaestio est, sed causae,& originis,
utrum omne peccatum debeat esse voluntarium: unde peccatum originis vere habet rationem peccati siue ulla relatione, ac respectit ad voluntatem,
a qua originem habuit. Peccatum originis est habituali paruuli voluntate, voluntarium, dc habitualiter dominatur paruulo , eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium; de ex habituali voluntate dominante fit, ut paruulus discedens sine regenerationis Sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum bl asphemet, de Legi Dei repugnet. Praua desideria, quibus ratio non consentit, de quae homo inuitus pati dur, sunt prohibita praecepto. Non concupisces. Concupiscentia, siue lex membrorum, x praua eius desideria, quae inuiti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia. Omne scelus est eius conditionis, ut suum authorem, de omnes posteros eo modo inficere possit, quo in secie prima transgressio. Quantum est ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt qui cum minoribus nascuntur vitiJs,quam rui cum maioribus. Dil sinitiva haec sententia, Deum homini nihil impos-bile praeceptise, falso tribuitur Augustino, cum Pelagi; sit. Deus non potuisset ab initio talem creare hominem , qualis nunc bascitur. In peccato duo sunt; actus, dc reatus; transeunte autem actu , nihil manet nisi reatus, siue obligatio ad poenam; Vnde in Sacramento Baptismi, aut Sacerdotis absolutione, proprie reatus peccati duntaxat tollitur ; de ministerium Sacerdotum solum liberat a reatu. Peccator poenitens non vi uincatur ministerio Sacerdotis absoluentis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens, di inspirans, vivificat eum, resuscitat; ministerio autem Sacerdotis solum reatus tollitur. Quando per eleemosynas, aliaque poenitentiae opera Deo satisfacimus pro Poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris osterimus, sicut quidam errantes autumant nam alioqui ossemus , saltem aliqua ex parte, redemptores sed aliquid facimus , cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur, de communicatur. Per passiones Sanctorum in Indulgenti, communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed per communionem charitatis nobis eorum passiones impartiuntur, ut digni simus, qui pretio Sanguinis Christi a pc is pro peccatis debitis, liberemur. Illa Doctorum distinctio, Diuinae legit mandata bifa- .riam impleri, altero modo quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum; altero quantum ad certum quendam modum, videlicet secundam quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum hoc est modum
meritorium ) commentitia est, de explodenda. Illa quoque distinctio, qua opus dicitur bifariam bonum, vel quia ex obiecto, de omnibus circumstanti)s rectum est,& bonum quod moraliter bonum appellare consueuerunt vel quia est meritorium regni aeterni,eo quod fit a vivo Christi membro per Spiritum charitatis, rehcsenda est. Sed de illa distinctio duplicis Iustitiae, alterius, quae fit per Spiritum charitatis inhabitantem, alterius , quae fit ex inspiratione quidem Spiritus Sancti, cor ad poenitentiam excitantis , sed nondum cor inhabitantis, & in eo charitatem diffundentis, qua Diuinae Legis iustificatio impleatur, similiter rehcitur. Item, de illa distinctio dupliccis vivificationis; alterius, qua viuisicatur peccator, dum ei poenitentia, α
vitae nouae propositum, di inchoatio per Dei gratiam inspiratur; alterius, qua
485쪽
qua vivificatur, qui vere iustificatur, Sc palmes vivus in Uite Christo essiciatur, pariter commentitia est,& Scripturis minime congruens. Non nisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitri; bonus, siue non . malus, de gratiae Christriniuriam facit, qui ita sentit, & docet. Sola vio lentia repugnat libertati hominis naturali. Homo peccat, etiam damnabiliter , in eo, quod necessario facit. Infidelitas pure negativa in his, in quibus Christus non est praedicatus, peccatum est. Iustificatio impii fit se
maliter per obedientiam Legis, non autem per occultam communicationem , & inspirationem gratiae, quae paream iustificatos faciat implete legem. Homo existens in peccato mortali, siue in reatu aeternae damnationis , potest habere veram charitatem; de charitas, etiam persecta, potest consistere cum reatu aeternae damnationis. Per contritionem , etiam cum charitate perfecta, Se cum voto suscipiendi Sacramentum coniunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis , aut martyrii, sine actuali susceptione Sacramenti. omnes omnino Iustorum afflictiones , sunt ultiones peccatorum ipsorum; unde, de Iob, & Martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt. Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali . Hinc Beata Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita, sicut, & aliorum Iustorum, fuerunt ultiones peccati act ualis, vel originalis. Concupiscentia in renatis relapsis in peccatum mortale, in quibus iam dominatur, peccatum est, sicut, &alis habitus praui. Motus praui concupiscentiae, sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto, Non concupisces: Unde homo eos sentiens, &non consentiens , tranigreditur praeceptum , Non concupisces, quamuis transgressio in peccatum non deputetur. Quandiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non secit praeceptum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Satisfactiones laboriosae Iustificatorum, non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condon tam . Immortalitas primi Hominis non erat gratiae beneficium, sed natur
Iis conditio. Falsa est Doctorum sententia, primum Hominem potuisse a Deo creari, & institui sine Iustitia naturali. QV AS quidem sententias stricto coram Nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent, in rigore, & proprio
. verborum sensu ab assertoribus intento, haereticas, erroneas, suspectas, temerarias , scandalosas, de in pias aures ostensionem immitentes,respective, ac quaecumque super ijs verbo, scriptoque emissa, praesentium auctoritati damnamus, circumscribimus, & abolemus; deque eisdem, & similibus
posthac, quoquo pacto, Ioquendi, scribendi,& disputandi, facultatem . quibuscumque interdicimus. Qui secus fecerint, ipsos omnibus dignitatibus , gradibus, honoribus, beneflcijs, & ossici;s perpetuo privamus, ac etiam inhabiles ad quaecumque decernimus,Vinculo quoque anathematis eo ipso innodamus, a quo nullus Romano Pontifice inferior, valeat ipsos, e cepto mortis articulo, liberare. Ceterum , ut iam commoti his de rebus tumultus, & eontracta odia facilius comprimi possint, simulq,animarum. saluti plenius consulatur, Dile cto filio nostro Antonio tituli Sancti Bartho- Iomaei in Insula Presbytero Cardinali Granuelano nuncupato, per Apostolica scripta mandamus, ut ipse quid ad perpetuam dictarum sententiarum ,
di Scripturarum a litionem, quid ad arcenda huiusmodi proloquia, dc
486쪽
probibens Augustinutu Cornelii Iansenti.
disputationes, ciuid denique ad vitionem,& pacem cum communi omnium,& Ecclesie Catholic.e satisfactione componendam, facto opus sit, in primis diligenter expendat; deinde in i)s omnibus, quae pro communi salutis tranquilitate , honore optimum iudicauerit, salua semper Ecclesiae praedictae unitate, etiam per alium, seu alios, fide doctrina, & religione praestantes, ocytis exequatur, faciatque quidquid decreuerit, inuiolate ab omniabus obseruari. Contradictores quoslibet per censuras , & paenas praedictas, exteraque iuris , & facti remedia opportuna, appellationo postposita compescendo; inuocato etiam ad hoc , si opus fuerit, auxilio brachij saecularis: non obstantibus, quod sorsitan aliquibus ab Apostolica sit Sede indultum: quod interdici, sinpendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam, & expressam, ac de verbo ad verbum de
indulto huiusmodi mentionem; & quibuslibet alijs priuileg ijs, exempti nibus , indulgentijs , de litteris Apostolicis, specialibus, vel generalibus,
quorumcumque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta , effictus praesentium impediri valeat quomodolibet, vel differri ;&de quibus, eorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae damnationis , circumst intionis, abolitio-uis , interdicti, decreti, & mandati, priuationis, & innodationis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit. indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri,& Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo septimo, Kalendis Octobris, Pontificatus nostri Anno secundo. Deindeque piae memoriae Gregorius Papa XIII. etiam Praedeccssor noster, intellecto per eum, non sine animi sui dolore, non defuisse tunc temporis aliquos Theologos, tum studiosos, tum Prosei lores , qui articulos in pnedicta
Constitutione damnatos asserere, & pertinaciter defendere pergerent; pro ossicij sui munere eorundem temeritatem , atque audaciam ad totius Ecelesiae periculum pertinentem, minime contemnendam, & dissimulandam .
censuit; sed ad coercenda huiusmos ingenia, per aliam suam constitutionem sub datam quarto Kalendas Februarii, Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui Anno octavo, editam Pij Praedecessoris constitutionem praedictam sua quoque aut horitate confirmauit, articulosque ibidem comprehensos iterato damnauit; dc ne quis, hac in re constantem Sedis Apostolicae voluntatem, ac sententiam ignorare posset, suam huiusmodi confirmationis Constitutionem, altera Pij V. comprehensa, publicauit, & promulgauit. Postea recol. mem. Paulus Papa V. similiter P decessor noster, ad tollenda scandala. & dissensio. nes, quae in Ecclesia Catholica oriebantur, occasione editionis librorum, di operum de Auxili s tractantium, in Generali Congregatione Sanctae Romanae, & uniuersalis Inquisitionis, sub die primo Decembris, Anni D mini millesimi sexcentesimi undecimi, coram ipso habita decreuit, ut scriberetur Nuntijs Apostolicis, quod notificarent, & ordinarent Superioribus Religionum, & Vniuersitatibus Studiorum, & Ordinarijs eorum Nunti turae , ne sinerent imprimi in materia de Auxiliis, etiam sub praetextu commentandi Sanctum Thomam, aut alio modo; δέ qui vellent de hac materia
487쪽
ria scribere,& imprimere; prius mitterent Tractatus, & Compositiones ad dictam Sanctam uniuersalem Inquisitionem ,& in executionem mentis dicti Pauli Praedecessoris,eiusdem decreti tenor omnibus praedictis per Nuntios respective suit legitime intimatus, successitaeoue ne contra praedictum Decretum aliquid attentari contingeret, sed scandala & dissensiones omnino cessarent, Nos in alia Generat Congregatione dicta: Sanctae Romanae,& Uniuersalis Inquisitionis, Feria quinta die vigesima secunda Mah, Anno Domini millesimo sexagesimo vigesimo quinto per aliud Decretum nostrum, ipsum Pauli Praedecessoris Decretum confirmauimus, & innouauimus; ac omnibus, & singulis cuiusuis Religionis, ordinis, Congregationis, Initituti,& Societatis, etiam de necelsitate exprimendae, Regularibus, &ali 3sqtuibuscuinque tam Ecclesiasticis, quam secularibus personis cuiuscumque status, conditionis, gradus, ordinis, & dignitatis , tam Ecclesiasticae, quam sarcularis, ne in posterum auderent imprimere, vel quoquo modo in lucem edere libros, Tractatus vel compositiones, ex professo, vel incidenter, aut praetextu commentandi Diuum Thomam, vel quemlibet alium Doctorem, aut alia quavis occasione, praetextu vel modo, domateria Auxiliorum Diuinorum tractantes , sine expressa, & speciali licentia a Nobis, in congregatione Sancti ossicia praedicta, obtinenda, donee aliud in hac materia a Sede Apostolica foret ordinatum, districte praecepinnis,& mandauimus; &vt huiusmodi nostrum Decretum inuiolabiliter observetur, voluimus, & declaraui.nus, contrauenientes, poenas priuationis dignitatum, & ossiciorum suorum , vocis activae ,& passivae, facultatis concionandi, publice legendi, docendi, & interpretandi, ipso facto, GDque alia declaratione, ii urrere, & nihilominus aliis etiam poenis nostro, &Successorum nostrorum Romanorum Pontificum arbitrio infligendis, subiacere; librosque, quos ex tunc deinceps, contra dicti nostri Decreti tenorem edi contingeret, absque alia declaratione, tamquam expresse prohibitos haberi ;& Impressores praeter amissionem librorum, pecuniariis, aliisque corporalibus poenis iuxta criminis grauitatem teneri. Nouissime tandem accepto per Nos in oppido Ciuitate nuncupato Lovaniensi quoiadam assertos Corneli; Ian senii, olim Episcopi I prensis, executores ex testamento in lucem edi curasse librum, cui titulus, Augustinus , ex professo continentem, & tractantem materiam de Auxilijs, nulla pznitus petitata, vel obtenta a dicta Congregatione licentia illum imprimendi; eiusque operiS Occasione Patres Societatis Iesu, nonnullas in Ciuitate Antuoepiensi de eadem materia tractantes Theses pariter absque licentia eiusdem Congrcgationis , imprimi curasse; opinionesque Iansieni, in praedicto libro contentas oppugnaste; rursusque nonnulIas alias Orationes, Scripturas, Epist Ias, a nete ite in Calce inseascripti Decreti nostri, tune registratas, tam
pro dicti libri Cornelii Iansenia, quam Thesium a Patribus Iesiuitis editarum defensione impressas filisse, non solum contra praedictorum Decretorum prohibitionem; sed etiam in graue seandalum & ostenssionem Ecclesiae Catholicae: Nos ut malis eiusmodi imminentibus quanto citius occurrer tur , & ne in posterum ullus auderet dictis Decretis contraire, per aliud Decretum in alia plena, & Generali Conpregatione eiusdem Sanctae Romanx, di Uniuersalis Inquisitionis coram Nobis die prima Augusti proxime Ps
teriti habita, inhaerendo prioribus Decretis a Paulo Praedecessore, & a Nin
488쪽
Probdens Augustinum cornelii Ianfini'. 43 I
bis, ut supra editis, pro tune dictum librum Iansenta, cui titulus; Augustinus, Louani3 impressum, nec non Theses a Patribus Societatis Iesu Atitueris ae in lucem editas; aliasque Scripturas in calce posterioris nostri Decreti huiusmodi registratas, iam vigore anteriorum supradictorum Decretorum prohibitas, de nouo prohibuimus, ac pro prohibitis omnino haberi voluimus ; lliandauimusque sub poena excommunicationis, ipso facto incurrendae, ne quis cuiuscumque status, gradus, conditionis ,& qualitatis, etiam speciali, de specialissima nota dignae, librum ,& Theses praedictas, ali atque Scripturas. ut supra, absque dictae Sedis licentia in dicta Cougregatione Sancti ossicis obtinenda, retinere de legere pollet. Mandauimus insuper omnibus, & singulis cuiusuis Religionis , ordinis, & Dignitatis, Abbatiali, Episcopali, Archiepiscopali, de Patriarchali dignitate sustultis, Collegiis, dc Vniuersitatibus, sub praedictis, ut supra , excommunicationis,lpis facto incurrendae , Interdicti Ecclesiastici, respective, ali)sque, arbitrio nostro, poenis infligendis, etiam corporalibus, ne in posterum auderen t imprimere, nec quoquo modo in lucem edere libros, Tractatus,Compositiones ex prolata, vel incidenter, etiam sub praetextu commentandi Sanctum Thomam, seu in Philosophicis, agendi de concursu causae primae cum secunda, de praesertim defendendi, aut impugnandi librum dicti Ian-sent,: cui titulus; Augustinus, vel Theses Patrum Societatis Iesu , aliasque Scripturas in calce dicti posterioris nostri Decreti, ut praesertur, registratas, Zc prohibitas, aut alia quavis occasione, vel modo de materia Auxiliorum Diuinorum, seu de gratia , de libero arbitrio tractantes , sine expressa licentia a Nobis in dicta Congregatione Sancti ossicij obtinendata, donec aliud in hac materia a Sede Apostolica praedicta Qret ordinatum .
Absolutionem vero a praedicta excommunicatione, nec non interdicii sucpensionem, & relaxationem, Nobis, de dictae congregationi reseruauimus; non obstantibus quibuscumque priuilegi;s, etiam Sanctae cruciatae, Iubilaeic etiam Generalis de facultatibus Missionariorum, ac aliis a dicta Sed emanatis, seu emanandis; quibus omnibus in hac parte derogauimus:Voluimusque ea omnia suum plenarium sortiri etactum; omnesque contrafacientes, ut supra, ligare, nec quemquam excusari posse, etiam sub praetextu , quod anteriora Decreta Pauli Praedecessoris, de nostra, alias, ut presertur edita, non forent in Prouinciis intimata, vel usu recepta. Irritum qu
re, de inane decrevimus quidquid secus super his a quoquam qua uis at
oritate scienter, vel ignoranter contingeret attentara; contrariis quibuscumque nou Obstantibus. Et ne praemissorum ignorantia posset ab aliquo praetendi, voluimus, ut posterius nostrum Decretum huiusmodi, seu illius exemplum ad Ualuas Basilicarum S.Ioannis Lateranensis,de Principis Apostolorum de Urbe, de in Acte campi Florae, assi xum, omnes ita arctaret,icassiceret, ac si unicuique personaliter intimatum sorer. Nota vero librorum, de Scripturarum prohibitarum, in calce posterioris Decreti nos rihuiusmodi registratarum haec est. Liber cui titulus, Augustinus, impressus Lo uania typis Iacobi Zegeri, anno 164o. dc Parisi7s I 6 I. Iheses Theologicae de Gratia, Libero Arbitrio, de Praedestinatione, Antuerpiae apud Ioannem Meursium anno I 64r. Cornel. Ianseni3 Iprensis Episcopi, dec. Landatio Funeralis dicta a Reuerendo Fratre Ioanne a Lapide Zec. Loiian. Ty
489쪽
y Reuerendissimo Selior Cardenal dela Cueua, dela Congregation dela S. S. Inquisicion, Por et P.Pedro Bi uero de la Compania de IESUS Praedi- cador dei Scnor Cardenat Insante data in Bruxellas 26. Henero I 6 I. M moriale idiomate Hisp.Card. Infanti Hisp. incipien. Seren, S. & finien. Como es V. Cathol. Real. A. Libellus, cui titulus, Flumilis, & supplex querumonia Iacobi Legers Typograph. Louan.aduersus Libellum.R. P.S.I. Regiae Capellae Bruxeli. Concionatoris, & Theses PP. Societatis, Louani; apud Iacobum Zeger Anno I 6a I. primae, secundae,& tertiae editionis. Memoriale ad Eminentissimum Cardinalem de Ia Cuetra, circa Querimoniam friuolam Iansentanam, Sc.contra Theses Theologicas, & Libellum supplicem,Sc. eiu sein de eodem tela ingeita, & regesta. Thesea Theologicae, Apolo- qeticae, & miscellaneae aduersus Doctrinam Cornet i),&c. sub praetextu quaerimoniae Typographi LOvaniensis, editionis secundae Sc. Anmerpiae apud Ioannem Me sium Anno I 6 I. Libellus, cui titulus, Augustini Hipponensis, & Augustini Iprensis, de Deo omnes saluare volente &c. Homologia Sc. Loi iiij apud Iacobum Zegers Anno I 6 i. Epistola Liberti Fromondi,& Henrici Caleni Louani3 I6. Iuni j I 64 I. R. P. Societ. Iesu Louan. incipien. Theses veliras. Epistola Profestarum S. Thom. Colleg. Societ. Iesu Louan. Liberto Fromondo, & Henrico Caleno, incipien. Gratias agimus &c. Epistola, cui titulus Petrus Biuerus Doctoribus Iansentanis &c. Ad rem, Ad rem, &c. incipiens Ad rem, Amici &c. Somnium Hipponense.siue de Comtrouersiis &c. Relatore Phylotimo S. T. Bacca l. Formato , Parisiis Anno 16 t. Insuper omnes alis libri, Opuscula, Epistolae, orationes, Theses &c. aliaque omnia tam edita hucusque, quam imprimenda ; tam contra, quam pro Cornelio Iansenio, ac Patribus Iesultis. Cum autem ex diligenti, &matura ciusdem libri , cui titulus , Augullinus, lectione, postmodum compertum suerit, in eodem lictro inultas ex propositionibus a praedecessoribus
nostris olim, ut praefertur, damnatas, contineri, Ni magno cum Catholicorum scandalo, & auctoritatis dictae Sed is contemptu, contra praefatas damnationes,& prohibitiones defendi; Nos huic malo, in scandalum totius Reipublicae Christianae, & Fidei Catholicae perniciem, vertenti, OPOrtunum remedium adhibere volentes ; Constitutionis Gregori; ; ac Pauli praedecestorum praedictorum nostrorum, nec non Decretorum huiusmodi totos, & integros tenores, ac Datas etiam veriores praesentibus pro totaliter expressis, S insertis habentes, Motu proprio, & ex certa scientia no-ltra, ac de Apollolicae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura Constitutione eiusdem Pi) , & Gregorii praedecessorum, huiusmodi Conlii tu tiones praedictas, omniaque, & singula in eis contenta, Apostolica auctoritate tenore praesentium, pcrpetuo confirmamus, & approbamus; librumque praedictum, cui titulus est, Augultinus, Articulos, opiniones, & sententias, in dictis Conili tutionibus reprobatas, atque damnatas, ut a Nobis compertum est, continentem & renouantem ; aliaque omnia opera praesentibus nost iis litteris sub inferta, quae ali)ssib posteriori Decreto nostro praedicto regi liratis, per praesentes addimus, atque adiungimus, eadenr auctoritate per praesentes omnino prohibemus, ac pro vetitis, & prohibitis haberi volumus,&mandamus. Iubentes insuper lub Omnibus noenis ,&censuris in praedacta Constitutiones Pi; praedecessoris, contentis a quibus,nullus R*manos Pontisice inserior, excepto mortis articulo, abibluere con
490쪽
Prohibens Augustinum connesii Ioseus.
trafacientes possit ne quis cuiuscumque conditionis, & qualitatis sit, etiam speciali; & specialissima nota, & expressione di3nus, de praedictis, ut supra, damnatis, & in praedicto libro contentis, ali)ique ut infra) sub insertis, Articulis, Opinionibus, sententi)s, libellis, orationibus, scripturis, Epistolis , Thesibus, quoquo pacto loqui , t cribere, & disputare audeat, Librumque, & alia praedicta penes se retinere, vel legere praesumat, Remanente nihilominus in reliquis in suo robore posteriori Decreto a Nobis in Sacrae Supremar, Uniuersalis Inquisitionis Conaregatione, ut praesertur edito ; Decernente que sic, & non alias in praemissis omnibus, de singulis pecquoscumque Interpretes, Doctores, Academias, Vniuersitates, de Studia generalia, aliasque personas, Iudices Ordinarios, delegatos, miritos, etiam nuntios noltros, de Sed is praedictae, sublata eis, Sceorum cuilibet,
ualibet , aliter iudicandi , & interpretandi , ac glossandi , & decideni facultate, & auctoritate, ubiqua iudicari , & definiri debere;Irritumque & inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter
vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel in posterum contigorizattentari. Non obstantibus omnibus, quae in dicto nostro posteriori Decreto voluimus non obstare, Caeterisque contrari;s quibuscumque. Opera vero addita alijs, in ealce posterioris nostri Decreti, ut praesertu registratis , & prohibitis, sunt, sequentia, videlicet, Liberti Fronaondi Sacrae Tlieologiae Doctoris &e. Breuis Anatomia hominis, Louani; apud Iacobum Ze- ers Sc. Anno I 6 I. Conuentus Africanus, siue disceptatio Iudicialis apua 'ribunal Praesulis Augustini &c. enarratore Artemidoro Gnelaocritico, A. Rouen, Ches Nicolas de Montaigne Anno i 6 t. Memorial Au Roy incipiens, Iean Iansenius Chanoine &c.& finiens, contra illa duo Decretata, Summorum Pontificum &c. Item attestatio Notari alis &c. incipiens, Ergo infrascriptus, & finiens, Petrus Mintacri Notarius. Approbatio sub nomine nonnullorum Theologorum ex varijs Religionibus, tam ordinum Monachalium, quam Mendicantium , nec non Archiepiscopi Philippensis, aliorumve Theologorum Clericorum Saecularium, Doctrinae Cornelii lar
senij in dicto libro Augustinus, contentae, incipiens. Quid censendain fit de doctrina in opere Reuerendissimi D. Corneli j Ians ij Episcopi sprensisset. memor. nuncup. Augustinus, contenta, patebit ex subsequentibus a
testationibus Doctissimorum virorum in Belgio,& alibi cxistentiatu Sta& finiens: Et me pubi ico, & Apostolico, ac dictae Universitatis Motario, & Scriba iurato, Quod attestor, Petrus Mintaert Notarius Ut utein . praesentes nostrae litterae, omiumue ,& singula in eisdem litteris, ve pracontenta ad omnium notitiam deducantur, nec illarum ignorantia ab aliquo allegari possit, volumus easdem praesentes nostras litteras, seu earum
transtiimptum, etiam impressum cui manu Notarii publici subscripto, Scsigillo alicuius personae in dianitate Ecclesiastica constitutae munito, plenam.vbiqee locorum, & tam in iudicio, quam extra illud fidem adhiberi decernimus)in Basilicae Principis Apostolorum de Urbe,& Cancellariae Apostolicae Ualuis, atque in Acie Campi'FIorae per aliquos ex Cursoribus Palatij Apostolici publicari, & affigi , earumque copiam inibi assietam dimitti , publicationemque, aisxionem, de copiae ast ae dimissionem huiuia modi in omnibus, & quoad omnia suisicere, & pro Blemni, & legitima haberi , nec aliam publicationem in Reanis, Prouincios, Ciuitatibus, oppidis , de locis requiri, aut expectari d ere, Omnesque & singulos perinde,
