D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

hertate contradictionis: quam licet Iansenitae dicant se non negare; probationes tamen Marsili; , euidenter illam ab ipsis negandam esse , demonstrabunt: vidi sic habeamus eos directissime mentem eius pugnare. Prima igitur pars inquit iterum Marsilius )est Beati Augustim Tertio de libero arbitrio determinantis, quod Noluntas non post cogi, nec a superiori, nec ab instriori, nec ab aequali: Ied nec dAro, nec ab alia volantate, nee ab alia natura infeliori. Item es Penerabilis Auelmi , secundo quinto capite de ιι bcro arbitrio, determinantis,quod νο-luntas nulla re potest cogrestem determInat Leatus Bemaidus libro suo de libero arbitrio per totum fere. Ergo subintellige voluntas est libera libertate contradictionis. Quis hic non videata Marsilio precipuum fundamentum Iansenij,quod de libertate a coactionem Sanctis Patribus toties inculcat , Omnino euacuari Z Patet assuiri-ytuna . Nam faciendo hanc consequentiam, Voluntas fectintam Sanctos TaIres a nulla re porc si cogi: ergo est libera libet tale contradictionis I cuidentissime sui' ait ipsos per remotionem co: Gi as,intellexisse remotionem necessi iis determinantis ad alterum oppositorum;& non ut coim tendit Iantentus remotionem solius violentia: etiam cum illa determina. tione compossibilem. Patet iterum consequentia: nam alias illegitime concluderet; siquidem in alnore Deircspectu sui ipsius, cum adsit remoro omnis violantiae , ta nihilominus ec sit omnis libertas contradictionis;

dorctur antecedens verum, & consequens fallum. Ergo dicendum eli, xt lcaitime concludat ; antecedens facere hunc sensum: voluntas a nullo

iotest cogi,id est a nulla re potest nec cilitari , quin citra Deum clare visum pollit in hoc, di non In hoc .Lx hoc namque S ex nullo alio insertur; ergo manet libera libertat contradictionis. Secundo patet conclusos prosequitur Marsilius ) autboritate Nilosophi,

loquentis in lumine naturali, uio Ethι- caram dicentis, quod operationum d

mini sumus a principio usque in finem , quod non es sine libertate voluntatis; intellige contradictionis, de qua Io-quitur.En rursus alterum fundamentum Ianlanitarum sunditus euacuatum. Ipsi contendunt ut supra vidi mus voluntatem verum haber dominium , etiam respectu actus quem elicit absq; vlla potestate contradictionis; cum tamen hic ex Philosopho supponat Marsilius, sine tali

potestate dominium humanornm .

actuum non subsistere et quia non ess inquit sine libertate centradictionis seu oppositionis. Tertio probatur conclusio ait Marsilius ex his qua omnibus νιdentum c.

Quod omnibus videtur, naturati rati ne iudIce, Nidetur verum et sed omnibus ridetur, voluntatem esse liberam libemtate oppositionis: igitur. Patet maior , quia omnes in Idem tendere, signum ea naturam hoc ut verum insinuare .. Item

quod sapientibus apparet , verum es.

Patet minor, quia omnes reputant m

lis ueberι poenas pro delictis, σ iustis piamia pro meritis; quod non posset esse verum, se non liberia libertate contradictionis , mali prauE, iusti bene sua opera producerent. Sed ponit sibi obiectionem; Dicetur quod etiam secundum naturam , debetur malis poena O bonis praemium , si nulla esset libertas contradictionis . Respondet Z Isud non soluit, sed est fuga mereticorum , volcntium

quod omnia eueniunt ex necoptate . Etes dictum eorum vertim de psna contra

necessariis nec laudamur, nec vitupera mur , nec debetur poena, nec supplicium.

Et quis puniret graue, eo quod tenderct

Supra

. Ad

452쪽

DO sum Ita similiter, nullus sanae mentis diceret alicui pretam i ligendam , pro eo quod omnimodὸ vitare non posti t. Eri iterum principale quod da n a

sertum Iantemtarum funditus eneris uatum, imo & damnatum. Ipsi co

tendunt ut saepe iam ostensu in est

etiamsi nulla libertas esset contradictionis, quod equidem subsistere posset meritum & demeritum in humanis actibus, ac proinde quod proemio digni essent,de poena infligenda, quod tamen hic Marsilius constanter asserit vile fugam haereticorum , imo& insanae mentis indicium . Nullus sanae mentis inquit diceret alicui poe-1ram in ligendam pro eo quod omni modevitare non possiet. Id est, pro eo quod faceret absque libertate contradictionis . Quarto probatur conclusio citerum sic Marsilius )experientia. Qηia quia libet experitur, liberὸ se posse ire ad Ee-elesiam ct posse dimittere. Vnde Ioan nis decimo non Odιcit Riatus Saluatori confitendo suam libertatem ; nescis quia potestatem habeo dimittere te, o crucifigere te ZEtse cuι quam Principi diceretur , quod possit hoc σ non possit in eius

oppo tum: νtique caperet indigetan terrergo naturali experientia omnes confitentur libertatem contradictionis in ν luntate . Vbι autem tot occurrunt testimonia; velle contrarium asserere, νίdetur esse infaniae, plus quam Iapientia. Hie iterum insaniae redarguit', ne nantes libertatem contradictionis: quam licet Iansenitae de facto ablolute & simpliciter negare non audeant, negare tamen coguntur in aliquibus casibus, ut sub esticacis gratiae tractu,& etiam quando omnis gratia tam

susticiens, quain efficax deeit pro. pter solain culpam originalem , &nihilominus secundum ipsos homo peccat personaliter, in eo quod de tactu talis gratiae adimplere non potest. Haec omnia dc singula fuse demonstrata sunt supra libro secundo, capite decimo, undecimo & duo de.

Sed dicamus iam alteram seu secundam conclusionem eiusdem Ma

silii, quae in textu ipsius est quarta. Quarta conclusio inquit Libertas

voluntatis pro st itu viae iet boc priuc aliter videtur existere, quia positis causis sui ieientibus ex parte obiectι repraesentationis ad ipsius accestiationem, νοluntas potest ipsum non acceytaris.

Item positis illiis suscientibus ad obieciti

refutationem, ipsum pote i non refutare. En alterum telum igneum, falsitatis

Iaalaniane medulla penetrans .COntendunt neutram libertatem siue viae

siue patriae, principaliter consistere in ulla potestate indistetenti ad acceptandum & refutandum, siquid ea asserunt similem potestatem sol tiar . esse accidens libertatis , ellantia inque eius principaliter debere poni in

quodam asio, nimirum in modo operandi ex ratione 3c aduertentia et ad

Marsilius aperte ponit libertatem saltem vie in illa potestate indifferenti ae consiliere essentialiter seu principaliter: ergo Ian senilis aperte con tradicit. Explico hoc. Essentia rei, qua u- tum ad ea, in quibus corvi ilit principaliter seu es lentialiter, debet esses, eadem in omni statu, cum essentiae rerum in eo quod essentiae, sint inuariabiles: cum ergo Ian senitae sentiant libertatem consiliere et sentialiter seu principaliter in inodo operandi cum ratione & aduertentia, de non in P

testate illa inditarenti ; necesse habent fateri, libertatem etiam in statuviae essentialiter seu principaliter in

eodem consistere: nempe in modo illo operandi cum ratione dc aduertentia , & non in illa potestate indis. serenti. At Marsilius in illa conclusione expresse ponit contrarium, siquidem asserit libertatem viae princ paliter

453쪽

paliter seii essentialiter in potestato illa indisserenti consistere: ergo dogma Ian senitarum euertit & contundit .

Explico amplius. Libertas viae est illa pro qua tota Ecclesia cum haereticis conflictatur:esi illa prster suam a recte sentientibus, nulla lassiciens ad meritum & demeritum iudicatur: cst denique illa, de qua poti sit

mum tota haec nostra controuersia

intelligi debet: at illam asserit Marsilius principaliter seu essentialiter confitere, in eo quod positis omnibus requisitis lassicientibus ad agendum, possit voluntas non ageri , quod Ian schitae totis viribus negant:

creto quid patrocinii pollunt ipsi i nisDoctore illo rationabiliter praetendere Vlterius in eodem Secundo, quaestione decima sexta, articulo quinto, obijcit Marsilius hanc rationem. Voluntas post mortem non est libera: ergo potest cogι. Patet antecedens, quia in malis nequit in bonum, oe in bovis post mortem nequit in malum. Quid putas,

hic respondebitur Audi quam ex

Diametro contra Iansentias . Ad quartam inquit negetur autecedens, uia post mortem esentιaliter est libera, ictit nunc. En ex prelie sermonem

de libertate essentiali. Et deinde reia pondens ad probationem, immediate subiungit hanc in nullo alio consistere, quam in potestate indifferet ti. Item inquit licet mati Angeli,

non possint velle bene vel meritoriὸ, tamen respectu horum qua malὸ volunt, idem possunt velle non velle. Et eodem modo in bonis. Vnce boni Angelι, luamdiu determinationem Diuinae No-untatis nesciunt, sapὸ contraria volant. Sic enim Princeps Persarum remtit Angelo Iudaeorum viginti uno diebus, ut habetur Danielis decima : σ exponit Beatus Hieronymus de bonis Angelis custodiae Prouinciarum per Deum deput

tis. Et ideo licet non possint mase velle tamen respectu horum qua volunt, idem possunt velle nolle. Nonne hoc iterum est , libertatem essentialem etiam in Angelis in eo collocare,quod absolute possint idem velle & non . Velle, licet in sensu composito,dete minatione scilicet Diuinae voluntatis cognita & stante, boni Angeli in

oppositum non possint potentiae consequente, sicut nos supra declarauimus p Snpta Idem dixerat in eodem Secundo, Q. quaestione quinta , articulo tertio, respondens rationibus factis contra quaesitum, ubi primo loco hanc posuerat. Indaevionibus est liberum arbia trium t ergo non immobiliter adhaerent malo. Et Nitra: ergo possunt averti dmalo , O conuertere se ad bonum ct exconctequenti ad gratiam. Tenet consequentia prima, eo quod immobiliter ad- .haerere mala, repugnat libertati arbitris. Ad suam rationem profecto eodem modo respondet, sicut nos responderemus: videlicet immobilitatem in malo secundum genus,non repugnare libertati arbitrij, quia cum Illa

stat, indifferentia quoad hoc vel illud malum in particulari. Audi verba de credes . Ad primum inquit

concesso antecedenti,negatur consecuentia. Ad probationem dicitur, quod cum

libertate arbitrii post satum viae , fiat immobilis adhaesio ad malum: eo quod in eligibilibus ad finem malum, liber se

habet. Hon enim necessitatur Diaboli voluntas ad tentandum hominem, sed

liber hoe facit; hoc est cum potestatefaciendi & non faciendi. Unde ad

quartam rationem ibidem subiungit quod voluntas Angeli ea domina suorum actuum, quos oluit in malum, sic quod potest in eos oenan tu eos.

NEC VALET OBIICERE, uod Marsilius in Priino, quaestione

ecima, articulo tertio expresse docet , Patrem genuisse Filium libera

454쪽

ex authoritatis Gabrielis . 397 voluntate, quem tamen constat non potuisse non generare . Ac proinde ad libertatem non requirit indisterentiam.

ipse expresse apponit modum alterius libertatis de qua nos non disputamus dicens, quod Pater genuit Filium voluntate libera ibertare eo lacentia . Quod autem ipse nobiscum. sentiat, libertatem illam complacentiae,non esse ex se sussicientem ad me-xitumnn eius scriptis euidens est:tum quia cui in locis citatis iam vidimus exigit ad meritum & demeritum, aciproemium & supplicium, libertatem oppositionis seu cotradictionis. Tum etiam quia in Secundo, quaestione vigesima secunda, articulo secundo, postquam docuerat sicut di nos su-suνεὶ pri actum necessariae complacentiae Μ. c. . circa Deum elare visum, esse nobiliorem actu illor, in quo voluntas ercet libertatem oppositionis; statim subiungit, quia istud nempe libertas oppositionis) est in faelicitate

meritoria, qua non complet satiat . Quasi euidenter supponens libertate oppositionis spectare ad felicitatem meritoriam,ac proinde hanc sine ista non saluari.Quare concludo Marsiliuinsistere quidem doctrins Sancti Ber- nardi & Maoistri, non tamen consormiter ad senium priuatum Iansenij, sed ad communem nostrunt.

Soluitur Argumentum eiusdem , cou. fectum ex aussoritate Gabrielis. .

EX GABRIELE adfert Ian senius

pro sua opinione duo. PRIMUM: quia docet actum bea-

tilicum, esse polle meritorium, si ad

hoc solum a Deo acceptetur. Imo soluens obiectionem contra hoc arium de ratione actus beat: φι est quod seu necessarius, de ratione meriti quodsie contingens: ergo actus beatificus non potest esse meritorius . Expresse respondet, Negetur, quod avus beatitudinis sit simpliciter necessarius: quia siue sita Deo immediatὸ ut ipse tenet cum nominalibus siue elicitus d voluntates ut communiter tenent Theologi cuim

Diuo Thoma est liberὸ elicitus oe ita

contingens.

Nescio quid Iansenio in mentem

venerit, quando hunc locum nobis

obiecit. Quid mirum quod Gabriel

doceat actum beatificum posse esse meritorium ex Diuina acceptatione; si expressis terminis in solutione obiectionis fatetur,illum non esse nec est rium, sed liberum & contingento,sicut nos ad meritum requirimuκ Reuera alieno, quem hic accipit,e se,se praebet iugulandum Ian senius. Sed alterum, quod adducit, m Iestius apparet. Inquit enim idem Gabriel ibidem, in Tertio scilicet, distinctione decima octava, artic lo tertio, ad secundum, in secunda solutione, quam iterum Hrmalitatem subticuit Ian senius, cum iamc' notanda sit γ quod in anima Christi suit tantum unus actus fruitionis Dei& hic a Deo creatus & beatisicus: qui nihilominus in Christo fuit meritorius; nam voluntas inquit operbunc actum creatum libeia complacenter tendit in obiectum beatificam, licet nouliberὸ contradictoriὸ: haec lιbertas sufficit ad rationem meriti. Hic inquam locus molestior apnaret,imo & nonnullis Theologis adeo euidens, ut Gabrielem pro Iansentano placito aperte citent. De horum numero est sapientissimus meus Magister Arauio , vltra viginta quatuor annos Primariae lectionis Theologiae in uniuersitate Salmantina modcra-Araui in opulculis eo rarouersia

455쪽

D8 Lib.V.Cap.XX.Soluitur argumentum Ianfensi

moderator, nunc vero Dei gratia labores remunerante, Episcopus Segoviensis. Citat Doctor ille Gabrielem propter locum cOmnaemoratum,pro Opinione asserente ad rationem meriti lassicere solam libertatem a coactione absque ulla prorsus indisterentia ; sed quo o Ian leniani notent) citat pro eadem & Caluimina. Vnde sine ullo scrupulo possem S ipsis Gabrielem dare , absque eor secto quod magni quid exuid euincerent. Quis nanasiae, qualisve inter Theologos Gabriel, ut dictum ipsius fidem 'faciat opinioni , tam coormiter a communi Theolo orum sensu dissonanti λ Et ne singula commemorem; nonne nominalis iste siciat & reliqui) plures habet in rebus Theologicis opiniones falsas,periculosas, temerarias de errori prin nas, a quibus & ipsos Ian lenitas Asentire omnino est necesse ξ NOsintula inquam commemorem,

Iccipiamus id solum, quod loco citato Gabriel tenet, nimirum actum beatificum esse fiscio Deo, anima tantum passive leu receptiue se habente . Hoc certe ut videre est apud Curiel. Curici & Ioannem Ddephon sum U. praedictis censuris subiacet, ne dicam ' aside elle alienum. Hunc agitur vi. a. t. rum ipsis dare possem , absque eo Ilii ph. quod authoritatis aliquid inde con-

' i' ciliarent ; scio namque ut alibi Sam iis. o eius Thomas de quodam Magistro

is, ut eius dicto standum sit in tanta Ol Msς re. Quia tamen quaelibet dicere contendo, sic tuerisimilius res habere conspiciuntur; saluo meliori,nec ipse Gabriel nulli videtur Iansenti sen. tentiae simpliciter & omnibus modi; fauete . Fidem sacrem sequen

PRIMO: quia in Primo, distinctione prima, quaestione sexta, in fine ex Dcciore Holist loquitur &approbat hanc doctrinam . sie euoquacium adquid rei istius termini, ιι-bertas voluntatis, dicu Hothot γοι est ipsa voluntas. avantum vero ad quid nominis baias termini libertas , secundum quod modo Himur eo, fecundumqtiod Philosophus utebatur p libertas esspotesas quaedam, qua voluntas omnibus concurrennisa, equistis ad suum est e-ctum , hahet quod sit cum eis coagerect pinere actum suum ad ellectum stanon ponere, sicut ei placuerit. o Mevocatur libertas emetradictionis . Ubi nota sermonem esse de libertate . cundum quod lumine naturali rei lotophus illam nouit, ac proin loquitur de ea de qua nos disput mus, quam lumen naturae dictat v luntati humanae inesse, prout a Meteris animalibus 8ifieri: hane autem asserit in nullo alio consistere , quam

in potestate illa laciendi & non ficiendi actum sicut ei placuerit. Qua etiam de causa et supra vidimus idem Gabriel fassus fuit, quod primus

modus ccendi,quo nempe dicitur non

produci a voluntate libere quidquid ab ea non potest non produci, es ma

gis conformis communitas tremiuream accepta abus . Indicans in hoc , re liquas omnes acceptiones libertatis,

si quae aliae a doctoribus distinguuntur, ut libertas a miseria, a cul a , a sola coactione; esse minime genui. nam illam di naturalem libo talem arbitrij, quae nobis ratione naturali innotescit, & pro cuius defensi ne Ecclesia Catholica sub efficacis gratiae tractu contra haereticos dimicat.

FACIT AD IDEM , id quod in

eadem Distinctione , quaestione secunda , conclusione quarta praemiserat. Erat ibi conclusio . quod actus fruitionis beatificus , non est a votantatea Iihὸ , sed respectu eiusse habet νοι--tas passine. Hanc autem probat hoc dis irsu. cum voluntas set omnino liabo a supra

tamen

456쪽

ex auiboritate Gabrielis. b8ra, ct liber ae eontingenter agat, poset se sacere non beatam, cessando ab actu beatidico, si esset in eius potestate actus beatificus. Kon enim potest nece sitari respectu cuiuscumque, I cet D t/quidam sentiant oppositum . mi di Dcursus, licet hoc falsum contineat, quod voluntas nullum obiectum possit velle de necessitate; hoc tame

aperte, tamquam verum ex mento

Authoris supponit, nempe si libera est voluntas', quod eo ipso possit

actum utcumq; ponere & cohibere. Quod certe est communem de libertate sententiam tradere.

TERTIO quod caput est non solum illam tradit; sed insuper ab obiectionibus Iansenitarum eandem vindicat. Ipsi namque ut iam saepe diximus ad probandum libertatem

voluntatis, etiam subsistere respectu necessarioruin, quae aliter se habere non possunt, Obijciunt nobis tum Augustinum , tum Anselmum, ilia. eo quod dixerint liberiorem esse voluntatem, quae non potest seruiro peccato , aut a rectitudine declina.

re . od prosecto idem expressisterminis sibi obiicit Gabriel in Primo , Distinctione decima, articulo terito & easdem solutiones adhibet, quas & nos adhibuimus. Solutio inquit est quod o IUmus ibi loquiturve libertate opposita seruituti peccati dimiseriae, quia ibidem paulo ante dicit, Iiberius erit arbitrium, quod omnino non paterit seruire teccato . Aliter pote' dici. Liberior est voluntas confirmata Abono, non respectu illorum actuum, ad quos necessario determinatur, sed reis ctu aliorum actuum. Nesri voluntas non tens peccare, est liberior non ad non peccandum, sed ad actus bonos, quia minus impedita per seruitutem peccati . Et paucis interiectis concludens. In ergo intendunt Sauctι inquit quod ν luntas respectu illius actus, ad quem necessario se habet, liber operetur, sed quod volunt.is Brati sit libera simpliciter, s liberior quam prius: ex eo qui ι minus p test nunc impediri in executione multorim actuum 4 eausis extrinsecis, quam invia propter illam confirmationem in bono . En dusicem solutionem, de ipsilli nam quidem, quam nos supra cum Diuo Thoma expendimus .

QUARTO in eodem art. tertio iam citato sic quaerit Gabriel, Vtrumlibe tas voluntatis νepugnet necessitati pEn nostram quaestionem . Et respondet , libertas ea nomen conuolatιuum vel conceptus supροnens pro ν luntate , connotando aliquid posse fieri coettingenter ab eadem. Et sic libertas repuinat essentiae Diuinae respectu sui ipsius. Haec enim est falsa; Paluntas Diuma vulteontingenter νel e sntiam suam : coa. uenit ergo libe/tas rei perfectὸ . non ino dine ad quodcumque, sed in ordine ad

id quod contingenter se habet, σ non necessario. Quid Marius 3 Est ea ipsa doctrina, quam stima ex Magistro

Sententiarum pro communi senten. tia adduximus. Sed non minus euidenter docet , etiam libertatem indisserentiae requiri ad rationem meriti. Tres loci hoc mihi saciunt omnino manifestum.

Primus habetur in primo, distinctione decima septima quaestione secunda, ubi hoc discursu utitur adprobandum, qu6d propter habitum nullus actus sit meritorius de se. sta a

in nostra potestate est,rie est , quia ιιbe- νὸ ct voluntari elicitum aut imper tum .sed esse is nostra potesate ad agem dum vel non acendum,non est ab habitu, eum babitus sit ea a naturalis: ergo ratis merita quantum est ex parte nostra principaliter consistit penes voluntatem

quae est de se libera ad agendum σ non agendum , σ non penes habitum. Nonne hoc est clarissime supponere, me-supri

457쪽

ritoriam libertatem non esse nisi penes potestatem agendi & non agen

di pSED SECUNDUS locus adhuc

est expressor, in Secundo distincti ne vigesima quinta, quaestione viaica articulo primo:vbi postquam praemiserat, quod aliter de libero arbitrio locuti sunt Philosophi, aliter doctores Theologi & Sancti: quia Philoisphi non nisi uno modo sumpserunt liberum arbitrium , scilicet prout dicit principium indifferens

ad utrumque oppositorum, ut ad sacere & non facere, Theologi autem quandoque sumunt largissisne vidistinguitur contra coactionem, quandoque strictius ut opponitur seruituti , tam culpae quam miseriae : postquam inquam hanc diuersitatem praemiserat; tandem de Theologis &Sanctis concludit, quod ab ipsis etiam libertas accipitur concorditer cum

Philosophis prout opponitur necestati

non tantum coactionis sed etiam immutabilitatis . Haec dicitur libertas εοntin. gentia . Sic accipitur quando est principium meriti O demeriti. Nam per haec

qua vitare non possumus, nec meremur

nec demeremur. En id quod toties in toto hoc opere inculco nempe Veram & naturalem libertatem quam Philosophi cognouere , dc ratione cuius Theologi & Sancti Doctores

agnoscunt nos esse capaces meriti &demeriti, non esse aliam , quam libertatem contingentem ad utrumlibet.

UNDE TERTI US locus in e dem secundo, distinctione vigesima

octava quaestione unica, articulo secundo conclusione secunda est his omnibus omnino conformis. Vt pr het ibidem liberum arbitrium ex suis naturalibus sine dono gratiae post quodlibet peccatum mortale nouum cauere ἔ assumit clarissime hoc di-lamma. Circa quodlibet agibile voluntas aut est libera aut non; si primum:po

test in virumque oppositorum oe ita agere vel non agere, O per consequens illud oppositorum quod peccatum est , cauere. Si non eatibera; etiam peccare n9up test, in eo quod non est in sua potestate secundum beatum Augustinum tertio de libero arbitris dicentem, quod peccatum es ita voluntarium , quod si non esset voluntarium , non esset peccatum. En tria omnino communi nostrae Philosophiae conformia . Primum; si voluntas est libera i ereto potest in utrumque oppositorum; scilicet agere vel non agere. En requisitam indifferentiam ad rationem libertatis. Secundum; si peccatum cauere non potest, ergo non peccat. En requisitam libertatem indisterentiae aci demeritum. Tertium; quia teste Augustino, peccatum debet esse voluntarium . En usurpatum voluntarium ,

pro eo quod potest voIuntas facere& non facere. Per quod innumeri

textus Iansenitarum corruunt.Ut supra etiam ad mentem Scoti ex eodem authore notavi.

Solum igitur restat, satisfacere I co nobis obiecto. Pro cuius intelligentia scire oportet. Quod in sententia Gabrielis , licet ad meritum plu ra de facto requirantur, puta quod sit liberE elicitum libertate indifferentiae , de secundum inclinationem gratiae, de per hoc condignum praemio , de acceptum a Deo liberaliter ad huiusmocii praemium tamen iuxta mentem eius illud ultimum est primcipale in ratione meriti:quo solo exi

stente inquit ipse sine alijs actus est

meritorius de persena digna praemio:& non existente, licet sit actus liberEelicitus & secundum inclinationem charitatis,& graciae, non est meritum neque condignitas. Sic expresse docet in Primo, Distinctione decima septima, quaestione tertia, articulo tertio,dubio primo in notabili.

e I . in

458쪽

ex auctoritate Gabrielis. AE o Iux quo inseri prim5 ibidem,quod

nulliis actus quantumcuinq; libere elicitus, etiam eum quocumque dono creato, siue gratia, siue charitate, est essentialiter meritorius ; sed ex sola liberali acceptatione Diuma, de ita praecise ex sola gratia increata . . Quod autem de facto gratia creata requiratur, sicut S: libertas, hoc est cx ordinatione mera voluntatis Diuinae, quae de lege communi decreuit nullum sine talibus conditionibus ad

praemium acceptare.

Inseri secundo ibidem, quod ideo

meritum est magis meritum, quia est a Deo magis acceptum , quas quia est in potestate nostra,aut libero elicitum. Inseri tertio, in Tertio,Distinctio. ne decima octaua, quaestione unica, articulo primo , notabili Quinto, quod actum beatificum esse merit rium , nullam includit contradictionem, neque in Christo, neque in Angelis , neque in caeteris:Beatis. Patet hoc, quia actum beatificum potest Deus acceptare tamquam dignum retributione alicuius boni,ipsi Beatos indiget & capax fiterit, vel alteri.

Nil enim repugnantiae inquit) hie inueniri potest. Uerium superaddit, quod de facto nullus Beatus actu suo beatifico meretur ; cuius nulla ratio assignari potest, nisi libera voluntas

Dei a

Insere quarto ibidem, articulo secundo , conclusione secunda Se quarta, quod Christiis actu suo beatifico de facto meruit, sicut Sc ali s omui bus suis actibus tam elicitis , quam a imperatis. Quod & sic probat, quia Christus in omnibus summe persectus, nullum habuit actum inordinatum neq;inditarentem; sed in omnibus suis actibus a sua voluntate elicitis & imperatis ordinatissime tenuit punctuale medium virtutis, eosquo percliaritate ordinauit in ultimuin sinem, & fuit in statu viae, qui est status meriti. Ergo omnibus illis meruit. Tenet con sequentia inquit quia nil ultra ad meritum requiritur. Illa enim quae dicta sunt, Iunicii micunia Diuina acceptatione, ouae ibi semper adfuit. Sed iam ad rem nostram. Contra hoc quod dixerat de merito actus

beatinci in Christo, obijcit sibi articulo tertio sic. Nam actus beatificus habet oppositas conditiones ad meritum. Ergo nequites se meritorius. Probat antecedens. Nain de ratione actus beatifici est,quod sit necessarius seu perpetuus: de ratione vero meriti , quod sit contingens, cum debeat procedere ex libertate voluntatis :omne autem tale est contingens: quia libertas voluntatis est contingens ad utrumlibet, quae contingentia repugnat necessitati, seu perpetuitati.

Ad quod respondet verbis , quae Iansenius primo loco adducit, & sic habent. 7metur quod astus beatitudianis sitsimpliciter necessarius; quia siue sit a Deo, immediatὸ,sue elicitus a voluntate , est liberὸ elicitus ct ita contin gens. Est tamen immutabilis perpetuus , contingesster non nece: farto, quia a Diuina voluntate perpetus conferuatur. Quibus verbis, quis non

videat Gabrielem , ponere libertatem contingentiae, ut meritum in illo actu saluctZ Unde ut supra in principio monui ) nescio quid Iansenio

in mentem venerit, dum hunc locum nobis obiecit.

Deinde obhcit sibi secundo: quia actus beatificus est a solo Deo, cum sit praemium: & de ratione praemij in sententia Gabrielis cst; quod nullo modo sit elicitive a volnntate; sed

meritum debet esse a voluntate eliciente , vel imperante, ut iam dedit -

ctum est inquit ergo huiusmodi

actus nequit esse meritorius.

Sic habet argumentum, ad quod Cc respon-

459쪽

4o a Lib.RCap.XX.sola: ur vi gumentum Ianfensire ondet per verba illa, quae Ianse-nius adducit secundo loco.Sed quod ipse subticuit verba illa non sunt nisi secunda quaedam solutio. Et in prima expressissime fatetur communem sententiam. Accipe textum in

tegrum . Ad secundum inquit quod actus beatificus est asoto Deo dicitur viro modo sen primam solutionem adisil so quod actus beatificus qui est praemium est immediate a Deo. Et ille non es meritorius quia scilicet non est a voluntate elicitus sed cum illo est alius a Ius

fruitionis a voluntate elicitus eiusdem

obiecti beatifici, ct ille es meritorius O de illa intelligendae sunt conclusiones. Qua solutione dico Gabrielem do.

cere expresse communem sententiam . Quod ut sincere & veraciter percipiatur, recolenda est doctrina quam tradiderat in Secundo, distinctione septima, quaestione unica articulo secundo, conclusione quarta subi sic statuit. Quamuis voluntas Angeli tam confirmati quam obstinati quantum ad omnem actuis a se elicitu si libera libertate insiferenti ad utrumlibet

non tamen ad omnem actum quem reciapit immediatὸ a solo Deo. Probatur, quia respectu cuiuslibet actus eliciti habet se contingenter, quia potest elicere vel non elicere. Non autem ad actum a sola Deo

causatum. Illum enim non potest non recipere neque per eam receptum non tendere in obielisum. Ex quo patet quisdcoufirmatio G obstinatio tollit liberta. rem arbiti is indisserentem, quantum adactus a Deo immediat eausatos,non aurem quantum ad alios a voluntate eliciendos . Vnde quantum ad actum beatificum boni non sunt liberi, neque mali quantum ad actum in qua essentialius co 'it mistria. In quo loco Gabriel clarissime docet, omne actum elicitive progredientem a voluntate Beati, esse Iiberum libertate indietarentiae, secus vero illum respectu cuius voluntas se habet mere passi , per receptionem a solo Deo, qualis in sententia ipsius est actus beatificus qui est praemium . Vnde quando in solutione tradita distinguit duplicem actum beatificum in beato; vnim qui est praemium ac proinde a solo Deo, cui meriti rationem denegat,&alterum, qui praemium non est, sed elicitive prouenit a voluntate beati cui meriti rationem tribuit; quando

inquam sic distinguit; euidenter

confugit pro saluanda ratione meriti ad libertatem indisserentiae, sicut nostra communis docet sententia . Haec

ergo est prima eius solutio. Ex quo patet, quid postea sibi v lit in secunda solutione, dum unum tantum actum beatificum Christi

admittit a Deo causatum, huncque nihilominus meritorium , propter solam libertatem complacentiae, seclusa etiam indifferentia contradiactionis.

Patet inquam quid per huius

modi sibi velit. Dicendum namque

est, non ex eo communem nostram

sententiam reprobasse, quam potius primo loco amplectitur; sed solii voluisse ostendere, quod etiam alia via poterat argumentum probabiliter solui, ut alijs videbatur. Quod

certe quam parum authoritatis opinioni Iansentanae conciliet, arbitrio lectoris relinquo: utpote cum ex Omnibus antiquis hucusque recensitis , solos duos viderimus tali opinioni subscribere, nimirum hunc Gabrielem de Thomani de Argentina qu

rum uterque tamen, primo semper loco communem sententiam fuit amplexatus .

His omnibus addere libet, princia pia Gabrielis esse longe diuersa a principiis Iansenitarum: ipse namque ut ex praemissis patet ponit ratione

meriti in actu consurgere ex sola extrinseca acceptatione Diuina: unde non mirum, quemlibet actum qria tumuis

460쪽

ex auctoritatis cabrielis

tumuis necessarium , posse in eius opinione meriti rationem obtinere, si Deo eundem acceptare placuerit. At vero Iansenitae nobiscum fatentur, meritum in actibus etiam consurgere ex intrinseca proportione ipsorum operum: qua ergo ratione possunt legitime sultinere, opus ab intrinseco necessarium , de se esse ad meri. tum lassicienter proportionatum Certe Gabriel licet a communi sententia in secunda illa solutione recedat , eonsequentius tamen loquitur; Iansienitae autem, & ab illa recedunt, di omnino loquuntur luconsequen

Tandem Gabriel tu illa solutione

loquitur secundum legem non communem, sed extraordinariam; quam in solo Christo Deus pro sua libera . voluntate stabilire& seruare voluit runde&ibidem dubio quarto dixit: Et sile non est de actibus caterorum Beatorum. cuius ratio non es nisi Diuina

voluntas..Quid ergo subsidis potest ex ipso habere Iansenius, qui etiam

talem libertatem complacentiae , vult de leget communi, & ex ipsa sua natura esse ad meritum sufficiei tem Θ

luitur Argumentum eiusdem , confectum ex aut boritate Guilleiami Parisensis. As T iam per amicum ad manus

desertur Guillelmus Pariensis qui penes me non erat. Et hunc ergo qua potui diligentia, in materia libertatis perlegi; sed reuera non nisi communis sectator est sententiae. Illam explicat, tradit, defendit, ubicumque de ea disputat.

ET IN PRIMIS prima parte de

uniuerso, quaerens virum Omnia eueniant de necessitate, & sit libertas in nobis; nullam adfert probationem, quae non continuo potestatem indis-

ferentiae redoleat.

QUODAM IN LOCO siclo.

quentem inuenio. Manifestum igitur est tibi, quoniam nec voluntas, nec res

voluntaria subsunt alicui necessitati, sed nostra voluntati vel aliena vel partim. Et qua de causa Z Nos enim inquit vel patiendo, vel etiam adiuuando impedire possumus voluntates nostras, &c. En voluntarietatem quam libertatem reputat probatam per hoc quod possumus illam ab hoc vel illo operea mpedire. R V R S V s nonnullis interiectis, non es ubertim naturas inquit non facere quod naturaliter facit, nec ej eip testas aut libertas, neque electio super

facere σ non facere: quare modus opera tionis natura nulla modorum congruit

Creatori, ad extra nempe, sicut ibi loquitur . En qualitcr nobiscum distinguat modum operandi naturae a modo operandi per libertatem, penes hoc quod alter habeat potestatem faciendi, & non faciendi, alter vero

non .

ET ITER UM , discurrens ibidem de substantijs intcuigentibus, in casu

quo non agerent per clectionem seu voluntatem; nec bene agere nee mala

possent inquit) nec peccare,nec aliquid

eis imputandum esset ad meritum,vel ad culpam,ad laudem vel vituperiam.Propter hoc enim nec bene nec male agere

posse, nec culpabiliter aut laudabiliter quicquam facere posse dicuntur , quoniam non es pol stas super facere cir non facere. Nihil addo, quia perspicuitati, qua sensum suum explicuit, nil ulpene addi potest. SED DICAMUS ad ea, quae ex codem nobis obi)cit Iansenius. Multa quidem agglomerat, & prolixa satis. Attamen via compedii est haec. Cc a PRI.

SEARCH

MENU NAVIGATION