D. Augustini et SS. Patrum De libero arbitrio interpres Thomisticus aduersus Cornelij Iansenij episcopi Iprensis doctrinam, prout defensatam in Theriaca Vincentij Lenis theologi Arausicani. Authore Fr. Alexandro Sebille, Antuerpiensi Ordinis Praedica

발행: 1672년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Lib.LCa III. Vinc ius Lenis redarguitur falsitatis, in eo,

gentium. Audi responsum & nostra principia recole attentius. Quamhis inquit non possit vitare in vutum ali, potest tam ii quemlibet actam in m-iulari, sicut dicitar de peccatis veniae us . Nunquid hoc est recurrere ad potestatem faciendi & non faciendi, ut rationem peccati seu demeriti sal uel Z Sentit ergo sine tali potestat illam rationem non subsistere.

Iterum in a. Dist. 79. q. 2. articia.

ad a. Naturalia illa inquit quae ita determinata sunt quod non possunt secti ad oppositum, non sunt laudanda vel via ruperanda ,sed illa Pa insunt cum possbilitate deflectendi ad oppositum, laudanda sunt. Est ne hoc dicere sicuti Vincentius, quod tanta effusio, o dei. e. ii terminationis robur, laudem meritum s. E.d que Nehementer auget intendit e Inquit Pontifex, agentia quae ita deter' minata sunt, quod non possunt flecti

ad oppositum, non esse laudanda vel vituperanda, & Vincentius ad haec; omnino laudanda esse adstruit, qua tumuis ita essent determinata, ut etiai plicaret contradictionem sexibia supra litas ad oppositum . Velit nolit, te-

e. i. α netur hoc fateri; siquidem xt supra H dimus docet determinationem inuentam in spiratione Spiritus Sancti, quantum est ex se, vel si nil aliud o staret, ad laudem & meritum suffcientem ess e; cum tamen ea tanta sit tamque robusta, ut omnino sexibilitas ad oppositum, contradictionem implicet.

Iterum in eadem Distinctione, q.

I. art. I. in Corpore, hanc dilucida habet propositionem noster Tarantasiensis. Quidam actus sunt, quorum non sumus domini: ut qui non sunt persuasibiles ratione, is no possunt diati peccata, quia non imputatur hominiis culpam, nisi quod est in sua potestate γitare. Quid clarius p Nunquid hoc est docere, requiri ad imputabilit Win actus seu ad rationem demeriti,

illam potestatem, quae est cum indisserentia faciendi & non faciendi λTandem in A. Dist. 69. q. I. art. 2.quaestiunc. a. in Corpore, discutiens qualiter appetitus Deatitudinis stmeritorius, & qualiter non ', expresse duas in eo adimi enit ibrimal itates, unam necessitatis & alteram lubertatis penes posse appetere di non

appetere, ut subprima meritum e

cludat , sub secunda statuat. Accipe verba & sententia in habebis. An ritus beatitudinis in quit) prout egre'

duar a voluntate naturali, non es meriatorius , quia sic habet necessitatem : sed

prout egreditur d voluntate deliberatiaua , meritorius est, qκia sic habet libe tatem. Vt intelligas , nota prius quod voluntas potest considerari ut natura quaedam, & ut voluntas sor- maliter seu ut libera, ut late declarabitur infra: ac proinde potest hab re actum aliquem naturalem seu non

liberum ,& actum aliquem liberum. Est etiam expreta doctrina eiusdem

Innocentij, dum in I. Dist. 39. q. Mart. I. in q. Argumento sed contra, dixit, voluntas deliberativa est etiam natura quaedam, ergo habet actum na turalem aliqnem, ergo non solum habet velle deliberativum sed naturale: Ergo eadem potentia est voluntas deliberatiana ct naturalis. Docet ergo in loco

addiacto;quod voluntas appetit be titudinem & ut natura , & ut libera. Vt natura; quatenus appetit illam incommuni; qua ratione ille appetitus est necessarius obiective seu specificative . Ut libera, quatenus appetitillam in particulari, qua ratione est liber, libertate indisterentiae . Inquit igitur, quod solium sub secunda ratione est meritorius, quia sic habet libertatem indisserentiae, quam nos adstruimus, minime autem sub prima ; quia sic habet necessitatem ecum tamen certum sit, quod etiam

sub prima illa ratione habeat cum illa

52쪽

i si necessitate,simul libertate essentiata Vincentii, utpote cum sit actus verὰ voluntarius. Nequit ergo ullo modo sentire , quod libertas illa es.sentialis sine potestate faciendi Ne nosiciendi sit ad meritum sufficiens . Vnde & ibidem ad secundum ostendens ; qualiter ista potestas indifferentiae requiratur, & in isto appetitu secundum aliquam rationem saluetur; quamuis non possit, inquit i-

rari quin beatitudo appetatur m νmue sali, euitari tamen potest, ut non appetatur in propria ratione , eo modo quo debet: unde in hoc potest esse meritum. Vincenti, hi Antiquiores seu primi Scholae nostrae Doetores , quos iam commemoraui, ita dilucide tibi opponuntur,ut plane nesciam, qua via tibi in mentem venerit, sic de ipsorum patrocinio gloriari.

Adducuntar contra Vincentium, Hesevos o Petrus de Palude.

SEquuntur inter Thomilias He

ueus & Petrus de Palude Hieros limitanus quondam Patriarcha. Primus , inccnti,inter nostros cognomento subtilis, in toto suo opere nec verbum quidem habet de libertate tua essentiali, quam actibus necessariis assingis . Quotiescumquo de libertate agit, tam super Sententias Magistri, quam tu quaestionibus

quodlibeticis, nullius alterius verae libertatis meminit, quam quae est cum potestate indiiserentiae ad op

posita : seu quod idem est solum

adscribit libertatem libero arbitrio, prout est facultas ad actum vel eius oppositum contrarie vel contradictorie.

Quodlibeto I. q. I. per totam, tiabertas inquit) non fundatur super ρο-

tentias ictas, intellectum & voluntatem , nudas, sed freper aliquos actus itilartim , mediantibus quibus habemus dominium dec. Habemus autem domianium dixerat ante) per Ine quod in

potestate habentis e t, agere vel non agere. En qualiter ille Thom ista , tuus sit. Tu sundas etiam libertatem super actus, quos non habemus in potestate apere & non agere, cum

tamen super lituuscemodi neget ipse libertatem sundari. Et rursus ibidem : Per tristipium ait ) determinatum neces amio ad auterum oppositorumo non habemus dominium arcti una nostroram. Nonne & hoc directissime contra te λ Habere d minium alicuius actus , & esse libirum respectu eiusdem, omnino idem sunt, etiam vi tumet fateris: Ergo si tu Tia Thom ista Herueus negat nos habere riaca l. dominium iii actibus necessari)s; n Eat quoque nos esse liberos respectia

illorum. Quid igitur in hac parto 4-. tibi & illi commune λ Quod I homista veritatis negat, tu affirmas.

Ulterius: in eodem loco definierat , liberum arbitrium, esse princia pium , quo pos metus in aliquem astum vel eius oppositum : de postea subiungit. Liberum arbitrium est principiam actiis liberi, ut liber est. Quid quaeso haec duo sibi in vicem connexa, nisi quod actus liber ut liber, non prouenit nisi a principio, ut potente in actum vel eius oppositum p Est ne hoc,vel somniare Philosophiam tua, qua constanter asseris, actum liberum , ut liber est, etiam prouenire a principio, ut impotente ad oppositum Progrediamur iterum ad a. ita contra, in fine eiusdem quaestionis. Distinguit ibidem subtilis Heraeus hominem a bruto penes libertatem Sed quae putas diuinctio ista erit 3 Prolacto non alia, qui in , quia br a

53쪽

tum , licet post elicere actum , nou p res tamen in oppositum. Ergo sentit distinctiuum agentis liberi ἀ non libero, esse illam inditarentiam agendi & non agendi. Quod si distinctiuum I ergo & essentiale constituti-

Et quidqiveso nobis dicit de me. rito sciendom inquit quodlibeto

I. Iq. art. 2. in principio) quod meritum consistit in aliquo actu , cuius ille , cur attribuitur meritum , dicitur

esse dominus , O a tali libeia potest impendi ei , a quo expectatur merces. Et iterum Mereri est elicere actum, cuius eliciens habet dominium. Quod autem per habere dominium & libere impendi, intel ligat potestatem &libertatem indisterentiae, iam supra via disti, & deinde non semel, sed quasi

centies inculcat, quando de libertate agit. Sed singula non refero, Παν docilioribus ingeni)s molestior sim, iuxta dogma Poeticum; Mitria praetereo, quid enim recitasse Iuuabit pDarius ingenium malleus ipse δε-

M edat iam Petrus de Palude Tho. mista exactissimus . Obiecerat sibi

in . Dist. q9. q. 7. hoc argumentum. Meritum non cocisistit in actu necessario, sed aliqui merentur appetenso beatitudinem, erra illam non appetunt necessario . Quid existimas Vincenti3 Confugientiae, ut meritum saluet, ad libertatem tuam essentialem, quam omni actui voluntatis etiam necessario & ad unum determinato, inesse

fingis Z Audi quid respondeat. Ad

3.patet, quod beatitudinem in partiem fari , quantum ad illud in quo νοὶ eonsistit, non afferimus naturaliter , id est necessario sicut in argumento a Dsumpserat sed liberὸ , ct ideo in eius appetitu potes esse meritum demeriatum . Vbi breuissime duo facie &utrumque contra te. Primo enim , ut luet appetitum illum esse Ii

rum,& a. ut saluet esse quoque in ritorium ; dicit unico verbo, non erus enecessarium, secundum illam rationem , qua libertatis & meriti r tionem obtinet: senties aperte,quod si secundum omnem sui rationem . necessarius esset; nec liber nec merutorius esset. Nonne hoc est euide ter utrumque dictum tui dogmatis . uno ictu necare 3 Per te actus voluntatis necessarius, est liber & libere

te quidem sussicienti ad meritum; M per Thomistam istum , ut liber αmeritorius declareturnaecessarius esese negatur . Certe nil quoque isti de tibi commune, nisi quod ambo estis

termini pertinentes, non sequela sed repugnantia. Sed accipe & alteram eius senteta tiam ex 3. Dist. I 8. q. I. art. 3. Iib

rum arbitrium c inquit ibi ) intellis mus illud principium , per quod bab

mus dominiam nostrorum actuum : non

solum scut communiter dicitur , quod omne agens dominator suo passo , quis tunc omne agens esset liberum , quod

falsum est ; sed sic in potestate habentis

tale principium est, exire in actum vel non exire . Attende Vincenti. Numquid legis hic j nota omne agens esse liberum,licet omne agens in eo quod tale, domineturpasso p Non utique negas, nec de hoc inter nos est quaestio. Sed dicito: si non omne agens

est liberum: quale tandem liberum erit 3 Nonne illud precise , quod taliter dominatur suo actui , ut possiet in illum exire 3e non exire p Sic affrmat Petrus de Palud-de, & si idem quoquo

tu assirmaueris; tuus erie

Thomista , non iam amplius repugnantia sed

sequela .

54쪽

Odducantur contra Vincentium Asemandus de Bello Visu, finberetur Hol otb. IN scenam etiam descendant Armandus de Bello isu, I Rober rus Hothoth, viri in schola Tho

sica notissimi Primus non latium nomine, sed &re belle videns : utpote qui quaestiones subtilissimas de rebus Theolog Cis oculo mentis acutissime perlustrauit. Hic igitur postquam in sua

declaratione dissicilium terminorutextu secundo cap. 248. in fine . dixerat , in Deo non dari necessitatem coactionis, quia a nullo potest eo ivel violentari, nec etiam necessitatem delumptam a fine, quia actus eius non ordinantur ad alium finem,

qui non sit ipse; sic deinde ad rem iro-iiram fatur: Tertia necessitas es immutabilitatis,quae sumitur ex causis intrinsecis ,siue ex Drma o materia: σμ homo ex parte forma est necessari3 rationalis, parte materia nece, rio est mortal s: σ haec necessitas est immutabilitatis . Et es in Deo inquit)quantiim ad actus nati insecos O imm nentes , Ni Pater generat Filium, o Pater O Filius spirant Spiritum Samctum, quantum autem ad actus transeuntes in exteriorem materiam, non est in Deo talis necestas: unde non de necessitate Deus mundum creat, aut gubernat , sed mera voluntate O liberi

re. Perpendamus Vincenti pulchram hanc doctrinam. Nonne in primis expresse loquitur de ipsissimo actu productionis Spiritus Sancti, super quo nostra est concertatio Θ Nonne deinde liti productioni idipsum denegat, quod concedit actibus Diul. nis tranteuutibus Z Hoc negare non potes, cum actus Diuinos intrin cos de immanentes, qualis est dicta productio, contra ponat ad actus Dei transeuntes ; de quid quaeso transeuntibus concedit Nonne aperta voce, hoc quod est feri mera voluntate libertateλHoc ergo ipsum manifeste denegat Spiritus Sancti pro-

.ductioni: haec ergo iuxta mentem .eius non fit mera voluntate & libertate, ac proinde nec libere. Quid igitur clamas λ Quid gloriaris p A mandus de Bello Visu tuus est Z Pr fecto si hoc in seri tis eius vidisti, minimὰ belle vidisti. Bellum quod

hic contra te mouet, oportebat via

disse, de suisset utique tibi Armandus , non de Bello Visu, sed de bello

Viso In confirmationem huius subium git idem Armandus in cap. 249. de causa agente libere; quod ut sic, nu quam producit aliquid necessario, cum sit aliqualiter in i ferens ad opposita ,

propter quod, qua ratione πuum H duceret alterum. En ubi iterum aD

firmat; quod agens liberum in qua tum tale, nihil producit neceLario a sed semper cum protestate indist renti ad opposita . Ergo si Pater di Filius producunt Spiritum Sanctum necessario, di sine ista indifferentia; quid somnias Vincenti ibidem interuenire modum agendi vere liberum Accedat Hothothius,qui licet doctrinam Thomisticam in omnibus non sequatur, tamen cum Praedicatoriae sit Familiae; omittere non possum. Eodem quoque rigore Vince ti, ad versantem tibi reperies. In Primo, q. 3. art. a. in resiponsione ad articulum haec habet. Quantum ad quid rei istuιs termini, libertas volunt

iis , dico quod est is voluntas. Quar tum vero ad quid nominis istius termini, libertas, secundum quod modo utimur ea, resecundum quod Phil ophus N batur, libertas es potestas quaedam, qua

55쪽

Hluntas concurrentibus Omnibus causis

requisitis ad suum effectum, babet quod post chm eis coagere O ponere actum suum in efectum , vel non pon re secutriplacuerit. Supponit libertatis nomen varie interdum accipi ; sed ii fignificatione magis famosa, prout a Philosoplio adaptatur agentibus per intellectum& voluntatem, liberias inquit est potestas quaedam qua positis omnibus requisitis , potest

voluntas agere, & non agere. Quid clarius, imo ac contra te vincenti urgentius λEstne respectu actuum necessari rum in voluntate potestas agendi &non agendi, adhuc omnibus requistis fiantibus Ingenue fateris non esse nisi potestatem determinate ad agendum, de requisita omnia ita robuste tendere ad hoc unum, ut neSatio actus sit omnino impossibilis . Cur ergo, si Thomistice loqui gestis, libertatem in talibus in ibus non

dictiteris 3 Sed quid de altera quadam consequentia eiusdem Hot Lothi; ibidem

articulo quarto Probans voluntatem non esse potentiam passiuam tantum

citi putas ar mento innititur Z Huic breuissimo, sed tui dogmatis peremptori. Si νoluntas inquit esset pote tia palma tantum, non foret in potesa- tesua velle non velle obiecto praesem te: consequens falsum ; quia sic periret omis libertas. Non audis hic omnem l rorsus libertatem perituram, data emel hac hypothesi, quod non foret in potestate voluntatis velle & non velle obiecto praesente ρ Quid ergo libertatis potest subsistere, ubi obiectum rapit voluntatem necessario, tin actu spirationis, & amoris beatifici contingit Θ Deo clare viso praesente, potestne voluntas adhuc illum velle & non velle Z Certe sic non potest, ut cum Thomistis fateris ; fatearis igitur iuxta eosdem , exulare a tali actu omnem veram &proprum libertatem. Veniamus etiam ad alium eius librum, in quo nonnullas habet dete minationes , & eadcin omnino sententia conspicietur. In determinationibus igitur q. 3. ad ς. principale, volens ostendere, qualiter voluntas quando producit actum, libere tunc

producat: Quia potuit inquit prius

producere O non producere , etiam omnibus concurrentibus qua ad actionem

concurrunt. Nunquid hoc iterum est apertissime sentire a sensu contrario, tunc libere non producere, quando ante actum sic se habet, ut determia nata debeat producere, & non possit non producere pEt quid quaeso breuissima illa propositio eiusdem, operationes beatificas non ponimus libere, licet in tempor causari Hanc habet Vincenti in etiadem determinationibus, quaestione I i. ad ia. articuli quarti, estque tam essicax contra te testimonium vi& ipse modus loquendi, quasi quadam uniuersalitate Doctorum omnium te obruat Non dicit: Oper tiones beatificas non pono libeia causari , sed; non ponimus, quasi supponens esse communem positionem inter sui temporis Magistros, asserere quod huiusmodi actus necessarij, qualis est amor beatificus, liberi non sunt.Tan- dein ut in nullo desit, proposito nostro Hol Lothius, accipe & aliud testimonium , quantum ad alteram partem de merito, & demerito. Α-ctum meritorium esse laudandum, demeritorium vero vituperandum, constans est sententia,& tibi,& Sch lassicis uniuersis: asi Doctori Hol- Lothio constans etiam est, non esse laudandum nec vituperandum,si potestas indifferentiae dc suerit. Verba iterum subijcio, & fidem faciunt plenissimam. Ibidem q. q. parum ante

primam conclusionem sic discurrit. Capio

56쪽

castio aliquem existentem in purgatorio reo peccato aliquo veniali. Quaero autem , aut it μή peccatum potuit vitasse, Hl non: si non, irrationabiliter punietur pro eo: quia sicut homo in nullo esti dandus , quia j eruat rationabiliter quia non potes amittere, ita in nullo est vituperandus, si aliquid fecerit, quod non potes vitare. En potestatem agendi ,& non agendi reouisitam ad rationem actus tam laudabilis, quam vituperabilis. Tu vis hominem vel Angelum beatum in eo quod seruat rectitudinem iustitiae, quam vi lateris amittere non potest, laudandum esse; & doctissimus iste e contra ait, quod homo in nullo laudandus es, quia seruat, quod non potes' amittere . Si hoc appellas tuum pari Iege inter contradictorias ip sas conuenientiam finge .

Adducuntur contra Vincentium Diuus Antoninus, Uxerius T

sanus.

Non omittamus etiam Diuum Antoninum Archiepiscopum Florentinum , & Rariacrium Pisanum, Tholmilias fidelissimos. Li teram tamen solius Antonini proieram , quia cum i pio Antonino is sic eadem prorsus verba habeat

Raynerius; esset aut actum agere,aut in vitium inutilis repetitionis ad nauseam declinare.

Quid ergo Sanctus hic Thomilia

in materia nostra determinare An iacVincenti; paradoxum Anne commentum illud de libertate cum summa necessitate compatibili ΘProfecto sicut exaltantur C n a terra,sic exaltatae sunt cogitationes Antonini a

tam moustrubis dogmate. . Consulamus primam partem sum rmae eius, tit. cap. a. S. 2. de totus agit, ut necessitatem etiam voluntariae inclinationis a libertate disti, uat . Audi probantem liberum arbitrium esse in Deo. Liberum arbitritim inquit in est eorum quae non ex necessetate , vel naturali instinctu volumus ,sed libertised Deus necessario mittanitatem suam velut finem distimum

voluntatis Diuina: alia vero omnia vult

quasi ordinata ad istum finem scilicet ad

bonitatem suam: qua quidem non ne

nitas , his eme ad ipsam Ordinantur, non indiget unde remanet in eo iudicium liberum , ad volendum hoc vel illud.Non vides hic necessitatem etiam voluntariam expressissime condistingui contra modum volendi liberE 3 Qua inquit non ex necessitate, vel nat rati instinctu volumus: cii necessitas u Iuniaria : sed liberὸ : en istam nece sitatem condistinctam a libertate . Et rursus: Deus vult necessario bonitatem sum iterum necessitas si im- me voluntaria ) alia vero omnia vult non necessario, sed libetia: en iterum . hanc a modo volendi libero condistinctam. Bis ergo in uno codemque syllogismo utrumq; condistinuuit, quod Vincentius millies coniundit. Et posca obijciens; Liberum arbitritim in νtramque partem flecti potes, scilicet in malam O in bonum viam habet ad opposita, sed Deus ad malam pectι non potest, ergo. Respondet sic: cum malum culpae dicatur per aue mirem a bonitate Diuiana , per quam Deus omnia vult; mavis

flum est, quod impossibile est, Detim νelle malum culpae. Et tamen ad opposita se habet eius voluntas, in quantum potes velle hoc esse vel non esse. Vbi η tandum , quod ad rationem liberi arbitrij , non pertinet quod quis indeterminause habeat ad maturuis bovum. . . .

57쪽

sed ad libertatem arbitris pertinet ut Milonem aliquam facere vel non faceremst, ct hoc Deo conuenit , quia bona quae facit, potui non facere. Quam disertis verbis confugit ad potesta tem faciendi & non faciendi, ut in

Deo essentiam liberiarbitriis seu libertatis salvet Si huiusmodi subsi

fleret per solum volistarium periecti ina, quantum vis ad unam partem contradictionis determinatissimum

ut contendit Vincentius ) & hoc

idem sentiret noster Antoninus; nun quid vane omnino ad indisterentiam recurreret 3 Poterat ut ire respondere transeat quod in Diuina voluntate nulla sit indifferentia , nec ad bonum & malum,nec etiam ad facere & non facere; ergo non est in Deo vera essentia liberi arbitrij; negatur

consequentia, quia haec subsistit per

solum voluntarium persectum: cum ergo Deus adhuc in illo casu omnes actus illos persecta voluntate faceret, sicut modo absque omni prorsus in . differentia, perfecta voluntate producit Spiritum Sanctum; indubie re mancrct adhuc vere liber in omni it lo aetii. Haec iuxta principia Vincentia, legitima poterat elle solutio ε, sed

tamen, quia sensu & mente quam .

longissime ab illa distabat Antoni-nuS, non potuit non praeterire, & vel ipso saliena silentio non contemnere, non reprobare. Subiungamus iam alteram quo

artem de merito. Praesul Sanae requiriturne ad meritum &demeritum, potostas faciendi di non f ciendi 8 Vincentius putat nonnullus veros Thom istas illam minime desiderare; sed edissere nobis, utrum sorte tu de numero istorum sis. Non ne hae propositiones tuae de mento tua veri sit mae; praecepta O prohibitiones non debent ferim ei qui potis fac

re σ non facere, alias frustra fierenes Et rursus ; nullus debet praemiari vel puniri pro eo quod non est in eius potestare facere O non facere λ sic utique sic logitur in eadem tua prima parte e dem titulo, eodem capite, S. 3. Et quomodo ista cohaerent, si cum Vincentio sentires, poste praecipi prohiberi, praemiari & puniri etiam

actus necessarios seu illos quos non

est in potestate hominis facere de non facere Θ Nunquid immediata est contradictio, potest pro istis actibus fieri praeceptum prohibitio , praemium, punito; & non potest pro istis actibus fieri praeceptum, prohibitio, praemium punitio 3 Si ergo in scriptis tuis haec posterior negativa, luce meridiana clarius patescie; quo iure, γο ordine, qua sinceritat potem quis tibi a lingere assi a-tiuam illam alteram3 Certὰ Vincenti cerebro tuo illam infige, solusquo tene, solusque posside, nam mentis alicuius vere Thomisticae tibi tu hac

parte communio denegatur. Possem & alia plura ex eodem

Praesule producere, sed quia continuo, yt fidelis sancti Thomae discipulus, non adfert nisi ipsissima eius verba, quae insta, sedem propriam

habebunt, omittenda censeo: hoc unicum tantum annectens, quod ibidem habet g. s. utrum autem νolendo

huiusmodi q-d de neces tate, vult,scilicet esse beatum , mereatur; dicendum

inquit quia aliqua modo sic, σ alia

quo modo non . cum enim naturaliter

petrase esse completum in bonitate , scilicet se esse beatum. . . ideo appetendo

Beatitudincm ita in communi, bomo non meretur, quia hoc es ei naturale, ni turalibus homo non meretur. Appetitus ille est voluntarius, utpote actus voluntatis cognitione regulatus, octamen quia est naturalis seu necessarius spectiacatiue, pro ea parte sominaliter, ipsi rationem meriti denegat . Iterum contra te , qui ex isto capite voluntariae necessitatis, meria

58쪽

Lib.I.Cap.VII. Adducanto contra Viscentium, . I stum potius augeri, . constantissime

struis.

De Raynerio Pisano celeberrimo quoque Thomista nil speciale commemoro, quia Antoninusmet ut in principio annotaui ingenue fatetur, se praedicta omnia ex eodem habere. Lege si placet Pantheologiam eius parte secunda de libero arbitrio c. I.& ita inuenies.

Adducuntur contra Vincentium c preolus O Soncinas.

OVod si praefati viri pro mente

Thom istarum tibi probanda non lassiciunt ; ad ij ciamus & alios duos eiusdem Scholae, sed praestantissimos, exactissimosque: de primo quidem loco Thomistarum Theol gorum Principem Capreolum. Fateor autem Doriorem hunc in

firmare Spiritum Sanctum procedere naturaliter seu necessario, cum hoc tamen libere ed de qua libertate loquatur ; ipsemet ibidem aperte explicat; nimirum de libertate quae dicitur immunitas 2 coae Ime: quam nac nos tali processioni inesse inficiamur . Vnde & idem in a. Dist. 7. q. I.art. I. ad 17. Adae contra primam dixit ;quod omnis actus voluntatis, siue sit naturalis , sue electium, est liber, sed alia ter aliter: quia omnis actus νolunt iis electivus es liber duplici libertate , scilicet libertate a coactione, oe liberi te a necessitate. Sed quilibet actus voluntatis naturalis ,potes dici libera, quia sine coactione, non tamen quia siure ne eessitate. Hoc ergo sensu vocat processionem Spiritus Sancti liberam , ilia scilicet est a Patre & a Filio,non coacte . Sed quod illa libertas a coactione, iuxta mentem Capreoli non sit libertas essentialis, vera seu proprie talis, manifesto tibi Vincenti ex ore eius proprio. Inquit enitri in a.

Dist. et q. q. r. art. 7. ad I. contra primam; nullus actus humanus praecedens electionem actualem voluntatis,

dicitur propres esse tu potestate nostra, nisi pro quanto sequitur electionem veram , Hl interpretatiuam de illo: hoe est dicta , quia voluntas elegit talem actualiter, vel si nou actualiter elegit illum actum, tamen per suam eleectionem potuit impedire pesitionem illius actus, O nsu impedivit. En qualiter asserit nullum actum voluntatis esse proprie in potestate nostra; nisi pro quanto ab eadem voluntate potest poni, & non poni, seu impediri . Quod si hoc aperte sentit; sentit quoque nullumacium sine tali conditione impedibilitatis esse proprie liberum: siquidem

in tuamet opinione Vincenti, idem est, actum esse liberum, & esse tria potestate voluntatis et ergo eo modo

est liber, quo est in eius potestato: qui ergo sentit non esse in potellate nostra proprio, sentit quoque non esse liberum propriE.

Accedunt alia verba eiusdem in ii. Dist. 6. q. unica, articulo 3.ad Ar gumenta Scoti contra q. conclusionem, ita expressa& clara, ut nulla ratione tergiversari queant. Illud diaeitur agens naturale inquit) quod ρο- sitis omnibus requisitιs ad agendum, nullo existente impedimento, quin ipsum post agere, necessario agit: neque est in eius potestate non agere. Illud vero agens dicitur liberum, quod eodem modo omnibus positis, ita ut possit agere, non necessario agit, sed tu potestate eius est, ut agat, O non agat. Nonne hic euidenter condistinguit, agens liberum contra agens tali necessitate, ut in eius potestate non sit non agere λ Ergo sentit voluntatem , quotiescumque simili necessitate agit,ut oppositum agere non possit, non agero

libere

59쪽

Lib.LCap.VII. Adducuntur contra Vincentianti .

libere vera aliqua seli propria volui talis libertate. Rursus in i .Dist. 38. q. I. arcia. Dpondens ad Arῖumenta Gregorij, concedit illi absolute& sine ulla limitati'ne,hanc eius propositionem, quam inter arguendum assumpserat; causa libera est, quae positis omuibus ad agendum requisitis, O actionem pr. cedentibus, pote' a 're O potes non agere: at si sentiret illam potestatem 4ndii ferentem non esse de essentin . verae libertatis, potius illam debuisset negare, quam concedere, ergo concedendo, certissime supponit si ius modi potestatem, conceptum essentialem verae libertatis ingredi.

Vis & videre; qualiter in secunda

parte de merito contra te pugnet pAudi alium eius locum ex 2. Dist. 7. l. I. art. 3. ad 2. Adae contra primam. Admiserat in quadam solution , qaod etiam in via, quamdiu per intellectum proponitur voluntati Deus, sub ratione summi boni o tu niti O visimi sinis , tam diu diligitur sub illa ratione dialectione naturali,seu necessaria quoad specificationem: & post hoc sic pro sequitur. Nec valet consequentia, igitur ex tali dilectione non meremur: quia licet in tali dilectione sit aliquid naturale nec irium; tamen est ibi aliquid liberum contingens. Necessarii mquidem est ibi specimatio alius, quia scilicet voluntas non potest Deum sic apprehensum odire vel respuere seu nolle: sed liberum contingens in tali actu est Usum exercιtium actus eius postriso continuatio, quia voluntas potest intellectum ad alia cogitanda diuertere , dec. Et quantum ad hoc potest mereri. Vide, si non elarissimo confugit ad potestatem indisterentiae, ut meriti

rationem saluet. Est aliquisi inquit

in illo actu necessarium & aliquid liberum penes posse ponere & non ponere , ta huic secundae formalitati,

meriti Rationem adstribit, minime autem primae. Bone Deust indefitui simi Vincenti omnes veri Th

mistae lNec certe aliud quidpiam sper

re oportat ex Paulo Soncinate. Epi- tomeri quaestionum Ioannis Capre ii super libros sententiarum, quam ipse Soncinas compilauit peruolue attentius, si placet. Fateor iterum ingenue, processionem Spiritus San.

cti dici liberam ab hoc Thomistita, nam talis est Conclusio quarta inta

I. Dist. 6.9. unica, viritus Sanctus procedit libere. Sed immediate post d clarans , quid per istam libertatem intendebat, subiungit sic. Libertas

accipitur dupliciter: νno modo ut opponitur naturali necessitati, σ talis libe Os 63 libertas indisserentiae ad agere Onon agere. Loquendo ergo de tali libemtate,Concedo quod Spiritus Sanctus non producitur libere. Alio modo accipitarlibertas, ut opponitur coactioni, ut discatur omne illud produci libere, Cuius produIlio non est coasia , sed complacet.

Et sic negatur dec. Ergo hic in primis nil aliud habes, nisi quod in aliquo sensu potest dici libera ista productio, lumendo liberum pro non coacto. Sed quod iterum illa libertas a

coactione, non sit vera, & propria, essentialis aut persecta voluntatis lubertas, iuxta mentem Soncinatis, sa-cillimi manisesto. Pergamus igitur

ad ea quae habet in a. Dist. et q. quaest. unica post quartam conclusionem . Arguit ibi Durandus, quod intellectus sitaeque liber sicut voluntas, ex eo quod sicut voluntas non cogitur, ita nec intellectus . Ad quod Soncinas duplicem adhibet solutionem, &in secunda, quae est ad nostrum propositum, sic resoluit. Dicitur a. quod Argumentum nihil concludit, tusi quod intellectus es liber a coactione sicut νο-luntas: sed in Mesola libertate n n consistit liberam Arbitrium: quod quatuor includis. Primuis es negatio coactionis.

60쪽

capus Soncinas. secundum est negatio absolutae necessistis. Tertium est negatio causae moueratis eis,sdem ordinis quoad exercitium actus vel ex parte subiecti amornis. Quareum est motivitas aliarum potet larum quoad actus exercitium oe ex parte stibisai

actionis earum. Hac autem quatuor in potEtes anima,soli voluntati conueniunt

formaliter, licet radix aliquornm sit mintellectu. Quam bella,quam insignis Doctrina contra te,Vincentii Non imis hic,quod in sola libertate a coactione non consistit essentia liberi ar. bitria, seu vera libertas; sed quod ultra illam inter caeteras conuitiones etiam petat, negationem absolutae necessitatis λ Ergo iuxta placitum Soncinatis actus voluntatis habens necessitatem absolutam , qualis est

productio Spiritus Sancti, caret vera Diuini arbitria libertate. Vnde iterum eodem in loco respondens argumento Godostedi, qui causam libertatis ponebat in tribus, nimirum in uniuersalitate obiecti, in indiflarentia obiectorum, & inim- materialitate potentiae, constanti sit. me respondet; quod praeter illa tria r quiritur ad perfectam libertatem, quod potentia quae dicitur si maliter libera,

moueatur ab intrinseco quoad exercitia, nec de necessitate exeat in actum &c.

Quid eludentius, quid expressusλ Si

vera&perfecta libertas non de nocessitate debet exire in suum actum; quid fingis voluntatem spirantemia, aut Deum clare visum adamantem, vere & persecte liberam esse, ubi non nisi summa necessitate inspirationem & amorem prorumpit λHis omnibus adiungere libet locum quendam ex ς. Metaphisicae,q. IT. parum ante solutionem argumentorum . Intendit ibi probaro, potentiam liberam pro eodem 4nstanti quo agit, esse potentem ad opposidum: & perpende quaeso, quali cnthymemate boc concludat..ia inbue instanti inquit est pol tia libera,

erga respectu coatradictoriorum. Quae iterum consequentia nulla esset , si

aliquid esset tua opinio, Vinccnti . Nam posset dici concedo,quod in iulo instanti est libera. Et nego it laniacosequentiam, ergo habet in eodem stanti potestatem ad oppositum: nam per te ad veram libertatem, ista potestas indisserentiae non requiritur, sed si inicit quod voluntarie agat, licet cuin determinata necessitate ad unum. Necdum ergo capis,quae tanta luce tibi obiiciunturὸSed forte c lites, si eodem tenore audieris &α-iquos. Non recuso laborem: talia quos quoque proferamus.

Adducuntur contra Vincenti m. Do

. natis calet anus.

losophorum Thomistarunia Princeps alios quoque verbis tuaia opinionem redarguit. Inspice Meta- pnisicae eius librum nonum Q. a. arta a. S. Sed instabat discipulus. Ostendit ibidem quare habentes rationem ,

sint liberi in agendo: & si aliud quid

praeter potestatem agendi & no agendi inueneris libertati tuae subscribam. Voluntas verba sunt Flandrensis comparata ad essentiam ,

naturam animae rationalis, habet quod sit libera radi aliter o primord aliter et comparata vero ad intellectum, babet

quod sit libera ex proximo,sed ipsa comparata ad seipsam, habet quod siit libera

formaliter. Pro cuius declaratione ut ipse prosequi ur considerandum ea prim .

quod radicaliter libertas agedi competit rebus ex immate talitate suae essentiae

vel naturae, quia talia possunt se supra se

SEARCH

MENU NAVIGATION