Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

RENATI DE s CARYΕssumento ampli , de corpore tantum loquatur, etiam supra ostendi ex eo,

quod statim postea separatim agat de anima, his verbis: Quu mrilsisti=i

suorum Adam, &c. Denique ad dignoscendum uter concipiendi modus sit impersectior, & imbecillitatem mentis nostrae potius testetur, an ille quo linum quid me alto concipere non possumu , ut mentem sive corpore ; an vero ille quo alterutrum ahque alio complete concipimus; considerandum est uter ex his duobus procedat a positiva aliqua facultate, cujus ficultatis priva- tio alterius sit causa: Nam ficile intelligetur realem esse mentis facultatem, per quam duas res unam absque alia complete percipit; atque ejus. dem facultatis privationem, ob quam duas istas res confuse tantum instar unius apprehendit. Ut etiam in visu major persectio est, cum singulas objecti particulas accurate distinguit, quam cum omnes simul instar vianius tantum advertit. Si quis vero titubantibus oculis unam rem pro duabus sumat, ut ebriis saepe contingit; atque si quando Philosophi, non dico essentiam ab existentia distinguant, quia non solent aliam inter ista duo distinctionem supponere, quam reVera est, sed in eodem corpore, materiam, formam & varia accidentia tanquam totidem res a se mutuo diversas concipiant, tunc facile ex perceptionis obscuritate ac confiisione ipsam non tantum a positiva facultate, sed etiam ab alicujus facultatis de sectu oriri deprehendent, si diligentius attondentes animadvertant, se non habere plane diversis ideas eorum, quae sic diversa esse supponunt. Caeterum, si loca omnia,quae non satis in praecedentibus explicuimus,in his objectionibus notata sint, permultum debeo corum Autori, quod ejus opera justam habeam occasionem, nullas amplius expectandi. EPrs TOLA XVII.

Clarissimo Viro o.

Vtrum lumen in instanti, an vero tu tempore a corpore 'luminoso ad nos perrenιat. Audeo te adhuc meminisse controversiae nuper inter nos exortae.

Sed quia video rationem, qua tunc utebar, nondum tibi sitisseci . se, quid de tua responsione judicem libenter scribam: & prius quidem ne de ipsa thesi dubitemus, brevem hic totius rei narrationem instituam. Dixi nuper cum una essemus, lumen in instanti non quidem mineri,

ut scribis, sed Ruod pro eodem haben a corpore luminoso ad oculum

102쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. XVII. ς; pervenire, addidique etiam hoc mihi esse tam certum, ut si salsitatis a gui posset, nil me prorsus scire in Philosephia confiteri paratus sim.

Tu contra lumen non nisi in tempore moveri posse affirmabas; addebasque te modum faciendi experimentum excogitasse, ex quo, uter nostrum falleretur, appareret: Atque hoc experimentum, uti nunc melius

aliquot supervacaneis, seno, malleo, 3c similibus repurgatum per literas exponis, est tale r Si quis noctu facem in manu habens, & illam movens, in speculum quarta parte milliaris a se distans respiciat, notare poterit,

utrum prius hunc motum in manu si sensurus, quam eundem per speculum sit visurus: Tantopere autem isti experimento confidebas, ut profitearis totam te tuam Philosophiam pro salsa habiturum, si nulla inter instans, quo motus iste per speculum videretur, & instans, quo manu se , tiretur, mora sensibilis intcrcederet. Contra ego, si quae talIs mora sensuperciperetur, totam meam Philosephiam sunditus eversam sere inquiebam: At proinde inter nos, quod est notandum, non tam de quaestione, an lumen seratur in instanti vel in tempore, quam de successu experimenti fuit certamen. Sequenti autem die, ut sui rem totam controversiam, & te ab inutili laboro liberarem, monui nos habere aliud experimentum , jam saepe a multis hominum millibus, & quidem diligentissime

attendentibus, probatum, per quod apparet manifeste,nullam talem moram, inter instans, quo lumen egreditur ex Iuminose, & instans, quo oculum ingrcssitur, intercedere.

Quod ut exponerem, petii prius, nunquid putares Lunam I Sole ili minari , & Eclipses seri per interpositionem terrae inter Solem de Lunam, vel Lunae inter Solem & terram ἰ Quod concessisti: Petii praeterea quo pacto supponi velles lumen ab astris ad nos pervenire, &respondisti per lineas rectas: ita ut dum Sol aspicitur, non appareat in loco in quo est revera, sed in quo fuit eo instanti, quo lumen per quod videtur, ab eo prius

egressum est. Potii denique ut determinares quanta esse deberet ad minimum mora ista sensibilis inter instans quo sex moveretur, & instans quo ejus motus per speculum, quarta parte milliaris distans, appareret; atque hanc quidem ad minimum aequalem tempori quo semel pulsant arteriae, praecedenti die assignaveras; sed tunc, magis liberaliter, quantam vellem

concedebas. itaque ut appareret me nolle abuti tua concessione, non majorem vicesima quarta parte temporis, quo semel pulsant arteriae, asia

sumpsi; dixique illam, quae, te omnino concedente, in tuo experimento plane insensibilis existeret, in meo valde sensibilem evasuram. Eteniinponendo Lunam a terra distare quinquaginta semidiametris terrae, unam,

3 autem

103쪽

RENATI DE s CARTE fautem semidiametrum esse sexcentorum milliariorum , quod ad mini mum, ut stent&Astronomia& Geometria, poni debet; si lumen vicesima quarta temporis parte, quo semel pulsant arteriae, indigeat, ad quam tam partem unius milliaris bis pertranseundam, indigebit tempore quo quinquies mille vicibus puliant, hoc est, ad minimum una hora, adspatium, quod est inter Lunam & terram, etiam bis pertranseundum, ut pis

tet numeranti.

Atque ex his concessis ita sum argumentatus. Sit ABC linea recta,& ut possimus idem concludcre, sive Sol C sive terra moveatur, sit A locus in quo Sol, B in quo terra, & C in quo Luna interdum reperiantur, ponamusque jam ex terra B Lunam videri patientem Eclipsim in puncto C, videri autem debet haec Eclipsis ex concessis, eodem instanti praecise , quo lumen emissum a Sole, dum in puncto A

existebat, ad oculum ex Luna reflexum perveniret, nisi suisset a terra interceptum, hoc est, etiam ex concessis, una hora tardius, quam Iurhenistud ad terram B pertingit; ac proinde neque potest videri Eclipsis in C, nisi una hora tardius, quam Sol videatur in Α, si quidem tuae concessiones sint verae, si nempe vicesima quarta parte unius pulsationis arteriae ta dius videatur motus facis in speculo, quarta parte milliaris distante, quam manu sentiatur. Atqui constans & accurata omnium Astronomorum observatio, experimentis innumeris confirmata, testatur,si Luna, dum patitur Eclipsim, videatur in C, ex terra B, Solem non prius una hora, sed eodem ipso instanti videri debere in A; multoque magis scnsibile est horae tempus in loco Solis respectu terIF&Lunae observando, quam vicesima quarta pars unius pulsationis arteriae in tuo experimento. Ergo &tuum experimentum est inutile, &meum', quod est omnium Astronomorum , longe clarius ostendit, in nullo temore sensibili lumen videri. Hoc ergo argumentum demonstrationem esse inquiebam, tu vero & paralogisimum, & petitionem principii nominabas; sed in tua responsione satis patet, utrum jure vel potius injuriose sic nominares. Duo enim tantum respondes, in quorum primo evidens apparet parato sinus, & in altero non est quidem petitio principii, sive assumptio ejus quod erat probandum ; sed squoci pejus mihi videtur est negatio ejus quod fuerat

concessum. Cum enim exclusis motu diurno ad tarditatem motus annui recurris, in re quae a motu Lunae menstruo, plusquam duodecies annuo celeriori, tota dependet, & praeterea in re, ubi non tantum horae disserentia, qilod sufficere demonstraram sed etiam differentia dimidii minuti Disiligod by Cooste

104쪽

nuti. satis commode solet observari, quis paralogismum non agnoscatqCum autem dicis postea, radios ex Sole & Luna emissos, etiam inter Solem & Lunam una cum Sole & Luna circulariter moveri, ita scilicci ut videantur semper in locis ubi revera existunt, licet videantur ope luminis,

quod ab iplis prius est emissum, cum aliis in locis existerent, neque enim aliter potest intelligi uegas manifeste illud ipsum quod ante concesseras,&ex quo tota illa pars meae demonstrationis, quam tibi explicaveram, dependebat, nec vides te in aliam ejus partem incidere, quae est de S Iis Eclipti. Nempe sint At Sol, C luna, B terra, in eadem linea recta, & juxta sup- Α C Bputationem supra factam ponamus lumen media hora indigere ut a Luna C ad terram B perveniat: ut autem a So- Ie A, qui est viginti quatuor vicibus ad minimum Luna remotior, horis duodecim. Igitur ex tua ultima concessione, hoc instanti, quo Sol est in Α, videtur ab oculis in B existentibus, nihil obstante interpositione Lunae, quae tamen interim & est in C, & ipsa etiam ibi videretur, si proprium haberet lumen. Sol enim ibi videtur ope luminis quod ex eo ante duodecim horas egressum est, & quod ante mediam horam, coelum Lunae pertransiens, ab illa non potuit impediri, quia nondum tunc illa inter Solem & terram erat postar lumen autem quod nunc ab illa impeditur , non nisi post mediam horam potest ad B pervenire, ac proinde ejus etiam luminis desectus, hoc est Eclipsis, non nisi media hora post hoe instans, quo Sol, & Luna, & terra, sunt in eadem linea recta, potest videri.

Sed constat ex omnium Astronomorum experientia plane contrarium, nempe tunc fieri Eclipsim, cum Sol, & Luna, & terra in eadem linea recta existunt, At ea in re non modo mediae horae, sed etiam medii minuti error insensibilis non esset. Ergo &c. Nec addo alia innumera, quibus hanc ultimam positionem priore adhuc magis abirdam esse ostendatur; ut quod illa posta semper Orientem versius, nigrum circulum in horiZonis te inter terram At coelum debeamus videre, & Occidentem versus, Solem S stellas infra montes & similia; nec peto qua vi motus iste circularis luminis, ex diversis astris simul venientis, dirigatur, ut semper celeritates inaequales syderum, ex quibus egressum est, retineat, &c. Nisi enim te,

quae iam scripsi, convincant, plane insuperabilem fitebor. Vale ste- Iodami, et et Augusti 16sq.

105쪽

Clarissimo Viro ..

Restono ad libellum, cui titulas, de duobus circulis, M. DIssicilius mihi videtur hujus quaestionis dissicultatem agnoscere

quam, ubi cognita est, eam extricare. Quisquis enim considerat duos esse motus in rota plane distinctos, rectum scilicet & circularem; quorum alter, nempe rectus, nihil plane confert ad ejus circumvoluti nem, sed solus eam totam simul promovet secundum lineam rectam supra planum subjectum, omnes & singulas ejus partes aeque celeriter m vendo ; alter vero nihil confert ad eam ita promoVendam supra planum subjectum, scd solus omnes & singulas ejus partes circa ipsius axem volvit;

non tamen eadem celeritate, sea remotiores ab axe celerius, quam viciniores, ita ut hae tantumdem temporis impendant in brevi seo circuitu ab luendo, quam illae in ampliori; mirari certe non potest Quod omnes rotae partes aeque longam lineam stipra planum subjectum describant, &tamen non aeque celeriter in gyrum vertantur; videt enim istos duos motus esse diveribs, & a se mutuo plane independentes. Imo etiam videt hoc plane esse necessarium, adeo ut pro miraculo esset, si aliter accideret rcum enim motus rectus in omnibus rotae partibus sit aequalis, circularis autem inaequalis in partibus quae inaequaliter ab axe distant; necesse est, dum omnes simul aequali celeritate seruntur motu recto, ut inaequaliferantur mlitu circulari. Unde igitur orta est dissicultas i Forte ex eo, quod isti duo motus diversi pro uno eodemque habeantur, credaturquo Vulgo, rotas curruum semper aequalem suae circumserentiae lineam in plano subjecto deseribere, quod tamen nunquam, nisi casia, accurate verum esse potest. Causa enim promotionis secundum lineam rectam est vis equorum currum trahentium, aut alia similis: causa autem circumvolutionis est, quod rotae pondere suo planum non accuratissime laevigatum prementes, ci aliquo modo adhaereant; quae duae causae cum sint omnino diversae, vix unquam possunt habere effectus plane aequales. Μirum autem mihi videtur aliquem uti rarefactionis exemplo ad istam dissicultatem, quae meo iudicio nulla est, explicandam: facilius enim intelliguntur duo motus diversi, quorum unus alio celerior est, quod solum hic sp ctandum occurrit) quam ista rarefactio vulgari modo concepta, quae certe a me intelligi plane non potest. In

106쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. XIX. 9 In libelli istius pag. 6. dicitur unamquamque partem minoris circuli unam tantum plani subjecti partem tangere, quod falsum est; nam si ille circulus lineam duplo majorem sua circumferentia in plano describat, naquaeque istius circumferentiae pars duas plani partes sibi aequales tangit ; si triplo, tres,&c. Nec mirum est eandem lineam fieri successive duarum linearum commune segmentum; quia I. applicatur uni, deinde alteri, ut, cum ambulo per plateam, meum corpus fit commune segmentum

omnium linearum, quae . centro terrae ad omnes illius plateae partes duci possunt.. Pag. 8. Ad haec verba: enim proportione maius vel minus statium relinqueret y Respondeo cx proportione, qua vis impellens ad motum rectum maior est vel minor, quam impellens sive determinans ad circularem; &nego lineam rectam perfecte congruere cum circulari, ut enim persecte congruat, debent singulae partes unius singulis alterius eodem tempore congruere, non autem successive; nec simile est exemplum panni pag. s. quia singularum uitiarum applicatio fit tota simul, non autem hic singu--m partium. Pag. II. Nemo relinquit quod non habet, est sephisina; nec enim ca- Iamus habet lineas quas relinquit in charta, cum motu suo eas ducit; &tasia sunt quae ibi sequuntur. Pag. I s.& I7. Distinctiones inter rarefactionem successivam, & pem manentem; item inter motum naturalem & per accidens, sunt fictitiae, nec habent ullum in rerum veritate sundamentum; Ex quibus reliqua omnia facile diluuntur.

Clariss Viro Renato Descartes.

Decretum Curatorum Academiae Lydensis ad CI. U. Renatum Deficaries, occasione calumniarum, quibuι ν αα suerat.

Notatiss. Doctissimeque Vir, SImul ac literas, quas ad nos quarto hujus mensis Egmondae dederas,accmimus, magnificum Academiae Rectorem, & facultatis Theolopicae & Philosephicae Prosessores, & Collegii Theologici Rectores, nobis sitimus, eosque omnes &singulos tui vel opinionis tuae in suis lectionis bus,

107쪽

8 RENATI DE s CARTES bus, disputationibus, aut aliis id genus exercitiis Academicis imposterum mentionem vel minimam facere serio vetuimus ac monuimus, altumque iis ea de re silentium imposuimus. Qua in re cum nos desiderium hoc tuum exple isse intelliges, nulli dubitamus quin voto quoque nostro a unde responsurus sis Ea igitur, qua par est, contentione a te petimus, ne ab opinione, quam a Prosetaribus Academiae , & Regente Colt ii, &Theologis impugnatam retulisti, ulterius ventilanda urgendave abstinere graveris, ob ea quae nobis & vobis inde timemus incommoda, quibus obviam ire E Republica ac nostrarum partium esse arbitramur. Dcum denique rogamus ut te spiritu suo regere & incolumem praestare velit. Dabantur Lugduni Batavorum, Is Kalendas Iunias, Ann. I 7.

Clarissimo Viro Rcnato Descartes.

Epistola Iohannu a meresichoren ad Metiatum Destarus, os ιι ergo. Nobiliss. Doctissimeque Vir, C Um eadem opera, qua causae tuae merita Nobilissimis Academiae

Curatoribus, amplissimisque urbis L densis Consulibus exposuisti, ad me quoque scripseris, nihil expectatione tua indignum me facturum putavi, si literis publicis privatas meas adjungerem: Hanc vero officii mei partem eo libentius explevi, quo majorem te commendationis meae fiduciam habere cognovi; non quod operam meam hac in re tibi vel tantillum utilem fuisse glorier, tibi enim ipsi & aequitati Dominorum Curatorum & Consulum tribuendum cst, quod ex humanitate quoque mihi debere volueran sta quod spem inde mihi fieri videam, ubi nata fuerit occasio commodis & utilitati tuae inserviendi. Quo sectus Deum precor, ut te diutissime incolumem conservet. Lugduni quod est in Batavis, I 3 Kal. Junias, Anni 1647.

108쪽

Nobilissimis Academiae & urbis L densis Curatoribus.

Rustissio Renati Descaries ad Curatores Academia Lydrase, eiusque de illis querimonia.

Nobilissimi & Amplissimi Domini,

UT mihi maximo honori duco, quod litorarum mearum habere rationem ac perhumaniter ad eas respondere dignati sitis, ita etiam summopere admiror, quod vel sensum vestrum non percipiam, vel certe, quae a vobis petieram, satis clare exponere non potuerim, ut a vobis perciperentur ; Petitis enim ut ab ea opinione, quam I duobus vestris Theologis impugnatam retuli, ulterius ventilanda urgendave abstineam : at ego non retuli ullam meam opinionem ab illis impugnatam, ullamve quam unquam ventilarim aut urscrim; sed conquestus sum, quod per atrocem & plane inexcusabilem calumniam ex pra meditato consilio ea in thesbus suis mihi assinxerint,quae nunquam scripsi, nec cogitavi. Nempe scripsi Deum esse quam maximum, & absque comparatione majorem omnimus creaturis; contra autem Regens vester finxit me scripsisse ideam nostri liberi arbitrii majorem esse, quam sit idea Dei, sive liberum nostrum arbitrium esse majus Deo, ex qua puerili maledicentia mihi plusi quam Pelagianismum aiunxit. Praeterea scripsi Deum non esse decept rem, imo etiam repugnare ut possit esse deceptor; Primarius autem v ster Theologus assimat me Deum pro impostore ac deceptore habere, atque ideo blasphemum esse pronunciat. De his vero conquestus sum,

non quod nolim meas opiniones ii vestris Prosetaribus aliisve quibuslibet examinari, quin imo dum illas publici juris seci, rogavi omnes eruditos

ne ipsas examinare gravarentur; ut vel errores meos me doceant, vel certe, si vera scripsi, non invideant. Cum autem viderem vestros illos duos Theologos, non opiniones ullas meas impugnare, sed eas a quibus quam maxime sum alienus, assingere mihi, judicavi quidem me jure poste publico scripto illis respondere , sicque ipsbrum crimen omnibus notum facere. Nec enim eo superbiae ipsbs processisse mihi persuadeo, ut sibi velint licere, vel saltem licuisse, publicis scriptis nos aggrcdi, summisque injuriis assicere, nobis autem miseris ne quidem mutire liceat, ad iustam ει te itimam honoris nostri defensionem. Hoc esset contra omne jus gentium, hoc nullis in seculis, nulla unquam in gente. saltem quae libe-

109쪽

roo RE NATI DE s CARYAsram se iactet, est auditum, ut uni possint publice calumniari, aliis autem eos publice calumniae accusare non liceat. Verum quia tam ineptos calumniatores negligere potuissem, nisi iis muneribus apud vos iungerentur, quae illis dant aliquid autoritatis, atque ideo non propria corum nomina, quae per me nunquam fient celebriora, ne sorte alios amore poenae ad similem maledicentiam invitem sed ea, quae dant ipsis aliquam autorii tem in scriptis meis essent designanda; credidi hoc Academiae vestrae honorificum esse non posse; ideoque malui Vos praemonere, non mea causa, quippe cui semper facillimae ac justissimae viae sunt, ad tales injurias

ulciscencias, sed ut de vobis bene mererer, atque ostcnderem, post tam graves injurias, me etiam mediocri satisfactione sore contentum, modo tantum talis daretur, ut honore salvo id possem. Nunc autem quod cum pace vestra dictum sit nullam satisfactionis umbram ex literis vestris possum deprehendere; nam scribitis vos serio vetuisse, omnes & singulos Prosesseres mei, vel opinionis meae, in exercitiis suis imposterum mentionem vel minimam facerer at non ita me de Vobis meritum esse putavi : non opinionem ullam meam adeo abominandam, &, quod ultimum

est, adeo insandam esse suspicatus sum, vel ab aliis pro tali habitam fuisse unquam audivi, ut de ipsa loqui non liceret. Soli sunt omnium scelestis. smi, qui nefarii vel nesandi appellantur, de quibus scilicet ne fari quidem licct. An crgo me pro tali deinceps a Profestaribus vestris habendum esse judicatis non possum adhuc animum inducere, ut id credam; literarum vestrarum sensum a me non percipi, mihi potius persuadeo. Ita etiam cum petitis ut ab ea opinione, quam dicitis i vestris impugnatam , ulterius Ventilanda urgendave abstineam , capere non possum ;an ergo nolitis me habere Deum pro majore quam sint omnes creaturae ,

& qui nullo modo sit deceptor; haec enim fuit semper mea opinio, hanc

iam ea de re hactenus ventilavi vel ursi, an vero nolitis me venti Iaro, vel urgere illa opinionum portenta, quae mihi ab istis vestris suerunt as. ficta; cum autem ab iis semper fuerim quam maxime alienus, peti donpotest, ne ulterius illas ventilem, Vel urgeam. Rogo itaque vos, cum quanta possum observantia , ut si literarum vestrarum sensum non percipio, benignitate vestra tarditati meae subveniatis: Si vero petitionem meam non satis antea explicui, eam nunc intelligere ne gravemini; & noex hoc ipso quod de injuriis mihi allatis apud vos conquestus sum, graviores novas injurias me pati aequum judicetis. Petitio autem mea non

alia est, quam ut duo illi vestri Theologi cogantur ad palinodiam atrocium & plane inexcusabilium calumniarum, quas notavi, atque ita de

illis

110쪽

Epis ToLARuM PAR s II. Epist. XXII. rotillis mihi, ut par est, satisfaciant. Et notate, quaese, non hic esse quaestionem ullam de doctrina, sed de saeto duntaxat; an scilicet ea, quae fingunt me scripta esse, in meis scriptis habeantur, necne; qua de re quilibet, qui linguam Latinam intelligit, potest judicare. Notate etiam, me non curare , si mei deinceps in Academia vestra mentio fiat, aut non fiat: opi-n1ones autem meas, ciun nullas nisi verissimas habere studeam, omnemque cognitam veritatem numerem inter opiniones meas, non putare ab

ullo loco posse exulare, nisi ex quo veritas etiam exulabit; & non posse prohiberi, ne, qui de homine aliquo bene sentiunt, de eodem bene loquantur , nisi ab iis qui hominem istum pro nefario habent, vel fiammaeum volunt afficere ignominia summaque injuria. Denique &, quia non ita me de vobis meritum esse certo scio, aliam, si placet, literarum vestrarum interpretationem a vestra humanitate, aliamque,acceptarum injuriarum satisfactionem ab adversariis expectabo, & ero semper vestri observantissimus, &c. EPIs TOLA XXII.

Clarissimo Viro Johannia Wcvelichoven.

o i ergo. Amplissime, & praeclarissime Domine,

HUmanitati tuae multum debeo, quod litoris DD. Curatorum etiam tuas adjungere volucris, quod vero etiam officia tua offeras, si denuo nascatur occasio ut indigeam, summo beneficio me afficis. Atque ne diutius expectem, jam illa se offert occasio, in qua mihi plurimum potes gratificari; videbis enim ex mea ad DD. Curatores responsione, me sensum illorum non percipere; quia non possim sit spicari, pro ea qua sunt humanitate, aequitate & prudentia, id eos voluisse, ut propterea quod de injuriis mihi illatis, quas alia via perfacile ac justissime ulcisci potuissem, apud illos conquestus sum, alias multo graviores reciperem. Peto itaque ab illis, ut mihi mentem suam apertius velint significare; & quoniam ea vales prudentia, & apud DD. Consules autoritate, ut non dubitem quin rum, quae decernent, magna pars tua sit sutura, quicquid inde mihi actacidet grati, magna ex parte humanitati tuae debebitur, a tibi addictis. simo

SEARCH

MENU NAVIGATION