Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

81 RENATI DES CARTE flam Dei idem innatam animadvertisse; nec iserant imposterum se post decimam tuarum meditationum lectionem idem illam in se reperturos. Unde conjiciunt vel te mentem Angelicam habero, vel decipi, quod credas te frui idea , quam non habeas; & a te postulant, num adeo certussis de hac idea, quae in te existat, ut etiam ccrtus sis imposterum te semper illam in te reperturum; cur enim selidiori doctrina imbutus, non possis post viginti annos percipere te revera deceptum suis te in idea Dei &tuae mentis ab omni corpore distinctae; ut dicturus sis te prius credidisse ideas illas clare & distincte recognovisse; postea vero detexisse, quod deceptus fueris eo modo quo decipiebatur, qui credebat se clare videre duas lineas, quae semper in eodem plano ad se invicem accedunt, non posse tandem aliquando sibi ipsis non occurrere. Licet enim dixeris ea esle habenda pro claris & indubitatis, quae tanto certiora videntur, quanto saepius considerantur, & etiam semper addideris, cum tamen illud se veraeternitatem possit significare, neque fueris aeternum expertus, aut pos.sse' eriri, num illae ideae semper tibi verae appariturae sint; numquid stltem fateri cogeris nil respectu nostri posse dici, vel esse verum, nisi quamdiu credimus illud esse verum ' Et cum de suturo simus incerti, nihil a nobis veri posse assarmari, nisi quod sit praesens in mente, neque praedisi posse deinceps tale nobis visum iri; adeo ut nihil abselute verum

assimare debeamus.

Decimo, pag. 1 3 r. Negas fines Dei a nobis aeque sicile ae alias causas cognosci posse, cum tamen aeque clarum sit Dei finem esse, ut mnia fiant ad ejus gloriam, ac ipsum Deum habere voluntatem; nec dubium quin socerit mentem humanam, ut Deum contemplaretur &adoraret; Solem, ut nos illuminaret, &c. Licet alios fines peculiares sibi praestituere potuerit. Unde patet finem Dei saltem praecipuum, longe cognitu faciliorem, quam ullam aliam causam; contra id quod pu

tabas.

Undecimo, pag. 36. Multa disseris de Voluntatis determinatione, quam contendo eise non posse, nisi facem ei praebuerit intellectus: si enim determinet aliquid, quod non praemonstrarit intellectus, igitur il Iud videbit sine intellectu,hoc est, intelliget absque intellectu, atque adeo ipsa erit intellectus, quod absurdum est. Et potius concessero, quod ais, nempe eam fortuito ferri in id quod proponit intellectus,quam ut seipsam ad aliquid determinet ab intellectu minime propositum. Ibidem ais, falsum non apprehendi ab intellectu sub ratione veri; nunquid ergo salsum

est non dari in nobis Dei idem ' Et tamen eam non dari Geometri nostri

ut Diuitigod by 3Oste

92쪽

ut verum apprehendunt, credunt & contendunt; nunquid ergo salsum sub ratione veri apprehendunt, contra id quod asseris ἰDuodecimo, mirum videtur, quod alicubi dicas insantes ante visa triangula, illorum ideas penes se habuisse; erravit igitur Aristoteles, dum assessiit animam esse veluti tabulam rasam, in qua cum nil depictum sit, semper credidit nihil esse posse in intellectu , quin prius fuerit in sensu;&cum eo quotquot suerunt Philoisphi & Theologi errarunt; quippe

idem & crediderunt, & se demonstrare judicarunt. Ecquis, amabo, caecus a nativitate quidpiam de luce, vel colore percepit' Certe nullus; testibus nostris 3oo caecis Parisiensibus , quos inter versatur Philosophus, qui rogatus negavit se posse colorem vel lumen concipere, licet cum eo de lucis essentia, colorumque natura dissererem; neque certe video quin

cerebrum ad cogitationis de colore vestigia recipienda dispositum ii beat, si quando mens illius de eo cogitasset; quanquam nil ausim asserere, quia non est mihi clarum an ille desectus sit in cerebro, vel in iesagnente; sta neque etiam tibi clarum est, ut jam ad summum par mihi sis: sta & me sit periorem ostendo, quod oculus caeco redditus faciat ut lumen videat, nec enim quidquam illius menti tribuitur, cum sit indivisibilis, atque adeo nec augeri nec minui possit, ausisque etiam asserere illam in ipsis matris utero trianguli, Dei, suique ipsius ideam cogniti nem habuisse. Rogo tamen cur nunquam in somnis, cum sensus sepiti

meram libertatem menti restituere videntur, mens demonstrationes A

chimedeis similes conficiat 'Verum memini te negare mentem postea recordari, quod cerebrum vestigia respuerit. Pag. so . Sed cur cerebrum diu vigilando melius disponitur ad illa recipienda retinendaque cogitationum praecedentium vestigia i Certe si mens humana perspicacior est absque corpore & organ rum usii, quam cum illo, non Video quin mentis' errores, qui manant 1 .corpore, sint in ipsem Deum refundendi; quod in opinione communi. Philosi,phorum minime contingit, qui dicunt animam nil scire, vel addiscere posse, nisi per organa corporea, hoc est nihil esse posse in intellectu, quin prius suerit in sensu. Decimo tertio, pag. 342. dicis essentiam Dei non posse cogitari absque ejus existentia, ut fit in triangulo, quia Deus est suum esse: quid est fluum esse ' an igitur triangulus est alienum esse, & non suum lminde pag. 43. negas Scepticos dubitare posse de veritate rerum Gemmetricarum, si tirum, ut par est, agnoscerent: Sed contra, cum ipse eas dem, quas illi, dubitandi rationes habeas, & aeque ac tu demonstrent tam L 1 analy-

93쪽

8 RE NATI DE s CARTE fanalytice, quam synthetice quaecunque prostant apud Euclidem & alios

Geometras, quibus enim mediis uti potes, quae in numerato non habeant i & tamen dubitant, igitur & tu dubitas, quamvis te credas Deum agnoscere. Nunquid cum summis Philosbphis dubitas an linea componatur ex punctis, an ex partibus finitis vel infinitis i quas si ponis infinitas, vide qua capiaris abyssis, ut cogaris sateri pedem aequalem esse milliari, guttam oceano: si finitas, vide ut conchois sit rectam, ad quam inclinatur, brevi tactura: si punctis contantem ais, vide quomodo ruat decimus Euclidis, &quicquid de incommensurabilibus affertur: si non punctis vide quo abeant ejusdem puncti moti super planum applicationes, contactusque varii, qui seipsis lineam generant: Nunquid ergo, licet Deum agnoscas, de rebus Geometricis dubitabis ἰ quod si respondeas te semper clare videre rectanguli trianguli subtensam aequalem esse potestate duobus reliquis lateribus; idem poterit respondere Scepticus, licet Deum non agnoscat; qui tecum dicturus sit , Allat me quantum potest, quis piam malus ille genius, certe nunquam cssicere poterit ut in illa propositionc me saltat, quae mihi peraeque clara est, ac me existere, dum illam

demonstro, aut de ea cogito. Decimo quarto, pag. 348. negas mentem esse extensam, etsi uniatur

extensb corpori; quomodo fieri potest ut toti corpori uniatur, neque tamen pars illius uni parti corporis N altera pars alteri parti uniaturi &cum id sit inintelligibile, nunquid vis mentem contingere corpus in unico puncto, ut globus contingit planum ' Idemne de Deo toti mundo coextensis putas i Quantum tibi debiturus sim vix possim explicare, si modum illum ita explicaris, ut mente capi possit. Quibus si addideris qua ratione sit intelligendus Ecclesiastes, qui c. s. ait homitum nil habere iumento amplius; qui nil dicit, ipsam mentem, quae pars est hominis, complectitur; quam propterea mortalem esse fatearis necesse est, si jumenti moriatur anima; si enim de solo corpore loqui dixeris Ecclesiastem, quomodo id

evincest Unicum circa claram cognitionem addo, num semper iudicare . debeamus duo non esse inter se distincta, quando unum sine alio concipere non possumus, quemadmodum etiam ais esse distincta, cum alterutrum absque alio complete concipimus; nunquid enim modus iste concipiendi potius mentis nostrae testatur imbecillitatem, quam ut ex illius operatione debeamus judicare de vera res inter distinctione i Licet Gnim non possim filium absque patre concipere, distinguitur tamen patera filio ; & cum essentiam hominis , aut trianguli ab ue illorum existentia concipio, non tamen distinguitur esse timinis ab ejus existentiti

94쪽

EPIsTOLARuΜ PARs ΙΙ. Epist. XVI. 8stia, nisi ad summum ratione ratiocinata, uti docent maximi Philosephi. Haec sunt, vir Clarissime, quibus, ut ultimo te impugnantium impetui, respondendum superest, neque enim video quid porro afferre quispiam debeat, quod non possis merito spernere, nisi novos Hyperaspistas novus

mundus emittat.

Responsio ad Hyperaspistem.

Vir Clarissime, ETsi praecedentibus praelo commissis, reliquas obiectiones, si quae sociate venturae essent, in aliud volumen reservare decrevissem, quia tamen hae instar omnium,quae supersunt,proponuntur, libentissime ad ipse, respondere sestina . ut simul cum aliis edi possint. I. Optanda quidem esset tanta certitudo in iis, quae pertinent ad vitam rUendam, quanta ad scientiam acqui endam desideratur; sed tam tam tamen non esse ibi quaerendam , nec expectandam perfacile demonstratur; & quidem a priori, ex eo quod compositum humanum sit ex natura sua corruptibile, mens autem incorruptibilis & immortalis; sed&ficilius apsmm, ex iis quae inde sequerentur, ut si quis ab omnibus cibis vellet abstinere, donec fame absumeretur, propterea quod certus non es.set, nullum venenum iis esse admistum, putaretque se non teneri comed re , quia non esset clarum & perspectum sibi adesse ex quo vitam sustineret, satiusque esse mortem expectare abstinendo, quam se occidere comedendo; profecto, tanquam insanus & sui ipsius interfector esset culpandus r quin si ponamus, ipsum nullos plane cibos sibi posse comparare, nisi venenatos, qui tamen ei, non venenati, sed contra valde salubres appareant; atque etiam eundem ita esse a natura constitutum, ut inedia ejus valetudini conducat, etsi non minus quam reliquis hominibus nocitura videatur; tenebitur nihilominus uti istis cibis, atque ita id quod apparet, potius quam quod revera utile est, amplecti. Hocque est omnibus per se tam notum, ut mirer alicui aliter videri potuisse. 1. Nullibi dixi, ex eo quod mens impersectius agat in infante, quam in adulto, sequi illam non esse imperfectiorem, nec proinde eo nomine sum reprehendetulus; sed quia non etiam inuitur ipsam esse imperfectiorem, ille qui hoc assumpserat, non immerito fuit a me reprehensus. Nee

etiam sine ratione assirmavi,animam humanam, uis que sit, etiam in I matris

95쪽

86 RasATI DE s CARYΕs matris utero, semper c litare: nam quae certior aut evidentior ratio ad hoc posset optari, quam quod probarim ejus naturam sive esseritiam in eo consistere, quod cogitet, sicut essentia corporis in eo consistit, quod sit e tensem: neque enim ulla res potest unquam propria essentia privari: nec ideo mihi videtur ille magis audiendus, qui negat animam suam cogitasse iis temporibus, quibus non meminit se advertisse ipsam cogitasse; quam si negaret etiam corpus suum suisse extensum ζ quamdiu non advertit il- Iud habuisse extentionem. Non autem idcirco mihi persuadeo, mentem infantis de rebus Metaphysicis in matris utero meditari; sed contra, si

quid liceat de re non perspecta conjicere, cum experiamur, mentes n stras corporibus ita esse adjunctas, ut sere semper ab iisdem patiantur; &quamvis in adulto & sano corpore vigens animus, nonnulla fruatur libemtate cogitandi de aliis, quam quae ipsi a sensibus osseruntur, eandem tamen non esse libertatem in aegris, nec in dormientibus, nec in pueris, &solere esse eo minorem, quo aetas est tenerior; nihil magis rationi consentaneum est, quam ut putemus mentem coi pori infantis recenter unitam

in solis ideis doloris, titillationis, caloris, frigoris & similibus, quae ex ista

unione ac quasi permistione oriuntur, consuse percipiendis sive sentiendis occupari. Nec minus tamen in se habet ideas Dei, sui & earum mnium Veritatum, quae per se notae esse dicuntur, quam easdem habent homines adulti, cum ad ipsas non attendunt; nec enim postea crescente aetate illas acquiriti Nec dubito quin,si vinculis corporis eximeretur, ipsas apud se esset inventura. Nec in ullas plane salebras sententia haec nos conjicit. Nam quod mens realiter a corpore distincta, nihilominus ei conjuncta sit, & , vestigiis in eo impressis afficiatur, aut etiam, nova in ipsum imprimat, non dim citius potest intelligi, quam vulgo intelligitur aecidentia realia nempe ab iis, qui ipsa supponunt in substantiam corpoream

agere, quamvis ab ea toto genere sint diversa. Nec refert quod accidentia illa dicantur esse corporea ; si enim per corporelim intelligatur id omne quod potest aliquo modo corpus afficere, mens etiam eo sensu corporea

erit dicenda ; sed si per corpoream intelligatur id quod componitur exca substantia quae vocatur corpus, nec mens, nec etiam ista accicientia, quae

supponuntur esse realiter a corpore distincta, corporea dici debent: a que hoc tantum sensu n gari let, mentem esse corpoream. Ita igitur, cum ipsa corpori unita de re corporea cogitat, particulae quaedam cerebri loco moventur, interdum quidem ab objectis internis ua organa sensuum

agentibus, & interdum a spiritibus animalibus a corde ad cerebrum ascendentibus; sed interdum etiam ab ipsa mente, cum scilicet ad aliquam cω

96쪽

LpIsTOLARUM PAR s II. Epist. XVI. 8 gitationem a propria tantum libertate impellitur: atque a motu istarum cerebri particularum fit vestigium. ex quo recordatio dependet. De re-.bus vero pure intellectitatibus nulla proprie recordatio est, sed prima vi-ge qua occurrunt, aeque bene cogitantur, ac secunda; nis quod soleant nominibus quibusdam alligari, quae cum corporea snt, de ipsis etiam recordamur. Sed Ac alia multa hac in re sunt notanda, quae accuratius exisplicare non est hujus loci. 3. Ex eo quod distinxerim inter ea quae ad me sive ad meam naturam,& ea quae tantum ad meam notitiam pertinent, nullo jure potest inser-ri , meam Metaphysicam nil omnino flatum, quam qua pertinent asnotitiam, nec caetera quae hic objecta sunt. Nam facile a lectore dignosci potest, quandonam de sola notitia, & quando de ipsa rerum veritate tractarim. Nec ullibi usus sum verbo credere ubi de sileatia fuit loquendum, quin etiam in loco hic citato verbum credere non habetur. Et in responsione ad se cundas objectiones dixi, nos a Deo superaraturaliter illustratos confidere ea. qua cre-ianda proponuntur, ab ipso ese revelata; quia ibi non de humana scientia, sed de fide sermo erat. Neque assi avi per lumen gratiae nos Usteria ipse eicia coni ere quanquam etiam hoc fieri posse non negem , sta tantum nos confidere illis esse credendum; quod autem evidentissimum sit, ea, quae a Deo revelata sunt, esse credenda, quodque lumen gratiae lumini naturae sit praeserendum, nemini fidem catholicam vere habenti dubium vel mirum esse potest. Nec quae hi deinde interrogantur ad me petetinent, cum

nullam de iis inquirenisi dederim occasionem in meis scriptis; & quia jam sirura in responsione ad sextas objectiones prosessus sum me ad talia non esse responsurum, nihil addo. . Nullibi habeo id quo nititur haec quarta objectio , nempe simi-ntum apicem mea certiminis esse, cum rem aliquam ita nos clare cernere putamus, ut eo veriorem existimemus, quo magu de ea cogitamu nec proinde meum est,

ad ea quae subjunguntur respondere, quamvis esset perfacile lumen fidei a. Iumine naturali distinguenti, & huic illud praeserenti. s. Nullibi etiam habeo id quo nititur quinta objectio, ac prorsius nego nos ignoraret quid sit res, quidve cogitatio , vel opus esse ut alios id doceam, quia per se tam notum est, ut nihil habeatur per quod clarius explicetur. Nego denique nihil nos cogitare praeter res corporeas.

6. Verissimum est, non a nobis infinitum intelligi per limitationis

negationem ; & ex eo quod limitatis contineat negationem iustiuit, perperam insertur, negationem limitationis continere cognitionem in iti; quia id, quo infinitum differt a sinito , est reale ac positivum; contra autem limitatio,. qua Diqiligod by Cooste

97쪽

88 RgNATI DE sc ARTA squa sinitum differt ab infinito, est non ens, sive n gatio entis: Non autem potest, id quod non est, nos adducere in cognitionem ejus quod est; sed contra ex rei cognitione percipi debet ejus negatio. Et cum dixi pag. 322. sisScire quod intelligamus rem, nullis limitibus comprehenis . ad intelligendum infinitum, sequutus sum modum loquendi quam

maxime usitatum,ut ctiam cum retinui nomen in iii, quod rectius vocari posset ens amplissimum,si nomina omnia naturis rerum vellemuS esse consoriamia; usus autem voluit ut per negationem negationis exprimatur,tanquam

si ad designandam rem maximam dicerem, esse non parvam, vel quae nihil plane habet parvitatis; per hoc vero non significavi positivam naturam infiniti cognosci ex negatione, ac proinde mihi nullo modo contradixi. Quod vero facultas sit in mente ad rerum ideas ampliandas non negavi ; sed quod in ea esse non possint ideae istae ita ampliatae,& facultas in eum modum eas ampliandi, nisi ipsa mens a Deo sit, in quo omnes persectiones, quae per istam ampliationem attingi possisnt, revera existant, sepe incul- .cavi; & probavi ex eo, quod nihil esse possit in effectu, quod non prae- extiterit in causa. Nullique putant atomos esse a se ipsis, qui pro subtilissimis Philosbphis illa in re sint habendi, quia lumine naturali manis,stam

est, non nisi unicum ens si1mmum ab omni alio independens esse posse. Cum vero dicitur turbinem in seipsum non agere dum se circumvolvit, sed tantum pati a verbere, licet absente, vellem scire quo pacto unum corpus ab alio absente pati possit, & quomodo actio & passio ab invicem diastinguantur. Ego enim siteor me non adeo esse subtilem, ut capere pos.

sim quo pacto aliquid patiatur ab eo, quod non adest, atque etiam quod supponi potest non amplius existere, si nempe statim post verberatum turbinem flagellum esse desinat nec video cur non eodem jure dici pos-st, nullas iam actiones esse in mundo, sed omnia quae fiunt esse passiones

actionum, quae in prima mundi origine fuerunt. Semper autem existimavi unam & eandem rem esse, quae cum refertur ad terminum a quo v catur actio , cum vero ad terminum ad quem, sive, in quo recipitur. vocatur passior adeo ut plane repugnet, Vel per minimum temporis momentum, passionem esse sine atrione. Denique quamvis conclaam ideas rerum corporalium, atque etiam, non quidem totum hunc mundum visibilem, ut objicitur, sta ideam tot rerum quot sunt in hoc mundo visibili, ab humana mente produci posse; non ideo recte inscrtur nos scire non posse an quid corporeum sit in rerum natura, nec ad ullas angustias duducunt meae opiniones, sed tantum illationes perperam ex iis deJuctae a non enim rerum materialium existentiam ex eo probavi,quod earum ideae

sint

98쪽

EpIsTOLARuΜ PARs II. Epist. XVI. 8 sint in nobis, sed ex eo, quod nobis sic adveniant, ut simus conscii, non a nobis fieri, sed aliunde advenire. 7. Hic dico primo, lumen Solis non conservari in lapide illo Bononiensi, sed novum lumen a radiis Elaribus in eo accendi, quod postea in umbra conspicitur; & secundo, non recte inde inferri quamlibὼ rem absque Dei influxu conservari posse; quia saepe licet res veras per falsa exempla

illustrare, ac multo certius est, nullam rem sine Dei concursia posse existere, quam nullum lumen Solis sine Sole. Nec dubium est, si Deus cesi saret a suo concursu, quin statim omnia quae creavit in nihilum essentabitura, quia antequam creata essent, & ipsis concursum suum praeberet, nihil erant: Nec ideo minus vocari debent si1bstantiae, quia cum dicimus de substantia creata quod per se subsistat, non ideo excludimus concursum divinum, quo indiget ad subsistendum; sed tantummodo significamus illam esse talem rem, ut absque omni alia creata esse possit, quod idem de modis rerum, ut de figura yel numero dici non potest. Nec Deus Ostenderet potentiam sitam esse immensam, si res tales efficeret, ut postea sine ipse esse possent; sed contra illam in hoc testaretur esse finitam, quod res semel creatae non amplius ab eo penderent. Nec recido in se-veam a me paratam, cum dico fieri non posse, ut Deus quicquam aliter destritat quam cessando a suo concursu, quia alioqui per positivam actionem veniret in non ens. Magria enim differentia est inter ea, quae fiunt per Positivam Dei actionem, quae omnia non possunt non esse valde bona; &ea,quae ob cessationem positivae actionis eveniunt, ut omnia mala & Peccata, & destructio at cujus entis, si unquam aliquid existens destruatur. Nec uisent quae adduntur de natura trianguli, ut enim variis in locis inculcavi, de iis quae ad Deum vel infinitum spessint, non quid comprehendere pos-smus, cum sciamus illa non debere a nobis posse comprehendi; sed tantum quid certa aliqua ratione attingamus, est considerandum. Nunc autem ad cognoscendum in quo causarum genere istae veritates dependeant a Deo, videantur Responsiones ad sextas objectiones art. 8. 8. Nunquam memini me scripsisse, nec censuisse quod hic mihi tribuitur. 9. Nec etiam memini, me unquam miratum fuisse, quod omnes non siem, ni in se ideam Dei; tam frequenter anim animadverti, ea quae homines

judicabant, ab iis quae intelligebant dissentire, ut quamvis non dubitem quin omnes ideam Dei, saltem implicitam, hoc est, aptitudinem ad ipsam explicite percipiendam in se habeant, non mirer tamen quod illam se habere non sentiant, sive non advertant, nec sorte etiam post millesimam

99쪽

9o RE NATI DES CARTE fmearum meditationum lectionem sint adversuri: Sic cum judicant spatium, quod inane appellant, nihil esse, illud nihilominus ut rem positivam intelligunt; sic cum accidentia putant essc realia, repraesentant sibi ipsa tanquam substantias, etsi substantias esse non judicent; ac saepe aliis multis in rebus hominumjudicia ab ipsorum perceptione dissentiunt. At quicunque nu llum unquam judicium serunt, nisi de rebus, quas clare &distini te percipiunt, quod, quantum in me est,semper observo non posisunt uno tempore aliter quam alio de eadem re judicare. Quamvis autem qua cura or indubitata fiunt, eo certiora nobisv pareant, quo sapius Θ attentius consideramur, non memini tamen me hoc ullibi pro clarae & indubitatae certitudinis nota posuisse; nec etiam scio ubi sit illud semper de quo hic fit mentio ; sed scio cum dicimus aliquid a nobis semper fieri, per hoc semper non

solere significari aeternitatem. sed tantummodo omnes vices, quibus occasio occurrit, ut id faciamus.1 o. Fines Dei a nobis sciri non posse, nisi Deus ipses revelet, est per se manifestum; Et quamvis verum sit resipiciendo ad nos homines, ut fit in Ethicis, omnia ad Dei gloriam facta esse, quia nempe Deus propter omnia opera sua est a nobis laudandus; Solemque ad nos illuminandos factum esse, quia experimur, nos a Sole illuminari: puerile tamen esset atque absurdum, si quis in Metaphysicis assereret Deum tanquam hominem aliquem valde superbum, non alium finem in condendo univei habuisse, quam ut ab hominibus laudaretur; & Solem multoties terra majorem non alio fine creatum esse, quam ut homini,minimam terrae par tem occupanti, lumen praeberet. I. Hic voluntatis & intellectus sunctiones confunduntur, neque Gnim voluntatis est intelligere, sed tantum velle; ac quamvis nihil unquam velimus de quo non aliquid aliquo modo intelligamus, ut jam an te concessi, plura tamen eadem de re nos posse Velle quam cognoscere satis experientia declarat. Neque etiam falsum sub ratione veri apprehenditur , nec qui negant ideam Dei esse in nobis, id ipsum apprehendunt, etsi sorte affirment, credant & contendant. Ut enim mox notavi punctos. persaepe hominum judicia ab ipserum perceptione sive apprenensione dissentiunt. r. Cum nihil hic praeter autoritatem Aristotelis Reius Sectatorum mihi opponatur, nec dissimulem me ipsi minus credere, quam rationi, non est quod multum de rosponsone laborem. Qui autem a nativitate caecus est utrum habeat ideas colorum, nec ne,

parum refert; , & frustra de hac re caeci Philosephi testimonium advoca

100쪽

Eprs TOLARUM PAR s II. Epist. XVI. 91hir; quamvis enim ponamus ipsum habere ideas plane similes iis, quas

de coloribus habemus, non potest tamen scire illas esse similes nostris, nec proinde vocari colorum ideas, quia quales nostrae sint ignorat. Nec via deo quo jure hic inferior sim, quia etsi mens sit indivisibilis, non ideo variarum proprietatum acquirendarum minus est capax; Nec mirum quod in somnis nullas demonstrationes Archimedeis similes conficiat, - manet enim corpori unita etiam in Emnis, nec ullo modo liberior est, quam in vigilia; Nec cerebrum diu vigilando melius disponitur ad vestigia sibi impressa retinenda , sed tam in somno, quam in vigilia, quo sortius vestigia ista impressa sunt, eo melius retinentur, ideoque interdum etiam somniorum recordamur, sed melius eorum, quae cogitavimus vigilando, cujus rei rationes in Physica erunt manifestae.13. Ubi dixi Deum esse sinum esse, usus sem modo loquendi Theologis usitatissimo, quo intelligitur ad Dei essentiam pertinere ut existat, quod idem de triangulo dici non potest, quia tota ejus essentia recte intelligitur, cisi nullum in rerum natura esse supponatur. Dixi vero Scepticos de veritatibus Geometricis dubitaturos non fuisse, si Deum ut par est agnovissent . quia cum istae veritates Geometricae sint admodum perspicuae, non habuissent ullam occasionem de iis dubitandi, si scivissent ea omnia, quae perspicue intelliguntur, esse vera; hoc autem in sufficienti Dei cognitione continetur, atque hoc ipsum est medium, quod in numerato non habebant. Quaestio denique, an linea constet ex punctis vel partibus, nihil hic ad rem, nec hujus est loci ad ipsam respondere: sed moneo tantum in loco citato p. sque. me non locutum esse de qualibet re ad Geometriam pertianente, ita tantum de iis ejus demonstrationibus, de quibus, licet clare intellectis, Sceptici dubitabant. Nec recte hic inducitur Scepticus dicens, sarat me quantum potest malin illigenω, dcc. Quicunque enim id dicet, hoc ipis non erit Scepticus, quia non de omnibus dubitabit. Et sane nunquam negavi iptis Scepticos, quandiu aliquam veritatem clare percipiunt, ipsi sponte assentiri, nec nisi nomine tenus, & sorte etiam voluntate ac instituto, in sua illa de omnibus dubitandi haeresi permanere: Sed egi tantum de iis, quae meminimus nos antea clare percepisse, non de iis quae in praesenti clare percipimus, ut videre est pag. 8q. & - .Iq. Quomodo mens corpori extense coextendatur, etsi non habeat ullam veram extensionem, hoc est, ullam per quam locum occupet, atque aliud quid ab eo excludat, iam supra exemplo gravitatis siumptae pro qualitate reali explicui. Quod autem Ecclesiastes, ubi ait homitum nihil habereri a iumen-Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION