장음표시 사용
131쪽
De gravitate corporum in aqM. Quomodo aqua siusum attrahatur. De tubis opticu per reflex onem. Loca quadam Dioptrues explicata. De rotatione materia sublitu. Causa disserentia grapitatis iis lateribus crudu or coctu, ct .
TEmas a te accepi, unas primo, alteras decimo, tertias vicesimo Sept. datas. Atque ut antiquissimis respondeam,puto corpora,quae in aqua ascendunt, velocitatem suam augere in siniti proportione qua ea quae descendunt sive in aqua, sive in aere; dico in simili, non in aequali proportione; aqua enim magis resistit, quam aer, &c. Non memini quam assignet Stevinus rationem, cur gravitas aquae non sentiatur ab iis qui sub aqua sent; sed vera ratio est, quod non plus aquae gravitet in corpus quod in aqua est, vel sub aqua, quam quantum aquae descenderet, st. corpus illud loco suo cederet. Sic ex. ca. si supponatur homo in vase B, qui corpore suo ita incumbat foramini A, ut exitum aquae impediat, sentiet sibi impendere totum pondus Ulindri aquae ABC, cujus basim suppono este fusidem magnitudinis cum soramine A, quia si ipse per illud soramen descenderet, totus etiam iste cylindrus aquae descenderet; sed si paulo altius supponatur, ut ad B, ita ut non prohibeat amplius egressum aquae per soramen Α, tum nullam gravitatem sentiet ex aqua quae inter B &C ipsi superincumbit, quia si ipse descenderet
Vertus A, nequaquam descenderet aqua ista cum illo, sed contra pars aquae quae illi versus Λsubjacet, paris cum ejus corpore magnitudinis, in ejus locum ascenderet; unde fit ut aqua illum sursum evehat, potius quam deprimat, prout experientia compro
Aniliarum aqua una cum embolo sursum attracto ascendit, quia cum nullum sit vacuum in natura, nullus in ea motus fieri potest, quin integer corporum circulus simul moveatur; ut hic embolus A,sursum tractu facit
ut aer, qui ad B erat, moveatur versus C, & qui ad C, in locum aquae quae est
132쪽
irq RENATI DES CARTE fest ad D, succedat, atque
mum in locum emboli A. Hoc quidem evenit cum aqua non est nimis attollenda: sed cum illam nimis
est in tubo E, tanta vitendit deorsum,ut per qui
versus C & D , cursum suum capiat inter embolum A,& tubum F,quantumvis exiguum spatium intercedat; unde fit ut pro 'aqua,nihil extrahatur nisi spuma, hoc est, aqua aericommista.
Credo quidem aquam sursum impulsam posse,motu non interrupto,ad viginti sexpedarum altitudinem,uel etiam altius promoveri: sed non credo id adeo commodum esse, neque machinam posse esse tam durabilem,atques motu interrupto & plurium antliarum ope, aut aliter attollatur. Difficultates tuae de perspicillis per reflexionem, inde oriuntur, quod consideres radios, qui paralleli ab una aliqua objecti parte adveniunt, & in unum punctum coeunt, non habita ratione illorum, qui ex aliis partibus adveniunt.& coeunt ad alia puncta insundo oculi, ubi imaginem objcta essem mant. Haec enim imago non potest esse tuorum speculorum ope aeque magna, atque ultrorum, nisi perspicillum tuum sit aeque longum; si vero sitaeque longum, oculus ab exiguo speculo magno intervallo elongabitur, tota nempe perspicilli longitudine; neque porro per tubum tuum tota magni speculi latitudine patentem excluditur adeo bene lumen collaterale, atque per occlusos caeterorum perspicillorum tubos. &c. In secunda tua Epistola me admones de quibusdam locis, quos in Dioptrica mea corrigendos esse censes, qua de re tibi gratias ago humillimas. Certissimum est lumen ad corpora nigra, quatenus nigra, suffocari; sed id non impedit quo minus reflectatur a marmore nigro, aut aliis nusinodi corporibus; nam ne unum quidem corpus sertasse est in natura rerum,
133쪽
EPIsTOLARUM PARs II. Epist. XXXII. quod sit tam pure nigrum, quin plurimas partes habeat, quae si ab aliis ecsent secretae,corpus album compositurae essent; quod autem plurimae mammoris, quod nigrum appellant, partes sint ejusmodi, argumento est quod longe minus nigrum appareat non politum, quam politum. Quod vero politum nigrius appareat inde fit,quod albicantes ejus partes omnes versus eandem partem lumen reflcctant, in qua si non sit oculus, idem fit ejus respectu, atque si lumen exstingueretur. Sed in ea parte situs cernit in marmore lumen hoc, una cum coloribus & figura objectorum, a quibus lumen proficiscitur, non secus quam in alio quopiam speculo. Per vocabulum pictura nihil aliud intelligo, quam varios partium cerebri motus, 89. quemadmodum etiam pii hirae in speculo, in fundo oculi, &c. aliud non sunt, quam elusinodi motus.
134쪽
Non dubitabis de eo quod scripsi ad finem pag. 62. si attendas quod
idem homo duobus tantum a te passibus remotus non apparet notabiliter major, quam si viginti aut triginta passibus distaret; & agnosces regulam veteris Optices de angulo visionis esse falsissimam. Pag. 78. sub finem, Quum scimus objectum aliquod esse valde propinquum, non facile est illud valde remotum imaginari; sed eum,qui id ignorat, decipere facile est, impcdiendo ne extra perspicillum spectet pulicem, qui intus sit, At sim lando quasi eum poneremus ad extremum longi alicujus tubi, qui sit perspicillo adjunctus,aut alio quovis modo. Pag. 84. Non dico Vitrum convexum dcbere esse majus ut augeat objecta, sed ut ea clarius exhibeat; nam unaquaeque pars istius convexi vitri pingit imaginem tantam quantam i tum vitrum; sed non tantum luminis transmittit. Caeterum mihi pergr tum seceris, si pergas observare quid in iis, quae vulgavi, corrigendum censebis. Sedulo asservo schedam , quam ad me antehac misisti, aut, si placet, illam remittam, ut exemplar, cui emendando das operam, sit completum.
Gaudeo quod Dom. du Maurier fabricandis perspicillis det operam, nam sive illi succedat, sive non; me ulciscetur de insulsb inepti ejus cognati scripto. Quod ad concavum vitrum, quod ille se secuisse ait, nequaquam id miror, nam cum vitra ista concava quamproxime oculum admoveri oporteat, vitia figurae illorum non sere observantur, secundum
id quod scripsi sub finem pag. I I.
Scribis Domin. Myd. asserere lapidem, aut quodvis aliud missile, qu cunque motu impulsum, infinita velocitate motum iri; sed oblitus es definire quo casu, utrum in vacuo, an secus intelligat id futurum; quod quidcm divinare nequeo, nec proinde refellere; hoc solum possem dicere , implicare contradimonem quod detur in natura infinita velocitas, nisi, secundum cogitata Domini des Argues circa conica, dicatur quod linea A B, absque motu idem est atque pun-Α B ctum infinita velocitate motum ab A ad Br nam si velocitas ejus sit infinita, reperietur codem instanti in tota ista linea, & sic illam componet. In tertia tua epistola et o Sept. data me admones illius viri, qui dicit se credere Philo phiam meam non parum contulisse ad perturbandum cerebrum, &c. qua de re tibi gratias ago : Iste homo satis ostendit se minime parsurum mihi, si haberet calumniandi ansam; sed illum jam pridem novi; illumque ejusque similes tantum aspernor animo, quantum ipsi me
135쪽
EpisTOLARU Μ ΡΑRs II. Epist. XXXII. ii Papistam oderint, Romani vero me non ament, quod putent esse me haeresi de motu terrae inscctum. Ut intclligas quomodo materia subtilis,quae circa terram rotatur, coriapora gravia versus centrum impellat I imple vas aliquod rotundum minutioribus globulis plumbeis, his intermiscens frusta quaedam ligni, aut cuiuscunque alterius materiae plumbo levioris; atque hoc vaS circa ccntrum suum celeriter convertens, reperies ab isto plumbo versus centrum vasis propelli particulas ligneas, aut lapides, quanquam multo grandiores plumbeis, per quas materiam sutatilem repraesento. Credo lateres coctos esse crudis graviores; propterea quod crudorum pori sunt coctorum porsi alii laxiores,alii angustiores,& laxiores quidem aere tantum pleni siunt, postquam exsiccati, quo nimirum tempore sunt levissimi; angustiores autem materia tantum subtili pleni sunt; sed postquam cocti sunt, permultos poros habent ejus omnino magnitudinis , quae sit idonea capiendis aqtiae partibus, quae in illos confluunt, ubi exponuntur aeri refrigerandi; nam ejusmcidi particularum magna scmper copia est in aere,a quo facile expelli non post int;& quae se in laterum poros insinuando,eorum gravitatem augent. Cujus rei argumentum est, quod si ponderetur idem later servi dus continuo postquam ex fornace extractus est, deprchendetur levior,
quam postquam aeri aliqh in liu expositus fuerit; & si deinde in aqua elixetur, ponderosior adhuc evadct quanquam exponatur aeri postmodum exsiccandus; nam partes aquae, quae in ejus poros intraverint, exire amplius non poterunt.
Redditur mihi modo aliud a te epistolium 11 Septi datum, in quo loqueris de quibusdam prope Romam lapicidinis, in quibus lapides in lignum convertuntur; qua de re nihil hal eo quod dicam , nisi quod lapicies isti speciem quidem ligni referre possunt, nec tamen sequitur quod sint lignum ; quemadmodum etiam venae lapidum Novigenti ad Sequanam , arbores pictas naturaliter reserunt. Offers mihi semina herbae fcnsitivae, quae quidem libenter accipiam, modo tu tibi habeas satis; meae enim speculationes circa plantas in praesens partim versantur. Suspicor igneas scintillas, quas in aere te vidisse ais io Sept. seb vesperam, coelo rubicundo admodum inflammato, non aliud fuisse, quam majusculas
aquae guttas, quae ex summis nubibus stillare incipiebant, & quas penetrabant Diuitigod by Corale
136쪽
118 RE NATI DE s CARYEstrabant radii Solis, qui ad oculos per refractionem deserebantur, quamvis Sole jam sub horletonte existente. Vale. E P I saeo LA XXXIII.
Continuasis precedentu epistola: de ascensione aqra, de reflexione luminis ad
corpora nigra, ct de tarditate ct relacitate motus. Cur oculus in effigie quaquaversum resticere videatur. Qua in re Mathesis noceat
Metaph uis steculationibus, ctc. I N ventio antliae, de qua scribis, non me sesellit, nam procul dubio aeta-
a tem minus seret, eritque ad usum minus commoda, quam si aqua ad viginti sexpcdas attolleretur interrupto motu, hoc est, si adhiberetur antlia, aut alia quaevis machina pro binis aut ternis primis sexpedis, deinde alia pro binis aut ternis sequentibus, &c. Atque Vis, qua omnes istae machinae moverentur, posset collocari in fastigio ad F, aut D, quemadmodum in tua figura. Ratio autem quamobrem praestarct intcrruptus motus est, quoa corium subtensum sustinere debet totam aquae columnam viginti sexpcdas altam,quod quidem pondus est tantum, ut illud diu serre nequeat quin frangatur. Quod ad nigra corpora attinet, scis me non aliud concipere per Iumeri quod adversus illa sertur, quam actionem, Ut inclinationem, qua versus illa tendunt materiae subtilis partes impulsae a corporibus quae vocantur lucida, versus corpora illa quae dicuntur nigra. Potest autem ista actio cxtingui ab istorum nigrorum corporum partibus, quia illam in seipsas recipiunt S non reflectunt, cum contra corporum alborum partes illam non admittant, sed restodiant; quemadmodum tapes in se recipit motum pilae impulsae, atque ideo illam non repercutit; sed durus paries, qui ab ista pila nequaquam commovetur, motum non admittit,atque in propter pilam reflectit.
Recte asseris lapidis motum in ipsis vacuo, si quidem dari possit, fore
tardiorem aut Velociorem,prout lente aut celeriter impulsus fuerit; nec est quod quis dicat motum ejus non posse a variis mcdii impedimentis ad tarditatem aut velocitatem determinari; nam si hoc locum haberet, idem lapis in eodem acre cadem sempor celeritate moveretur, quia iisdem semper impedimentis occurrit; sed hoc est contra experientiam,&c. Quan
137쪽
EPIsTOLARU Μ PARs II. Epist. XXXIII. et 19 tum ad lapides qui subnigrum lignum reserunt,nequaquam mirum est,&in quibusdam Aremoricae locis ejusinodi plurimos vidi. Gratias tibi ago pro seminibus herbae sensitivae, quae mihi obtulisti; herbam istam in homto Lugdunens habuerunt, sed semina ibi maturari non potuerunt, & dicunt adesse jam tempus illa serendi. Libenter etiam viderem rararum plantarum, quae in regio horto sunt, catalogum, si facile obtineri posset, & si placeret permutare cum earum, quae in horto Leydensi sunt, ca- talogo, cujus mihi secultas oblata est. Quod ad aereas, aut igneas scintillulas, melius de illis judicare possis, quam ego, quandoquidem illas vidisti. Sed observandum est posse fieri ut per refractionem aut reflexi nem in quibusdam altissimis nubibus, radii Solis ad oculum pervcniant, etiam post unam aut alteram horam ab ejus occasu. Quantum ad illum qui dicit me Calvinistarum conciones frequentare, certe manisesta est calumnia; & ubi conscientiam meam examino, ut scire possim quo praetextu potuerit hoc cudi, nullum alium reperio, nisi quod semel una cum D.N.& D.Hesdin prosectus sum leucam unam a Lugduno Batavorum in coetum cujusdam sectae hominum, qui se Prophetas nominant, atque inter quos nullus est concionator, sed unusquisque cujuscunque sexus, prout se inspiratum esse imaginatur, pro libidine concio-
natur; ita ut horae unius spatio quinque aut sex rusticos & operarios concionantes audiverimus. Alia autem vice intersuimus Anabaptistae cujusidam ministri concioni, qui tam inepta effutiebat, & Gallicam Linguam
tam barbare loquebatur, ut cachinnos tenere non possemus; crederem
que me potius comediae alicui, quam sacrae concioni interesse. Quod ad Calvinianorum conciones,nunquam per totam vitam ,nisi post epistolam tuam scriptam, illis intersui; hujus nempe mensis die nono, quo gratias agunt Deo, & ignes in laetam devictae classis Hispanicae memoriam accendunt,cum Hagae Comitum essem,celebris cujusdam Ministri Gallici concioni intersui; sed ita ut me nemo ibi adverteret,quin sacile agnosceret me non illuc prosectum esse ut illi fidem adjungerem. Nam non ingressus sum nisi quo momento faceret initium concionis, foribus adstiti, & simul ac perorasset, egressus sum, nullarum ceremoniarum testis; quod si antea
tuas acccpissem, omnino abstinuissem; sed impossibile est illorum devitare calumnias, quibus volupe est jure vel injuria quidvis loqui. Sed certe ille, de quo scribis, debet esse exigui admodum ingenii, cum mihi objiciat quod pagatim cursitem ut porcos mactandos videam; certe enim multo plures mactantur in urbibus,quam in pagis, in quos nunquam hac
de causa prosectus sum; sed ut scribis, nequaquam crimen est Anatomiae R dare
138쪽
13o RENATI DE s CARTEst dare operam; &hyemem integram qua Amstelodami sui, quotidie sere
Ianionem adibam, ut illum mactantem viderem , & inde eas partes, quarum cum otio Anatomiam instituere volebam, domum curabam deseret.
Quod etiam in caeteris, ubi sui, locis saepius seci, neque puto ingeniosum quenquam id mihi vitio daturum. R alio quam adfers, cur effigies quaquaversum respicere videatur, est subtilis, sed non mihi videtur sufficere; nam quamvis pupilla in effigie
depicta sit rotunda, tamen non apparet rotunda iis qui illam oblique respiciunt; verum equidem est quod non omnino aeque ovalis apparet, atque in homine vivo; quare hoc nonnihil ad rem facit. Sed puto addi posse, quod, undecunque respiciatur effigies, eaedem semper oculi in ea depicti partes cernuntur, quae quidem eaedem sunt cum iis, quae in oculo hominis vivi ad nos respicientis apparent, quaeque in homine aliorsiimrcspiciente, non usque adeo bene, atque in effigie conspiciuntur; nam
cum protuberct oculus, partes ejus se mutuo multo magis obtegunt, aut
detegunt, quam planae picturae partes. Accepi Philolaum, feci nondum vacavit mihi illum legere, nec sorsan intra sex menses vacabit, aliis enim studiis me addico. Admodum dissicile est, uti scribis, Analystarum vestrorum opini nes de existentia Dei,deque honore illi exhibendo,corrigore,non quod desint satis validae rationes, quibus convincantur, sed quia ejusmodi homines cum putent se pollere ingenio, saepe sunt minus,quam alii, rationi o sequentes; ea enim ingenii pars, imaginatio nempe, quae ad Mathesin maxime juvat, plus nocet quam prodest ad intaphysicas speculationes. Habeo jam prae manibus discursum dn quo quicquid de hac materia hactenus scripsi , elucidare conor; quinque tantum, aut sex soliorum erit,sed ita tamen ut maximam Metaphysicos partem comprehendat;utque melius succedat, viginti tantum aut triginta exemplaria excudenda curabo , quae ad totidem Theologos, quos quidem noverim, doctissimos mittam , ut illorum judicio explorem quid in illo mutandum , corrigendum, addendumve fuerit, antequam sat publici juris. In vacuo, si dari possit, satis credo minimam quampiam vim moturam non minus maxima, quam minima quaeque corpora, scd non eadem
celeritate. Eadem enim vis lapidem duplum,duplo tardius movebit,quam simplum. Nequaquam mirum est quod torrens ille materiae subtilis, qui est in aere, non obstet quominus lapidem altissime proiiciamus. Nam vis nostri brachii ab alio materiae subtilis torrente, multo rapidiore pendet, eo
139쪽
Εprs Tot ARU Μ PAns II. Epist. XXXIV. I 3rnempe quo spiritus nostri animales aguntur, quique ab alio tantum dissere vi & activitate, quantum ignis ab aere. Experimentum tuum, quo dimidiae lineae foramen quadruplo pauci rem aquam effundit, quam integrae; hoc Vero duplo pauciorem , quam duarum linearum, mihi videtur prorsus incredibile, caeteris paribus. hoc est, curando ut tubus usque ad fastigium semper plenus maneat; si enim non repleatur simul ut emuit aqua, liquet quod quanto majus erit foramen, tanto citius deprimetur aqua in tubo, quanto autem depressior erit, tanto tardius, ut scis, essiuet. Sollicitus sum de tuo in Italiam itinere, coelum enim illud est Gallis valde inimicum; imprimis parce vescendum, nam istius regionis cibi nimis alunt; sed hoc in professionis tuae viro non erat praecavendum. Pre cor Deum ut te nobis incolumem reddat. Quod ad me attinet, si non fuisset morborum metus, quos aestus aeris creat, totum illud, quod hic traduxi tempus, in Italia transegissem, & sic non suissem illorum calumniae obnoxius, qui me Calvinianorum conciones adire dicunt; sed fortasse non tam firma valetudine usus fuissem atque hic. Vse. E P I s T O A XXXIV.
Ad R. P. Mersennum.' Varia ad Physcam ct Geometriamstectantia. R Esponsum debeo ternis tuis literis, quarum unae I 2 Nov. binae aliae & ro. Decemb. datae sitnt, duasque has novistimas uno eodemque die accepi. In primis rogas cur arcus aut tendo diu tensiis vim suam deperdat; cuius rei ratio ex Principiis meis farilis est; nam pori, quos dixi supra esse figurae ellipticae, paulatim rotundi fiunt, propter materiae subtilis particulas, quae per illos iugiter fluunt. Haec materia subtilis obstat quidem quominus lapidem sursum projiciamus , aut prosiliamus; nam absque hac materia, quae corpora gravia deorsem trucit, lapis in altum proiectus usque in coelum serretur, atque ubi prosliendo tantisiper elevamur, semper pergeremus ascendere, nec recideremus unquam.
Quantum ad inertiam , puto meiari scripsisse, quod in spatio neutiquam impediente, si corpus certae magnitudinis, certa velocitate motum incurrat in aliud, quod sit ipsi magnitudine aequale, motusque
140쪽
I32 RENATI DE s CARTE fomnino expers, impertietur huic semissem sui motus, ita ut ambo simul subdupla tantum velocitate prioris postmodum progressura sint; sed si in aliud magnitudine duplum incurrat, duas motus sui tertias in illum transeseret, & sic ambo simul non plus spatii tribus momentis percurrent,quam prius illud uno pertransiisset; &generatim quanto majora sunt corpora, tanto tardius ab eadem vi impulsa progredientur. Non miror quod quisquam conica facilius demonstret, quam Apollonius, nam is admodum prolixus & perplexus est; nec quicquam demonstravit quod non sit ex se satis facile. Sed sane nonnulla alia de conicis proponi possient, quae annorum sedecim puer vix expediret. Desiderium quod in se unusquisque persentiscit eas omnes, quas concipere potest, persectiones, & proinde eas, quas in Deo esse creesmus, mnes possidendi, inde oritur, quod Deus nobis indiderit voluntatem nullis limitibus coercitani ,& hujus potissimum voluntatis respectu, dici possumus ad imaginem Dei creati. Ad probandum quod homo in aqua demersius aquae gravitatem non sentiat, pessimum est hoc argumentum, omnis presio qua udit corpus, partemisia corporis aliquam loco βο mustrali depellit; sed aqua aqualiter premens undique corpus in aqua demersum, nullam eius partem Iocosiuo naturali depellit. Ergo,
Nam neganda est minor; & salsissimum est quod si omnes hominis in
aqua demersi partes satis valide ab illa comprimerentur, non possent loco suo naturali cepelli, quanquam partes cutis omnes aequaliter premerentur; satis enim depellerentur loco suo naturali, si omnes tam aequaliter compellerentur introrsum, ut iste homo minus selito spatii occuparet; sed praeterea falsum est quod tota aqua,quae hominis corpori superincumbit, illum premat,imo potius illum sublevat,cujus rei veram ut opinor rationem ad te antehac scripsi. Quod prosiliendo sursum attollamur non ali de fit, quam ex resis xione impetus, quo terram ante saltum impellimus, quo quidem impetu deficiente, necesse est ut recidamus, neque possibile est ut se quisquam in
aere sustentet, nisi tanta brachiorum aut piaum celeritate aerem verberet , ut tam cito cedere nequeat; hoc enim iniceret ut iterum elevaremur,& sic volant aVes.
Observavi Dominum Herbertum multa pro notionibus communibus assumere, quae non sunt; & certum est nihil pro notione habendum esse
nisi quod a nemine negari possit. Transeo ad tuas 4 Dec. datas, & gratias tibi ago pro tuis circa Meta- physicae meae specimen monitis. Verum quod ad Raymundi Lullii rati