장음표시 사용
111쪽
De rotatione Planetarum. De motu in animalibus. De Musica. De materia siubtili. De reflexione arcus, o de Uensione ct deficensione corporum in aerem'
lectorum. De Nercussione soni. Varia ad Pusica lectantia. Vir Clarissime, Non nego quin materialiter verum sit, quod a Mechanicis dici silet,
nempe longiorem partem in vecte tanto velocius moveri quam alis teram, quanto minori vi indiget, ut moveatur; sed nego celeritatem aut tarditatem hujus rei causam esse: imo etiam addo celeritatem, quae ibi per accidens reperitur, nonnihil de veritate hujus calculi minuere. Nam
exempli causa in vecte ABC posita parte A B centum partium, qualium BC est una, & existente pondere in C centum librarum, si absque ista celeritate esset, hoc pondus contum librarum in C attolleret pondus unius librae in Α; sed propter ipsam debebit pondus in A else paulo
Quantum ad distantiam Planetarum a Sole, nihil minus mihi videtur. quam id quod scribis; sed quemadmodum varia corpora, quae in vase aqua pleno simul cum ipsa aqua rotarentur, talisque essent materiae, ut paulo magis quam aqua, quae maneret in centro, minus autem quam illa quae esset in circumferentia, impulsum istius rotationis in se admitterent; quae plus haberent de isto impulsi magis a centro removerentur, quae minus, minus: Idem etiam de Planctis in materia caelesti quasi natantibus existimo esse sentiendum. Non mirum est quod de ranis scribis. Motus enim si ope spirituum. quorum satis magna copia in vcntriculis cerebri existens potest essicere
112쪽
EpIs ToLARυΜ ΡARs II. Epist. XXIII. Iosut duret aliquandiu , postquam cor exsectium est , & novi etiam eo as.
fluunt ex sanguine in arteriis contento: si autem caput exsecetur, quantumvis cor palpitet, nulli amplius nec ex eo, nec ex arteriis in mu sculos
transire possunt, nec proinde ulli motus perseverare, iis exceptis qui aspiritibus in ipsis musculis haerentibus perficiuntur, ut apparet in caudis lacertarum abscissis. Nihilominus cor recte mihi videtur dici primum vivens & ultimum moriens, neque cnim vita in motu musculorum consistit, sed in calore qui est in corde. Mittis in alia tua epistola Meditationes D. B. de chordarum tremoribus, quas tecum falcor me nequaquam intelligere. Sed sicile est judicare verborum ejus obscuritatem nihil egere quod nos non intelligere poeniteat. Primo enim falso fundamento superfruit, dum supponit duodecimam plus tremois essicere quam octavam; quod ipsi sorte egomet, cum silper testudine observassem, dixerim; sed hoc proficiscebatur ex chordae, quae duodecimam faciebat, crassitie, quaeque aerem magis quatiebar,
quam minores aliae ex quibus octavam explorabam; Certum autem cst, si caeteris paribus consideretur tantum motus chordarum, octavam plustremoris essicere quam duodecimam; Praeterea tremores hos trifariam
dividit, quod plane imaginarium est; Denique inter duos tremores quietem supponit, quod certissime salsum est. Materiam subtilem, de qua tecum saepius disserui, aliam non suppono
a corporum terrestrium materia; sed quemadmodum aer aqua liquidior est, ita illam aere multo liquidiorem sive fluidiorem & penetrantiorem suppono. Arcus restexto exinde provenit quod, cum pororum ejus figura corrupta sit, materia subtilis illos pertransiens restituere contendit, quacunque demum ex parte in illos ingrcdiatur. Miror quod ais te opertum fuisse corpora in aerem projecta neque plus, neque minus temporis impendere ascendendo,quam descendendo; meque excusatum habeas,si dixero suisse iudicio meo dissicillimum id exacte experiri. Corpora ascendentia magna vi impulsa progrediuntur incomparabilia ter celerius in initio, quam in fine; non autem descendunt tam notabiliter celerius in fine, quam in initio, praesertim ea, quae ex materia admodum levi constant. Ista enim, quae exstat in Galileo proportio augmenti secundum numeros impares I. 3. s. . &c. & de qua ad te etiam olim scripsisse mooyinor, vera esse nequit prout jam tum ad te scribebam, ni sup-Ponantur auo aut tria admodum falsa ; quorum unum est, motum crescere per gradus a tardissimo, sicuti existunat Galileus, alterum, resistentiam Diuitigod by Corale
113쪽
ioA RE NATI DE s CARYΕstiam aeris non impedire; haecque posterior causa essicere potest, ut cor pora descendentia, postquam ad certum celeritatis gradum pervenerunt, illum non amplius augeant; & quidem illa,quae ex materia admodum i vi constant ad hunc gradum multo citius perveniunt quam reliqua. Si echo sonum retardet dimidia tantum parte, res plana est; senus enim requirit tantundem temporis ut ad reflexionis locum progrediatur, quantum ut regrediatur; sed si magis retardet, miror & causam ignoro. Quantum ad motum qui senerat sonum, assimilari potest circulorum in aqua fluminis ex lapide iniecto generatorum motui, prout facit Aristoteles; ventorum vero motus eidem flumini decurrenti in quo res oculi, si1 icitur.' Miror valde, uti modo dixeram, id quod de soni ab echo retardatione
scribis; nec causam ullam excogitare possum, nisi si sonus reflexus non
sit idem cum directo, sed alius aeris agitatione 1 seno directo facta, in i co unde venit echo sormatus, atque ita ad illum essiciendum aliquid temporis requiratur.
Quantum ad experimentum tuum inflandi vesicam implendo illam vaporibus ex liquore aliquo emissis, facile quidem essici potest; illam i tam in loco aliquo calido ponendo, ne vapores semel ingressi mutentur in liquorem, sicuti tibi accidisse renuntias; sed haud credo posse hoc quicquam prodesse ad explorandam diversitatem ponderis aeris cum isto
liquore comparati: etenim calor detrahit vaporibus gravitatem, quae quae, ex qua emissi sunt, inerat. M sagittarum descenses aeque citus sit atque ascenses, quanquamvis non sit aequalis, ratio sine dubio est, quod in initio ascensiis multo celerius serantur, quam in fine descensiis; contra vero multo tardius in fine ascenses quam in initio descensus. Quantum ad materiam subtilem, verum est me non probare illam a priori; cum enim non esset mihi animus totam Philosophiam in ejus. modi libro tractare, necesse habui alicunde ordiri; atque ideo scripsi me illam supponerer verum contendo in Diopt. & Meteor. plusquam quingentas rationes esse quae illam probent a posteriori; hoc est, me explicare
plusquam quingentas dissicultates, quae explicari sine illa nequeunt; ita ut perlectis omnibus sperem te mecum idem existimaturum. Rem perfecte sciri algumento est, cum ejus explicatio valde brevis, &generalis & distincta potest exhiberi: ut e contra. si addantur pluxa supe vacanea,& particularia & implicita, ignorantiae indicium est.
Res quas scribo istiusmodi plerumque sunt ut lectores sibi animum inducant Diuitiam by Coos e
114쪽
EpisTOLARUM PAR s II. Epist. XXIII. ros durant me illas tantum casu invenisse, seque potuisse illas eodem modo reperire; quinimo homines interdum vidi, qui nonnulla a se eodem modo reperta jactarent, propterea quod in cogitationes quasdam non absimiles
incidissent, quamquam illas nunquam bene concoxerant, imo neque se illas scire existimarant, antequam a me moniti suissent; qua in re videbantur mihi idem sacere,ac si puer aliquis, nihil praeter literas Alphabeti edoctus, jactaret se scire quicquid in libris exstat, quippe quia praeter illas literas nihil in illis continetur. Quid de scriptis meis sit sentiendum c gnoscam ex privatorum judicio, quod si erit ad laudem, videbo quantum
apud Magnates valiturum sit, & an bonum publicum curent; sed, ut dicam quod sentio, nondum mihi satis constat,an satius sit futurum ambiri, an negligi. Solent Magnates a Machinariis novum aliquod inventum proponentibus petere ut experimentum exhibeant; sed ab eo, qui id quaerere aggredietur,quod nemo hactenus invenit, luculentius specimen spectari nequit, quam si ostendat se istiusmodi multa jam invenisse: estque hoc argumentum longe certissimum, quandoquidem omnium minime adulterationem patitur demonstratio, de qua nempe ratio immediate judicat; Cum E contra Circulatorum specimina persaepe decipiunt;&,si licet dicere,
ipsa miracula a Diabolo adulterantur. Nondum ausim asserere ea, quae prostro, vera esse naturae principia,
saltem dicam , me illa pro principiis assumendo mihi in plerisque omnibus, quae ab illis pendent, satisfacere solere; & video mihi nihil moram ficere, quin in veritatis cognitione semper nonnihil progrediar.
Mihi non dolet me multorum opera in ea quam scis occasione eguisse; ingrati animi est nemini debere velle. Quod ad me attinet, cum existia mem summam voluptatem esse prodesse amico, vellem pene ab amicis ibi gratiae apponi, si quando bene merendi de me occasionem ipsis objiciam. Quantum ad Philosephiam, haud scio illam adversarios ullos mihi uspiam concitasse; equidem fieri potest ut nonnullos habeam, qui se
nondum aperuerint; sia haud metuo ut mihi multum negotii facessant. Nam apua me plane constitutum habeo ineptos contemnere, iisque palmam cedere, qui ratione potiores erunt. Caeterum non miror quod prima fronte opiniones meae dissiculter recipiantur, miror magis quod
non dissicilius, neque hac in parte laboro; sed id quod tibi P. H. de fratribus suis dixit, ostendit eum esse amicum meum; neque mirum
115쪽
EpisTOLARUM PAR s II. Epist. XXIV. Io est digitos sentum, B C digitum modo unum, non requiruntur uae librae inἈ ad attollendas centum libras in C, sed una tantum &paulo plus, si respiciamus ad celeritatem, quia motus in Α celerior est quam in C, quod tamen subtilioris est considerationis quam ut opus sit hic addi.
An ranae vivant, vel non vivant corde exsecto, est tantum quaestio denomine, quia dc re constat, nempe in illis tunc non esse amplius nec principium a quo calor vitalis ortus cst, nec illud a quo possit conservari, utrumque enim a corde pendet, eoque nomine primum vivens & ultimum moriens aptissimc mihi videtur. Quantum ad nervos ejusdem crassitici, quibus aequalia pondera appensa sunt, non possunt non edere senos qui se habeant inter se ut eorum longitudines, ita scilicet ut duplo longior faciat 8' triplo I 2 quadruplo Is' quintuplo I 7 majorem, &sic de caeteris. Quod si tibi non successit, fuit inaequalitas in crassitie nervorum,aut in quapiam alia re. Sed ut duo nervi ejusdem longitudinis & crassitiei faciant oetavam, dciant uni appendi quatuor librae, & alteri una; & ut faciant i a ' debent uni appendi novem, alteri una, & sic de caeteris. Cum vero nervus unus est altero duplo crassior, debet ei appendi duplum pondus ut faciat unis
num, &c. De vecte scripsi quod sentio, nempe celeritatem non esse causam au mentationis virium, etsi semper illam concomitetur. In trochlea autem ineptum mihi videtur vectem quaerere, quod, si bene memini, Oui- donis Ubaldi figmentum est. Credere non possum me id scripsisse de vecte quod obiicis, neque enim id unquam sensi; sed tantum, si pondus in F, verbi gratia, quod esset centum librarum & linea BG, sit centupla ipsius B F attolleret unam libram in G. si celeritas non impediret, non tamen attolleret propter ipsam; quia nempe, quo celerius aliquod corpus movetur, tanto magis aer illi resistit, ideoque magis resistit ponderi in G, quam in F. Quantum ais id quod de bi lance scribis, in eorum sum sontentia, qui dicunt pondera erue in aquissibrio, quando sunt in ratione reciproca lineartim perpendicularium, qua ducuntur a centro libra in lineas rectas qua extremi- rates brachiorum centro terra connectunt. Et praeterquam quod ratio est manifesta, probari etiam potest, faciendo ut funes, quibus pondera appenduntur , transeant per annulum, qui hoc pacto erit loco centri terrae,& linearum inclinationem admodum sentibilem essiciet. Ex. gr. si b o i sit
116쪽
sit bilancis centruR, Ab, & b C, duo qus brachia, A F H, & C F G, funes quibus pondera appensi sunt,& F annulus per quem lanes illi transeunt; si ducantur be, b D , ad angulos rectos ad C F, & Α F, dico quod si pondus H fiat ad pondus G, ut linea b e ad b D, in aequilibrio erunt illa pondera, etiamsi brachia Ab, Ac b C inaequalia sint, & pondera G & H sint in eadem pariter
linea, quae terrae & bilancis centra connectit. Nescio utrum fando acceperim, an vero divinarim, D. N. scholae nugas non multum curare, hocque ingenii acumini &perspicuitati adscribo; quam inter animi virtutes eundem locum tenere existimo, ac Principes inter homines. Ausim vero animum inducere ut credam eandem hanc ingenii vim, quae vulgaris Philosophiae opinionum contemptum apud illum parit, sorte commendaturam meas, siquidem de iis audivisset; meas enim cum sensu communi, qui cum recto judicio idem est, conciliare conor; contra vero Regentes, ut doctiores videantur, multa dicere assectant cum sensit illo communi pugnantia. Quantum ad definitionem motus, liquet cam rem, quae dicitur esse in potentia, intelligi non esse in actu; adeo ut cum quis dicit, motum cleemu in potentia, quatrarae in potentia, intelligatur motum esse actumentis, quod non est in actu, quatenus non est in actu; quod aut apparentem contradictionem, aut saltem multum obscuritatis includit. Parum quidem progredior, sed progredior tamen, sum jam in describenda nativitate mundi, in qua spero me comprehensurum maximam Physicae partem. Dicam autem me relegendo primum caput Geneseos non sine miraculo deprehendisse,posse secundum cogitationes meas totum explicari multo melius, uti quidem mihi videtur, quam omnibus modis quibus illud interpretes explicuerunt, quod antehac nunquam speraveram: nunc vero, post novae meae Philosephiae explicationem, mihi propositum est clare ostendere illam cum omnibus fidei veritatibus multo melius consentire, quam Aristotelicam.
Quantum ad illud , quo laboras , s uiguinis per nares profluvium, ph
117쪽
L Pisaeo LARυΜ PARs II. Epist. XXIV. ros riculosum est, & praecavendum; praeter acetum, sinapi, sal, & aromata , debes etiam abstinere vino, & maxime croco, atque omnibus violentis commotionibus tum animi tum corporis, nec non fugere rheumatisma, quae omnia si non susticiant, nec possint communia remedia malum sistere, suadeo ut venae in pede sinistro sectionem tentes, siquidem sanguis per narem sinistram,aut etiam per ambas pariter ectuat; in dextro autem pede, si potissimum per dextram; prima autem Vice unum tanis tum aut alterum cochleare sanguinis mittas, deinde post aliquod intervallum tantundem iterum, atque ita deinceps usque ad duas aut tres uncias , unius aut alterius horae spatio, tutissimum hoc est quod sciam remedium; sed nolim dicas a me prosectum esse, ne quis putet me velle
Nullus dubito quin sonus tanto plus strepitus faciat, quo major est agitatio tremoris aeris; sed nota me loqui de tremoribus, non autem de aliis motibus aeris; nam certe oris flatu sorte agitari potest aer sortius, quam sando in fistula, nec tamen tantus strepitus audiri, quia scit. tremor aeris ibi minor est. Atque ita objectiones tuae contra id quod dicunt, sonum nihil aliud esse quam quendam aeris motum, facile selvi possiant, ex eo quod quantitas aeris moti ad efficiendum senum nihil conducit, sed Qtum motus ejus celeritas, ejus fiempe progressus & r
pressis sive tremores hanc celeritatem consequentes; sic ex. gr. in cantu sive loquela, cogitandum est quod aer laringem seriens ad cantum eis-ciendum movetur multo celerius quam venti, qui non tantum strepituseficiunt, quamvis moveant quantitatem aeris incomparabiliter majorem; atque ita de caeteris. An non nosti Londini celebrem quendam medicum nomine Her-
Varum, qui librum de motu cordis & circulatione sanguinis conseripsit; quis homo est ἰ Equidem de motu cordis nihil dicit,quod in aliis jam non extaret; neque illi per omnia assentior: sed quantum ad circulationem sanguinis, triumphat, ipsique honor debetur quod fuerit primus inventor , in quo Medicina ei multum debet; is promittebat alios quosdam tractatus, sed nescio an quippiam postea ediderit; talia enim opuscula magis
digna sunt quae lucem aspiciant, quam magnus numerus crasserum voluminum, quibus charta inutiliter commaculatur.
Caveto tibi a duobus praejudiciis, scit . de possibilitate vacui, & de vi
qua lapis descendit, quam gravitatem ejus vocamus, quod ea aequalis semper permaneat in lapide; haec enitia talia sunt, quae vulgo aestimantur esse
118쪽
Varia ad Phrsicam stectoria, inprimu de motu segraritate J Empus quod curvis tuis lineis considerandis impendi, optime corulocatum duco , non selum quia ex iis multa didici, verum maxime quia id tibi gratum esse testaris. Ago tibi gratias pro exacta tua refracti num mensione; tantilla erat prioris ab hac differentia, ut praeter te illius vitium deprehendere nemo potuisset. Quod ad scriptum D. N. illud tanti feci, ut jactare possit se unum esse cui non dederim responsum. Nam revera indecorum putarem allatrantem mihi catulum, sed mordendo imparem, insequi. Si morbus tuus alius esset ab arthritide, metuerem ne te ab opera perspicillis navanda abduceret, sed morbum imam ratione nulla melius quam exercitio superari posse opinor. Optarem sane ut penes me esset votis tuis in Mechanicis respondere psed quanquam tota mea Physica nihil aliud sit quam Mechanica, tamen nunquam accurate examinavi quaestiones quae pendent ex velocitatis mensuris.' Methodus tua distinguendi varias in motibus dimensiones , atque illas per lineas exprimendi, est sine dubio omnium, quae excogiatari possint, optima; & quidem unicuique rei tot dimensiones tribui possunt, quot variae quantitates in ea mensurandae occurrunt. Distinetio tua trium linearum directionis, quae sint parallelae, aut quae ad idem centrum vel ad plura tendunt, est admodum methodica & utilis. Curvarum tuarum linearum inventio est pulcherrima, & ratio quam affers quadruplar tensionis chordae, facientis octavam. est ingeniosissima & verissima. Restat tantum ut dicam de velocitate, quae tibi negotium saces sit, & simul quid de natura gravitatis sentiam, deque eo quod naturalem
inertiam appellas. Primo statuo esse in tota materia creata certam quantitatem motus, quae neque augeatur, neque minuatur unquam; atque ita cum corpus
unum movet aliud, tantundem motus sui ipsi decedere, quantum in aliud transfert. Ex. gr. si lapis cadens ex alto non reflectitur, quiescat, concipio id inde fieri, quod terram commoveat, & sic in illam transs rat motum suum. Sed si pars illa terrae, quae movetur, millies plus materiae contineat, quam ipse lapis, tunc motum suum totum transferendo,
millesimam tantum suae velocitatis partem illi impertit. Quia vero si duo
119쪽
duo corpora inaequalia aequalem motum accipiant, haec eadem quantitas motus non tantam velocitatem insert majori, quantam minori; hoc
se se dici potest corpus quodpiam eo plus inertur iraturalis participare, quo plus materiae continet; cui addi potest magnum corpus esse melius
comparatum ad motum situm in alia corpora transferendum, minusque idoneum a caeteris moveri, quam exiguum; ita ut unum genus inertia
intelligatu r, quod a materiae quantitate pendet, aliud quod ab extens
ne superficierum. Quantum ad gravitatem, non aliud concipio nisi quod tota materia subtilis inter nos & lunam interjecta, citissime circa terram acta, pr pellat versus terram corpora Omnia minus velocia; illa autem majore vi impellit cum nondum coeperunt destendere, quam cum jam descendunt; tandem enim si fiat ut pari celeritate destendant, qua ipsa movetur, tum non omnino amplius impellet destendentia, & si velocius descendant, descendentibus obsistet. Unde colligere licet attendenda esse multa antequam de velocitate motus quicquam statuatur,& ea propter quaestione hac semper abstinui: sed horum Principiorum ope reddi potest ratio
multarum rerum, quae hactenus latuerunt. Caeterum non tam aperte
scriberem ad te histe de rebus, quas alibi consulto reticui, quia earum probatio dependet a mundo meo, nisi sperarem te illa benigne interpretaturum, & nisi vehementer cuperem testari quod sum, &c. EPIs ToLA XXVI.
De editione libri cuiussam. SUmmum in me imperium habes, pudetque admodum me non sacere id quod optare te testaris; sed, si placet, excusitam habeas oportet
inobedientiam meam, quandoquidem proficiscitur ab eo ipse, quo te prosequor, honore. Quamvis autem validissimae sunt rationes, quibussiades ut cogitata mea publici juris faciam, quatenus nempe id eo pertinere potest ut ipsa ista cogitata mea facilius recipiantur & melius intelli gantur, tamen illas non expendam; etenim mihi sufficit autoritas tua ut credam esse validissimas. Hoc unum dicam, quod manentibus rationibus , quae me antehac deterruerunt ab eo, ad quod nunc impellis, consibum mutare nequeam citra notam inconstantiae, quae certe non debet ca- . dere Disiligod by Coos e
120쪽
rix RE NATI DE s CARYnsdere In Philosephum; interim tamen neque juravi mundum meum Mnvisurum lucem dum ero in vivirineque etiam curaturum me ut post mor- tem meam divulgetur; sed decrevi cum in hoc, tum in caeteris pro re nata agere, & quantum licebit. tutiora & tranquilliora consilia amplecti. hiantum vero ad mortem, cujus me admones, quanquam scio posse me ab illa quolibet momento intcrcipi, tamen per Dei gratiam tam firma valetudine fruor, ut non putem mihi intra triginta annos quicquam ab illa metuendum, nisi porro me inopinantem opprimat; quemadmodum autem fruetiis relinquuntur in arboribus, quandiu ibi possitnt evadere meliores, etiamsi nemo ignoret posse illos quolibet momento com rumpi vento, grandine, aliisque permultis casibus; sic mundum meum ex illis fructibus esse censeo, qui relinquendi sunt in arbore ut maturescant, nec sero nimis carpi possitnt. Caeterum nullus dubito quin me ad mundum meum edendum invites, potius ut mihi gratum facias, quam alia ulla causa per notus. Certe enim satis intellexeris me illi conscribe do nequaquam navaturum sirisse operam, nisi ut tandem aliquando lucem videret, atque adeo me id sedulo facturum, modo ut mihi constent rationes meae, possitque id sine tranquillitatis,qua impraesentiarum s ori dispendio fieri. Itaque quamvis non tam cito prodeat, interim tamen, si placet, tu ne desinas credere, &c. EPIs Tot A XXVII.
Ad Dominum . .... ad ad hesim stectantia.
C Inceritas quam in te sitam esse intellexi, & tua de me bene me ita me invitant ad scribendum hic libere, quid conjectem de tractatu de conicis sectionibus, cujus R. P. M. misit ad me ichnographiam. Potes ad duos scopos collineare, quorum uterque est optimus & laudatissimus , sed qui non eundem procedendi modum requirunt; unus est ut scribas doctis, eosque doceas novas aliquas harum sectionum, illisque nondum cognitas proprietates; alter est ut scribas curiosis, qui docti non sunt, &efficias ut haec materia, quae hactenus a paucissimis intelligi potuit, quaeque nihilominus ad perspectivam, picturam, architecturam, M. admodum utilis est, fiat ope libri tui studiosis omnibus plana & sicilis. Si primum respicis, non opus videtur novos terminos cudere; nam cum d Diqiligod by Cooste