Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

RENATI DE s CARTE fAdari. Iq9. Luna non sertur contra motum materiae coclestis, sed ei plane obsequiatur, quamvis non omnem ejus celeritatem acquirat, & naec ratio est . cur non progrediatur ab A versus T , cum enim terra & omnis materia coelestis contenta in vortice Α Β C D, vertatur circa centrum T , Lunna, quae ab ista materia coelesti desertur. debet etiam circa idem centrum T gyrare, non autem versus illud ferri; & cum pervenit ad C , non debet discedere versus Z, sed retorqueri versus D, quia materia cc testis, in qua continetur, ipsam eo ducit. Et quamvis dierum sit materiam coelestem, quae circa Solem gyrat, eo celerius serti, quo Soli vicinior est, non inde sequitur, partes istius materiae coelestis, contentas in exiguo vortice ABC quando sunt

versus D, debere cela ius circa solem ferri, quam quando se ni versiis B;

quia cum eae omnes, quae in exiguo vortice ABCD continentur, con- seotiant in alium motum circa centrum T , quo motu nunc accedunt ad Solems Diuiligoc by Cooste

82쪽

Solem, nunc ab eo recedunt, quantum ad eam motus accelerationem attinet, quam Sole mutuantur, non spectandae sunt tanquam ab invicem difunctae, sed tanquam componentes unicum corpus, quod totum smul anni spatio vertitur circa centrum S. Nec refert si putemus vel non putemus terram & Lunam adhuc involvi eadem materia coelesti, qua involvebantur antequam circa Solem gyrarent; modo tantum sciamus materiam, qua nunc involvuntur, non posse esse valde diversiam ab ea quae est versus K & L; cum enim sit fluida, si ejus particulae essent multo tenuiores, magis accederent versus S; si multo crassiores, magis ab S recederent, & aliae in earum loca succederent

Ex iis quae de gravitate scripta sunt, facile potest intelligi, quare compus Μ, non debeat ulterius recedere a centro I; non enim nego quin omnes partes istius vorticis Μ recedere conentur ab I, sed nego illas posse aliquem locum invenire in quem recedant, quia omnis alia materia circumjacens conatur etiam recedere a centro I, & majorem ad hoc habet vim, quam istud corpus M. . R . Ad Diuiligod by Corale

83쪽

R ecte hic responsum est,materiam vorticis A B C D, non minus sitis si, mitibus contineri, quam si esset inclusa muro steneo.

Quantum ad canalem aqua fluente plenum, si ei imponatur corpus durum Ι, cujuscunque materiae, modo non moVeatur, vel, quod eodem redit, tardius moveatur, quam aqua, sicut Luna tardius Eyrat, quam materia coelestis cum involucris. prae sentia istius globi essiciet, ut aqua magis premat latera istius canalis

A in Α & B, quam in aliis locis; - atque ideo, si haec latera facile possint , quemadmodum terra facile a centro suo dimove-B tur, nonnihil incurvabuntur in Α & B, ibique canalis latior fiet; non autem fortasse magis flectentur in B quam in Α; sed non video quid

inde contra ea, quae a me scripta sunt, concludatur. Diuitiam by Corale

84쪽

Ad art. FI .part. Diversitates littorum, sinuum & ventorum, rationes sin cientes stib- ministrant ad omnes aestuum varietates explicandas. Non autem meminime unquam legisse vel audivisse majores esse aestus in selstitiis, quam inter aequinoctia & selstitia; mihique esset gratissimum scire a quibus sit

hoc observatum; quamvis tamen non miror, si sorte aliquibus in locis verum esse deprehendatur, quia possunt cauta permultae ad aestus majores minoresve reddendos concurrere. Adari. 33. ρm.

Omnes motus terrae, materiae coelestis, &aquae& aeris ab Occidente in Orientem a nobis recensit, non impediunt alium motum aquae & aeris ab Oriente ad Occidentem a nobis etiam recensitum, qui fit i continua Lunae pressione; faciliusque hunc, quam illos alios motus sensu deprehendimus, quamvis sit iis longe tardior, quia movemur eti m nos istis aliis motibus, non autem illo uno; eadem ratione qua sedentcs in navi melius percipimus motum testudinis a prora versiis puppim in eadem navi tardissime gradientis, quam motum in partem oppositam ipsius navis,

quamvis multo velociorem. A g. art. Is s. para. q. . Plus virtutis concedimus particularum striatarum reversioni, cum sciliaeet ex uno magnetis satis validi segmento per aliud revertuntur, quam primae eorum itioni, cum scilicet ex terrae polis versus magnetem eunt, cujus ratio est, quod terram putemus esse magnetem valde debilem, propter rationem art. I 6 s. allatam,& magnetem, de quo hic loquimur,multo

sortiorem esse supponamus, putemusque plures particulas striatas congregari circa istum magnetem, quam aliis in locis circa terram , &ideo plus virium habere. Ad experimentum ex Hydrographia Patris Fournier petitum satis mihi videtur respondisse Dominus Picot.

Adari. Is . parti . Ferrum compactam arcte cusium , temperatum, lavigatum, dcc. Multa

hic simul junguntur , quae mihi videntur esse distinguenda ; serrum enim temperatum induratum facilius tranfitum praebet particulis striatis, quam non ita induratum, quia meatus habet magis ordinatos, ut alicuisbi explicuit serrum vero laevigatum non facilius nec difficilius particulas striatas admittit, quam non laevigatum; sed ipsae ex uno ejus polo egredientes, ordinatius ad alium ejus polum revertuntur I unde sit ut vis magnetica major appareat in serro vel magnete laevigato, oblongam

85쪽

6 RE NATI DE s CARTEssecundum axem, atque uniformem figuram habente, quam in rudi &informi. Quantum autem ad serrum malico compactum & compressum, non puto fuisse unquam observatum illud facilius particulas striatas admittere , quam quod non est ita compactum; quin imo si postquam temperatum est, protinus malleo tundatur, amittit omnem duritiem temPeratura acquisitam, ut fabri nonnulli mihi assirmarunt, atque procul dubio ita minus aptum fit ad particulas striatas admittendas. EPIs ToLA XV.

Ad Cl. Virum Renatum Destare .

II eras fles, stu postrema objectiones contra eius Meditationes, ct contra reston es ad easdem. Vir Clarissime, L Eetis responsionibus quas hactenus attulisti non mihi desiere quae

racematim colligerem. Meas igitur post tot athletas vires experire , . quibus si te parem esse judices, tuo tandem certamini gloriosum coloph nem imponenti mortales omnes gratias habituri sint immortales, quibus immortalitatem ostenderis, ad quam totis viribus contendant. Hae sunt igitur objectiones quae mihi superesse videntur, primo, non parum mi ror quod pag. 498. responsionis ad subtilissimum Philosephum P. Gaia sendum, quemadmodum ex pluribus aliis in locis ejusdem Solianae ed tionis, sueris ausus assirmare, non eam esse veritatem in vita regenda quaerendam, quam prosequeris in contemplatione. Nunquid eigo vita pro be ducendat Qui probe sancteque vixeris, nisi juxta veritatis normam tuos actus direxeris' An veritas Christianis moribus deesse debeti Certe vita Christiani judicabitur optima, si se suaque omnia semper reserat ad Dei gloriam, nunquid hoc aeque verum est ac quicquid clare 3e distincte percipimus ' Nunquid semper ab actione quapiam abstinere debet, cum eam Deo credit displicituram l An vero tenetur unquam abstinere , nisi clare noverit abstinendum i Et in assirmativis, nunquid semper illud aggredi debet quod clare videt Deum ab eo requireret Quisnam vero dixerit illum alia ratione teneri l Itaque cum absque illa claritate numquam agere, vel abstinere teneatur, cur minorem veritatem in moribus, quam inscientia postulas, vel supponis; cum malle debeat Christianus in Metap sicis aut Geometricis, quam in moribus aberrare ' At vero, inquies, si quis in vita regenda de corporibus & aliis objectis dubitare ve

lit , ut in Μetaphysica, sere nihil agetur. Quid tum l Nihil agatur,

86쪽

dummodo non peccetur. Atqui, Verbi gratia, non audies sacrum die Dominico, quod dubitare possis num muri Ecclesiae, quos videre putas,

sint veri muri, an potius, velut in mniis feri Elet, nihil sint; sed

quamdiu cum ratione dubitabis an sint muri, an Ecclesia vera, tunc eam non teneris ingredi; quemadmodum neque comedere, si quantumvis vigilans, panem tibi praesentem, nescias praesentem, & dubites an dommias: Sed, inquies, interim fame consumeris&morieris. At non teneor comedere, nili mihi sit clarum &perspectum mihi adesse ex quo vitam sustineam, quam, ob alimenti non clare cogniti inopiam, Deo velut in holocaustum offerre possim, & debeam, qui me non obligat ad agendum, nisi clare perspiciam me Vere agere, veraque objecta mihi adesse, circa quae verser. Duo itaque Veritatis genera statuere non debuisti; neque dicas , quis unquam haec audiverit, aut cogitarit; hic enim iniquum esset, ut mecum praejudiciis agercs, quibus me liberum esse voluisti, &quae, vel te nolente, aut omnibus repugnantibus, etiam in Vita regenda, rejicere velim, nisi demonstraveris id neque fieri posse, neque debere. . Secundo, cum ais pag. Ioue. non sequi animam imperfectiorem esse, quod in infante, quam in adulto imperfectius agat; non etiam sequitur quod non sit imperfectior; quemadmodum etiam cum dicitur in utero nihil animam cogitare, licet enim id neges, nullam negati rationem aut experientiam assers; idque solum asseris, quod putes mentem, ubicunque sit, semper cogitare, licet non recordemur, quia vestigia nulla relinquit in cerebro: An igitur animae seu mentis operatio incorporea posist ulla sui vestigia corporea imprimere ἶ Cum enim sint in cerebro corporeo , & quodlibet ad modum recipientis excipiatur; prorsus corporea sint necesse videtur. At non minus αδυ- ον est ut mens vestigium habeat corporeum, quam corpus incorporeum. Deinde quomodo vestigia corporea cerebri nos ad incorporcam cogitationem deducent i Quomodo

mens corporea illa vestigia speculari potest ' An per se ipsam absque ulla imasine, uti credis; vel etiam absque spirituali specie ' Sed nunc specu-Iandi modum absque ulla specie seli Deo Theologi tribuunt. Forte di-

CcSeam uti specie incorporeat sed a qua causia producetur illa species ἐNon ve io cerebri, puta cor' reo; non aselamente, alioqui cur vestigio eguisset Vides igitur ad tuendam tuam sententiam in quas te sal bras conjicis.

Tertio, cum ais p. lo8. aliud esse aliquid ad te pertinere, aliud ad tuam notitiam, videris innuere tuam Metaphysicam nil omnino statuere, quam quae pertinent ad notitiam , ita ut dubii remaneamus, an ali-

ε 3 quid

87쪽

8 RANATI DE sc An Yssquid revera sit in rebus, quas te speculari fingis, aut credis: Itaque tua

mens vel non erit incorporea, vel hirem certum non erit illam esse incorpoream, sed tantum in tua cogitatione verum erit; non enim sequiturrem a parte rei se habere prout eam esse cogitas, sed tantum verum esse te id cogitare de re ipsa, vel aliquid a tua mente fingi ut rem aliquam usram. Ubi velim scire cur verbo credere tapius utaris, cum sicire de Gris dicere; neque enim scimus, quod solum credimus, nisi sorte negare velis unquam osse credendum, nisi clare videas id esse verum , quod credendum proponitur, uti dicere videris in tua responsione ad secundas objectiones; in qua mirantur omnes, quod affirmari, tantam aut etiam aliquando majorem esse claritatem in quibusdam ex dono gratiae divinae, ut credendorum veritatem percipiant clarius, quam Geometricam, aut

similem. Sed quis unquam apua se id expertus est φ An credis,uerbi gratia, clarius te mysterii Trinitatis veritatem percipere, aut a quoquam illud percipi clarius, quam a Judaeo, vel Arriano videatur contrarium 'Rursius interrogo de his, quos dicis mortem oppetere pro salsis opinionibus, quarum veritatem perspicue non vident, an censeas illos esse pej ris conditionis, quam alios, qui pro veris mortem subeunt, quarum tamen veritatem non magis, quam primi suarum opinionum salsirum, vi-dcnt ; cum enim prius dixeris in vita regenda sussicere probabilitatem , & utrique se probabilitatem habere credant, cur dispares erunt obitus& merita Quod tamen absiardum videatur, alioqui par fuerit in martyrio quispiam cum Orthodoxo Haereticus. Quod s neges tibi ad ea r spondendum, quod non sis Theologus, objicio te esse Cnristianum, uti putas, orthodoxum, quem paratum esse ad reddendam de sea fide rationem Scriptura sacra iubet, praesertim cum ea de re tuis in responsionibus ansam loquendi dederis. Quarto, circa finem pag. 336. nego satis accurate methodum a te traditam fuisse, qua quis scire possit, an aliquid clare perspiciat. necne:

enimvero summus apex tuae certitudinis est, cum rem aliquam ita nos clare cernere putamus, ut eo veriorem existimemus, quo magis de ea cogitamus; ut cum de hoc axiomate cogitamus, aqualia, a quibus ab lustris aqrata, etiamnum aquali uperesse, & ex te, mentem hu nanam esse incorpoream.

Atqui peraeque clarum videtur Turcae de Sociniano implicare, Verbum, seu Filium Dei, a Deo Patre habere quidquid habet, quin ab eo pendeat, quin obligetur ad gratias reddendas deessentia, scu natura sua a Patre aris repta : implicare tres esse Personas, & non esse tres Essentias, seu tres Res, seu tria Entia: aeque clarum videtur Calvinistae implicare cor τε Christi

88쪽

Γpis ToLAnu Μ PARs II. Epist. XV. ρ Christi esse in duobus pluribusve locis, quod tamen ex Eucharistiae sacramento sequi videtur: aeque clarum Deistae, implicare ut summa Dei bonitas ullum poenis aeternis cruciandum tradat, & hujuscemodi plurima, quae tamen credis esse verissima, tantum abest ut ea repugnare putes. Dbces, Illi non percipiunt clare & distincte ea involvere contradictionem ;atqui credunt se percipere, contenduntque nihil in Geometria vel Metaphysta clarius. An igitur experiri velis, num iis, quasse demonstrationes habere dicunt, ita respondere queas, ut sis clare demonstraturus illos nullas habere veras demonstrationes lQuinto, pag. sis. Negam videris esse necesse ut, quid sit res, intelligas ad percipiendum te rem esse cogitantem. Fieri ne potest ut propositionem intelligas, non intellectis illius subjecto & praedicato φ At vero nescis quid sit rei, quid existere, quid cogitatis; alioqui me, quid sit, ita clare doceas, ut etiam illius propositionis veritatem clare percipiam. Adde quod nescias si ipse cogites, an anima mundi ν quae sit in te, cogitet, ut volunt Platonici. Sed dato quod cogites, si centies rogem centiesque re si ondeas, nil aliud cogitabis praeter rem corpoream, cujus magnitudini, seu partibus singulis applicetur & adaptetur, seu congruat mens & cogitatior vides igitur esse necessarium ut ad modum rei corporeae, suo tamen pro modulo, extendantur; ut pars cogitationis uni parti objecti, parsque alicra parti alteri congruat, uti fit in oculo, cuius singulae partes partibus ob ceti singulis resipondent. Sexto, pag. 1 38. Perperam ais non a nobis infinitum intclligi per negationem limitationis; cum cnim limitatio contineat negationem infinit ergo negatio limitationis continet cognitionem infiniti; contrariorum

enim causa est contraria.

Et pag. 122. fateris ipse sussicere , si res intelligatur nullis limitibus

comprehendi, ut vera id ea totius ins niti habeatur. Igitur haec ifatiocinatio, quam negabas, optima est, haec res nullos habet limites, igiturins nita est, adeo ut tibi ipsi penitus contradicere videaris. Et pag. 1 23. ais facultatem mentis, qua res ampliat, esse a Deo in nobis ; sed non probas, nec ullibi probasti. Nunquid enim est ab ipsa mente, quae sit aeterna substantia, & independens t Non enim clarius vides tuam mentem aliunde pendere, quam meam non pendere videam; cum

minime sequatur cam omnimodam habere debere persectionem, quod sit a se, hoc est, a nullo pendeat; quandoquidem sussicit eam esse natura sua talom, ut quodlibet objectum propositum finitum possit ampliare

89쪽

8o RE NATI DE s CARYEs& prima cospora esse a seipss: quod s clare satis non videant, neque Atiam quod pendeant aliunde, clare videre possunt, nisi face splendidi ri eos ad palinodiam cogas, de qua tibi maximas gratias habituri sint. Pag. 3 ro. Dicis turbinem se gyrando in seipsum agere, cum tamen nil agat, sed patiatur a verbere, licet absente, cujus nempe ictus turbinem ad gyrum coegit, atque adeo patitur, potius quam agat, ut lapis in sublime projectus & globus e bombarda bellica missus.

Denique paulo post ostendis te credere,ideas rerum corporalium ab intellectu, seu mente humana posse manare, uti fit in somnis, ut alibi dicere videris. Hoc posito, sequitur nos, etiamsi Deus non sit deceptor, nescire posse an quid corporeum sit in rerum natura; nam si semel alicujus rei corporeae ideam ex se mens proserat, cur non semper i Adde quod cum res corporea non sit nobilior idea, quam mens habet de ea, & mens

corpora contineat eminenter, sequatur Omnia corpora, atque adeo totum hunc mundum visibilem, ab humana mente produci posse; unde vides quo nos tuae ducant opiniones: Cur enim causa non producat quaeiacunque continet eminenter, cum etiam ea sit ratio, cur mundum a Deo creari posse credamus.

Septimo negas pag. 3 24. puncto 9. quidquam in esse suo conservari posse absque continuo Dei influxu, quemadmodum neque lux absque Sole servatur: Dico primo lucem Solis absque Sole in clauὶ cubiculo seria vari a lapide Bononiensi, uti ispius expertus sum, igitur & quaelibet res absque Dei influxu conservari potest. Deinde licet Deus cessaret aconia cursit suo, nunquid mens nostra, Vel Sol, verbi gratia, evanesceret, an potius adhuc subsistereti Quis igitur illorum substantiam destrueret 'Certe cum nihil ex nihilo fiat, neque etiam aliquid ex seipsbin nihilum abire potest, quod entia quaelibet summopere oderunt, & sugiunt. Quods dixeris creaturam nihil aliud esse quam Dei influxum, igitur creatura non est substantia, sed accidens, veluti motus localis, quod nemo

dixerit. Quod si substantia suerit, ergo subsistere potest ; in quo Deus

maxime mirabilis, quod rem facere potuerit adeo firmam, ut ejus concursu non indigeat; quam potentiam & bonitatem a Deo tollis, cum

ais contrarium.

Objicis, alioqui Driam tondere in non ens, si alio modo creaturam destruat, quam la sui concursus cessatione: ubi recidis in tuam, quam parabas, foveam; nunquid enim tendit in non ens, cum a suo concursu

cessat η Tunc enim illum destruit; sed S susscit quodlibet a Deo posse destrui, ut sit ab eo dependens, quo tandem cumque modo illud destritere

90쪽

EPrs TOLARUM PAR s II. Epist. XV. 81stritere possit. Quanquam de destructione non sit laborandum, cum nunquam id destritat quod semel fecit , quemadmodum neque destruit

naturam trianguli, & similium entium aeternorum, quae putas ab eo produci , ut postea dicemus. Sed & contendo Deum non posse definiere naturam ullius rei aeternae & immutabilis, qualia sint entia Geometrica &Μetaphysica, & tamen, ex te, pendent 1 Deo in fieri, & in conservari. Probo vero ea non posse destrui. Faciat Deus quicquid potest, & nunquam de triangulo cogitarit per impossibile) , sis tamen tu, qualis james, in rerum natura, nunquid fateberis verum esse, trianguli tres angulos

aequales esse duobus rectis ἰ Αn Deus efficere potest, ut si ab aequalibus aequalia demas, reliqua non sint aequalia ' Quid igitur faciat, aut ab aeterno sacere debuit, ut haec jam vera non sint Quid facere potuit, qu minus verum sit, idem simul posse esse & non esse i Atqui non minus hae veritates per se pendent a Deo,ut contendis pag. 38, quam mens aut compus tuum; igitur si Dei concursu non indigeant hiae veritates, si sint immutabiles, si destrui nequeant, vide quam sis firmus & constans, sta, amabo , si pendent a Deo, in quo genere causae φoctam, eodem puncto 9. negas progressum infinitum in causis subo dinatis, sed frustra, cum Deus ita potuerit omnia ordinare, ut quilibet effectus a clausis infinitis penderet; nunquid enim facit ut sint infinitae partes in quolitat corpusculo quantumvis exiguo ζ Cur & causas infinitas

statuere non potuerit' ut cum totus Deus in unica causa repraesentari nequeat, numerus quadamtenus compenset. Sed neque ulla est demonstratio contra progressum causarum inter se connexarum; si quae enim csset, maxime quod nullus effectus sequeretur, ob causarum numerum in

finitum pertrans,indum ; atqui non est absurdum eas infinito tempore pertransiri, ut jam quilibet effectus, &olim tempus infinitum antec dens supposuerit. Q d neque debet negare Aristoteles, qui mundum ab

aeterno crediderit; nunquid enim eodem aetemitatis instanti, quo creatus est, generatio fieri, aut stuppam, vel pulverem pyrium siccissimum flamma comburere potuit ' Quid si eum aliis Philosephis antiquis mun- dum a seipso supponis aeternum, nunquid idem continget, ac si ab aetemno conditus Ris t quem aeternum mundi conditum plerique Theologi celeberrimi judicant esse possibilem : posito autem possibili in actu nil absurdi inuitur. Nono , mirari videris omnes Dei ideam in se non percipere. Sed objiciob non hic deesse Geometras & Theologos, qui postquam pro viribus mentem a corporeis rebus abstraxerunt, asserunt, nondum in se ul-

SEARCH

MENU NAVIGATION