Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

nes vestrorum Analystarum, conabor illas omnes ita selvere, ut tamen id non indicem; videlicet ea ponam sundamenta, ex quibus solutionem deducere poterunt ii, qui illas norint; illas vero eos non edocebo, qui bus ignotae fuerint. Hac enim ratione tractanda mihi videtur ista materia. Caeterum non sum usque adeo, ut putas, libris destitutus, habeo enim hic summam D. Thomae, & Biblia sacra, quae ex Gallia mecum attuli. Vis percussionis pendet tantum ex celeritate motus, idque juxta calculum de quo dixi stipra numero 3. sciendum enim est quicquid in contrarium dicant Galilaeus & alii nonnulli) corpora quae descendere, vel quocunque modo moveri incipiunt. non transire per omnes tarditatis gradus; sed a primo instanti aliquantam velocitatem obtinere, quae postea multum augetur. Atque ex hoc incremento oritur vis percussionis. Ex. gr. si malleus A, centum libras gravis unum tantum celeritatis gradum habeat, quum sponte sua descendere incipit, premet incudem B, ea tantum vi, quam iste celeritatis gradus impertit centum libris; si vero alier malleus unam tantum libram gravis acquirat centum celeritatis gradus decidendo super istam incudem ex altitudine quinque aut sex pedum, illam aeque valide premet, atque malleus A. Certum autem est

manum, dum malleum tuum regit, posse celeritatem ejus augere non. 8 3

142쪽

RENATI DE s CAR Tas solum centum aut ducentis, scit etiam mille gradibus; nam primo

seipsam citius movere potest, quam corpus quodpiam grave naturaliter descendens, ut experientia ostendit, si quis manu prosequatur pilam descendentem, nam facile est eam in aere assequi. Et praeterea propter manubrii longitudinem, non opus est ut manus, nisi pauxillum, moveatur, veluti S D ad C, ad efficiendum multo majorem in malleo motum, nempe ab E ad A. Et certum est quod si malleus A, manu impulsus in incudem B, vim habeat decies millies maiorem, quam si placide deponatur, id non aliunde si, quam quod, quo momento in incudem incidit, sit in motu decies millies velociori. Habes hic difficultatis istius solutionem, quae alios tantopere vexat. Sed in percussione permulta insuper alia consideranda veniunt, ut duratio ictus, qua fit ut plumbeus globulus melius complanetur super

pulvino, quam super firma in de , & similia, quae hic non vacat d

scribere. Μodus, quem dico optimum aquae in magnam altitudinem attoIIendae, est, ut post se mam unam aut alteram construatur aqua receptaculum, ex quo deinde ope antliae, aut cujusvis alterius consimulis artificii, in aliud iterum receptaculum attollatur, & sic deinceps ; ad quod Archimedeam cochleam omnium instrumentorum aptissimum censeo. Nam in antliae usu nimiae vires deperduntur. LX. gr. aqua, quaae

143쪽

est ad A, elevabitur usque ad B, ope cochleae A B, & a B usque ad C,

ope alterius cochleae, & a C usque ad D, per alteram; atque hae omnes cochleae movebuntur ope rotae F, quae axem FE rotabit; quae quidem machina pluris constaret quam antlia, sta longe seret durabilior. Si attondas cur pilae motus adversus couora quaedam citius desinat, quam adversiis alia, videbis etiam quid per corpora nigra concipiam, nam consimilis plane est utrorumque ratio. Neque propterea opus est Ut materia subtilis motus suos omnes plures enim halis ) adversus nigra illa corpora deperdat, sed illum tantiun quo fit ut lumen sentiamus. Quando lapis in aere descendit, si piater aerem nihil obstaret quominus celeritate infinita descenderet, deberet celerius aurestem aeque celeriter Disitired by Corale

144쪽

136 RANATI DE s CARTE fleriter descendere in initio atque in fine, & hoc utique est quod in superioribus meis dictum volueram. Gratias tibi ago pro seminibus, quae mihi offers; mitto ad te catalogum plantarum, quarum vellem scire trum semina Parisis reperiri possint & comparari; hoc tamen te non rogo nisi absque molestia possit praestari. Tubuli quos ad aquae experimenta comparasti, sine dubio vitiosi suerunt, Literas quas dehinc ad te dabo, inscribam ad fratrem Valentinum, quandoquidem ita tibi visum est , sed si ad alium quempiam scripserim , illas inscribam ad Dominum de Martigny, postquam ejus hospitium rescivero, quod ut sciam, ad illum jam scribo. Gaudeo quod Dom. du Maurier bene speret de sua in perspicillis fabricandis opera; ego tamen nihil spero, nisi a Domino de Maune; qui si rem non persciat, egomet sorsan hac aestate periculum faciam. Gratias tibi ago pro tua erga me benevolentia, qua constituisti ex iis quae ad te scripsi, nonnulla in Italiam tecum deserre. Sed haud credo quicquam in illis haberi dignum, quod ulli ostendatur; saepe enim multis de rebus, de quibus antea nunquam cogitaveram, sententiam meam rescribo, & cum aliquando ad viginti aut triginta quaestiones mihi sit uno postccenio respondendum, fieri non potest ut omnes sitis perpendam. Venio ad ultimam tuam Io Dec. datam, incipis ab aquae in tu descensu; ad quod respondeo quod, si iste tubus sit aequalis ubique diametri , tota aqua, quae intus est, aequali velocitate essiuet; sed si duplo major sit diameter in parte una, quam in alia, duplo tardius ossiuet, &c. Velocitas autem totius istius aquae pendet ex tubi inclinatione & longitudine. Ex.ca. per rubum ΑΒ, essiuet eadem celeritat , qua per i bum Α C; ut vero innotescat qua celeritate in hoc moveatur, cogia tandum est guttam aquae ad C,

affectare motum aeque Velocem,

ac si libere in aere descendisset ab Α, usque ad C, guttam Vero quae est ad D, non inclinari ad descenissum nisi cum eadem celeritate,' quam acquisivisset in aere libere descendendo ab Α, usque ad D ,& sic de caeteris: quia autem mnes hae guttae simul moventur nec possunt in tubo se mutuo velocitate. superare, illarum ceseritas ex

145쪽

omnibus istis inclinationibus componitur, estque veluti media proportionalis inter omnes illas inclinationes, quas separatae haberent. Sed hoc ad fluminum decursum aptari nequit, eo quod ad ostium suum occursu

maris valde tardentur. Praeterquam quod illorum declivitas plurimis in locis est insensibiliς; denique quia magnam aquarum copiam multis ex locis excipiunt, nec aequalis ubique latitudinis alveo seruntur. Certum cst saltem ex Principiis meis quod nisi materiasubtilis circa terram mintaretur, nullum corpus. esset grave, &quod , si circa lunam rotaretur, omnia corpora versus lunam deserri deberent, &c. Existimo etiam quas dam terrestrium corporum particulas in materiam subtilem indesinentes converti, & vice versa, ctc. Materia ista subtilis, quae corporibus nostris inest, ne uno quidem momento inesse perseverat, sed nova in nus locum perpetuo subeunte, perpetuo Muit. Vis nostrorum motuum non quidem immediate ab ista materia sela procedit, sed ab animalibus spiritibus, qui in nervis veluti tubis conclusi ab illa materia subtili agitantur. Multum abest ut suberis frustum aquae innatans illius velocitatem exhibeat,

nam aer aut ventus ambicns ejus motum concitare aut tardare potest;

sed cereus globulus,aut simile quidata comparatus, ut sere totus sub aqua lateat, illius celeritatem praeterpropter ostendet, nondum tamen exacte. Altitudinis montium explorandae modum meliorem nullum novi, quam si secundum Geometriae practicae regulas . ex duabus stationibus mensurentur; sic poteris montem Cinesum trans Segusium in Pedemontio mensurare, illi enim planities valde aequabilis subjacet. Non miror quod tormentorum bellicorum globi in lapicidinis reperti sint, sed miror illos non fuisse etiam petrificatos. Si caetera, quae de Dania narras, veriora non sint, quam verum est quadraturam circuli suisse , Longomontano inventam , non est ut illis fidem facile adhibeamus. Gratias tibi ago pro tuis de magnete observationibus; si verum est illum jam minus declinare in Anglia, quam antehac, res observatu digna est, atque utrum haec mutatio paulatim an vero repente secta sit. Historia de qua ad te scripsit D. Rivet est mera ineptia, estque adhuc lis sub judice, quamprimum dirempta suerit scribam ad te quis suerit illius initus. sane ille eget argumento epistolarum, qui talia ad te scribit, vel potius me literis vestris admiscere admodum gestit. Pauca etiam habent Geometrae vestri, quae in scriptis meis reprehendant, quandoquidem demonstrationem meam

de Proprietate Ellipseos & Hyperbolae, quam in Dioptrica mea posui,

vellicare conantur; cum enim naec proprietas ab alio, ante me, nemine

unquam reperta suerit, sitque maximi prae reliquis, quae circa has figu-

146쪽

1 38 ' M E N A T I D E s 'C A R T E stas cognoscuntur, momenti, mihi certe videntur illiberaliter loqui, dum dicunt esse hoc aliquid quod tyronem redoleat; neque enim inficiari pos. sunt quin iste tyro illos in hoc ipse docuerit. Fateor tamen explicationem illius multo breviorem concinnari potuisse,sed possim dicere me secisse illam de industria longiorem, ut analyseos viam ostenderem, quam quidem non puto Geometrarum vestrorum ulli esse notam, & ad quam necessariae sunt lineae BF NΜ, in figuris paginarum 9 , & Io . harum cnim tantummodo linearum usus explicationem meam prolixiorem eiu cit. Sed verum est me lapsem suisse negligentia quadam mihi in omnibus rebus facilibus satali, quia cum nequeam me illis attentum praebere, primam viam mihi oblatam sequor, sicut hic inventa per analysin veritate, explicatio rei erat admodum facilis, & quidem maxime obvium mihi iter erat per eandem analysin. Nihilominus, antequam liber vulgaretur, errorem meum deprehenderam, &jam tum in exemplari meo correx ram, delendo quicquid prima usque ad 2 . lin. pag. 9 . includitur,& 1 lin. 9. usque ad 28. pag. I . in utraque haec verba in locum deletorum reposui.

N M, ut O. Sed haec in secundam editionem rejeci, non enim anilii visa sunt tanti, ut inter errata reponenda esse existimarem. Neque qui Gquam unquam Geometriam scripsit in quo ejusmodi errores non occumrant. Dehinc certe nihil aliud expecto, nisi ut etiam notentur orti, graphiae N impressionis errores, quos quidem ego & Typographus magno numero admisimus. Mihi neque animus est, neque opportunitas eas notas edendi, quas D. de Beaune dignatus est iii Geometriam meam

147쪽

Eprs TOLARUM PAR s II. Epis . XXXV. rs conscribere, sed si illas typis mandare velit, per me licet, hoc selum mallem ut Latine imprimerentur, ut & Geometria mea, in qua etiam totum secundum librum mutare decrevi, addendo locorum analysin, & illustrando rationem inveniendarum tangentium, aut potius quia me capit

indies magis ac magis fastidium vulgandi quicquam si velit hoc notis sitis adjicere , operam in hoc meam illi in solidum Fndeo. Vale. EPIs ToLA XXXV.

Ad R. P. Mersennum.

Istiterati cuiusdam blateronis magna audacia. Varia ad Phrsuam O ad Mathesin sipectantia. De complanatione globulorum plumbeorum. De velocitate in deficendendo. Disserentia marmoris nigri ab albo. De ri ad intendendos arcus requisita. De horrida quadam tempestate. IUelix mortis prognosticon.

I Nitium faciam his ab ineptia de qua ad te scripserat D. N. quoniam &tu hinc incepisti tuas ultimo Decemb. I 639. datas. Dicam ergo hic repertum filisse hominem artis circulatoriae adeo peritum, ut Matheseos prorsiis ignarus, Mathesin tamen docere aggressus sit, caeterosque qui. eam prostentur sima antelucrit. Idque selum audacter crepando se scire quicquid ab aliis ignorari audierat; libros, quorum titulus mira pollicetur , nil tamen nisi erroribus aut plagiis resertos componendo, & contradicentibus , quidlibet inconsiderate respondendo, illosque sponsionibus lacessendo, ita ut illi obsistere nemo auderet. Donec tandem postquam librum satis magnum, cujus per sex aut istem annos continuam spem fecerat, edidisset, Ultrajectensis quidam juvenis alium conscripsit, in quo illius errores omnes notavit, & dolos aperuit, utque illi veterem spondendi simulationem praescinderet, illum monuit ne verba facerct duspondendo, nisi ipse prius in alicujus Matheseos Prosetaris manus argentum deposuisset, in ussim pauperum, si causa caderet, cessiirum. Alioqui ostentationesqus derisum iri, satisque compertum fore eum verbis tantum spondere voluisse. Nihilominus inconsideratus ille, nullis aliis, quibus se tueretur, armis instructus,edito libello Ultrajectensem sponsione provocavit;ad quod Ultrajectensis respondit debuisse illum prius deponcreargentum suum,& assignare qua de re, quibus judicibus certare vel-- let, horum enim nihil definierat circulator: verum post secundum hoc

148쪽

i o RENATI DE s CARTE fmonitum usque adeo insipiens fuit; ut in manus Rectoris Academiae Leydensis sexcentas libras Turonicas deponeret, atque denuo alium proinvocaret , nondum tamen definiendo qua de re, aut quibus judicibus vellet certare. Alter vero argentum suum etiam deposuit, illumque per notarium appellavit, ut quaestionem de qua, & judices sub quibus disputare vellet, definiret. Ad quod impostor noluit ex tempore quicquam respondere; sed post quinque aux sex dies alium tertio provocavit per libellum editum, in quo rem quidem de qua certare vellet, nondum tamen judices assignabat; quia vero audiverat Ultrajcinensem usum fuisse in omnibus consito meo, me in hoc tertio libello nominavit, quod praebuit occasionem Domino N. historiae enarrandae ; ab eo tempore nihil

omissum fuit, quo posset adduci ut in judices consentirci; & eo usque paulatim adduc us est, ut judicium declinare jam nequeat; & praeterquam quod ex ejus effugiis satis patuit illum noluisse aliud quam verbis

certare, pauperum curatores ejus pecuniam detineri curaverunt, in illorum enim emolumentum depositum cedit; sed quia concessus est illi mensis ad apologiam suam conscribendam, alterque mensis arbitris ad sententiam serendam, non poterit ante finem mensis Martii damnari.

Quod ad librum Anglicum de declinationibus magnetis, haud video

posse multa illi tuto superstrui, tres enim observationes ad hoc nequaquam sussiciunt, & quidem ego vix mille talibus confiderem, propterea quod minimum quid has declinationes immutat. Neque etiam magni sa-eio librum illum, cui titulus est, Thesaurus infinitus , sertasse enim talis erit qualis liber authore la Palla editus,hoc titulo,-dit scin s. Quod ad postulata Gallici illius Mathematici, omnis angulus rectilinem est Lysinis in duos

aquaIrs; ad omnem rectam per 'inctum quodcunque ducipotestp.rpendicularis, omηirecta per punctum quodcumue duci potest parallela. Non credo quenquam fore qui illa respuat, nisi porro assumat illa sensu a vulgari valde diverse. Vidi lisellum, quem edidit Cliores, sed de ejus inventione aliud con-je stare non possum, nisi quod sub illa lateat fallacia aliqua, quae revera

non se habeat, sed tantum videatur se habere ut dicit. Experimenta de magnete, de quibus scribis, omniabam dudum noveram, omniumque in mundo meo rationem sicile possum reddere; sed absurdum esse arbitror totam Physicam per magnetem explicare velle. Non credo me scripsisse Elidum trochoidis non posse reperiri; non enim memini me illud unquam quaesivisse, & contrajudico esse inventu facile. Sed particularesistas quaestiones, quarum usum nullum video, omnes tam parvi sacio, ut

me pigeret vel unum momentum illis impendere. Nullam dissicultatem

149쪽

Lvis ToLΑRυΜ PARs ΙΙ. Epist. XXXV. I ideprehendo in iis quae adversus essicaciam tendinum adducis; non enim possunt dari duo materiae subtilis torrentes, qui sibi mutuo in oppositum serantur, & quacunque in parte materia ista subtilis in poros arcus aut tendinis sit at, cum illorum figuram coactam reperiat, quae liberum minus selito exitum illi permittit, illos ad ordinariam reducere contendit. Quod ad perspicilla, intelligo ex epistola D. du Morier, illum multa

polliceri, verumtamen nihil expino nisi a Domino de Naune. 'Relegebam modo meas in Galileum notas, in quibus non equesem diserte dixi corpora descendentia per omnes tarditatis gradus non transire; sed vero dixi non posse id nisi praecognita gravitatis natura determinari, quod codem redit. flantum ad tuam de plano inclinato instantiam, probat quidem quamlibet velocitatem esse in infinitum divisibilem, quod ει ego concedo, sed nego corpus, dum incipit descendere, per omnes illas divisiones transire. Ex. ca. quando iudicularis pila percutitur ludite, non puto te credere pilam istam tardius moveri in initio,

quam ipsum luditem, aut omnia corpora ab aliis impulia, non moveri primo, quo moventur, momento, celeritate celeritati moventium proportionata; atqui secundum me gravitas non est aliud, quam corporum terrestrium versus terrae centrum impulso, unde facile patet conclusio; sta tamen non est existimandum corpora ista pari cum materia subtili velocitate moveri, non enim ab illa nisi oblique impelluntur, atque ab aere valde retardantur, praecipue leviora.

Μiror quod nondum audieris globum plumbeum super pulvino, aut super incude pendula & quae ictui cedat, melius complanari posse, quam

super incude firma & immota; experimentum enim hoc admodum Vulgare est; atque ejusmodi infinita in mechanicis ab eodem sundamento pendent; nimirum non satis est plumbeum globum magna vi percuti, ut Complanetur, sed praeterea requiritur ut haec vis aliquandiu duret, ut interea globi partes situm mutare quoent; quando autem ejusmodi globus incudi firmae imponitur, malleus eodem fere, quo percussit, instanti resilit, & sic non habet fatis temporis ad illum aeque complanandum,atque si diutius insisteret globo innixus, incude nimirum, aut quovis alio corpore ictu i cedente.

Quum scripsi ad te, quod, si praeter aerem nihil esset quod lapidis

descensum impediret, deberet iste lapis celerius aut saltem aeque celeriter moveri in initio, atque in fine adjeci quod cum infinita velocitate descenderet; hoc enim eo tantum fine scribebam, ut illius opinionem refellerem , qui asserit lapidem in vacuo descendentem motum iri infinita velo-β 3 citate,

150쪽

1 2 RE NATI DE s CARYEs citate, neque in aere nostro aliud quicquam esse praeter aeris resistentiai, quod illum retardet; posito autem quod lapis, eo, quo incipit moveri, momento, habeat inclinationem istam ad infinitae velocitatis descensem, incrementum, quo juxta Galileum, & sere etiam juxta me movetur, in ratione temporum duplicata, nullum locum habet; S sic ut antecedentis absurditatem demonstrarem, dixi hoc absurdum exinde sequi debere. Commentum autem corum , qui dicunt globum e tormento bellico explosum adversus murum, illum non attingere, mihi videtur ridiculum. Vis proeli cum vi percussionis ex effectis tantum conferri potest; nam proelum potest per longum temporis spatium semper aequabiliter agere, cum E contra vis perculsionis brevissimo tempore duret, neque duobus simul momentis aequalis sit; sed ne credas interceptum aerem, qui in percutarum corporum poros influit, multum facere ; id utique figmentum est illorum, qui cum veras causas non assequantur, ad alias vero a similes confugiunt; quoniadmodum etiam cum dicunt in motu proiectorum, motus durationem ab aere provenire, nugae.

Ut concipiatur differentiam marmoris nigri ab albo non esse absimilem ejus, quae inter mensis nudam, & mensam tapete stratam intere dit : scire oportet marmor nigrum ealdem quidem sere cum albo partes habere, sed alias instiper longe molliores, quae nigredinem efficiunt; ita ut ab albo ddserat, non secus quam pumex, cujus pori omnes sint liquida pice reserti, ab alio pumice cujus pori selo aere pleni sint; recte autem intelligis quod arenulae in hunc impulsae reflectentur, si vero in illum impellantur, deficiet illarum motus ex picis mollitie. Inventio plures arcus simul uno conatu intendendi nihil prorsus habet

admirabile; nam quanquam maiores vires non requiruntur , ad unum, quam ad mille intendendos, tamen millecuplo majores requiruntur exten . Nam ex. ca. ut intendam arcum unicum B C, cujus vertexsistatur ad punctum B, satis erit si sun is C, ad punctum E , adducatur; sed si ambos arcus ΑΒ, & B C, uno conatu velim intendere, debet fastigium prioris puncto Α, assigi, & B, fastigium secundi sunt B, tantum

annecti, ita ut senis C, adducatur usque ad F, & B , usque ad D, &c. habes meum ad literas tuas responsum. Uerum ut aliquid etiam novi tibi rescribam, tantus hic exortus est ventus postridie Epiphaniae, ut plurimas arbores, soliis quamvis nudatas, radicitus evulserit; si aestato exortus suisset, dum arbores frondent, ne uni quidem in tota hac rosione , ut puto, pepercisset; & tamen audivi nullam decem abhinc aut

duodecim in Oceano leucis procellam saeviisse. Quoddam est in Zelandia oppia

SEARCH

MENU NAVIGATION