Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

Eprs Tot ARuM PAR s II. Epist. XXXIX. is 3 suerint. Causiura ignoro cur illae, in quas coniecta suerat Comitis Digia ad te epistola, tam seromissae sint. Verum nequid omittam eorum quibus debeo responsum, incipiam ab antiquissimis, in quibus scribis te

mittere ad me librum cui titulus est,Hortus plantarum,per mare; istac via

quidem illum non accepi, sed a Dom. ii Z. in punisho profectionis eius ad castra, scribebatque en sibi multa mihi tuo nomine impertienda, de quibus alias scriberet; sed ab eo tempore nihil ab illo audivi. Gratias tibi ago maximas pro libro, sed ad usum meum neutiquam comparatus est, nihil enim continet praeter nomina, ego vero praeter res nihil quae M. Mea parum resert quod D. N. ejusque similes Upis committant

quicquid ipsis libuerit, neque enim ejusmodi hominum suffragium aucupor. Scribis de Galileo, quasi adhuc in vivis esset, ego vero illum jamdudum mortuum putabam; si sit verum quod habeat tabulas pro Iovi rium planetarum aspectibus & eclipsibus exactissimas, certum est illum prae caeteris laudem meruisse in inventione longitudinum; sed miror potuisse illum pro istis planetis exactas conficere, quum pro luna hactenus

confici non potuerint. Ratio cur os vervecinum seper manu, quam super in de melius fiangatur, non mihi videtur esse quod os illud magis excipiat ictum; sit enim ΑΒ, sive incus, sive manus hominis; medium ossis C percussum totum letum excipit, imo manui impositum magis adjuvatur a manu, quam ab incude in letii serendo, quoniam illa magis cedit. Neque enim dubito quin manui imp stum facilius stangatur hac una de causa, quod' malleus ei diutius innitatur; sed proportio quae inter vim ictus, & ejus durationem debet intercedere ad essectum maiorem praestandum, Variat prout corporis percussi partes plus aut minus temporis ad se disjungendum requirunt.

Non memini jam quid de celeritate aquae essiuentis ad te ante hac scripserim, sed, ni fallor, ad experimentum tuum respondebat. Ut intelligatur id quod nomine Domini des Argues proponis, scit. quomodo durities cossorum ex sela partium quiete oriri possit, obser- vandum est motum esse diversem a determinatione, quae corporibus inest ad motum in hanc, potius quam in illam partem, quemadmodum in Dioptrica mea dixi; & proprie non requiri vim nisi ad corpora movenda , non vero ad determinandum quam in partem moveantur; haec e-

162쪽

is RE NATI DE SCAR TR s. ni in determinatio non tam a vi motoris pendet, quam astu, tum istius

motoris, tum corporum circumjacretium. Advertendum est etiam nurulum esse vacuum in rerum natura, nullamque rarefactionem aut condensitionem, quale Philosophi describunt; sed quando corpus aliquod raresit, id inde ficri, quod aliud quodpiam subtilius corpus in ejus poros intret, &c. unde sequitur nullum corpus posse moveri, quin codem instanti aliud suo loco expellat, hocque iterum aliud & sic deinceps, us. que ad ultimum, quod in locum a primo relictum subit; ita ut nullum

corpus moveri possit, quin detur integer corporum circulus, quae simul eodemque tempore moveantur. Denique advertendum est corpora mnia, quae in gyrum aut aliter moventur, ad motum suum in recta linea continuandum tendere, quemadmodum videmus lapidem in iunda r tatum motum suum in recta linea continuare, postquam E sunda egressus fuerit. Sit jam ergo A lapis,circum quem nihil praeter aerem csse suppono, quodque illius auris partes continuo m Vrantur, non quidum omnes in eandem partem, ut cum flat ventus, hoc enim

non est in causa cur sit liquidus sed in diversas partes; aut etiam ut aliquid sit in quo imaginatio melius figatur, cogiatare possumus partes ejus singulas in suis quasque locis rotari, lapidcm autem illum impelli ab A versus M; liquet non sore illi dissicile motum suum versiuS partem illam continuare, quamvis ad hoc d beat e loco suo propellere partesaerihquaesiint versus B; & hae iterum illas partoe, quae sunt vcrsus C; & hae illas quae versus D, quae quidem in locum a lapide relictum debent succedere; etenim omnes hae aeris partes jam moVobanrur, nequc lapis ullam m illis mutationem inducit, nisi quod officiat ut illarum motus exiguis anica circulis conclusus, siccundum majorem circulum jam continuetur, quod etiam cum illarum natura magis convenit, quia quanto major est circulus, tanto propius ad lineam rectam accedit. Verum

cum lapis A, usque ad corpus M, quod suppono durum, hoc cst , ex partibus quiescentibus, terraeque moli adjunctis constans, pervcnit, ibi demum resistentiam invenit, quia, ut ulterius progrediatur, non satis est ut determioet versus quam partem moveri debeant paries istius corporis

163쪽

Epis Tot An υΜ ΡAns II. Epist. XXXIX. rues in M, ut loco cedant, sed praeterea requiritur ut de motu sito illis impertiat , quod quidem vim majorem postulat; & seri sacile potest ut

neutiquam valeat ullam de corporis hujus partibus loco movere; si nempe firmius illae omnes cohaereant inter se, quam ipta suae. Verum si corpus illud M supponatur non esse cum terrae mole conjunctiim , sed aere undiquaque cinctum, observandum est illud interrumpere cursiim isti his . aeris partium, quae cum nequeant motum suum per rectas lineas continuare, ejus occursu resilire coguntur; ita ut nihil obstet quominus is .e aeris partes corpus hoc moveant, nisi quod non sint determinatae omnes ad illud versus eandem partem impellendum , ad quod lapis A sine magnavi illas adjuvat, incurrendo in istud corpus M; atque hinc intelligitur curarenae acervus non sit aeque durus ac magnum aliquod saxum, cujus partes ab arenulis non differunt, nisi quod se mutuo immediate contingant; istarum enim arcnularum quaelibet, cum tota sere cinista sit aere. non tam conjuncta est cum caeteris arentilis, atque saxi partes inter se invicem.

Quantum ad corporis nostri mustulos, non alia de causa duri sunt,&distenti, quam quia spiritibus animalibus pleni sint, eodem scit. modo, quo sollis pugillatorius aere distentus durus est; quod quidena adversus quaestionem praecedentem nihil facit; cum enim partes mulculi, aut sollis pugillatorii exteriores junctae sint sibi mutuo, & respectu unius ad alteram immotae, interiores inserviunt tantum implendo loco, qui intus est, quod sane non minus faciunt cum omnibus istis motibus, quos habere intelliguntur , quam si eslant immotae. Caeterum hoc aliquanto uberius pertractavi, propterea quod quaestionem nomine Domini des Argues proponebas, mihi autem volupe esset testari me esse ipsi obsequentissimum. Herbae sensitivae semina, quanquam plurimis sata , nondum tamen hic germinarunt. Ratio cur dicam corpora descendentia minus impelli a materia subtili in fine, quam in initio siti motus, est, quod minus si discrimen celeritatis inter illorum motum & motum materiae subtilis; quemadmodum

s in corpus A, motu carens, incurrat corpus B, tendens versus C, tanta Velocitate, ut possit ox. ca. unam leucam unius horae' quadrante conficere, magis impelletur corpus A ab hoc corpore B, quam ii prius sponte sua jam processisset tali velocitate versus C, qua posset

164쪽

is 6 RENATI DE s CAR Tas semihora leucam unam conficere; nec omnino impelletur, si ex se jam moveatur versus C , tali celeritate, qua leucam unam quadrante horae consciat, &c. Modus gravitatis explicandae nullam habet affinitatem cum modo quo lumen explicatur; neque ullam causam video cur corpora leviora esse debeant hyeme, quam aestate. Non dicam hic quomodo possit computari quot ictus exigui mallei requirerentur ad aequandam vim majoris, nam tam multa in istiusmodi calculis consideranda veniunt, & tam aegre cum experimentis consentiunt, suntque insuper adeo inutiles, ut mihi videatur satius de illis flere Hactenus ad tuas a ue Martii datas sit responsum, venio ad proximas datas 6 Maii. Ago tibi gratias pro lapide illo qui in aceto movetur; experimentum illius modo seci, illumque etiam in vitrioli spiritu conjeci, in quo magis, quam in accio, movebatur. Unde colligo in quovis aquae

sortis genere idem illi evenire. Nihil autem aliud de illo minim dicere, nisi quod plurimos poros habeat, qui liquoris istius partes facile admittant; sed quorum figura non est idonea partibus aquae dulcis, caeterorumque liquorum, qui illam non movent, admittendis; partes vero aceti in poros, qui in isto lapide sunt, subintrantes exturbant inde latentes ibi aeris aut aquae partes, quae se in exitu dilatando, ut ex bullis circa lapidem tum conspicuis probatur, illum elevant & movent, unde sequitur ut eo versus debeat impelli, quo impellitur. Gaeostatici conatus me parum movent, neque rius scripta videre cupio antequam edita suerint, aut saltem antequam Dominus de Beaune illa examinaverit & approbaverit.

Nihil audivi de Machinario illo, qui palos in terram figit absque opepercussionis, sed non dubito quin id possit fieri vi praeli, quae hac ratione cum vi percussionis potest comparari, sed plurimis & quidem diversis experimentis opus esset ad deducendas ex illis regulas generales. Nullam novi rationem cur difficilius frangatur ovum ab extremis duobus, quam a lateribus compressum, nisi quod cum ejus partes in illo situ sint aequabiliores,oporteret plures enavo incipit frangi, momcnto a se invicem fimul

recedere.

Expilico quomodo lumen fros rectos in corporibus pellucidis undiquaque . inventu. xempμ loborum, qui in rete simul conjecti, corpus coiponunt pallucido allovis decuplo solidius, ut quidem prob

re postum, & nihilominus quamcunque in partem convertatur rete

istud globis repletum, injecti illi arena illud pertransiibit secundum Ii-

- : neas

165쪽

neas sitis rectas, ut actionem suam per lineas exacte rectas tranfinitiat; passim enim monui actionem luminis sequi lineas exacte rectas, quamvis materia subtilis, quae illud transmittit, tales lineas non componat. Credo me in secundo Dioptricae meae capite rationem dedisse a priori, cur resexto fiat ad angulos aequales, & miror te illam adhuc rogare. Methodus , quam pro tangentibus tradidi, valet etiam pro Conchoide &Citaide similibusque; sed non pro quadratrice; nisi aliquid adjiciatur;

est enim quadratrix ex illarum linearum numero, quae mechanicae tantum sunt. Quod ad regressus Geometricos rerum per Algebram inventa.

rum , semper sunt adeo faciles, sed praeterea in magnis quaestionibus tam prolixi & molesti, ut non sit operae pretium ut quispiam vel mediocriter doctus laborem sumat illos scribendi, nec ullo nisi Gaeos fatico illo, ejus. que similibus digni sent. Non aestimanda est nubium gravitas ex aquae decidentis gravitate, sed cogitandum est aquae istius partes a se invicem di nctas, scuti ad nubem, componendam equiritur, majorem longe superficiem habere, secundum quam aerem dividere debent,ut illis pateat descensus,quam ubi aquae gut

tas componunt.

- Cum extremitas seum medullae panis recentis aquam aut vinum, cui superponitur, ad duos aut tres digitos attrahit, id inde fit, quod cum pacnis istius pori majores sint, quam ad aeris tantum partes capiendas sit necesse, istius aeris partes undiquaque ambiuntur a materia subtili, quae illas movet ibi celerius, quam quidem alibi moveantur, ubi se mutuo contingunt; quia autem corpora omnia, quae moventur, tendunt ad egrediendum ex locis in quibus sunt, hinc fit ut, dum partes illae aeris exporis superficiei aquae contiguis Uriaiuntur, partes aquae in illarum locum subeant, & quia hae panis illius poros melius implent, non tam velociter in illis moventur, atque partes aeris I unde fit ut ex illis non egre diantur, nisi ut altius ascendant in aeris locum, qui ex illius panis poris egredi contendit; atque idem est in adustis omnibus corporibus, aut vi ignis calcinatis. Jam ad novissimas tuas primo Junii datas deveni. , Quod ad circulationem sanguinis attinet, non est existimandum non fieri illam, nisi per extremitates corporis; sed observandum cst non posse brachium ulla in parte resecari, in qua plurimae exiguae venae & aristeriae non terminentur, per quas circulatio facile perficitur, quamvis majora vasa, quae ad manum decurrebant, sint interclusa. Non est dubium quin memoriae plicae se mutuo impediant,illarumque in cerebro numerus, quamvis multiplex, tamen infinitus esse nequeat;

166쪽

138 RgNATI DE s CARTE fmemoria autem intellectualis suas se uiratim species habet, quae quidem

ab illis plicis nequaquam pendent, quarum numerum exiguum esse existimo. Non explico absque anima sensum doloris&c. sensus enim iste est in anima vel intellectu ipso; verum certe externos omnes motus, qui hunc in nobis sensum comitantur, quique ili in bestiis reperiuntur, absque anima explico. Animus erat invisere hodie Dominum F. perconistaturus ab illo de iis quae de patre ejus narras, deque tribus illis prodigiis, de quibus patrem ejus literas accepisse ais, tanquam si in hac regione facta fuissent, in qua tamen nihil tale inaudivi, nisi ab ipse illa nuper enarrante; nempe in oppido dicto inesei dentem suspensi hominis in maximam longitudinem excrevi Te, non una nocte. sed brevi statis tempore; quod sine dubio non minus quam alia duo falsum erit. Hic enim novellas ordinarias habemus, id genus res minime omissuras. Quid de acus declinatione dicam, non habeo, nam in quaestio facti. Quae circa tangentes nuper scripsit Dominus F. videre non valde laboro: & quod ad illos, qui animaάvertere satagunt in id quod scripsi circa Conchoi-

.dem. homines sint oportet otio valde abun)antes; illius enim brevem tantum constructionem tradidi, monendo ea, qua illam explicabam, raritione, posse quempiam longis se calculis implicare; unde cognostero debuerant suisse mihi alias vias, quibus ad eam devenirem, scὸ noluisse me omnia aperire, aut clarius de tangentibus loqui, quemadmodum ex stylo meo cognovissent, si suissent naris emunctioris. Nullus est error in fine

pag. 3 nam sensus est posse quem se longo calculo implicare, si qum rat punctum illud in quo C G secat B H, &c.

Jam diu novi Deuteronomii locum, sangitu enita eorum anima est, o c. illumque in meo ad D. Flu mondum responso ante biennium citavi. Materia subtilis non dilatat omnium indiseriminatim corporum poros,

sed Qtummodo eos, qui ex una parte laxiores, ex altera angustiores sunt, quemadmodum in arcu intenso, non vero in auro, plumbo,&c. Modus quo maris fluxum & rcfluxum explico , cum Galilei modo nihil commune habet. Observatio illa, quod nempe semper sit nubes Soli proxima , quae radios, quibus procreatur iris, excipiat, est omnino imaginaria , nam in sontibus, in ciuibus ejusmodi nubes nullae sunt, etiam conspicua est iris. Vale.

167쪽

Ad R. P. Mersennum.

. Designaturu. De operatione brutorsim. De gis Διι Conarion dicta. R6'111sis ad quasdam objectiones de anima. De circulis in aqua ct aere. De editione Meditationum. Contra quendam calumniatorem. De refractione. De repercussione. QKadam ad Chymiam stectantia De celeritate fluxionu aqua. Ouid. fu gravitas. De recordatione eorum qua in pueritia fecimus. De celeritate cho dariam arcus. Varia ad Melicinam stet antia.

INcipiam responsum meum ab epistola Domini Moytannier, omnium enim, quas ad me misisti, antiquissima est. Illum maxime colo, nec aliud quicquam pro ossiciosis ejus verbis ipsit referre posthim. Quantum vero ad ejus de sale aerco discursus, deque differentia, quam inter vitales & animales spiritus ponit, illos igni elementari & aereo Mercuis Tio comparando, ejusmodi sunt, ut captum meum superent, hoc est inter nos, mihi videntur nihil significare, quod sit intelligibile, neque ad aliud esse comparati , quam ad ignaros in admirationem tradu

Quantum ad signaturas,quandoquidem illae insantibus non imprimuntur quoties mater δe optato fructu comedit, satis vel isimile est posse etiam illas aliquando sanari, si contigcrit ut infans de illo fructu comedat, propterea quod eadem dispositio, quae cerebro matris inerat, illique movebat fructus istius desiderium, transit etiam in infantis cerebrum,S palli signatae respondet, quemadmodum mater se in illa parte fricans, quo tempore istiusmodi desiderio tenebatur, imaginationis suae effectum illuc produxerat. Nam universim unumquodque infantis membrum unicuique matris membro respondet, quemadmodum Mechanica ratione probari potest, idque experimenta multa confirmant, quorum unum insigne admodum in Forino legi, de nobili quadam siemina, quae gravida cum fregisset brachium , filium peperit , cujus brachium etiam fractum erat; iisdemque remediis ad insantis& matris brachium adhibitis, ambo separatim sanati sunt. Quod ad bruta, adeo assueti sumus credere quod illa, non secus quam homines, sentiant, ut facile non sit opinioncm hanc deponere. Sed si aeque assueti essemus videre automata, quae actiones nostras omnes imi

tarentur , quas quidem imitari possunt, atque illa pro automatis hab

168쪽

I so RE NATI DE s CARTEI re, neutiquam dubitaremus quin animalia ratione destituta fores quoque automata. 'Qhippe inter nos & illla candem differentiam adverter mus , quam inter nos & automata; sicuti scripsit pag. 36. Methodi meae; in Mundo autem meo accuratissime recensui quomodo organa omnia ad has in automatis actiones exercendas requisita in animalium corporibus

reperiantur.

Venio ad alterum literarum fasciculum , in quem Jesultarum Thesis conjecta suerat, una cum Medici Epistola, quam ad te remittendam existimavi, eo quod videatur esse tantum pars quaedam prolixioris discursiis. Nescio an Dominus de Martigni tecum communicatit id quod de hisce Thesibus ad Jesiuitarum Rectorem scribo, illarum enim auctorem mihi non nominaveras, illumque libenter ignoravi, ut mihi tanto magis liceret gravamina mea ad ipsam Societatem deserre. Historiae de serico ex puellae fronte excrescente,& de spina se per Hispani cuiuspiam cadavere florescente, sedula inquisitione dignae sunt; & quiadem quantum ad sericum, genuinum esse non credo; sed vel excrescentiam carnis, quae ex cicatricis soramine, in quo sericum suit, protub rans illius figuram aliquomodo resere; aut sertasse pilos illac excrescentes, quod quidem oculorum judicio facile dijudicari potest. Verum quia dicis hoc phaenomenon non posse explicari, nisi admittatur in animalibus aliud aliquod vitae principium praeter calorem, mihi e contra videtur posse sic quam aliter melius explicari; cum enim calor sit principium ania

malium, plantarum, caeterorumque corporum commune, nequaquam

mirum est quod & homini & plantae animandis inserviat; ἡ contra vero sistatueretur in plantis principium aliquod vitae diversum specie ab eo, quod in animalibus existit, naec principia haud possent ita bene simul

consistere.

Quod ad epistolam Medici Senonensis, nullam rationem continet ἰqua impugnetur id quod de glandula Conarion dicta scripsi, nisi quod dicat poste illam, ut & totam cerebri molem, alterari; quod certe non obstat quominus illa sit praecipua animae sedes; namque certum est de re animam cum aliqua corporis parte coniungi, neque porro ulla est alterationi minus ofnoxia, quam haec glandula, quae quamvis exigua admodum & mollis, nihilominus propter situm suum ita custoditur, ut nullisere morbo, quemadmodum etiam crystallinus oculi humor, obnoxia esse possit; & sane multo saepius contingit ut homines insaniant incognita

cause, quo casu id ascribi potest alicui glandulae hujus morbo) quam visum desectu humoris crystallini deficere; praeterquam quod omnes

169쪽

ΕpisTOLARUM PAR s II. Epist. XL. 16tinerationes menti accidentes, ex. ca. quod quispiam bene potus dormiat, &c. nonnullis glandulae hujus alterationibus ascribi postlint. Quod vero ille objicit posse animam geminis partibus uti, S ego concedo, atque etiam uti spiritibus, qui sane non possunt in hac glandula

omnes residere; neque enim concipio animam ita intra illam coerceri, quin actiones suas alio extendat. Verum aliud est uti, aliud est immediate conjungi, cumque anima nostra non sit gemina, sed una & indivisa; ea pars corporis, cui magis immediate unita est, mihi videtur etiam dcbere 'esse una, &non in duas similes divisa; ejusmodi autem in toto cerebro nullam reperio praeter glandulam hanc.Nam quod ad cerebellum attinet, non est unum nisi superficie & nomine tenus, imo & certissimum est ejus processum vermi memi, qui maxime unus videtur, in duas medias par- 'tes esse divisibilem,& medullam spinae dotii ex quatuor partibus constare; quarum quidem duae ex duabus cerebri medietatibus, aliae vero duae ex duabus cerebelli medietatibus proveniunt; l scptum Vero lucidum, quod duos anteriores ventriculos separat, geminum quoque est. Quantum ad spiritum illum fixum, quem ille introducere conatur,

non mihi videtur magis intelligibilis, quam si de lumine tenebrose, aut liquore duro loqueretur; & miror qui fiat ut ingeniosi viri probabile aliquid investigantes anteponant confusas & impossibiles imaginationes conceptibus intellectu sicilioribus, & si minus veris, at certe possibilibus & probabilibus; sed usus scholae illi oculos fascinat. Nihil in ejus epistola reperio de circulis in aqua efformatis, de quibus scribis; sed certum est circulos ejusmodi multo facilius &subtilius, aliaque ratione in aquae superficie esse ari, quam in ipsa aqua: namque insuperficie propterea efformantur, quod cum lapis in aquam ingreὸitur, aqua circumcirca paululum assurgit; deinde quia aere contiguo gravior est, iterum descendit, partim in soramen a lapide factunt, partim versus aliam partem; haec autem aliam aquam paulo remotiorem circumcirisca impellens, illam in majorem circulum attollit, haecque itorum se demittens alium majorem efformat, atque ita succei sive augetur circulus.

Praeterea aqua, quae in foramen a lapide factum subito refluit, supra reliquam aquae superficiem aliquantulum exurgit, atque iterum se demitia tens alium denuo circulum efficit, atque hoc pacto plurimi fiunt se mu tuo consequentes; quod quidem neque in sundo aquae, neque in medio aeris sit; sed alii in illis circuli fiunt per condensationem & rarefactionem, praesertim in aere ; & hi porro sunt, qui sonum csficiunt. Cum enim corpus quodpiam in aqua vel aere aliquanta celeritate movetur, ν X pars

170쪽

61 RE NATI DE s CARTE spars illa istius aeris, cujus locum occupat, nequit illi tam cito eedere, quin aliquantulum condensetur, deinde statim post dilatat se iterum, aeremque paulo remotiorem in formam circuli circumcirca premit, qui se iterum dilatando, proximum premit & sic deinceps. Neque porroneis cesse est ut corpus aliquod moveatur longe, sed selum ut citiis me, de parva quidem quantitas aeris istiusmodi circulis consciendis susticere potest ; unde sacile intelligitur cur sonus non sensibiliter commoveat

flammam candesae; & cur plurimi magnorum corporum motus, aerem non prementes, neque admodum veloces, sonum non edant. I crmulti.

autem soni sive circuli possunt simul consistere, propterea quod idem corpus eodem tempore diverserum motuum capax est; sed nihilominus non sunt aeque distincti, quemadmodum experientia confirma

tura

Metaphysicos meae quinque aut sex solia, quamvis iam dudum pem

ducta ad siacm, nondum tamen curavi excudenda; quippe nolebam illa in Ministrorum manus, & dehinc in P. P. N. N. quibuscum mihi propediem decertandum sentio manus devenire, donec a variis Docto ribus, & si possim, ab ipsa Sorbonae Societate perlecta fuerint & approbata; quia autem cogitabam ac aestate in Galliam, illa mecum deserre decreveram, neque illa typis mandari volebam nisi in puncto prosectionis meae, ne Typograpnus intcrea nonnulla exemplaria me inscio distraheret; sed jam adeo provecta est aestas, ut verear ne hoc iter sustipere nequeam, quo casu decem aut duodecim, vel plura, si sit opus, exemplaria ad ic mittam, quorum distributor & protector sis rogo, neque illa committas, nisi iis Theologis, quos doctis limos censueris, sch lae erroribus minus praeoccupatos, illisque propugnandis minus addictos, denique optimos, & apud quos veritas & Dei gloria plus Valeat, quam invidia S Zelotypia. Ad tertium fasciculum venio. Me valde male habet scriptum N. nam ne verbum quidem adversius scripta mea ob icit, sed ineptias, de quibus

nunquam cogitavi,mihi affingit, illasque postmodum refellit, quod certe in homine quovis, ncdum in illo Philosepho, tu ipissimum est. Quae rescribe mihi utrum hoc scriptum fuerit tibi ab ipso traditum, ut ad me

mitteretur,aut a quo acceperis,& nunquid fuerit ea praesitio a respondente in initio disputationis recitata; revera sicam rationem init, ea quae

nunquam dixi, mihi assingendi, ut me coram discipulis suis resellat, sane haud illi dissicile fuerit famae meae illudere. Sed his me mors cito aus rat, ejus agendi modum propalare certum est; atque interim pergra-- tum Diuitigod by Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION