Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

152쪽

oppidum Temeer dictum, quod multa antehac damna, abreptli scit. aedibus aut submersis, ex maris vicinia patiebatur, hujusque mali caua erat arenarum quidam pulvinus ita situs illi ex adverso, ut maris impetum in illud deflecteret. Narravit autem mihi ante octi duum Dominus 1 Zuilichem totum hunc pulvinum derepente disparuisse, ita ut mare sit jam prosundissimum eo, quo ominebat, loco. Quum Hortentius ante aliquot annos esset in Italia, in horoscopum suum inquirere voluit, dixitque duobus hujus regionis, qui cum illo erant, iuvenibus, se moriturum anno I 639; ipsos vero non diu futuros illi superstites; cum autem hac aestate, ut scis, obierit, hi duo juvenes

tanto metu correpti sunt, ut eorum unus jam si mortuus; alter vero,

filius nempe Heinsi, adeo languidus est&tristis. ut videatur dare operam ne A strologia mentita sit; egregiam mehercule scientiam i quae hominibus interimendis inservit, qui absque illa fortasse ne quidem aegrotassent. Vale. EPIs TOLA XXXVI.

Ad Dominum η ....

De Iundula Conarion dicta. De catularum essetiebus, qua conspiciuntur iis vrιna eorum, qui a rabidis canibus mossunt. C Cripsssem prior ad te, si scivissem te eo esse animo, quem in tuis ad meliteris describis; certe enim veritatis investigatio tam necessaria est, &tam late patet, ut plurium, quam millenorum hominum operam ad hoc

concurrere oporteret;verumtamen adeo pauci sunt in orbe terrarum,qui id serio aggrediantur, ut eo arctius inter se cohaerescere, mutuamque

opem ferre teneantur vetitatis studiosi, observationes suas & cogitationes invicem commeanicando; quod quidem ego tibi ex animo offero. Atque ut incipiam, tuis de usii glandulae Conarion dictae quaestionibus hic re- 'ondebor mea nimirum sententia est, glandulam hanc esse praecipuam animae sedem, & locum in quo cogitationes nostrae omnes esse entur. Ratio cur id credam haec est, quod nullani in cerebro partem praeter illam reperiam, quae non sit gemina; cum enim objectum tantum unum duobus oculis cemamus, unamque tantum Vocem duabus auribus audiamus , denique unicam tantum cogitationem uno eodemque tempore

efformemus; necesse est ut species, quae per ambos oculos, vel per ambas Diuiligod by Coosl

153쪽

Fas aures adveniunt, in aliquem locum coeant, in quo ab anima considerentur; impossibile autem est ullum alium in toto capite praeter hanc glandulam reperire; praeterquam quod loco adeo oportuno ac fieri potest, .in medio omnium concavitatum,in hunc usum sita est; stineturque &cingitur ramulis arteriarum carotidum, per quas spiritus in cerebrum deis seruntur. Sed quantum ad species quae in memoria asservantur, illas non

aliter concipio, quam ad instar plicarum in charta semel complicata permanentium; &sic credo illas praecipue recipi in tota cerebri substantia, quamvis non negem, quin in ista etiam glandula aliquatenus esse possint. maxime in stolidioribus ingeniis. Praestantiora enim & acriora ingenia quod spectat, illam valde liberam & mobilem habere debent; quemadmodum etiam videmus cam est e in hominibus minorem quam in brutis, in quibus caeterae contra cerebri partes sunt majores. Credo etiam aliquas species, quae memoriae inserviunt, esse posse in variis aliis corporis partiabus , quemadmodum fidicinis habitus non solum capiti, sed partim etiam manuum musculis inhaeret, &c. Sed quantum ad catulorum effigies, quas

conspicuas esse dicunt in Oorum urina, .quos rabidi canes morsu inpetiverunt, fateor me hactenus id pro fabula habuisse, & nisi mihi asseras te vidisse illas distinctissimas, & optime etarmatas, etiamnum vix inducam animum id credere, quanquam, si ita est ut conspiciantur, ratio illarum aliquo modo reddi possit, haud sesus quam signaturarum insantibus ex matrum desiderio impressarum. Vale. EPIs ToLA XXXVII.

Ad R. Ρ. Mersennum.

Varia. De globi plumbei compuratione. De Hibin. De deficense gravium.

De motu projectorum. De motu violento or naturali, ctc.

EX eo quod dixi globulum plumbeum super pulvino melius, quam

super incude complanari, video quam multifariam considerari possit res una eademque,& quam sit difficile alienis experimentis uti. Sed quam vis non inscior illud omne quod in hanc rem affers, tamen nullus dubito quin vera sint etiam ea quae ad te scripsi. Cum enim hac de re primum

ad te scriberem, usus sum vocabulis quibus uti lent inexperimento hoc proponendo, nihil suspicans esse tibi ignotum. Sed cum ab eo tempore animadvertim tibi novum esse addidi,si bene memini, me per pulvinum intelligere incudem pendulam, aut vero laminam serream pulvino impositam ; si enim pulvinum solum &mollem substraveris, facile quis conjiciat T sore

154쪽

RENATI DE s CARYEssore ut globulus in illum trudatur, potius quam ut complanetur; deinde etiam vice incudis frustum ferreum imponis muro,qui fortasse tantum ce- dit,quantum satis est ad vim ictus augendam. Itaque sume ex una parte incudem pulvinis sussultam, ita ut aliquantulum cedere possit, vel si placet laminam serream super pulvino positam; tum percutiendo duos globulos

plumbeos eadem vi, atque eodem malleo mediocris magnitudinis. ejus nempe quae globulum incudi firmae silperpositum multum complanare non possit, certus sum alterum magis complanatum iri. Horumque mnium effectus mutata proportione, mutatur; quemadmodum etiam nonnulla corpora malleo ligneo facilius penetramus, quam serreo, alia

vero contra; sic fabri lignarii & arcularii ligneo malico ad scalprum suum percutiendum utuntur, atque illo lignum facilius findunt, quam si serreo uterentur. Quantum gravitatis requiratur ad aequandum impetum ictus mallei, quaestio est de ficto, in qua ratiocinatio absque experientia parum conducit. Verum sane est lanae libram aequare pondere libram plumbi, sed magna est in percussione differentia, tum propter duritiem, tum propic . aeris resistentiam. Qui chalybem aere temperant, id non faciunt ut induretur, sia potius ut mollescat, credo enim rcquiri admodum mollem ad eorum usum qui dueunt fila aurea. Non puto urbanitatis esse ut denuo scribam ad Cardinalem de B. imo neque ut testificer me scire amissis suisse

literas quas ad illum dederam. Sed quia exemplum illarum adhuc apud me est, illud tibi mitto, non quidem ut illas ostendas, nisi plane judicaveris in rem esse, sed ut videas quid ad illum scripserim. Non dubito quin plurimi leves ictus mallei tantundem faciant, quantum ictus unus gravillanus; tantum, inquam, in quantitate, quamvis inmota differre possint; sed . pud me omniast int Mathematice ιn ratura, neque ulla est quantitas, quae non sit in infinitas partes divisibilis, vis autem, m tus, percusso, dec. sunt species quantitatis. Non possum definire qua velocitate unumquodque grave descendere incipiat, quaestio enim est tantum de facto, quae pendet ex celeritate materiae subtilis: haec autem celeritas in initio tantunisdem aufert de proportione celeritasis, qua compora descendunt, quantum exiguum triangulum

ABC, de triangulo Α D E, si supponatur linea

B C, repraesentare primum velocitatis momentum, & DE ultimum. Unde facile potes computare rationem percussionis cum gravitate, positis

155쪽

EPIsTOLARU Μ PARs II. Epist. XXXVII. r ponendis; verum quia istiusinodi hypotheses a vero longissime abesse pos,

sunt, atque haec quaestio tota est de saeto , pace tua illa supersedebo.

Transeo ad aliam epistolam. Quod dicis celeritatem ictus mallei naturam praevertere, ita ut desit illi tempus vires suas unandi ad resistendum, cum judicio meo omnino pugnat; nullas enim vires unandas habet natura, neque ad id indiget tempore, sed in omnibus Mathematice agit. Mallei aut arietis, &c. figura mutat impetus proportionem, nam quanto plus latitudinis habet qua parte movetur, tanto magis illi ab aere resistitur. Qgum duae iudiculares pilae in se mutuo incurrunt , si alterutra regrediatur , ut saepe fit, id fit vi motus ejusdem, quo antea serebatur ;etenim vis, motus, & pars in quam motus tendit, diversi sunt, ut in Di ptrica mea dixi; sed non tanta velocitate retrocedit, quia sui motus partem in alteram pilam transbasit. Corpus aliquod motum, si in aliud immotum incurrat, cujus resistentia sit aequalis, sine dubio potius illud franget , quam ab eo stangetur, secus enim globulus plumbeus thoracem sese reum nunquam perfringeret; nam serrum durius est plumbo. Μateria sit btilis impellit corpus primo, quo descendit, momento, eique celeritatis gradum unum impertit, secundo momento illud iterum impellit, sed δquanto minus, ita ut alterum fere celeritatis gradum ei addat, & sic de caeteris; quod quidem iacit rationem fere duplicatam, in initio cum corpora descendunt. Verum postquam plures perticas descenderunt, proportio illa prorsus perit, neque ulterius, nisi forsan paululum,

augetur celeritas.

in motu projectorum non credo missile tardius in initio, quam in fine surri, initium sumendo a primo momento, quo desinit a manu aut machina impelli; sed existimo bombardam pede tantum , aut semisse pedis 1

muro remotam non tantum essectum praestituram, atque si decem aut

duodecim ab illo passibus exploderetur, propterea quod globulus non tam facile aerem intermedium impellet, & sic tardius moveri debebit, quam si murus longius distaret; nihilominus experientiae est definire utrum disserentia haec sit sensibilis, nam vehementer dubito de experimentis omnibus, quae egomet non viderim: crede mihi me scripsisse de

nullo tanquam certo, quod certo compertum non haberem. Pro certo

etiam habras Hyperbolae quadraturam, quadratura circuli faciliorem non

esse, illumque hallucinatum suilli, qui illam pollicitus est. Quod ad Physicam attinet, nihil in illa scire me existimarem, si e plicando qui res possint se habere, demonstrare etiam non possem illas T 2 aliter

156쪽

i 8 RE NATI DE s CARTE faliter se habere non posse. Cum enim illas ad Matheseos leges reduxerim, id possibile est, & quidem in paucis illis,quae scire me opinor,puto me hoc posse; quanquam certe in speciminibus meis id non praestiterim propterea quod principia mea in illis tradere non libuit, neque porro animus est illa unquam in lucem edere, neque reliquam Physicam meam , neque aliud quicquam, praeter quinque aut sex sella de Dei existentia; quas quidem ex officii mei conscientia debere me arbitror; nam quod ad reliqua, nullam legem novi, qua tenear impertiri hominibus, id quod non cupere se testantur; aut si qui sint qui id cupiant, scias id ipsum nolle eos omnes, qui docti volunt haberi, nec sunt; quique fastum suum veritati

anteponunt; & cum paucos mihi conciliarem approbatorcs, qui sane mihi nihil prodessent,mille me malevolos concitaturum, qui data nocendi o casione, non essent mihi parsuri. Hoc me docuit tribus abhinc annis experientia , & quamvis non me poeniteat eorum quae hactenus edidi, tamen tantam hac in parte satietatem cepi, ut ne latine quidem, quandiu potero, quicquam imprimi sim passurus. λDiscrimen nullum admitto inter violentos & naturales motus; quid enim refert utrum lapis ab homine an vero a materia subtili impellatur,& sic concedendo violentos non transire per omnes tarditatis gradus,

idem etiam de naturalibus fitendum erit. Sed quemadmodum homo, qui globum super inclinato plano constitutum premit actione horiχonti parallela , non tanta vi pollet ad illum movendum, etiam dhmpta gravitate, atque si globus iste esset in plano etiam hortionii parallelo constitutus sic materia subtilis lapidem deorsum directe impellens, illum movere incipit multo tardius super inclinato plano, quam in acte libero.' Nondum accepi tractatum de Conicis Domini Paschalis filii, neque catalogum plantarum. Sed gratias ago maximas pro herbae sensitiva se minibus, quae mihi modo reddita fuerunt; mihi curae erit ut sedulo colantur. Si quis posset exacte experiri quantum pondus & quanta percus sio idem effectum praestant, facile inde colligi posset qua celeritate pondus incipiat moveri descendendo; sed hoc experimentum moraliter impossibile esse opinor. Concertatio de qua scripserat ad te Dominus Rio. nondum dirempta est, sed tantundem est ac si dirempta foret, mora enim homini isti eo tantum concessa est ad apologiam suam edendam, ut ignorantia ejus magis elucescat, quae sine tanta est ut P. & B. cum ipse comparati sint Archim dum instar. Vellem intelligeres Belgicam linguam, mitterem ad te historiam hanc, quae intra aliquot menses excudetur. Partes Diuitigod by Corale

157쪽

Partes omnes arietis, mallei, &c. simul agunt, non vero ut milites qui successive & sigillatim explodunt. Ideo autem requiritur tempus ad globulum plumbeum complanandum, ut nempe palles ejus situm mutent, quod quidem in instanti facere nequeunt; & prout corporum, quae percutiuntur, partes plus vel minus temporis ad situm suum mutandum, &ictui cedendum requirunt, majore cum effectu super incude pulvino imposita, aut super firma, & malleo ligneo, vel serreo, &c. percuti possunt; ita ut hae proportiones innumeris modis varientur. Motus mi Istium deficit, ut scribis, quia transfertur in partes aeris o, vias , atque etiam in partes materiae subtilis illa deorsum repellentis; atque

idem est de globo tormenti bellici. Sed non video qui possit inde cognosci, quanto rarior sit aer isto globo; neque enim potest quisquam experiri quantum motus sui transscrat in aeris istius partes. Historia de puella in inferiori Aremorica nata, digna erat, quae a Dom. N. narrare tur, nam sine dubio sabula est. Quod ad lisum , vise opus esset ad bene iudicandum de re, sta prout narras, suspicarer esse illi ex vulnere sebmento soramen, per quod liquores istos transmittit. Quod ad convulsiones Qroris alicujus ex Religiosis vestris, nihil est procul dubio in illis quod

si praeter naturam, estque Medicorum illam sanare. Non puto generale esse id quod de Chorest Magnete scribis,nempe partes illius separatas multo plus serri attrahere, proportione servata, quam totum; sed suspicor partem istius lapidis aliquam, reliquis multo praestantiorem sitisse. Pomcutiendo malleo in lancem unam trutinae, certum est tantum in alia incipere elevari, quantum percussioni vis inest, sed elevationis initium illud insensibile est, aut sere insensibile, & statim atque incepit, ictus vim suam continuo deperdit. Nihil inaudivi de Anglo quem intellexisti magna prae caeteris polliceri, in evacuandis regionis hujus lacubus, sed ubique gentium satis multi r periuntur, qui pollicentur & non praestant. Quantum ad Gratianopolitanum qui longitudines promittit, & novas Solis distantias assignat, omiteret videre ejus rationes ad judicium de iis serendum. Mittes descriptis meis ad Dominum Candische, nobilem Anglum,de quo scribis, quae tibi libuerit, cum hac tamen, si placet. glossa, me nunquam ad te nisi aὸmodum sestinanter scribere, non vero ut a quopiam praeter te alio legantur. Vale.

158쪽

Ad R. P. Mersennum.

De varia magnetu decliratione. De memoria, ct degla laConarion dicta, sec.QVanquam ternas a te accepi ex quo ad te ultimo scrips, tamen haud

reperio in illis satis argumenti ad schedam hanc implendam; ant, quissimae enim tuae quarto Martii datae nihil continent praeter observationem de declinationibus magnetis , quae in Anglia Variant, una cum Mathematici istius, cujus nomen retices, in illas ratiocinatione, ad veram earum causam in futurum deprehendendam optima. Sed si interim scire velis quid conjectem, dicam quod, quemadmodum declinationes magnetis non aliunde oriri opinor, quam ex terrae inaequalitatibus, ita neque harum declinationum variationem ex alia ulla causa proficisci censeo, quam ex alterationibus, quae in mole terrae fiunt, sive mari ex una parte aliquid accesserit, ex altera decesserit, sicut in hac R ione cernitur, sis ex una parte sodinae ferreae generentur, ex alia effodiantur, imo etiam satis est si qua vel serri, ves laterum, vel amillae quantitas ex una parte Londini in aliam translata sit; memini enim cum ruri essem non procul ab aedibus quibusdam, quarum senestrae ferreis cancellis munitae erant, vellemque horam explorare in Qtario, cujus acus fuerat magneti asseucta, magnam in acu variationem me observasse, etiam, cum recessissem centum ab illa domo passibus, & a parte ejus orientali in occidentalem transiissem, ut differentiam melius explorarem. Quod ad coelum , non est credibile tantam in illo tam paucis annis mutationem sectam esse, ex

qua haec variatio induci potuerit; illam enim Astronomi facile deprehendissent; gratias iterum ago pro herbae sensitivae seminibus, quae in hac epistola reperi, jam enim superiore septimana alia acceperam. Accepi etiam tractatum de Conicis a stio Domini Paschalis compositum , atque

antequam dimidium lcgissem, judicavi illum a Domino des Argues suisse edoctum; quod statim authore ipso confitcnte mihi fuit confir

matum.

Secunda tua IoΜart. data aliam includebat a Dom. M. cui respo

sum darem, si putarem hax tibi redditum iri Parisiis, sed si ulterius sint desercndae, nolim eas adeo onerare; & quidem possum hic paucis scribere, quae illi, si placet, per te renunciata velim quum ad illum scripseris;

159쪽

EPIsTOLARUM PAR s ΙΙ. Epist. XXXV ΙΙΙ. tuetis; nempe post meas, pro sua crga me benevolentia, gratias. Quoad PCCiCS quae memoriae inserviunt, non nego absolute posse illas este inglariciola Conarion dicta, praecipue in brutis & stolidioribus ingeniis; riam qUod alios spectat, non adeo sacile, uti mihi videtur, imaginarentur irim Umera, quae nunquam viderunt, nisi eorum anima adjuncta esset

ejusmodi cerebri parti, quae sit omnibus novis impressionibus suscipienesis idonea, & proinde illis asservandis admodum inepta. Porro praeter hariC glandulam nulla est pars, cui possit anima adjungi; quia praeter il-

Iam nulla est in capite quae non sit gemina, at vero reliquam cerebri mo- Iem, maxime vero partes ejus interiores, imo &sorsan nervos &muscu-Ios momoriae potitumum inservire posse opinor; ita ut ex. ca. fidicen Partem memoriae suae etiam in manibus habeat; facilitas enim sectendi digitos, illosque hoc vel illo modo disponendi, quam consuetudine contraxit, juvat memoriam ejus in inveniendis locis illis, ad quorum pulsationem ita sunt disponendi. Hoc facile credas, si attendas illud omne

quod dicitur memoria localis, esse extra nos; ita ut perlecto aliquo libro, species, quarum ope recordamur ea quae in illo continentur, non sint in nostro cerebro, sed permultae etiam in ipsa exemplaris, quo usi sumus, pagina; neque refert quod hae qκ:cies non sint similes rebus, quas in memoriam revocant; plerumque enim species quae in ipse cerebro sunt, ipsis non magis assimilantur, ut in A. Dioptr. meae discursu disserui. Sed praeter hanc memoriam, quae a corpore pendet, aliam prorsus spiritualem agnosco, quae ab anima sela pendet. Nequaquam autem mirarer glandulam hanc Conario i in lethargicorum A natomia corruptam reperiri, nam & in caeteris omnibus citissime corrumpitur, & cum illam tribus abhinc annis videre vellem in scaemina, quam Lugduni Batavorum dissecabant, quamvis sedulo quaererem, nusque locum optime scirem, utpote assuetus illam in animalibus recenter intersectis absque negotio ullo invenire, tamen illam neutiquam agnoscere potui; & vetus quidam Prosessor,nomine Valchen burg,qui Anatomiam hanc seciebat mihi fassiis est se nunquam potuisse illam in corpore ullo humano reperire, quod inde fieri puto, quod vulgo dies aliquot intestinis reliquisque partibus dispiciendis impendant, antequam caput disiccent. Qu od ad glandulae

hujus mobilitatem probandam attinet, nullum aliud argumentum volo, quam ejus situm. Cum enim non sustineatur nisi a minutissimis arteriis illam cingentibus, certum est vel minimum quid ad illam movendam . .

susscere. Sed tamen non existimo possie illam huc vel illuc multum d

fietiere.

160쪽

1si RENATI DE s CARTE fQuantum ad signaturas infantum, non aliunde fit, ut animum induia eas illas esse objectis persecte similes, nisi quod mirum tibi sit illas usque adeo, ut solent, iis assimilari; sed si illas cum pictorum vel rudissim rum operibus contuleris, certe longe impersectioresjudicabis. Quantum vero ad rabidorum urinam , quaestio est de saeto, in qua impossibile nihil video; sicut neque in eo quod de grani frumenti, sanguine vel smi si1cco imbuti, secunditate scribis. Quod vero spectat id, quod de magnete tibi narravit D. N. satis erat auctorem nominare, ut illi fidem den

Accedo ad novissimas ro Martii datas, in quibus scribis te remittere plantarum catalogum, quem ad te miseram, quem tamen cum epistola tua non reperio; sed nequaquam est mihi illo opus, sicut neque plantarum horti regii catalogo, quem etiam a te missum nondum tamen accepi ; audio enim illum quoque haberi Lugduni Batavorum; nihil plane audivi de eo quod ex Anglia ad te scriptum suisse refers, nempe esse nonnullis animum me illuc propediem accersere; sed inter nos dicam ejus. modi regionem illam esse, in qua mallem, quam in plerisque aliis vitam traducere. Itaque illos a consilio suo , quaeso, ne retrahas. Non possum Nathesin repetere ad solidum trochoidos quaerendum, sed illud impos.sbile non credo. In superioribus meis unicam, quam scirem, rationem ad te rescrips, quae impedire possit quominus bombarda tantum esse-etium praestet in min ima, quantum in mediocri distantia, & ratio, quam ex Dom. Mydor. scribis, nullam veri speciem habet. Vale. EPIsaeo LA XXXIX.

Ad R. P. Mersennum.

I uria ad Physicam ste tantia, ex. gr. cur ossiuper manu, quam Aper incude messiustangatur. De duritie corporum. De musculis. De celeritate motas. Delum ne eiusque transmissione. Varia ad Geometriam stectantia. De graritate nubium. De attractione quarundam rerum. De circulatione sanguinis. De memoria, Oc.

FAteor diu esse ex quo ad te scripsi, domicilii mutatio obstitie

quominus responsum darem tuis as Martii datis, quae quidem antiquissimae sunt earum quas accepi; modo autem mihi redditae sunt simul duce novissimae, quamvis illarum unae sextoJunii, aliae sexto Maii datae

SEARCH

MENU NAVIGATION