장음표시 사용
281쪽
EPIsTOLARUM PAR s ΙΙ. Epist. XC. sriri, etiam ii quorum partes aliquotae centuplum faciunt, sed numeri eo usque increscunt, ut molestum nimis foret illos calculo explorare. Caeterum gaudeo quod meum ad quaestiones Domini de M Croix re- nsum ipsi non displicuerit, hoc sane argumentum est sinceritatis eius& civilitatis, quod sibi tantillo satisfactum voluerit. Nam quanquam in hisce quaestionibus omnes ingenii vires intendi, tamen haud glorior me illis penitus satisfecisse; & quidem duae posteriores mihi visae sunt nimis faciles, quo sensu illas sumpsi, quam ut a Domino de M Croix prosectae sint; quo fit ut credam illum aliter eas intellexisse, quam divinare po
Praeterea in ultima, ubi debuissem numerum proferre, qui secundum praecipuum sensum satisfaceret quaestioni, regulam tantum trado ad inveniendos istiusinodi numeros; quae etiamsi vera sit, atque omnes inventu possibiles comprehendat, hoc tamen vitio laborat, quod sint ordine examinandi numeri omnes trigoni, licet sint valde pauci, qui quaestioni solvendae inserviant. Vale. . - EPIs TOLA XC.
De educationesila ejus. 'MAximam tibi gratiam habeo quod mei memoriam digneris retineiare , honorique duco quod de filii tui educatione consultum me velis. Sane cum cupiam quodvis tibi in illo ossicium praestare,nequaquam dissuaderem de illo in hanc regionem mittendo, si studiis ejus hic loci recte consuli posse putarem; sed pessime docetur hic Philosophia, Prosesseres enim unica tantum singulis diebus hora legunt, idque circiter per anni semestre, nulla scripta dictando, nec definito ullo tempore cursum abselvendo, plane ut qui paulum aliquid scire cupiunt, cogantur privatiun magistrum adire, sicut in Gallia secere solent, qui munus aliquod suscepturi sunt. Quamvis autem minime credam omnia quae docet Philoso ia, esse juxta cum Evangelici vera, nihilominus quia clavis est caeterarum scientiarum, credo admodum utile esse ut integrum curriculum quilpiam absolvat, prout in Jesultarum coli giis traditur, antequam quis valedicat scholae, ut vere doctus evadat. Hunc autem magistris meis honorem perhibere teneor, nusquam melius, ut opinor, docerim I ri,
282쪽
1 6 Ra NATI DR s CARTE fri, quam Ne e. Praeterquam quod nimis magna mutatio mihi videiatur , a paterna domo recentem transire subito in regionem diversi sei monis, rituum & religionis; cum E contra Flexianum caelum sit vestro .vicinum; & quia ex omnibus Galliae partibus illuc confluit juventus,
hinc oritur morum & ingeniorum quaedam ex mutuo commercio mistura, ex qua eadem pene atque ex peregrinatione addiscuntur. Denique aequalitas, quam inter illos Iesultae constituunt, dum eodem sere modo nobilissimos quosque & infimos habent,ratio est optima excutiendae tens ritudinis aliorumque vitiorum,quae ex parentum blanditiis domi contraxerant. Sed vereor, Domine, ne nimia illa opinio , quam fecisti ut de me conciperem, dum tu sententiam meam rogare me dignaris, mihi occasionem dederit,liberius, quam par erat, ad te scribendi. Itaque nihil est quod addam,nisi quod si filius tuus huc veniat,illum quibuscunque potero ossiciis prosecuturus sim. Hospitium habui Leydae apud quendam oppidanum,quicum satis commode quoad alimenta habitare posset; sed quantum ad studia, praestaret illum Ultrajecti morari. Cum enim Academia haec quadrienni, tantum abhinc aut quinquennio erecta fuerit, nondum quivit in deterius labi, estque ibi Prosetar quidam, nomine Regius, mihi amicissimus, & mea sententia cunctis simul Leydensibus anteponendus.
I Nitium faciam huic epistolae a meis in Galilei librum animadversioniabus. Et generatim quidem mihi videtur ille melius philosbphari quam
Philosephorum vulgus, quatenus ab erroribus scholae, quantum potest, recedit, & materias Physicas rationibus inthe iaticis examinare con tur. Eatenus sane illi omnino astipulor, & puto nullam aliam invest, pandi veri rationem esse. Sed mihi v detur in hoc graviter errare, quod digressiones ubique iaciat, nullique materiae explicandae satis immoretur; quod indicio est illum non examinasse ordine materias omnes, sed quorumdam tantum particularium effectuum rationes indagasse, omissis
primis naturae causis, di sic etcisque suadamento aedificata. Porro quia
283쪽
EpisTOLARU Μ PARs II. Epist. XCI. 2 7 eius philosephandi modus est vero propior, eo facilius errores nus cognosci possunt, quemadmodum facilius est iudicare utrum 1 recta via r
cedant , qui illam nonnunquam sequuntur, quam qui nunquam. Pag. 2. proponit quid tractare aggrediatur, nempe cur magnae main chinae, quamvis nusdem cum minoribus figurae, atque ex eadem materia, sint tamen his debiliores; & cur insans lapsu minus laedatur, quam procerus homo; aut selis, quam equus, &c. qua quidem in re nihil ditificultatis occurrere videtur, neque ulla novae scientiae conficiendae necessitas; nam liquet quod ut vis sive resistentia grandioris machinae sit per omnia proportionalis ei quae est minoris ejusdem figurae, non debent ex eadem materia constare,-debet maioris materia tanto durior esse, & resstendo aptior, quanto figura nus& gravitas majores sunt. Nec minor differentia intercedit inter majorem & minorem ex eadem materia conflatas , quam inter duas aequalis magnitudinis, quarum una ex materia
Ionge graviori & duriori conflata sit, quam alia. Pag. 8. Recte dicit sta iunis ideo cohaerere, quod se mutuo premant, sed non addit cur haec pressio causa sit quamobrem cohaereant; videlicet esse parvas quasdam in illorum figura inaequalitates, quae non sinunt ut earum ullum possit elabi inter alia, quae illud premunt, nisi hae inaequali
Pag. Ir. Inventio ad se demittendum versus inferiora eodem redit,nee quicquam hic extat, quod non sit vulgare ; sta modus iste scribendi per dialogos,in quibus tres confabulantes inducit, qui inventa qus alternis vicibus laudent & extollant, haud parum auget pretium rationum fus. Pag. Ιχ. Duas causas affert cur corporis continui partes sibi mutuo. cohaereant, una est metus Vacui, altera quoddam gluten sive vinculum, quod illas compingit, & quod iterum ex vacuo postmodum declarat; ego autem illarum utramque selsissimam esse puto. inod enim ille vacuo adscribit pag. 13. non debet adscribi, nisi gravitati aeris; & certum est quod, si metus vacui obstaret quominus duo corpora a se invicem separarentur, nulla vi possent unquam separari. Μodus vero quem ille tradit pag. is. distinguendi harum duarum causarum effectus, non valet; &verius est id quod simplicius inducitur dicens pag. I 6. Pag. 37. Sod observatum est de aniliis, nempe illas non attrahere aquam supra I 8 orgyarum altitudinem, non debet ascribi vacuo, sed materiae vel antliarum, vel aquae ipsius, quae inter embolum & tubum potius Guit, quam ut altius ascendat, aut etiam aquae gravitati aeris gravitatem
284쪽
278 RINATI DE s CARTE fPag. I9. Examinat gluten illud, quod, juxta ipsum, additum vacuo constituit vinculum partium in corporibus, illudque adscribit aliis quibusdam spatiolis vacuis, quae neutiquam concipi possunt; quod vero ille affert pag. aa. ad spatiola illa probanda, est paralogismus; nam hexagonum ab ipso propositum nullum relinquit vacuum in spatio a sepe transito, sed singulae ejus partes motu continuo moventur, quo quidem motu cum describantur lineae curvae totum aliquod spatium implentes, non debent considerari, ut ab ipsis fit, in unica linea recta; neque porro refert quod in ejus schemate partes lineae rectae IO P Y, Sc. non tangantur a circumserentia H IKL, id enim ab aliis partibus superficiei ABC compensatur, & sic non magis vacuae sunt, quam partes OP, YZ,&c. Pag. 2 8. Rus etiam argumentum ad probandum punctum esse aequale lineae aut superficiei, paralogismus est; ex forma enim hoc unum pol rat concludi lineam aut superficiem non osse majus corpus solidum, quam
punctum, non vero abselute non esse majores.
Pag. 3 I. Errat in omnibus, quae de infinito disserit; nam quamvis sateatur hominis finitam mentem non esse infinito comprehendendo p rem, ubique tamen de illo discurrit tanquam si illud comprehenderet. Pag. 4o. Dicit corpora dura, dum liquescunt, in infinita puncta dividi , quod certe commentum est resutatu secillimum, & cujus ille rati
Pag. 2. Prodit se non esse in Catoptrica versatum, dum fidem adjungit iis, quae de Archimedeis perspicillis urentibus narrantur, illa enim in Dioptrica mea impossibilia esse demonstravi, pag. II9. Pag. 43. Experimentum illud ad cognoscendum an lumen in insta
ti transinittatur, inutile est. Lunae enim eclipta satis exacte cum Astr nomorum calculo congruentes, id melius probant, quam ulla alia quae in
terra cxcogitari queant e terimenta.
Pag. 48. Hic lineam rectam proponit motu circuli descriptam, adprobandum illam constare ex punctis actu infinitis, quod certe merum
Pag. so. Quicquid ille disserit de rarefactione&condensatione, nihil aliud est quam paralogismus; circulus enim partes nullas vacuas relinquit inter sua puncta, sed itum tardius movetur; quod vero ad me attinet, nihil aliud in re ista concipio, nisi quod corpus aliquod propterea condensatur, quia pori ejus coarctantur, parte aliqua materiae subtilis,
quae illos implebat, cssiuente, non secus quam aqua ex spongia compressa effuit;
285쪽
EpIsTOLARU Μ PARs II. Epist. XCI. 17sessivit; E contra vero cum corpus aliquod dilatatur, id inde sit quod pori ejus laxentur, & materiae subtilis major quantitas ingrediatur, quemadmodum in multis meteorων locis explicui. Pag. sq. Quod ille dicit de auro ducto malleo, nihil facit ad probandam raresectionem; aurum enim istud haud rarefit, sed tantummodo fi
Pag. Disertus est in refellendo Aristotele, sed hoc sicile satis est. Pag. 69. Dicit quidem corpora magis inaequali velocitate descendere in aqua, quam in aere, sed causam non affert; fallitur Vero pag. 7o. ubi dicit aquam neutiquam resistere divisioni. Pag. 7 I. Dicit se ignorare causam, quae guttas aquae super brassicis sistentet, quam quidem in Meteoris meis satis explicui. Pag. 72. Quicquid ille dicit de velocitate corporum in vacuo descendentium nullo fundamento nititur; debuerat enim antea definire quid sit gravitas,cujus naturam si perspectam habuisset,deprehendisset nullam esse
Pag. 79. Modus ejus ponderandi aerem haud absurdus est, modo ut graVitas aeris tanta sit, ut possit hac ratione explorari ; sed de hoc dubito. .
Pag. 8 3. Quicquid ille hic dicit, non potest nisi praecognita gravitatis natura definiri. Pag. 98. Quicquid ille hic addit de Musica usque ad finem dialogi &tibi & mihi vulgare est.
Pag. Io . Dicit aurearum chordarum sonum esse cuprearum senograViorem , propterea quod aurum est ponderosius; sed certe id fit potius quia mollius. Fallitur vero cum dicit gravitatem corporis magis obsistere Velocitati motus, quam magnitudinem. Pag. II q. Comparat vim requisitam ad baculum ex transversb Dangendum cum ea quae requiritur ad eundem baculum deorsum trahendo frangendum, additque idem esse ex transverse, atque vectem sustentatum in medio sitae crassitiei ; quod quidem minime verum est, nec ullo argumento fulcit. Pag. I 29. Rus ratio cur pisces possint majores evadere, quam animalia terrestria, non est absurda.
Pag. igo. Quod ille dicit de lignis, quae semiparaboli a figura secari
debent, ut undique aequaliter resinant, verum est sere, caetera vulgaria sint.
Pag. I 46. Duo eius describendae parabolae modi sunt plane mechaniaci, de secundum Geometriam accurat salsi.
286쪽
18o RE NATI DE se ARTE fPag. Is . Supponit velocitatem ponderum descendentium oritualiter semper augeri, quod & olim cum illo credidi. Sed jam puto me demonstrative scire id non ossc verum. Pag. 166. Supponit etiam velocitatis gradus eiusdem corporis in dive sis planis esse aequales, quando aequales sunt istorum planorum elevationes ; hoc vero ille non probat, neque exacte verum est; & quia inuentia omnia ex duabus hisce hypothesibus dependent, dici potest illum in aere aedificasse. Caeterum tertium suum dialogum non alio consilio scripsisse mihi videtur, quam ut rationem redderet, cur qusdem chordae vibrationes sint inter se aequales; quod tamen non praestat; sed solum concludit ponde citius descendere secundum arcum circuli, quam secundum ejusdem arcus chordam; imo neque hoc exacte ex sitis hypothesibus deducere potest. Pag. 136. Falsam aliam hypothesin prioribus adjicit; nempe corpora. in aerem proiecta aequali velocitate serri secundum horizontem; descenia depdo vero illorum vesocitatem in ratione spatii duplicata augeri. Hoc autem posito facillimum est concludere motum projectorum sequi Iineam parabolitam; sed cum ejus hypotheses sint salsae, conclusio etiam 1 vero valde remota esse potest. Pag. 2 69. Conversam propositionis suae assumit,neque deminstratam, neque explicatam; nimirum, quod si globus secundum horiZontem e plosus a B versus E, sequatur parabolam B D , ψ ous etiam sursum explosus secundum lineam DE, debeat eandem parabolam D B sequi, quod quidem ex us hypothesibus recte inuitur. Sed haec explicare non Metur ausus, ne eorum falsitas nimis a te pateret, & nihilominus hanc unam conversam adhibet in reliqua quarti discursus parte, quem non alio consilio videtur scripsisse, quam ut tormUM rum bellicorum secundum diverta elevationes e plosorum Vim e vicaret. Praeterea observandum est quod quum hypothesis has 'γγmeret, quos cilius admitterentur, tormenta bellica exceperit; Ac tamen sici finem conclusiones suas ad tormenta berulica potissimum applicat; hoc est, uno verbo omnia aeri superstraxit. De Geometricis demonstrationibus, quibus luber
287쪽
her ejus resertus est, nihil dico, non enim potui a me impetrare ut illas legerem, & quidem crediderim veras esse omnes. Hoc unum observavi propositiones inspiciendo, non esse opus ut quisquam sit magnus Geometra ad illas inveniendas ; & cum in nonnullas oculos conjicerem, o servavi eum maxime compendiosis vias non sectari. Caeterum has,sa placet, animadversiones nemo videbit praeter te unum, qui rogasti, ut illas ad te scriberem, & cui tot nominibus devinctus sum, ut eorum, quae penes me sunt, quicquam tibi denegare religio sit; nisi hoc seret, alienos errores reprehendere minime studuissem, nihil enim ab ingenio meo magis alienum; aut talem accuratior fuissem in addendis judiciorum meorum rationibus, ne qui me ignorant, inducant animum me temere
judicasse. Transi ad eos literarum tuarum articulos, ad quos Emni violentia mon sinebat nuper ut responderem. Et primo de Galileo dicam, me nunquam vidisse illum, nec quicquam cum illo commercii habuisse, ac proinde non potuisse me quicquam ab illo mutuari; &sane in ejus libris nihil video, quod ipsi invideam, aut sere nihil, quod pro meo vellem agnoscere. Nulla de re scripsit melius quam de Musica, sta qui me noverint,
potius credent illum a me, quam me ab illo mutuatum fuisse; idem enim sere novemdecim abhinc annis se ipseram, quo tempore nondum in Italiam prosechis eram, scriptumque meum tradideram D. N. qui,
prout nosti, illud pro suci venaltabat; & tanquam de suo huc illuc scribebat. a.
Quantum ad perspiala, nemini privato auctor esse vellem, ut alium in illis sumtum ponat, qiram ut emat iam. Quod vero ad me attinet, alienum esta a me, illa vendenda assumere, quocirca nihil est in hoc quod agam, nisi ut operam & animum, quoad potero, adjiciam iis, quibus erit
consilium circa illa laborare. Quod ad naturam oleorum, etiamsi non impenderim viginti annos experimentis circa illa faciendis, quemadmodum de D. B. scribis, puto tamen me satis multa fecisse ut metuendum non sit ne suerim hallucinatus; & quanquam multa obiter tantum perstrinxi, non idcirco judicandum est me illa parum examinasse,' potius non esse moris mei ut parva
Funis IF Κ, de quo sub finxm mei de statica scripti loquor, non debet in medio complicari, uti scribis existimare Dominum Hardy, nisi
quando duo ejus extrema se mutuo tangunti& certum est spiralem, quae planum aequaliter inclinatum repraestiatat, debere ad centrum usque ter-
288쪽
181 RENATI DE s CARTE frae pervenire. Risum mihi movit quod ad te scripsit D. N. de gravita tis centris, ne' hoc maxime mirum esse, quod sua methodo inveniantur ; etiamsi enim hoc verum esset, an mirum foret Cur vero meiathodus ista illius erit, potius quam aliorum ἶ sed certiorem te facio omnia ista centra posse absque ulla analyti, & sere absque calami opera reperiri,deductis selummodo quibusdam consequentiis, ex iis quae in Archim de extant , quemadmodum monui, cum prima vice de hoc ad te ille scripserat. Tractatum Mechanices ab N. compositum modo I I, ex quo interuligo illum esse Prosessorem Matheseos, quod quidem hactenus ignor veram, & putabam te olim scripsisse ad me, illum esse in provincia alia qua judicem, ejusqtie adeo stylum mirari desino. Quod spectit tradi
- tum ejus, possem multos in illo errores invenire, si vellem illud ex , gore examinare, sed summatim dicam illum ad rei facillimae explicatimnem multum laborasse, & fecisse illam explicatione sua dissiciliorem , quam esset natura sua; praeterquam quod Stevinus ante illum eadem demonstraverat, & quidem modo faciliori & generaliori. De utroque a tem fiteor nescire me an in demonstrationibus suis exacti fuerint; n queo enim a me impetrare ut istiusmodi libros perlegam. Aberrat autem
toto coelo, dum dicit se tradidisse idem in Corollario quodam suo, quod ego in scripto meo de statica: Conclusionem enim iacit ex re, quam pro principio assumo, atque ubi loquor de spati'. ipse de tempore seu velocitate loquitur . qua in re fallitur graviter; memadmodum in superio, ribus meis explicui. ' φQuantum ad D. N. cuius causa rogas ut aliquid ad te scribam, quod possis ipsi ostendere, ne succenseat; tibi dicam non esse mei moris ut inimicis meis blandiar, & certe si silentio meo offenditur, response meo longe magis offensus suisset; ipsi enim minime pepercissem, eratque amplissima materia. Rationes, quas ille affert acl probandam Dei existentiam, sunt tam ineptae, ut illas scribendo Deum ridere voluisse videatur; ει quamvis unam a me desumpserit, tamen ut illam proposuit, totam illi vim ademit; sed poteris, si placet, illi dicere me expectare ejus in Di ptricam meam objectiones, ut utrisque , si sit operae pretium, simul respondeam; quod vero spectat id, quod de Deo seripsit, metuere me ne deridiculo simus, fi de hoc inter nos disputemus, cum neuter nostrum Theologiam profiteatur. Quantum ad meum de quaestione Geostatim eramen, pace tua, non imprimetur: non enim c mihi consilium fuit, cum illud conscriberem, neque
289쪽
neque etiam satis elucubratum est aut completum utatum prodeat in lucem, pessimo autem comite donaretur, si jungeretur cum iudicio meo de libro Domini N. puderet enim me locum dare hominibus existimandi, me dixisse serio meam de isto libro sententiam. Praeterquam quodsmul juncta librum componerent vix dignum, qui charta cerulea tegeretur ; itaque si scriptum istud meum quicquam contineat, quod sit luce dignum, credo sitius fore ut inseratur collectioni objectionum, quae vel antehac propositae sint, vel dehinc proponentur; nihil enim aliud erunt, quam quaestionum omnis generis congeries. Porro si quis erroris ultimae figurae literis irrepsit, poterit ex sensu sicile corrigi; est enim, uti mihi videtur, sitis planus; neque in scripto meo quicquam deesse
reperio. Quantum ad introductionem ad Geometriam meam,allocutus sum auctorem ejus, qui nobilis quidam est hujus regionis ex optimo loco oriundus, sed nollet illam typis mandari, nisi ea lege ut duodena tantum aut bis duodena exemplaria, iis quibus illa destinaveris, distribuenda excudantur, quod sorte esset commodius, quam si exscriberetur; quantum vero ad characteres, Typographi vestri vel illos omnes habent, aut si qui desint, possunt exiguisse tibus illos effingendos curare; si autem consilium esset illam publici juris iacere, mallet, inquit, illam, hic loci edere, quo casu multa ei adjicere vellet; idque aliquando facturum se pollia
Quod ad vim percussionis, non est ita difficilis explicatu, ex principiis meis, ac illam repraesentat Galileus sub finem libri siti, sed ni- nil positim de illa dicere, nisi traditis principiis meis, hoc est, Mundo
- Quantum ad quaestionem de quatuor globis, opinor quidem Dominum N. posse videre confiise modum tuendi illam, sed difficultas tota est in calculo, quem analysi vietana abselvi posse vix credo; hocque ut experiaris, potes ab ipse calculum persectum petere; nempe positis quatuor sphaerarum datarum radiis, a b c d , invenire quisnam si radius minimae sphaerae concavae,in qua possint concludi; iacile enim judicabis utrum ejus sblutio congruat cum ea quam habes. Transeo ad tuas Ir Sept. datas, quae mihi redditae fuerunt post scriptas
superiores. Dominus F. optime invenit tangentem trochoidos, quae cum
mea convenit; si demonstrationem ejus miserit analytice & synthetice, volupe erit illam videre, ut sciam qua ratione rem aggressias fuerit: miror
quod inat in Geometria multo plus, quam D. N. qui non videt se ali-
290쪽
184 RE NATI DE se AR Tns quo modo ludibrio exponere,dum suadere conatur se invenisse tangentes, trochoidis postridie quam intellexerat me misisse illam ad te.Verum quod
ille addit, nempe Domini F. tangentem non esse veram ubi trochoidcabasis circumferentia major est, clarissime arguit illum deceptum sutiae,
si modo putavit se illam invenisse; si vero aliud noluit, quam ut id alii crederent, praepostere admodum hoc jactavit, quia potest subesse suspiacio hoc ab illo assimulari, ne ciliquam inferior videatur. Dicit etiam se mirari quod quadrilaterum ab ipso propositum ascendat usque ad quadratum cubi ; sed mihi persuadeo illum potius secum mirari, quod iulud adeo depresserim; ia enim siquis via vulgari quaerat, infinitis se calculis implicat; neque alio id consilio dicit, quam ut inventum, quia
meum est, depretiet; cum E contra magnis laudibus sita extollat, quae tam facilia sunt, ut ne memoratu quidem digna sint; unde porro veniaret in contemptum apud eos, qui horum valorem norunt, nisi meritum
ejus aliunde notum Asel. Exemplo sit id quod ille dicit de modo, quo
trochoidem suam invenit, &c. dum vero ait me non reperturum fuisse
spatium trochoidos suae, nisi me monuisses illud esse circuli triplum, asmodum judicio laborat; nam primo non est triplum nisi uno casia, modus autem quo illud inveni ad omnes casus extenditur, etiam cum tro chois est ellipsis, aut duplex hyperbole, &c. Secundo non ita bene de illo existimo, ut eius veta suerim moratus; denique exemplum Domiani F. qui postquam id de circulo mecum noverat, n gavit primo esse v xum, satis ostendit id parum iuvare ad demonstrationem inveniendam;
quinimo quia unotantum casu verum est, nocere potius quam prodesse potest generale theorema quaerenti.
. Solidum trochoidis est majus multo, quam scribis, & puto iustam illius magnitudinem posse reperiri; sed nolim illi investigandae imm rari , nam revera Geometriae valedico. Objectiones Domini N us liabro similes erant, illarumque vitia longe luculentius exhibuis , si certo sciviss- ab eo prosectas esse; sed quaeis ne roga illum ut alias mittat, vel potius si alias tradiderit, ne mittas, ejus enim deliria non curo. Qua tum ad D. N. dicam librum ejus de natura lucis missum suisse ad me quinque abhinc aut sex mensibus, una cum judicio quod ille de me tolerat , nempe me sectari Philosephiam Epicuri; apertoque nus libro is te incidi in locum ubi dicit lacem es medimn noxiismile inter si miseriam ct accidens , qua in re haud multum soliditatis inesse judicavi; Sequia tunc temporis aliud quid medita ar absolvere, totum I re non
potui, & paulo post remisi, testatus nolle me neque judicium ejus, neque