장음표시 사용
301쪽
EpisTOLA RUR PAR s II. Epist. XCII. 19sQuod vidi olim ex Campanella non sinit ut quicquam boni ex eius liabrosperem,&tibi gratiam nabeo quod offeras te missurum illum ad me;
sed legere neutiquam cupio. Nollum ultra responsum dabo D. Morino, quandoquidem ipse id non cupit, neque porro in ultimo ejus scripto quicquam extat, quod mihi det locum utile quicquam respondendi; atque inter nos mihi videntur
cogitationes ejus a meis Iani quam olim remotiores; ita ut nunquam inter nos conveniret. Multa etiam omitto, quae de materia subtili r
gas, &c. ea enim sunt, quae nil ait sere dissicultatis haberent, fi Mundus meus in lucem prodiisset; sed quae absque illo ita explicari nequeunt, quin
nova semper dubia oriantur. Cogitabam hic harum finem sacere, daturus illas cras mane, dic nempe Lunae; tuas enim accipere non lco, nisi die Lunae sub vesperam, aut die Martis; verum quia nullas 1 te acceperam duobus superioribus tabύ- Iarii reditibus, misi hodie Harlemum, ut si sorte tabellarius satis mature advenisset, possem hoc ipso die scire an nullas pro me haberet; ecce autem trinae mihi redduntur, unae a 3 Oetob. alterae primo, aliae septimo Novembris datae, nec scio cur antiquissimae tam sero, no vissimae tam cito perlatae suerint idem autem mihi saepe accidit; porro conabor, quoad sinet materia, ad illas hac vespera respondere. Antiquissimae nihil continent praeter Iutionem Domini de Beaune pro secunda ejus linea, in qua vitio illum optime peragere dissicillimas quasque analyseos meae operationes, & miror quod tam multa didicerit
ex paucis iis, quae scripsi, & si essemus simul, possem, ut puto, duabus aut tribus hebdomadis paulum illud quod scio de analysi illi impertiri; quod
sane libentissime ficerem: verum etiamsi id non fiat, tamen ausim polliceri illum superaturum eos omnes qui alia quavis methodo utuntur, m do ut se exercere pcrgat. Non sequitur tamen selutionem ejus esse v ram , sed quaesis Geometris vestris id taceas; nam certo scio illos non posse vitium eius deprehendere, quod in eo consistit, quod regulam quam trado ad inveniendam tangentem curvae ab aliis quibusdam proprietatibus determinatae adlii erit ad caeteras eius proprietates inveniendas per datam tangentem; quaerendo autem tangentem curvae , nulla' eius alia, quam tangentis proprietate cognita, citculum secit in lagica' ,si placet, illum monebis sed ita ut in malam partem accipere nequeat; vellem enim ipsi inservire posse, de sum illi deviinctissimus quod mea conetur com
Secunda tua epistola intres partes divisa est, quarum prima continet
302쪽
196 UAMATI DEI CARYης varia experimenta, pro quibus gratias tibi ago. Descripsi autem supra, qua rati Cne experimenta tubi fieri vellem. Quantum ad cylindros secundum longitudinem aut oblique frangendas, operam prorsus in illis
Iu dcres, neque ullam inter haec proportionem reperiri posse actitror. Corporum enim maxima pars multo facilius frangitur uno modo. quam
alio. Ex. ca. si longitudinem cylindri sumpseris in latitudine trabis, longe sicilius frangetur, quam si ex istius trabis longitudine illam sumpsisses atque idem lignum facilius frangetur oblique valde siccum, quam humidum, & contra trahendo illud perpendiculariter deorsum, credo molius posse frangi humidum, quam siccum. Altera pars continet tuas in Galileum animadversiones, ubi quidem
concedo corporum terrestrium contiguorum separationem impediri gravitate cylindri aereae ipsis ad atmospi aeram usque impendentis, qui sor-tς minus centum libras grave est; sed minime concedo vim continuitatis duorum corporum inde oriri; oritur enim tantum ex colligatione &coniunctione partium. Dixi autem quod si quid fieret metu vacui, nulla vis illud impedire posset, propterea quod puto non minus imposibile esse ut spatium aliquod sit vacuum, quam ut mons aliquis sine valle
Concipio partes materiae subtilis tam duras & solidas, quam pos. sunt esse corpora istius magnitudinis; sed quia sub sensum non cadunt, omnia ista qualitatum nomina ad sensus nostros relativa illis proprie tribui nequeunt; & dicitur pulvis mollis aut levis comparate
ad lapides, quamvis singulae ejus partes sint eiusdem cum lapidibus na
Minime concedo lignum putridum aut candelam posse esse absque mo- tu,quoad lumen emittunt; sed concedo illa non emissura quicquam luminis , nisi corum vel potius materiae subtilis in eorum poris existentis pastes motu validissimo concitarentur; quia autem hujus motus causam, totamque ignis naturam in Mundo meo accurate explicui, nolui in specimine meo de illis agere, neque porro rem paucis explicare possum. Admitto id quod dicis de summa condensatione& siamma rarefactione, neque posse ullam rarefactionem uspiam fieri, quin alibi tantundem condensationis fiat; neque vero dissicile est invenire ubinam condensatio compensativa corporum fiat, quae in fornace dilatantur, potest enim aer circumcirca liber facile comprimi; scd si ignis in crypta aliqua accend
retur, cuius aperturae omnes non secus quam amphorae occlusae essent,
non posset iste ignis, etiamsi ligni aut straminis copia magna esset, multum Diqitigod b, Cc ost
303쪽
Esis ToLARUM PAR s II. Epist. XCII. 19 tum accendi, idque ob hoc unum, quod aer conclusus non posset satis
Si materia subtilis non moveretur, desineret esse materia subtilis, fieretque durum & terrestre corpus. Descensuum inaequalitas alia est in ama, quam in aere, propterea quod aer & aqua non solum soliditate aut gravitate differunt, sed etiam figurarum diversitate, qua fit ut aquae partes aeris partibus ficilius aut difficilius dividi possint, caeteris paribus. Quantum ad guttarum aquae
rotunditatem, vide pag. I 82. & 2Oq. meorum Μeteorων.
Quum aqua filiratur panno, nihil aeris subingreditur, obstat enim superficies quaedam facta ex partibus istius aquae exterioribus ad partes panni adjunctis, quae est loco tubi, per quem interiores aquae istius pamtes, quae natura sua sunt in perpetuo motu, fluunt; idemque iste motus illas etiam juvat ad ascendendum in frustum panis, aut quodvis aliud corpus, cujus pori ei us sint maenitudinis Ac figurae, ut aptiores sint partibus aquae, quam aeris recipiendis. . Non sum in ea sententia, ut putem corpus quodpiam impulsum non
posse motum suum in vacuo continuare, nocest in spatio ea materia repleto , quae motum ejus neque minuat neque augeat; contra enim existimo fore ut inibi perpetuo moveretur; verum puto nullam in vacuo hoc suturam corporis istius gravitatem, quae illud deorsum potius quam vi aliam partem inclinet. Criao equidem velocitatem corporum valde gravium, quae in aere deinscendendo nimis cito non moventur, augeri sere in ratione duplicata; sed nego hoc esse exactum, & puto contrarium fieri, quando motus est
Metuo etiam tecum ne Dominus de Bemne in Mechanicis suis calc lum male ponat, quandoquidem ipse Galilei fundamenta sequitur. Iam dixi supra aerem impedire ne corpora descendant,non selum quatenus gravis est, sed etiam quatenus nus partes, cum diversae sint ab aquae panibus figurae, dividi possunt facilius aut dissicilius. Neque aliud ad hunc articlaum mihi responsum succurrit. Tertia pars est de Dioptrica. Habeo tibi gratiam, quod illius errata velis emendare, & si placeat illa omnia in exemplari tuo adnotare, illudque ad me mittere in secundae editionis spem, me tibi devinctum dabis ;nam in iis, quae linguam & orthographiam spectant, nihil aeque cupio,
ac sequi usum; sed tam diu est quod ex Gallia migravi, ut mihi sit in plerisque ignotuS. yp Quan-
304쪽
298 RENATI DE s CARYΕs Quantum ad quaestiones, quas dicis potuisse me addere in specimine meo, nempe quae sit pelluciditatis differentia inter corpora dura & li quida, & cur pelluciaum corpus ex igne candens fiat opacum, &consimiles quaestiones ad Physicam pertinent, & omnino pendent ex iis, quae in Mundo meo exposui, & qπ in hoc specimine conssilio praetermisi. Solidas aeris partes voco eas omnes, quae illum componunt, ut eas distinguam a materiae iubtilis partibus, quae in ejus poris existit; nam per aerem vulgo intelligitur quicquid implet sipatium hoc in quo est aer, & se materia subtilis in eo comprehenditur. Si pori aeris aut cujuspiam alterius corporis non essent pleni materia subtili, aut alia quapiam, desin rent esse, nam secundum me spatium absque materia implicat contradictionem.
Credo pauciores esse in auro, quam in plumbo, & in plumbo quam in serro poros. Dixi jam me concipere partes materiae subtilis tam duras & solidas, quam possunt esse cogora illius magnitudinis; at v ro terrestrium corporum partes possunt aliae aliis duriores concipi. quia possunt iterum ex variis aliis partibus constare, atque ita dixi in Meteoris meis aquae partes s lis partibus molliores esse & flexibiliores. Pag. I 88. Ne metuas ne hallucinatus fuerim, dicendo primam Iineam Domini de Beaune esse hyperbolen, & scias .omnes illos, qui eam examin
eunt, neque hoc agnoverunt, graviter errasse; res enim tam clara ost& facilis, ut calamo non sit opus ad hoc dignoscendum. Per quantitatem inadaequale sumptam, intelligo quantitatem, quae quamvis tres suas dimensiones revera habeat, tamen secundum illas non conside
Ne fidem adhibeas omnibus iis, quae de Neapolitanis perjicillis jactantur, nam pars magna hominum & praesertim aretalogi , qualis sine dubio est tuus N. ies, quas narrant, majoreS semper efficiunt, quam revera sint.
Ad ultimam tuam accedo, cuius initium iacis ab iis, quae D. N. ad te scripsit, atque hic video cum nequaquam intellexisse id, quod in Dioptrica mea se resutasse arbitratur; dicit enim praecipuum meum ratiocinium ea re fundari, quae cum sententia&scriptis meis e diametro pugnat. Miror illum sua opinione usque adeo praeoccupatum esse, ut meam illi mentem responsis mcis insinuare non potuerim; interim gratias tibi ago quod spars, ab illo rumores ei exprobraris; sed illi non siiccenseo, quandoquidem ipsum ex fide tantum sua locutum fuisse video. Nimis
305쪽
Nimis urget tempus, quam ut liceat calciso conficiendo vacare; sed minime longo tempore opus esse credo ad examinandas conorum, quas
quaeris, superficies. Porro ut intelligantur ea quae de vitris ustoriis dis. serui in Dioptr. pag. I 39. advertendum est radios formales ex singulis corporis luminosi punctis ad quodlibet vitri ustorii punctum advenire ita ut ii, qui paralleli adveniunt separatim considerati, non sint respectu aliorum, nisi ut superficies respectu corporis solidi. Ex. m. si diameter vitri FG, sit aequalis magnitudinis cum solis diametro D, vitrum illud potest quidem in exiguum spatium radios colligere . qui ex
singulis solis punctis paralleli advenient, & rursus aliud vitrum potest illos parallelos essicere, sed radius C F nihil est respectu omnium eorum, qui versus F veniunt ab aliis solis punctis; neque D G respectu aliorum, qui veniunt ad G, &c. impossibile autem est omnes istos alios cum parallelis colligere. Non credo esse eandem rationem celeritatis corporum in aqua ascenis dentium, ad eorum levitatem in ista aqua, quae est celeritatis in aere descendentium, ad eorum gravitatem in isto aere; propterea quod aqua & aer non sunt aequaliter fluida, caeteris paribus, ut jam dixi. Ra- Pp x . tio
306쪽
3oo RE NATI DE s CARTA stio autem cur corpora ista supra aquae superficiem non ascendant, est quod cum sint rara & levia, impressiim motum multo minus retinent, quam solida illa & gravia corpora, quae in terram decidentia resiliunt; quo fit etiam ut eorum celeritatis augmentum non adeo accedat ad rationem duplicatam, ac corporum in aere descendentium celeritas. Tibi gratiam habeo quod causam meam sustinere labores; verum non metuo ne quisquam aliquo judicio praeditus suspicetur me mutuatum fuisse Dioptricam meam a Rogem Bacone, multoque minus a Floravanti, qui merus fuit circulator.
Quod vero scribis me debuisse in Dioptrica mea addere aliquid de perspicillis pro senibus, mihi videor illorum theoriam satis exposuisse pag. I 23. Quantum autem ad praxim, illam artificibus relin
De poliendis perstultis. TV quidem ille es, quem in Dioptrica mea ad illius praxim exopi
vi , sive potius votis meis major es. Trinae istae artes, in quibus te exercitatum esse scribis, illae ipsae sunt quae proposito meo maxime pos sunt conducere. Quod vero ad me attinet, qui nullam unquam magistractavi, quam si nascenti manus defuissent, absit ut aliquid te doctum ire audeam; abunde enim praestitum putabo si approbatione mea sucris in consilio tuo confirmatus. Sine dubio non opus est ut cylindrus& duo asseres ponantur in machina, dummodo duo cubi Z & Y, inter duos paxillas singuli moveantur prout scribis ; etenim ista & plurima alia eo tantum descripsi, ut rei iundamentum melius explicarem, non vero ut singula stricte observentur; E contrario autem plurima omisi ibidem observanda, propterea quod rei fundamento explicando nequaquam conducunt; ut nempe quod stribis partes machinae saciendas esse admodum crassas, ne corrumpantur; & in locum instrumenti
ΚL, duo aut plura ejusmodi ab invicem satis remota sicienda esse; nam insuper vellem, si commode fieri posset, adhiberi etiam aliud ex alia parte cubi, ad quem applicatur instrumentum illud quod secat;
307쪽
EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. XCIII. ita ut cubus iste inter duas partes KL & MN consisteret. Praeterea quia duo isti cubi Z & Y , eundem semper situm & distantiam respe-G sui, non obstantibus cunctis ipf,
rum motibus, accurate servare debent, vellem ut conjungerentur duarum ansarum ope, ex. gr. A B C &DEF, quae unum cum illis corpus facerent, nec non firmissimae serent& validissimae, ita ut nequaquam fi eterentur ; & his quidem ansis , ad partes B & E, duo homines, quorum
unus ad unam partem machinae , alter ad contrariam staret, manus admo- Verent ei movendae, saltem si tam firmadi tantae molis esset, ut duorum operam postularet.
Quantum ad inventionem illam, quam loco rotae& torni, quibus ad Vitrum secandum utor, proponis, nullus dubito quin si facilior, imodi forsan melius successura in vitris mediocris magnitudinis; sed in valde Pp --
308쪽
3ox RENATI DE s CAR Tysmagnis, haud video qui possit tam commode adhiberi; praeterquani
quod ignoro an vitrum manu tornando, possit caveri ut eand semper & aequabilem directionem exacte retineat, nam si manus vel tantillum variaverit, figura vitri non erit justa; quod causa est, cur etiamsi tale quid mihi antehac venisseLin mentem , tamen id scribere non susram ausus. Nempe cogitaVeram ut cavato inferiori orbe, prout illum describis inter circulos E F G & HI Κ, afligaretur vitrum ad rotulam dentatam ut D, quae inter duas alias rotas K E FG R HIN, gyraretur, ita ut Interiori E F G , immota manente , dum exterior H IK circumageretur, mimima D epicy-o clum imitaretur, qui duos motus admittes ret, unum circa centrum suum, alterum in
I g 3l spatio ABC, hyperbolice cavato; pondere
autem huic rotulae D imposito, quod illam A in adversus cavum ori em urgeret, Vitrum sponte sua hoc pacto secaretur; sed veritus semne rotae satis accurate fieri non possent, qua de re meipse melius judicare poteris. Quantum ad concava vitra, non dubito quin satis sit illa solito tuo modo secare, nisi quod vellem ut rotulae, qua uteris, orae hyperbolica figura essent, & praeterea debet rotulae istius diameter esse admodum parva; scis enim totum emolumentum, quod ex hisce perspicillis, prae vulgaribus expectatur, in hoc tantum consistere, quod cum Vitrum convexum multo majus esse possit, ratione illorum longitudinis, adhiberi potest cum concavo vitro minori. Quod ad vitra Elliptica, nisi essent difficiliora secatu hyperbolicis, puto illa sere aeque bona esse pro telescopiis, & paulo meliora pro pulicariis; sed quamvis figura sphaerica sit se-bricatu aeque sacilis ac plana, hoc tamen insuper requiritur ut centrum
sphaerae istius in eodem loco sit, in quo secus ellipstas, quod quidem meo judicio es servare dissicillimum est. Vale.
309쪽
Varia, precipue ad Geometriam perimentia. De compresoηe aeris. De vi qua corpora ad motum impelluntur. De combustione per vitra ustoria. De coloribus o lumine. Modus conficiendi persectam sateram. TE etiam atque etiam rogo ut ne credas tuas mihi unquam molestas esse posse,At quamvis revera non admodum curem videre Geometrarum vestrorum scripta, nihilominus tibi gratiam maximam habeo quod miseris ad me exemplum Geometricae Epistolae Domini N. Sed scias id Omne quod ille scripsit de tangente curvae, quam vocant ' Galand quae facit angulumque .gr. nihil aliud probare, nisi quod illam non invenerit. Etenim4llam ad locos Elidos reducere velle, est gravis error, quandoquidem problema planum est; &similiter in secundo ejus modo, ubi illam reducit ad aequationem quadratoquadraticam, quam non rc l-vit, ibidem plane haesitat, ubi D. N. in selutione mea haesitaverat, S sic difficultatem non attingit, ut fatebitur D. N. nisi passo cum averitate admittenda avertat.' Quantum ad locos ad superficiem, atque id quod ille dicit vaIde protendere t tDrmere in locis planis, nihil continet quod non sit facillimum; denique quod attinet ad alias curvas, de quibus ipse loquitur, quamvis id perfine non intelligam, seu serie quia lapsus aliqdis calami irrepsit, seu quia mentem sitam non satis explicuit, sive etiam quia non habi satis ingenii, tamen credo illum hallucinari; & ut verum diceret, minime mirum egri dare tangentes linearum quarumdam, quas de industria excogitavit, ut illarum tangentes dare posset, & quae nullius praeterea sunt usus; ita ut nihil videam in toto nus scripto, quod mirer, praeter epitheta mirum, excellens, stupendum, quibus ornat res admodum insipidas, aut etiam falsas. Et quia in multis scriptis, quae ex ipse vidi,
chias tantum aut tres observationes bonas reperi pluribus non bonis mixtas, illa inter nos versibus Ennii comparo, ex quibus aurum educebat
Virgilius, ex stercore inquam Ennii; sed inter nos hoc dictum sit, nihil minus enim sum ipsi obsequentissimus, si velit.
Robemllus Ze alius quidam eximius Mathematicus proposuerant Carieso ptoblenis at quod de linea quadam euoa . quam ipsi vocabant Galand. t Μathematicus aliquis ad Cartesium seribens iactabat se invenisse methodum solvend nutirum non problema; quam quoniam applicare potuit verions vel bxevius appellabat retra iis ,
310쪽
3o RE NATI DE s CARYssobiectio Domini M. in Dioptricam meam probat illum in Dioptrica plane peregrinum esse; pars enim objecti ejusdem cum vitro magnitudinis illic non considcratur, nisi ut punctum, omnesque radii ab illa advenientes, in unum in fundo oculi punctum, coeunt, sed alii etiam ex aliis partibus veniunt, qui ad alia puncta coeunt, ut passim explicui. Conabor videre Philolaum D. Bullialdi, statim atque venalem esse intelligam, meamque de illo sententiam ad te rescribam. Habeo tibi gratiam quod curaveris libros, quos in Italiam destinaveram. Scripseram Epistolam ad Cardinalem de Ligne, una cum illis mittendam, & si memini, duo exemplaria ad illum unum mittere destinaveram, atque ad Cardinalem Bariarinum aliud, quod per Dominum Pe. ad ipsiun mittere cogitabam. Sed si D. Nuncius id facere non gravaretur, longe satius foret. Prbpterea autem mittebam unum ad Cardinalem Barberinum, quod observatio, quam sub Meteorων meorum finem explicui, ab ipis prosecta sit: & quia D. Gassendus illam antehac imprimendam curaverat, venit mihi in mentem ut de illo te perconter, &quale sit ejus de scriptis meis judicium; de hoc enim nihil scripsisti
ad me. Quantum ad quaestionem tuam musicam, nempe utrum octiva sit jucundior iis momentis, quibus uniuntur tremores chordarum, quae illam componunt, quam aliis; res, ndeo varia ista momenta neutiquam distingui posse sensu , neque observari jucunditatem, nisi in toto sono, qui sensibilis esse nequit, nisi ex variis aeris tremoribus com
Habeo tibi gratiam pro tua observatione de viribus ad varios eiusdem magnitudinis cylindros frangendos requisitis; sta puto me scripsisse antehac ad te, non credere me quod ulla generalis conclusio exinde deduci possit, propterea quod haec vis Variat pro diversa cujusque corporis sor-ma , hoc eu, pro magnitudine, figura, & situ partium. Quod aqua maneat in perforatis istis vasibus, quibus ad rigandos hortos utuntur, non fit metu vacui , ut enim optime dicis, posset materia subtilis in ejus locum facile subingredi, sed fit ex gravitate aeris; si enim egrederetur, nec in ejus locum, nempe in vas, subiret aliud quicquam
praeter materiam subtilem, necesse esset ut totum aeris corpus ad summam usque superficiem attolleretur.
Aer in solle pugillatorio syringis ope compressus nequaquam induratur , quamvis pilam duriorem reddat, sed cogitandum est has partes