Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

attingere, quam impersecte tractare. Universus populorum omnium consciasus satis asserit numen ab Atheorum injuriis, neque sane privatus

quisquam debet cum illis disputationem inire, nisi certissimus sit se illos

convicturum.

Experiar in Dioptrita an possim cogitationes meas exprimere, & vcritatem, quam mihi ipsi persiuasam habeo, aliis persuadere, quod quidem nequaquam puto. Sed si experientia deprehenderem ita esse, a selverem sortasse aliquando exiguum Metaphysices tractatum, cujus in Frisia olim initium seci, & cujus praecipuus scopus est probare Dei

S animarum nostrarum a corporibus separatarum existentiam, unde sequitur illarum immortalitas. Certe enim succenseo, cum video homines usque adeo audaces & impudentes, ut Deum oppugnent.blilii dolet Dominum F. sparsisse rumorem, quasi haberem in animo aliquid scribere, mihique pergratum seceris, si contrarium profitearix, meque nihil nisi gladiatoriam exercere. Μiseret me tecum istius auctoris, qui ad probandam terrae immobilitatem rationibus Astrologicis utitur; siret certe aetatis nostrae multo magis misererer, si putarem validiores . nullas ad illam defendendam rationes habere eos,qui ex hac opinione articulum fidei conficere voluerunt. Quantum vero ad tuam de senorum refractionibus quaestionem, dicam multum abesse ut refractio possit in illis aeque facile observari, atque in lumine, propterea quod senus secundum curvas aut inflexas lineas fere aeque iacile transmittitur, ac secundum rectas. Tamen absblute loquendo, certum est sonos per duo diversa corpora transeritas pati refractionem, atque in eo per quod facilius inans. mittuntur refringi ad perpendiculum; verum non semper facilius transmittuntur per crassius & solidius, neque etiam per minus crassum, &multa hic dicenda haberem, antequam distinctionem hanc satis elucidare possem. Quantum ad experimentum de monochordo isto, quod tubam aemulatur, visb opus esset antequam meam de illo sententiam proferre ausim; sed quantum coniectare licet, tota ars in eo latet, quod cum magadium mobile sit prout si ribis & tremulum, sisnus latitudinem aliquam habet, neque ad hoc ut sit ad hunc vel illum gradum acutus aut gravis; determinatur Ela chordae longitudine, sed eius praesertim tensione, qua fit ut magadium istud magis vel minus prematur, atque adeo ire

mores ejus crebriores sint aut rariores, quibus etiam tremores chordae,

proindequesbni altitudo aut depressio consenare debent. Unde primo

Gile est ex bisectionibus intelligere prout dicis me olim scripsisse ad

342쪽

336 RENATI DE SCAR TR ste de tuba cur Monochordum hoc, si plectatur non adhibitis digitis,

omnes simul consonantias auditui exhibeat; deinde cur inter divisiones I, 2, 3, 4. pulsatum, nullum senum iucundum reddat, nisi eum ipsum, quem redderet, si in divisionibus istis plecteretur, quia nimirum trem res chordae cum Μagadii tremoribus consonare nequeunt, nisi eandem retineant, quam in divisionibus istis, mensuram. Quantum ad experimentum illud, quod bombarda fictum fuisse dicis , quae ad quinquaginta aut centum magis, quam ad decem aut viginti pedum distantiam penetret, dicendum est hoc casu penetrare minus, pr pterea, quod globulus nimis cito impulsus, reflectitur tam cito ut non habeat satis spatii ad tantum effectum praestandum, non secus quam

malleus percutiendo globulum plumbeum incudi superpositum, illum minus complanabit, quam si pulvino superponeretur. Denique si non audiatur sibilum globorum e bombarda explosbrum in initio illorum

motus, ut in fine, cilitandum est id ex nimia illorum celeritate oriri, quae aerem uno tantum modo impellendo, neque ei concedendo tempus eundi & redeundi, nullum sonum edit, scis enim hasce aeris reciprocationes ad senum generandum esse necessarias. Vale. EPIs TOLA CIV.

Ad R. P. Mersennum.

Varia. Propositio quoramdam problentietum Mathematicorum. De rar

factione. De sono. De praxi ad cognoscendam Deum Ost ipsum. De dirione linea infinita.

TVae i4 inrtii datae, quae, ut puto, illae sent, de quibus sollicitus

eras, post decem aut duodeciem dies mihi redditae fuerunt; scit quia aliarum spem mihi faciebas per proximum tabellarium, atque etiam quia superiori hebdomada scripseram, responsionem meam distuli, usque dum recentissimas tuas 4 Aprilis datas acciperem. Quaesb credas me habere tibi immortalem gratiam pro omnibus, quae mihi praestas, ossiciis, quae quidem nimis magno numero sunt, quam ut reseram pro singulis gratias. Sed sit apud te certum me vicissim, quoad potero, tibi in omnibus facturum satis, faciamque sedulo ut scias ubinam sim, modo ut, si

placet, id sileas; imo & te rogo ut iis, qui putant esse mihi propositum scribendi, hanc opinionem potius adimas, quam addas. Juratus enim dico

343쪽

EpisTOLARUM PAR s ΙI. Epist. CIV. 33 dico quod nisi antehac testatus suissem esse mihi hoc propositum, effetque locus existimandi me esse consilio meo imparem, nunquam istuc animum inducerem. Non sum sane tam durus quin amem ut de me, si qui cogitent, bene exi stiment; sed longe mallem ut de me nemo cogitaret; quippe famam plus metuo, quam amo, ratus semper eam aliquomodo minuere eorum, qui illam adepti sunt, libertatem & otium, quae duo tam perseehepol sideo& facio tanti, ut nullius Principis opibus sint apud me venalia. Hoc tamen non obstabit quominus exiguum, quem incepi, tractatum absolvam, sed nolim hoc evulgari, ut mihi semper integrum sit id diffiteri; lente autem admodum laboro, quia longe maiorem voluptatem percipio meipsum instituendo, quam paulum illud, quod scio, chartae committendo. Studeo nunc Chymiae simul Ae Anatomiae, & nonia nulla quotidie addisco, quae in libris nusquam occurrunt. Vellem ad morborum & remediorum investigationem devenisse, ut tuo Eresype- Iati, quo te tamdiu affictum doleo, remedii aliquid invenirem. Carter viri tempus traduco tam tranquille, ut nunquam circa tractatum meum

Iaborare incipiam , nisi ingratiis, idque ut propositum meum assequar. illum nimirum .eo perducendi, ut possit initio anni Usues. ad te transmitti. Tempus detinio ut me arctius obstringam, & si desim promissis, possis mihi id exprobrare. Miraberis sine dubio quod tam longum tem

pus sumam ad scribendum discursum adeo brevem, ut unius tantum pomeridianae lectionis opus fore existimem. Verum magis curo, magisque referre arbitror ut ea addiscam, quae sunt ad vitae meae regimen necessaria, quam ut tempus paucis illis, quae scio, vulgandis impendam. Quod si mireris me olim initium fecisse Parisiis quorundam tractatuum, quos non absolvi, rationem dicam; nimirum circa illos laborando, paulo majorem, quam in initio cognitionem comparavi, ad quam accommodare me volens, coactus sui novum consilium priori aliquanto amplius inire; prorsus ut siquis post inceptum ad habitationem suam aedificium, inexpectatas opes acquireret, & dignitatem amplificaret, adeo ut inceptum aedificium nimis exile esset, is nequaquam esset culpandus, si aliud ad sortunam suam magis conveniens destinaret; verum mihi persuadeo me non amplius mutaturum institutum meum, nam ejusmodi

nunc est ut, si quid novi addiscam, ad illud referri possit, sin minus, nihi- Io secius perficiam. Gror id quod de N. ad me scribis, illum nempe

spes suas in vitrorum inventione ponere, cum ad me scribere negligat; Iicet enim de machinis ad illorum constructionem necessariis valde accu-

state ad illum scripserim, haud tamen puto illum ope mea non indigere,

344쪽

333 RENATI DE s CARTrs nec dubito quin reperturus sit aliquid difficultatis, quod ipsum aut mo rabitur aut decipiet. Sed ita sunt homines quidam, ut continuo putentscrem aliquam perfecte tenero, cum vel minimum quid in illa intel Iigunt. Rogo te, idque nonnullis de causis, ut mihi rescribas an tibi diurit quid esset in novissimis, quas ad illum dedi, &si de hoc tibi verbum

non secit, percontare; occasionem exinde capere poteris, quod ad te scripserim mirari me quod novissimis meis literis non responderit, cum putarem eas esse responsis dignas, tum enim rogare poteris quodnam esset

illarum argumentum.

Quantum ad problemata, possem, si velles, millies millena aliis proponenda ad te mittere; sed tenet me tanta Matheseos satietas, illamque nunc tam parvi facio, ut illis solvendis incumbere nequeam; tria hic apponam, quae Bla Geometriae simplicis ope, hoc est regula & circino

inveni.

Inνenire diametrum sthara tangentu alias qitatuor positione se magnitudine

datasa

Invenire axem porabola tangentu tres linera rectra positione datas ct inde tancuius etiam axisseecet ad angulos rectos aliam rectam etiam positione datam in . donitam.

Invenira st bim Horologii in data Mundu parte destribendi, ita ut umbrae extremitas data te am , transeat per tria data puncta; saltem quando sud seri potest. Possem quidem dissiciliora hisce reperire, si vellem ad ea animum adi ungere, sed credo non esse opus. antum ad quaestiones tuas, primo, corpuscula haec, quae subintrant, cum corpus aliquod raresit, quaeque egrediuntur, ubi condensiatur, &quae durissima quaeque pervadunt, ejusdem sunt cum visibilibus& tangibilibus substantiae; sed non concipienda sent atomorum instar, neque tanquam duritiem aliquam habentia, sed veluti substantia aliqua admodum fluida & subtilis, quae reliquorum corporum poros implet. Haud enim inficiaberis esse in auro & adamantibus poros quosdam, licet admodum exiguos; quod si praeterea concedas non dari vacuum, ut puto me demonstrare posse, necessum habebis sateri hosce poros plenos esse materia aliqua, quae omnia facile penetret. Calor autem& rarefactio aliud non sunt, quam materiae hujus mistura; sed ad hoc suadendum, producendus esset discursus ultra epistolae Ieges. Hoc quidem de multis aliis rebus, quas mihi proposuisti, tibi non semel dixi; sed quaesis ne credas hoc unquam a me in excusationem arripi, ne tibi

345쪽

Γ prs TOLARUM PAns II. Epist. CIV. 339 aperiam id quod in Physica mea scribere est animus. Nam pro certo habeas me nihil scire, quod habere velim clam alium quempiam, nedum te, quem magnopere colo, & cui plurimis nominibus devinctus sum. Sed omnes Physicae dissicultates, de quibus scripsi me habere aliquid

constitutum , tam arcte cohaerent & ab invicem ita pendent, ut unam demonstrare nequeam, quin demonstrem omnes simul, hoc vero neque citius neque compendiosius facere possum, quam in tractatu, quem

adorno.

Ad definiendum quanto longius senus unus altero audiri possit, id non simpliciter sequitur ex eo quod sit gravis aut acutus, sed etiam sciendum est quanta sit densitas aeris, quinam sit minimus ille motus, qui pro sono habendus sit, qua

ratione moto aere in parte aliqua, puta Α, motus hic communicetur cum partibus vicinis, puta B C D, & qua proportione minuatur recedendo ; mutatur autem haec proportio, prout corpus motum hunc producens, majus est aut minus, pro figura, qua praeditum est, prout durum est aut molle, prout cito aut lente movetur; quae omnia determinanda sunt, antequam quaestio tua solvi

possit. Quod sibilus globi ex tormento bellico explosi sit magis gravis aut

acutus, non simpliciter oritur, ut quidem puto, ex magnitudine aut celeritate globi; sed praeterea sciendum est quam rationem habeat haec ce- Ieritas cum quadam aeris qualitate, quae dici potest viscositas sive glutinositas ; hoc vero determinare nequeo. Ad explicandum cur quibusvis intervallorum generibus auris non delectetur, est mihi comparatione utendum. Puto te concessurum paulo dissicilius esse proportionem, quae quintam constituit, internoscere, quam eam, quae unisonum; & aliquanto aegrius distingui proportionem, quae tertiam facit, quam eam, quae quintam; quemadmodum etiam aliquanto dissicilius est pondus duarum librarum, quam unius attollore, &trium quam, M. Si autem rogares quot librarum pondus homo unus ex humo tollere valeat, dicerem non posse id determinari, sed variare pro hominum robore. At vero si tria tantum corpora proponereS, unum librae unius, alteriam quinquaginta, aliud mille librarum , & peteres quot existis corporibus possit homo unus attollere, dicerem ab

Iu te illum non possie nisi duo ista attollere, quae unam & quinquaginta

346쪽

3 o RE NATI DE CARTE flibras siciunt; quod si roges an natura vires hominis 3I. libris coercue rit , dicerem non, sed idcirco illum non posse, quia in hoc cassi nequit plures quam unam & quinquaginta libras attollere, nisi praeterea alias mille attollat, quod quidem vim hominum communem excedit. Ita si simpliciter roges quot sint in Musica intervalla, quae possit auris interia noscere, dicam id variare prout quis subtiliore prae aliis auditu praditus est; ut revera ego nequeo quintam ab octava distinguere; cum tamen nonnulli sint, qui semitonum majorem a minori distinguant; & forsan quidam possent intervalla cognoscere a 6. ad 7. & Io. ad I i.&c. At vero cum rogas quot sint intervalla, quae in concentu adhibita possint ab aure internosci, tum proponis intervalla omnia, quae in tribus duntaxat corporibus ligata a prima, secunda & tertia biseettione oriuntur; sicuti pondera unius, 3e quinquaginta & mille librarum; itaque absilute reia spondeo non posse intervalla in concentu admitti, nisi ea quae ex primati secunda bisectione oriuntur; quia si quod ultra admiseris, admittenda porro erunt omnia ea, quae ex tertia bisectione oriuntur, quae quidem omnia simul optimarum aurium captum excedunt.

Chorda A B in quiete est ubique aequabiliter tensit se in

motu, quia extensio non sit is instanti, si quidem extremtates chorda trahantur, ut sisti sint, tunc illa impetis prius sientitur is ipsis exiremis, quam in medio, ct idcirco ibistanotur. Qiuus si extensio fieret absque locali motu alicujus extremitatum ejus, ut cum chordae testudinis humore aeris intumescunt. &sponte stanguntur, mihi persuadeo illas in medio potius quam alibi Dactum iri, hocque experimentum facere poteris, & mihi illud renunciare, nunquam enim ipse expertus sum. Q antum ad quaestionem tuam Theologicam, quanquam ingenii mei captum superat, haud tamen a professione mea aliena videtur, qua doquidem non spectat revelationem, quam proprie Theologiam appello; sed potius metaphysica est & humana ratione expendenda. Existimo autem ossicii esse corum omnium, quibus Deus rationis usium largitus est , ut illa ad ipsum seque ipsos cognoscendos potissimum utantur. ANque hinc studiorum meorum principium facere sum conatus; neque umquam Physices sundamentis inveniendis par fuissem, nisi hac via illa investigassem. Verum huic materiae studui, mihique, Deo gratias, utcunque satisfeci; saltem puto me invenisse rationem, qua veritates meta- physicae demonstrari possint evidentius, quam propositiones quaevis Geometricae. Hoc quidem secundum sententiam meam dico; nam nesciis utrum id aliis suadere potero. Nihil aliud egi novem int*ris mensibusγ

347쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. CIV. 3 rsibus, quibus hic primum fui,&opinor tejam olim a me audivisse esse mihi animum tale quid conscribendi, sed judico non esse in rem ut id faciam , donec viderim qua ratione Physica mea ab hominibus excipietur. Nihilominus liber ille, de quo loqueris, si quidem verum est

quod audivisti, tractat de rebus tam periculosis, meaque sententiatam falsis, ut si luculcnte conscriptus esset, inque manus meas veni ret, ad extemporaneum sorsan responsum teneri me existimarem. Ileta physicas tamen quaestiones in Physica mea attingam, praesertim vero hanc, veritates nempe Mathematicas, quas aeternas appellas, suisse a Deo stabilitas, & ab illo pendere, nonisecus quam reliquas creaturas. Revera de Deo loquuntur tanquam de Jove aut Saturno aliquo,

illumque Stygi & fato subjiciunt, qui dicunt has veritates esse ab illo independentes. Ne verearis, quaeso, prosteri ubique &asserere has leges fuiste a Deo in natura positas, non secus quam rex aliquis leges in regno suo constituit. Earum autem nulla est, quam sgillatim animo comprehendere nequeamus, modo ut ad illam considerandam mentem adjungamus, suntque omnes mentibus nostris ingenitae, sicuti rex aliquis leges suas omnium subditorum suorum cordi, ii posset, inscii beret. E contrario autem magnitudinem Dei quanquam agnostimus, tamen comprehendere nequimus; sed hoc ipsum quod illam incomprehensibilem judicamus , illam nobis magis commendat; quemadmodum regi tanto plus Majestatis accedit, quanto minus familiariter I subditis suis cognoscitur; modo tamen ne putent se carere rege, illumque satis norint, ut id in dubium revocare nequeant. Objicietur sorsin tibi quod si hae veritates 1 Deo postar suissent, tum Deus posset, ut & rex,leges suas mutare; ad quod respondendum est ita esse, si quidem voluntas ejus mutari possit. Uerum concipio illas ut aeternas ct immutabiles; atque idem de Deo judico. At voluntas ejus libera est; ita sane, sed potentia ejus est incomprehen-sbilis; Se generatim licet asscrere Deum posse omnia illa facere, quae comprehendere possumus, non vero eum non posse sacere ea, quae non positimus comprehendere; male enim quis putaret imaginationem nostram

juxta cum ejus potentia extendi. Hoc ante duas hebdomadas in Physica mea scripturum me spero, sed tamen non rogo te ut id fleas, contra invito te ad id , quoties dabitur occasio, praedicandum, modo tamen ut nomen meum taceas; quippe libenter scirem quidnam contra hoc o

iici possit; & praeterea gaudebo quod homines assuescant digniora de Deo audire, quam quae vulgus hominum loquitur, qui illum semper ut finitum quid concipiunt.

348쪽

3 i RE NATI DE s CAR Tns Sed quoniam hic se offert sermo de infinito, quaestionem de illo mihi proponebas in tuis i Martii datis, quam unam in novissimis tuis non reperio. Dicebas nimirum, si daretur linea infinita, illam infinitum pedum& perticarum numerum habituram, & proinde numerum pedum infinitum numero perticarum sexies majorem fore; concedo totum. ErgoΡ sterior numerus non est infinitus, nego consequentiam. Verum insnitum unum non potest esse alio majus; quidnil quid absurdit praesertim si major sit tantum in ratione finita, ut hic multiplicatio per sex est ratio finita, quae nihil attinet ad infinitum; &praeterea quomodo iudicare possumus an infinitum unum possit esse alio majus, necnel desineret enim esse infinitum si illud possemus comprehendere. Vale & me

amare perge, EPIs TOLA CV.

Ad R. P. Mersennum.

De coronum candelam ct in Mu. De motu. De motu chordarum. De Musica. Dedi nibrumituraliter ignitiantibus. Desens. De resultu. De petauritate corporum. Des'eculis ustoriis. De sono campanarum. De intensione chordarum

De partis observati iis de sole o astris. DEmiror equidem quod dicis te vidisse tam sepe coronam circa candelam, nam prout illam describis, videtur penes te esse illam , quoties libuerit, videre; oculos meos modis omnibus confricui S contorsi, ut conarer simile quid cernere , sed nequaquam potui. Tecum tamen sentio hujus phaenomeni causam oculi humoribus esse adscribendam; atque adeo libenter scirem an illis videre soleas surgendo nostri, dum oculi tui sunt adhuc somni vaporibus obruti, an vero post multam lectionem, aut vigiliam, aut jejunium. Etenim resupposita puto me posse rationem fatis distincte reddere, Gedo etiam posse illas alia insuper ratione formari, ope nimirum Vaporum aeris candelam ambientium; sed est quid plane diversum ab eo, quod circa solem conspicitur, idque mihi ipse testaris dum scribis alium esse colorum ordinem. Nolim inficiari auctoritatem Domini Gassendi, &velim credere illum observasse coronam que . gr. diametri: sed conjecto varias esse illarum magnitudines, illasque minores csse, cum sub albi aut subrubri tantum circuli specie apparent. Verum quum variis coloribus Disiligod by Cooste

349쪽

ΕΡIsTOLARUM PAR s II. Epist. Cv. ribus dis inelae sunt, crediderim illas ad hanc usque magnitudinem excrescere, & colorum ordinem eum csse, quem describis: quod si experientia ab iis, quae dico, dissentiat, & si minus persectae augeantur etiam ad que. gr. fateor me non posse illarum rationem reddere. Qua se rescri-he milii quis sit auctor ille qui refert, quod Hollandi in navigatione, &c. res enim pulchra est & regularis, eandem habens cum phaenomeno Romano causam. Habeo tibi gratiam pro aliis observationibus, quas de coronis ad me scribis, mihique gratum feceris, si pergas rescribere ca quae in natura maxime notatu digna judicaveris; sed potissimum observationes universales, & quas possit quilibet operiri, cujusmodi sunt ea, de quibus tractare aggressus sum; nam quantum ad experimenta privata &ab aliquorum fiae pendentia nullus disseram. Habeo etiam tibi gratiam quod recipias te curaturum impressionem scripti mei; & quamvis pudeat me tibi tantum molestiae facessere, tamen illud, si dederit Deus ut ad finem perducam, ad te mittam,quandoquidem ita cupis, non tamen ut imprimatur nisi post longum tempus; etii cnim nomen meum reticere dccrevi, nolim tamen ut prodeat in lucem, nisi postquam diligenter inspectum suerit & examinatum a te cujus sane judicium mihi sufficeret, nisi metuerem ne tua erga me benevolentia te mihi faciliorem reddat & ab eruditissimis, quos noverimus, viris, si quidem id facere non gravabuntur; idque praesertim propter Theologiam, quam Aristoteli iti subjecerunt, ut impossibile sit aliam Philosephiamcxplicare, quin fidei adversari continuo videatur. Sed quoniam se nobis offert hic serino, quaese rescribe mihi an de extensione mundi quicquam suerit in fide definitum, utrum nempe sit finitiis, an vero potius infinitus, atque utrum spatia illa, quae vocant imaginaria, sint corpora creata & vera; nam licet non erat animus hanc quaestionem movere, tamen puto invito mihi tractandam fore. Jam ut ad quaestiones tuas respondeam, eas resumam, quae in iis habentur, quas tribus retro hebdomadis accepi, ubi primo quaeris cur dicam

saltum quintae in basi,non esse majorem quam saltum tertiae superiori parte, & quidem ad hoc jam respondi, quod vero dicendum restat melius quadrabit in responsum ad novissimas tuas, in quibus rogas primo cur dicam vim celeritatis imprimi a gravitate ut unum in primo momento , & ut duo in secundo, &c. scd pace tua respondeo me non ita rem ita intellexisse; dixi enim vim celeritatis imprimi a gravitate ut unum in primo momento, atque iterum ut unum in secundo, & sc deinceps ut unum in tertio, &c. unum in primo & unum in secundo faciunt duo momen-

350쪽

3 RE NATI D ESCAR TR sta, & sic crescit proportio Arithmetica. Puto autem me id abunde probas. se, exinde quod gravitas nunquam deserit corpus, cui inest; nam gravitas nunquam potest esse in aliquo corpore, quin illud deorsum indesinenter impellat. Ex. gr. si supponatur molem plumbeam gravitatis suae vi cadere, &statim post primum, quo coepit descendere, momentum, Deus totam ejus gravitatem illi adimat, ita ut moles ista gravior non sit aere aut pluma, nihilominus perget descendere in vacuo, quandoquidem incepit moveri, neque porro ratio reddi potest cur deberet quiescere; debes enim meminisse me supponere id, quod semel moveri coepit, semper pergere in motu, idque in Physica mea demonstraturum me spero, verum non amplius augebitur ejus celeritas; &si postmodum Deus ad momentum reddat huic moli plumbeae totam, quam antea habuerat, gravitatem, & momento post eam illi iterum adimat, annon liquet secundo hoc momento molem hanc plumbeam haud minus, quam

primo impulsum iri ab eadem ista vi gravitatis; & proinde motus eius

dupla velocitate auctus erit, idemque fiet in tertio, quarto & quinto momentis, &c. Unde certo sequitur quod, si globus in spatio plane vacuo quinquaginta pedes alto caderet, ex quacunque demum materia constaret, globus ille impenderet semper exacte triplo plus temporis primis 2 . pedibus, quam ultimis pervadendis: verum in aere aliud est prosesiis. Ut autem redeamus ad N. licet falsum sit id quod ad te seripsit, nempe esse aliquem locum, ad quem lapis destendens postquam pervenerit aequabili postea celeritate descendit, tamen verum est hoc celeritatis augmentum esse tantulum post aliquod spatium, ut insensibile haberi queat; verum quid sit in hac materia dicendum hic tibi explicabo, de hoc enim cum illo alias disserui, & deinde dicam qua in re hallucia

netur.

Ille supponit mecum id quod semel moveri coepit, sponte sua pessi

re in motu, etiam absque novo impulsu, donec ab aliqua causa exteriori impediatur, & proinde corpus aliquod semel motum in vacuo motum iri in aeternum; sed in aere aliter se res habet, propterea quod aeris r sistentia ejus motum paulatim minuit. Praeterea supponit corpus aliquod gravitate sua singulis momentis deorsum impelli; atque ita in vacuo celeritatem motus perpetuo augeri, secundum proportionem 1 me antea observatam, quam illi plus decem retro annos explicui; hoc enim ab eo tempore in adversariis meis notatum reperio. Id vero quod sequitur, addit de suo, nempe resistentiam aeris tanto majorem esse quanto citius corpora descendunt; quod revera eatenus ignoraveram; di ab eo rem .pores Diuitigod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION