장음표시 사용
361쪽
etontem sunt, appareant elevatiora, quam revera sunt; & posito quod id observaverit, utrum haec refractio in luna etiam locum habeat; quemadmodum etiam utrum haec refractio major sit, an minor in astris Horigonti Versus septentrionem propinquis, quam in meridionalibus. Sed haec flagitant instrumenta tam accurata, & calculos tam exactos, ut non ausim
iperare id a quoquam hactenus determinari potuisse; & sane si quis id
possit, nemo est a quo tantum sperem, quantum ab illo. Puto me olim a te audivisse, te explorasse justam metallorum omnium gravitatem , & tabulam de hoc consecisse, si ita sit, nec sit tibi nimio la bori, mihi pergratum seceris, si illam ad me miseris. Vellem etiam scire numquid expertus fueris utrum lapis iunda proj ctus , aut globulus ex bombarda explosus, aut arcubalistae telum, citius &maiore impetu serantur in medio, quam in initio sui motus, atque utrum majorem effectum praestent; ea enim est vulgaris opinio quicum rationes meae non consentiunt; nam reperio missilium& eorum, quae sponte sua non moventur, debere esse vim majorem in initio, quam continuo post.
Experimentum tormenti bellici recte in verticem explosi. Causa cur aravi ucsirrat. De tonis muscis. De sonis mixtis. De motu rerum impulsarum.
JActuraliterarum, quas sub finem Novembris ad te sci ipseram, mihi suspicionem injicit illas suisse ab aliquo curioso interceptas, qui arte aliqua illas a tabellario abstulerit, & forsan noverat mihi seisse animum
mittendi ad te circa hoc tempus tractatum meum ; adeo ut si illum misissem pericillum erat ne amitteretur. Memini etiam quatuor aut quinisque tuas ad me epistolas antea amissas fuisse, quod nos satis monet nequicquam scribamus, nisi si velimus ut universo orbi innotescat; si quid vero ullius momenti esset in epistolis nostris , conjiciendae essent in mem toris cuiuspiam fasciculum; nam qui illas intercipiunt, cognoscunt sine dubio literam nostram. Habito nunc Amstelodami, ubi commodum erit tuas saepius& tutius accipere, quam cum Daventriae agerem; te autem rogo ut statim post has acceptas digneris me responsis, ut sciam anetham hae interciderint. Ago tibi gratias pro experimento, quod bombarda ficiendum curasti; sed non existimo illud sufficere ulli cenae conclusioni stabiliendae, nisi fieret bellico tormento, quod triginta aut qua II et draginta
362쪽
316 RE NATI DE .s CARTA sdraginta librarum globum caperet, serrum enim non tam facile liquescir. quam plumbum,&praeterea globus istius magnitudinis sicile reperiretur, si modo recideret. Porro ad faciendum hoc experim una exacte, to mentum ita disponendum esset, ut nequiret nisi perpendiculariter deorsum retrocedere; atque ea causa suffodienda esset fovea, illudque ibi pendulum tenendum inter duos annulos sive circulos ferreos, contrapondi rum satis gravium ope. Ex. gr. si tormentum sit AIB, annuli F & G,pla-
num terrae cui innititur D si, um C, contrapondia L L,quae tormientum sustinent ope chordarum I Κ L, ductarum per trochleas Κ Κ, ita ut recedendo a B in C contrapondia ascendere cogantur, quod quidem multo operosius est, quam hombardam explodere. Quantum ad quaestiones tuas, libcnter conabor illis, quoad potero, respondere, ut veniam non Q-luti alias promissi a te eo secilius impetrem. . Primo quod ad causam cur arcus recurrat, advertendum est plurimos poros este in corporibus omnibus visbilibus, & eos quidem non esse vacuos, sed plenos materia quadam valde subtili, quae visum fugit, & citissim:
363쪽
L prs TOLARUM PAR s II. Epist. CVI. ruertissime semper movetur, ita ut per hos poros facillime suat, non siccus
quam aqua fluit per nassae aut corbis in sumine demersi soramina. Hoc autem posito facile est intelligere corpora ea , quae flexa recurrunt, ea esse quorum pori ita mutantur, dum flectuntur, ut baec materia subtilis nequeat eadem qua ante4 facilitate illos pervadere ; unde fit ut contendat illos in pristinum suum statum reducere; idque variis modis potest contingere ; ut si concipiatur poros arcus remissi aeque laxos esse in aditu, atque in exitu, intenses vero fieri angustiores in exitu, certum est materiam subtilem, quae per laxiores partes intrat, contendere ut ex alia angustiore scit. parte effluat. Atque ita si concipiatur poros arcus istius, antequam flecteretur, fuisse rotundos, sed postmodum factos fuisse ellipticos , &partes materiar subtilis, quae illos pervadere debent, etiam rotundas esse, liquet quod dum per eIlipticos istos poros exitum tentant, contendant illos rotundos efficere, & proinde arcum reducere, nam horum unum ab altero pendet, sed si vellem exacte probare hanc materiam subtilem in caeteris corporibus eodem modo reperiri, & tanta velocitate moveri ut possit tam violentum effectum praestare, necesse haberem totam Physicam
Quantum ad Musicos vestros, qui negant ullam esse in semitonis disserentiam , id saciunt vel contradicendi studio, vel quod veritatis investigandae rationem ignorent; sed si coram essemus, auderem recipere me id apud illos rationisus evieturum, nisi saltem auditum durissimum haberent. Notent enim selum modo unam sextam minorem A C, BC, super monochordo aliquo, quam poterunt exactissime , & deinde duas etiam
tertias majores se invicem consequentes, AC, DC,&DC, EC; nam quanquam illae duae tertiae octo semitonos contineant, non minus qtum sexta, tamen certus sum punctum L non fore plane tam prope C quam punctum B; intervallum autem EB est semitonorum disseis
Quantum ad difficultatem, quam proponis ad probandum conse-nantias non pendere ab aeris tremoribus, aurem secundum proportio nes quasdam serientibus, hinc oritur, quod consideres hos tremores,
364쪽
RA NATI DE sc ARTEs' quasi chorda A B ex. m. progrederetur in recta linea a C usque ad deinde vero in recta etiam linea recurreret a D usque ad C, cum contra cogitandum sit illam circulariter moveri circa punctum I, di sic plus temporis non impendere in initio harum vibrationum in loco uno, quam in altero ; & chordam EF quae est ipsi ad unisenum movere aerem paricum illa celeritate, licet trahatur a G versus H eodem instanti quo chorda A B est in puncto. D regressura ad C. Ex celeritate autem, qua t tum aeris corpus commovetur, si ut leves illi ictus, quibus aurem ferit, crebriores sint aut rariores, & proinde senum magis aut minus acutumcmittant, non vero ex tempore, quo chordae AB & E F moveri coeperunt. Quantum ad diversos sonos, qui ex eadem chorda eodem tempore proficiscuntur, aliam eorum causam non novi, nisi eam, quam puro me antehac ad te scripsisse, nempe quod dum chorda A B tota movetur a CVersus D, partes ejus possunt habere aliquos alios motus minus sensibi; Ies, qui offendentes totum aeris corpus commotum praecipuo chordae hujus motu, non possunt non duplicare, aut triplicare, aut quadruplicare , aut quintuplicare percussiones, quibus aurem serit, & sc 8 . I 2'. Is '. I 7' . faciunt. Chod etiam aeris corpori adscribi potest, nimirum quod cum totum ejus corpus certo quodam modo ab hac chordamoVeatur, partes ejus motus suos duplicant aut triplicant, &c. & si quidem ita sit,variae hae rosonantiae multo melius dignosci debent sicco quam pluvio tempore. Sed haud puto horum quicquam dignum esse quod tractatui tuo inseratur; nihilominus facies pro arbitrio tuo,sed rogo te ut nomen meum sileas. Certum est eundem globulum eadem celeritate impulsum debere eistiam eodem modo motum suum continuare, licet una vico stlopeto, alia
vero arcubalista vel funda fuerit impulsus, nisi tamen quatenus pulveris pyrii status differentiam aliquam inducit. Si projiciatur pila perpendiculariter in altum, motus illi hac actione impressus eo desinet momento,
quo incipiet descendere; sed si aliquantulum a Zenith projiciatur, ut
365쪽
ex ca. ab A versus R& descendat secundum lineam BC D,ita ut B C curva sit, C D vero recta, non finietur nisi in puncto C, & si tota linea B C Dcurva sit, humi tantum desinet. Si vero pilam deorsum impellas, motus illi hac actione impressus non desinet, nisi postquam fuerit i terra penitus suppressus, aut ultra centrum ejus longe delata suerit. Pila ab A in C,
& ab A in E projecta duas quidem homogeneas lineas A B C & A D Edescribit; sed non tamen prorsus similes aut ejusdem speciei. Sed cujusmodi sint istae lineae nunquam examinavi. Libenter audiam historiam D. Morini; 8e quandoquidem Galilei librum vidisti, quae rescribe mihi quid contineat, &quasnam existimessuisse illum condemnandi causas. Quae etiam rescribe mihi quis sit titu- his tractatus illius, quem ab Ecclesiastico quodam admotum terrae pro- . bandum conscriptum fuisse ais, si quidem sit impressus, sin vero minus potero forsan auctorem monitis non inutilibusjuvare. Vale.
366쪽
raria rationes ad impedieηdor ne camini fumum in conclaνia mittant. Haria.
V Ariae sunt rationes pro variis stimi causis, quibus impediatur necamini sumum in conclavia evomant; causa autem frequentissima est quod nimis parva aeris quantitas ad implendum locum egressuri fumi subingrediatur. Nam advertendum est vim ignis expellere magnam quantitatem aeris una cum particulis ligneis, quae huic aeri immistae fumum componunt, quemadmodum etiam crassiores ligni hujus partes componunt cineres; cum vero nullum si in universe vacuum, necessecst ut tantundem aeris in conclave de novo subeat, quantum sumi egreditur; quod quidem manifeste cernitur in Alchymistarum sornacibus, in quorum infima parte exstat soramen, per quod ventus impetum faciens ignem jugiter assiat; ventus enim isten in il aliud est, quam Ventus eo loco pulsus, in quem sumus igne emissus subit. Ita ut quando conclave aliquod arcte clausum est, necesse sit ut sumus ex igne emissus in conclave ingrediatur, quia nullus aer praeter eum, qui est in cubiculo, potest ad ignem regredi; huic itaque incomm do mederi solent aperta janua aliqua aut senestra, sed id, quia incommodo etiam non caret, vitari potest faciendo in posteriore sumarii parte aperturas, quae versiis ignem tantum respiciant; imo etiam possunt hae aperturae sub fulcrorum so- cariorum , quibus vulgo utuntur, pedibus abscondi. Ex. gr. si A sit caminus, B unum ex istis fulcris sorariis, Dignis, C erit foramen, quod ex posteriore parte muri aerem deducit versus ignem D, prout hic ignis impellit fumum ab A versus E. Alia sumi causa etiam admodum frequens est, quod ventus aut Sol cami
367쪽
EpIsTOLARυΜ ΡARs II. Epist. CVII. mo incubans sumum intus cohibeat, praesertim venti pluvii, qui, prout in meteoris meis explicui, ex alto deorsum flant; & hoc quidem impediri potest, obtegendo fastigium camini, neque aliam aperturam relinquendo, quam per latera inter asseres in transversum positos, quemadmodum vides ad E; aut etiam versatili quodam instrumento Parisiis, ni fallor, pervulgari. Sed si fastigium camini hujus sit minus altum aliis quibusdam aedificiis,
quae ventum in illum resectant, remedia haec non sussiciunt, nili vel altius attollatur, vel ex istorum aedificiorum parte penitus occlu
Denique deprimendo multum anteriorem camini partem, aut totum sere caminum occludendo laminis aeneis, aut ex alia quapiam materia, quae calefacta eundem cum igne calorem in conclave essiciant, hoc est, caminos in hypocausta convertendo, omnia haec incommoda praecaveri
possunt. Habes omnia, quae de hac materia mihi sub calamum veniunt; neque porro volui in aliud tempus haec differre, propterea quod spectant ad Dominum des Argues, cui vellem me inservire posse; sed puto me nihil hic seribere, quod ille non sciat melius quam ipse ego. Quantum vero ad illos, qui Dioptricae meae figuras reprehendunt, tubi jam superiore septimana rescripsi quid de hoc cogitarem, nempe me locutum fuisse de proportione dupla pag. II & I8. ut discursum istum faciliorem efficerem, proportio enim ista est omnium simplicissima; sed
curasse me ut minor proportio in schemate exprimeretur, ut ostenderem eandem ratiocinationem de quovis proportionum genere esse intelligendam; atque etiam ne ab experientia tam aliena videretur. Sed qui talia
reprehendunt, ostendunt pueriliter esse sibi animum, sed deesse materiam reprehendendi. Nihil pronunciare possum circa tuas de aquarum projectu quaestiones; pendent enim a quibusdam experimentis, quae nunquam seci, &sane mihi non sufficeret Sinensis Regis reditus, si vellem ea omnia sicero, quae vero investigando possent conducere ; deiat esse mihi satis ea facere
quae maxime necessaria fiant, meque meo metiri cothurno.
Nihil adhuc rescripsisti ad me de P. B. nec quid de responsionibus meis ad septimas obiectiones Parisiis sentiant, ex quo illuc perlatae sunt. Mihi modo redduntur literae Domino de Candisthe, sed de perspicillis nihil scribit, nec aliud quicquam praeter invitationem ad Physicam meam vulgandam; intellexi etiam Dominum Digby suisse libertati suae
368쪽
Ad R. P. Mersennum. De Uense ct d stet is hi oris. De vi impulsis. Dissertiitia inter metum
ct celeritatem. De declinatione magnetis.
scio quomodo diem in tuis adscribas, sed superiori hebdomada
unas accepi decimo Febr. datas, hodie vero alias datas primo ejus dem Febr. in quas conjectae fuerant unae a Domino Picot: sunt autem binae hebdomadae quod Dom. a Zuilichem transmisit ad me delineationem hortorum, pro qua tibi gratias ago, sicut etiam Domino Hardy, qui, ut ex tuis intellexi, hujus rei curam absente Domino Picot suscipere dignatus est: Postquam acceperimus alteram illam delineationem, cuius mihi spem facis, habebimus satis. Sed quaesis percontare ab hortulanis Luceburgensis & Regii horti, qui illas delinearunt, quanti illas aestiment, nec a te pictium exigant; nam quamprimum id novero, argentum ad te mittam, aut si Dominus Picotus jam illis pccuniam numeravit, scire velim quantum illi hoc nomine debeam. Aqua per limbum panneum ascendit, prorsus sicut per tubum reto tum ; primo enim pannus iste aqua probe imbuitur, & absque hoc non posset pro filtro adhiberi; partes vero exteriores aquae, qua imbutus est, filis ejus ita se implicant, ut pelliculae speciem, quam aer penetrare nequit, ibi sectant, atque interim consequentes se mutuo interiores fluunt versus pamtem illam panni, quae ins me demissa est, non secus quam in tu . Sed si quaeras qui hoc ipsum fiat in tubo, attendendum est tantum quod cum nullum detur vacuum, motus omnes sunt circulares, hoc est, si corpus aliquod movetur, subit in locum alterius, atque hoc in locum sequentis, & sic d inceps, ita ut ultimum ingrediatur in locum primi, & integer corporum circulus eodem tempore mΟVeatur.Exfr.eum tubus ABC utrinque aqua plenus Diuitiam by Gorale
369쪽
EPIsTOLARUM PAR s II. Epist. CVIII. nus est, facile concipi potest hanc aquam debere effluere per C, considerando nimirum totum circulum A B C D, cujus pars una ABC constat aqua, alia vero CDΑ aere, & cuius partes omnes simul moventur; cum enim sit plus aquae in circuli hujus semisse BCD, quam in altera semisse B A D, debet equidem converti secundum ordinem literarum ABC, potius quam secundum ordinem literarum C B A, atque ita aqua effuit per C. Nam quaelibet aquae gutta ex tubo egressa tendit recta ad E; t tundem autem aeris in ejus locum subit ad perficiendum circulum motus, qui quidem aer ingreditur in partem tubi A B. Sed de panis medulla aut saccharo aliter se res habet, in iis enim aqua ascendit propterea quod partes ejus sunt in perpetuo motu, corumque pori ita sit ni dispositi ut aer ex illis facilius essiuat, quam in illos ingrediatur, & contra aqua facilius ingrediatur quam effuat, prorsus ut spica per brachium ascendit, si arista deorsum in manica ponatur.
Scripta Angli videre non curo. Habui hic per aliquot dies epistolas D. Gessendi, sed nihil sere legi praeter indicem, quem in initio praefixit, ex quo deprehendi illum de nulla materia tractare, quam legere necesse haberem. Puto te olim scripsisse ad me illum habere optimum istud Galilei perspicillum, libenter scirem an sit usque adeo eximium, ut Galileus praedicat, & quales jam ejus ope appareant Saturni sitel
Habeo tibi gratiam pro experimento, quo aer in pneumatico sciopeto condensatus ponderatur. Sed credo aquam esse, quae aeri ita condensato permista, tantopere gravitet, potius quam ipsum aerem. Quantum ad tuinculares pilas, de quibus in alia tua decimo Febr.
data loqueris, prima tua dissicultas est quod pila aliqua majore in minorem incurrente, saepe fiat ut majoris motus sistatur, minor vero satis celeriter postea moveatur. Sed ratio iacilis est, neque omnino pugnat cum iis, quae antehac scripsi; pendet enim ex eo quod neque istae pilae sint persecte durae, neque planum in quo sunt persecte laeve, quae duo
Sit ergo pila B in plano D immota, & in arenam aliquantulum detrusa, & primo adverte pilam A celeriter motam serire illam in puncto I, quod centro ejus sublimius est, unde porro fit ut illam non statim propellat versus E, sed potius in arenam D altius detrudat; atque interea pilarum harum utramqtie introrsum aliquantulum insecti, quod quidem motum pilae A paulatim minuit, donec B compressa inter A & planum D, non secus quam cerasi nux inter duos digitos
370쪽
RENATI DE s CARTE, compressa clim impetu exit, quod quidem magnam illi celeritatem, addit. Deinde vero si Α tortam vim suam deperdit, antequam B possit loco suo exire, partes harum pilarum , quae introrsum inflexae fuerunt in punctis, in quibus se mutuo contigerunt, contendunt se in pristinam suam figuram instar arcus reducere, ita ut impellant A verius H, N B versus E, sed B citius quam Α, quia secilius movetur; si vero B pulsa isterit, antequam A totam vim suam perdiderit, tum pila Α movebitur adhuc versus E, sed tardius, aut vero prorsus quiescet. Certum est cerasi nucem digitis emissam citius moveri, quam digitos, propterea quod oblique ex illis egreditur. At vero quando dicitur tantundem celeritatis inesse debere corpori alterum moventi, quantum alteri imperiit, hoc non intelligitur nisi de motu in linea recta. Sed in hoc nNotio video te non distinguere motum a celeritate, &dissicul-tates tuas hinc oriri ei nam quanquam cerasi nux plus celeritatis habet, quam digiti a quibus impellitur, tamen non habet tantum motus; & si pila A sit quadrupla pilae B, & utra
que simul moveatur, parem quidem ambae celeritatem habent, sed quadruplae inest quadruplo plus motus. Quantum vero ad eorum opinionem, qui putant tanto majorem esse motum , quanto plus temporis in motu imprimendo impenditur , hoc verum non est, nisi quando corpus motum acquirit respectu hujus temporis majorem celeritatem. Si enim. aequali celeritate moveatur, aequalem semper motum habet, a quacunque demum causa motus hic suerit illi impressus; neque vero manu projici potest globulus plumbeus aeque longe atque scio to; nisi saltem altius elevetur, tum enim jactus horizontalis stlopeti minor est, jactu so aut que grad. manuali. Denique impressio, motus, celeritas in uno e demque corpore unum sunt & idem; sed in duobus diversis corporibus motus sive impressio differt a celeritate ; nam si duo haec corpora uno eC-demque temporc idem spatium pervadant, dicuntur quidem eandem