Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

eentius Pontifex, ad quem Chrysostomus confugerat . Litteras enim dedit cum ad Chrysostomum , tum ad Theophilum , ab que utrique significavit se damnare quidem tamquam iniustam sententiam latam in synodo ad Quercum ; at non propterea Sevelle ab alterutrius communione Seiungere , donec Synodus cogeretur , qua lis concordi Ecclesiae auctoritate finiri possit . Sed quid , ait Pontifex , aberaus ista in praeo senti faciemus t necessaria est cognitio synodi .... haec enim sola est , quae huiusmodi tempestatum motus Sedare POSsit . . .

Omnia , quae nunc ad Adelium probationem conturbata sunt, parabuntur . Sustineamus igitur aliquantisper , ct villo patientiae muniti eunera auxilio Dei nostri restituendarase speremus . Sic Ecclesia solet in his circumstantiis unitatis vinculum cum iuria hus aequitatis , ac Veritatis componere . Hac sane ratione successu temporis etiam absque convocatione synodi res compositae

fuerunt. Nam post Obitum Chrysostomi, V ac

122쪽

ae Theophili , Alexander primum nomen Chrysostomi diptychis reddidit ; deinde Atticus , qui Patriarchatum Constantinopoli. tanum post intrusum Arsacium obtinuerat ἰidem praestitit monitus a Theodosio iuniore , ut pacis bonum omnibus anteponeret ἰmaxime cum nihil aliud ageretur, quam ut desunm viri nomen inscriberet . Idem vero Atticus impulit Cyrillum Alexandri. num Τheophili nepotem , ic successorem . qui primum eius partes tuebatur , ut e diptychis Arsacii nomen expungeret, eiu que loco nomen Chrysostomi subrogaret; ac ita demum Ecclesiis reddita pax fuit. V. NOTIssIΜUΜ pariter est , qua animi moderatione se gesserit ob pacis amorem Cyrillus in caussa Nestorii , quae acerrimum inter orientales , & occidentales episcopos dissidium peperit . Qua quidem in re , cum maxima extiterint huius , de qua loquimur , moderationis exempla , iuvabit paulisper in hac immorari . Iam

exploratum est ex univerSa rerum gestarum

123쪽

historIa illud familiare haeresibus esse , ut

vocabulis ac formulis utantur , quae Videntur ad catholicam doctrinam accedere . Horrent enim es ipsae catholicorum era Crationem , quam ut declinent , cathol cismum redolere nituntur. Conantur praeterea vindices verae fidei in suspicionem vocare ; cumque passim Videantur oppugnatores errorum in aliud extremum inclis dere , Consueverunt Semper haeresum p troni , ut invidiam catholicis crearent . oppositi erroris notam adversariis suis imis pingere . Hac enim agendi ratione catholicorum fama in discrimen adducitur saugetur obscuritas ι fideli populo illuditur inani quodam haeresis simulacro ; malus

errcr specie defendendae veritatis obtegiatur 3 scinduntur fideles in varias partes. ac studia partium foventur , ad interim haeresis propagatur , ac crescit . Tot pene sunt in ecclesiastica historia huius rei monumenta, quot haereses extiterunt . Iam nuper vidimus hanc artem adhibitam ab Aria

124쪽

nismi notam inurerent , maximam episcoporum multitudinem fraudulenter ad se eo titulo pertraxerunt . Idem quoque contigit in caussa Nestorii . Vix palam facto Nestorii errore de duplici in Christo persona , iecit in ipsum XII. anathemathismos S. Cyrillus episcopus Alexandrinus. Orienis tales episcopi, inter quos eminebat Ioannes Antiochenus , Nestorii personae favebant , licet ipsius impietatem exsecrarentur . Vix lectis Cyrilli capitulis magnum incendium exarsit . Impacta est Cyrillo oppositi e

roris Suspicio , quae Nestorianorum artibus inter orientales percrebuit . Id visum est etiam Ioanni , caeterisque episcopis suis , qui in Cyrilli capitulis ita unitatem personae in Christo adstrui putabant , ut una natura in eodem poneretur , ac ita denuo excitaretur haeresis Apollinaris , qui non ita pridem duarum in Christo naturarum permixtionem docuerat . Hinc ex utraque parte dissidia , suspiciones , accusatione.

125쪽

in se invicem factae sunt . Nestorianismus orientalibus , Apollinarismus occidentalibus imputabatur . Cum essent utrique catholici , ut animadvertit Agobardus episcopus Lugdunensis , utrique putabant se adversuS haereticos agere . Pro veritate fidei pugnahat S. Cyrillus , M adversus ipsum pro eiusdem fidei veritate motus ab aliis episcopis scripserat Theodoretus . Catholici adversus catholicos velut haeretici adversus haereticos disceptabant. VI. UT res componeretur , coacta est Ephesi synodus episcoporum . Sed nova

inde mala orta sunt , unde remedium eX-pectari debuisset. Illuc appulerat Cyrillus

cum Suis numero 2 o. episcopis r seditinerum dissicultate moram passus Ioannes Antiochenus cum Orientalibus nondum per- Venire potuerat: monuit ipse synodum se adventurum paucos pOSt dies , Oravitque , ut nihil interea decerneretur . Sed iam SuSpiciones animos occupaverant . Cogitur synodus ; Nestorii error soleami decreto

126쪽

proscribitur . ac Sancti Cyrilli anathema.

thismi Patrum auctoritate probantur ; cum que Nestorius iam declarasset se irritum habere . quidquid egisset synodus , non expectatis ex oriente episcopis , conciliari iudicio e sede sua deiectus fuit. Advenit post duos dies Ioannes cum suis , Cumque invenisset totum peractum esse , non expectato ipsius adventu , mirum in modum excanduit . Hinc dissidia aucta sunt . mutuis erroris suspicionibus auctis . Nam Ioannes synodum Sc ipse coegit , deposuitque Cyrillum , atque episcopum Ephe- sinum ; ac se separavit a communione aliorum episcoporum , quamdiu non dis xissent anathema capitulis Cyrillianis , quorum approbatione probatum a synodo fuisse errorem Apollinaris existimabat ; atque haec omnia iteravit ad sua reVerSus indicto episcoporum numero plurium Concilio . Sic magis crevit confusio , ac divi εionis periculum .

127쪽

VII. UT huic obviam iret Theodosius

Iunior , consilium Suscepit christiano Principe vere dignum . Adscivit Viros prudentia , moderatione animi , ac pacis amore praestantes , iisque demandavit, ut modum inquirerent , quo lis finiri posset, ac ita pax Ecclesiae restitui . Inter sel εχs viros eminuit Maximianus Patriarcha Constantinopolitanus , qui Nestorio suffectus suerat . In id ergo illustrium virorum animi intenti s multa diu cogitata ; ac tandem ea ratio caeteris praelata est, quae quovis tempore restituendae episcoporum concordiae aptissima fuit . Sepositis scilicet incidentibus quaestionibus , summa fidei prae oculis habita est . Hinc decretum , silentio praetereundos esse anathemathis mos Cyrilli , qui malam orientalibus suspicio nem ingesserant , ac simul eorum probationem a synodo faciam ; idque petendum ab occidentalibus , ut pro bono paciS as-

Sentirentur e exigendum vero ab orientalibus , ut propriam sdem exponerent , ac

128쪽

ι Nestorium, eiusque impiam doctrinam dam , narent . Res felicissimum exitum habuit .

, Nihil actum de Cyrilli capitulis , dum pax, tractaretur . Edidit Ioannes fidei prosesina Sionem , qua tam Νestorii , quam Apoli, linaris haeresis ex aequo condemnaretur , .. eamque ad se missam libentissime Cyrillusu probavit . His vero peractis gavisi mutuo , - fiunt catholici antistites , quod in fidei, doctrina egregie convenirent , cum anteai. a se longe distare opinarentur . Hinc disissipatis suspicionibus sinita lis suit, ae inita episcoporum concordia , quae vel diu disi lata , Vel nunquam fortasse sancita suisset: si delegati viri Cyrilli capitulis , vel auctoritati synodi institissent. Non desuerunt quidem , ut accepimus ex Liberato , qui ardentiori quam par est animi Zelo com moti . Ioannem Antiochenum carpere non dubitabant . quod nimis facile cessisset , neque a Cyrillo petiisset ipsius capitulorum

condemnationem ; quemadmodum etiam ex

occidentalibus intemperantiores quidam Cyrillo

129쪽

fillo obtrectabant , quod suorum capita lorum subscriptionem a Ioanne prius non postulasset , quam cum illo pacem iniret . Sed hoc hominum genus pugnare quidem Valet pro veritate; sed paci conciliandae ineptissimum est . Hoc enim ossicium non tam animi ardorem pro veritate tuenda quam pacatissimam animam , ac iudicii moderationem , maximamque rerum diScretionem , ac prudentiam postulat : quae sane dona paucorum hominum sunt, cum Ionge facilius sit in aciem deScendere , cum hostibus congredi , eosque eXpugnare, quam litem componere , animosque lenire , ac rationem detegere , qua sine detrimento Veritatis modus ponatur litibus , ac dissidentes partes ad concordiam revocentur. Id obtinuit Maximianus Patriarcha , Omnia. que ipsius dexteritate ac prudentia brevi composita sunt. Siquidem pacatis animis , 8c caussa sinita potuit successu temporis Cyrillus anathemathismos suos ab omni

labe purgare. Quo factum est, ut paulatim

fidem

130쪽

fideles omnes Se capitula S. Cyrilli , &eorum elogium a synodo Ephesina latum libenter admiserint 3 nullaque super his controversia , aut suspicio demum remam gerit . Hunc fructum patientia peperit . Quare & Sixtus III. Pontifex sibi post pacem initam gratulatus est nihil se in hoc negotio egisse praecoquum , sed tulisse patientissime discordias , ac dissidentes fratres , certo Sperans fore , ut exitus dein monstraret non ita agendum esse cum ipsis , quasi spinae essent ab agro D mini evellendae , sed potius ut vinea pretiosa , quam conservari opus esset . Utinam haec Patrum dicta omnium memtibus infigerentur lVIII. HisCE quoque temporibus ins renda est Semipelagianorum historia . De hac aliqua diximus cap. 3. , ubi de tolerantia errorum agebamus . Hic addere Iubet , quae personarum tolerantiam Prinpius respiciunt . Quamvis enim Ecclesia per os Doctorum suorum , atque Pontia ficum

SEARCH

MENU NAVIGATION