Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

si cum Semipelagianam haeresim ubique rein selleret , eiusque virus fidelium oculis , ut ab eo caverent , exponeret , diutissime tamen errantes filios charitatis affectu complexa est . Hanc moderationem Augustinus servavit . Mihi videor , inquit lib. de praedest. Santa cap. I. , fratres eo modo ease tractanus , quo tractavit Ap stolus . quibus ait : ct siquid aliter ampitis , hoe quoque vobis Deus revelabit. Errorem quidem acerrime redarguebat , sed errantes fraterno charitatis Vinculo tracta. hat . mpendamus , ait , ras dilectionis eorum , ministeriumque sermonas . Hoc scilicet , ut si fieri possit , ab errore revocentur ; illum vero , ne scindamus Ecclesiam . Eamdem regulam statuit S. Prosper , cum adversus eosdem ostende. ret , eos ct sana obiicere re recta impu gnare , ct prava defentire peremptorum armis bellum intestinum moventes ; haetctamen non Obstabant , quominus haec do Personis adderet et quorum dum adhue nos

132쪽

sunt a fraterna societate divisi , toleranda magis est intentis , quam desperanda cor rectio . Eadem regula invenitur in epistola synodica episcoporum Sardiniae, in qua dicitur e tenentes veram sitim exhibete fratribus aliter sentientibus e haritatem . Quae quidem charitas impensa suit diuti,fimernam licet Ecclesia per centum Sc amplius annos sideles suos instruere non desineret, veramque doetrinam adversus serpentes eris roreS proponeret atque ad ipsius dese aionem excitaret episcopos , & negligentes argueret, personis tamen errantibus semper pepercit ; nec nisi post obitum celebrio Tum haeresis auctorum finita lis fuit in synodo Arausicana . Ex quo intelligere quisque potest veram, quam Semper tenuit Ecclesia , Sc veritatis tuendae , Sc unitatis servandae rationem , a qua tantopere

abhorrent plerique Theologorum , qui nihil magis in deliciis habere videntur , quam veritatis tuendae titulo errantes fratres luis dibrio exponere , ac si per ipsos staret ,

133쪽

e s u EccleSiae matris cos eiicere . Quod sane censilium unde profluat , inquirere longum eascῖ ; lnec proposito noStro neceSSarium . Id .unum noSse sussiciat illud abesse longissime a christianae religionis indole , ac Spiritu . IX. SED Omnia , quae Sex Priorum saeculorum Ecclesiae historia suppeditat,

exempla referre non Vacat . Haec conis cludam narratione schismatis Acaciant,

quod prope saeculi quinti sinem erupit,

nec desiit nisi saeculo sexto , anno scilicet 3 ao. Eo tempore incepit hoc schisma, quo Eutychiana haeresis iam a synodo Cabchedonensi proscripta litibus orientales Ecclesias impleverat . Siquidem in Ecclesia Constantinopolitana Gennadio successerat Acacius , qui multas tragoedias in oriente excitavit . Nam Petrum Mongum , quem prius velut haereticum fuerat merito insectatus, in communionem suam recepit , Ain sedem Alexandrinam a Zenone Impera tore restitui curavit. Id aegre tulit Romanus

134쪽

pontifex . noluitque cum Petro communi, .nem habere . Immo communionem suam etiam Acacio denegavit , eumque e sede deposuit in synodo . Hanc depositionem tamquam illegitimam respuerunt orientales. Hinc proprie schisma ortum est . NRm Romani Pontifices eam tueri volentes non solum Acacium a communione eccleSiastica segregarunt , Sed quotquot cum Acacio communicabant , scilicet maximam Ecclesiae partem , ac prae caeteris sanctos Viros

Sabam , Theodorum , Danielem Stilitam. Eliam Hierosolymitanum , aliosque . Quod

durum , ac formidandum visum est Τillein montio tom. XVI. hist. Ecclesiast. Nec a Ium Acacii personae hellum motum est a Romanis , sed etiam ipsius memoriae . Exugebant enim ab orientalibus , ut eius nomen e diptychis raderetur ; nec nisi

su, hac conditione communionem Suam

exhibebant . Immo longius progressi sunt ἔnam e diptychis non unius Acacii nomen deleri volebant, sed eorum etiam omnium II nom,

135쪽

nomina , qui dum Viverent , cum A caelo unitatis vinculo coniuncti suerunt . Hi ne anathema iussum est dari viris sanctitate illustribus , quorum memoria in benedi. Elione erat apud orientales . His conditio. nibus inhaeserunt firmissime per 36. , di amplius annos quatuor Romani Pontifices ,

nec unquam se removeri passi sunt vel quorumdam episcoporum precihus , vel tot malorum praesentia , quae ab eo schismate producebantur . Unus Romanorum episco. porum Anastasius II. a praedecessorum suorum duritie recedere visus est , pa

cemque Ecclesiae attulisset , nisi mors intempestive eum sustulisset . Sed ob ea quae gesserat ad pacem ineundam a ple risque habitus est tamquam Praevaricator, eiusque mors credita suit , ut poena prae varicationis . Hinc post ipsius obitum ite rum ad duritiem reversum est . Quae sane durities gravissima mala in oriente peperit inam & cpllidis haereticis occasionem Me

viendi praebuit ; & catholicos viros qui

136쪽

tamquam excommunicati habebantur imnumeris periculis exposuit , quibus alios ad tempus , alies omnino cessisse noviis mus . Horum malorum praesentia commoti orientales episcopi , cum flectere Roma norum animos non possent , ob unitatis, ac pacis studium propositis conditionibus acquieverunt, nec solius Acacii , sed ali

rum etiam episcoporum nomen , ac mem riam expunxerunt . Non desuerunt tamen

aliquae orientis Ecclesiae , quibus id nimis durum videbatur , quaeque propterea in

damnationem episcoporum suorum consen tire noluerunt . Quarum constantiam cum frangere non posset Hormisdas Pontifex , rem totam aliis componendam commisit .X. ITA res gesta fuit . Sed utrum agendi ratio , quam Pontifices tenuerunt, Ecclesiae Christi spiritui congrueret , dissicile non est iudicare . Id primum colligi potest ex insignioribus illius aetatis episcopis , qui mitiorem animum in Romanis Pontificibus desiderarunt . Avitus enim H a Archi

137쪽

Archiepiscopus Viennensis , qui cum Romanis episcopis in ea caussa iunctus erat, rem magis Studio partium tribuebat , quam Veritatis , neque probabat ex utra. que parte de unius viri nomine tantas excitari tragoedias. Euphremius item PD triarcha Constantinopolitanus vir sanctitate celebris duas ad Gelasium Papam epistolas dedit, ut eum flecteret ad lenitatem , Mindulgentiam , quamvis ab eo non habuerit , nisi durissimas responsiones , quibus factum est , ut passim ab orientalibus lRomanorum superbia argueretur , neque a Gelasio pacem amari crederetur . Rursus, ut diximus , Anastasius II. Gelasii successor satis ostendit se praedecessorum suorum duritiem nequaquam probare . Nam ipse istam ineundae pacis aperuit missis Constantinopolim legatis , atque ad . Impera torem humanissimis litteris , quibus eum ad promovendam Ecclesiarum concordiam excitabat . Oravit quidem vehementer ,

ut e diptychis deleretur nomen Acacii, qui

138쪽

siat

qui iustas praebuerat querelarum eaussas hac prima suerat schismatis occasio ; idque petiit , ut irritatos animos adversus ipsum ad concordiam componeret ; sed nihil prorsus de aliorum Episcoporum nomine, qui cum Acacio communicaverant , Solliacitus fuit ; immo , teste Anastasio Bibliothecario, paratissimus erat etiam nomen Acacii restituere , ubi alia ratione pax orientalium cum Ecclesia Romana iniri non potuisset . Sed opus feliciter inceptum mors, ut innuimus , interrupit . Successerunt deinde Symmachus , M Hormisdas , qui non Anastasii , sed Gelasii vestigia sectati rem denuo in summo discrimine posuerunt. Iam Orientales beatae memoriast nomina SS. Euphremii , ac Μacedonii in sacris diptychis reposuerant , e quibus odio catholicae fidei abraserant Eutychiani. Poscebant prudentiae leges , ne Hormisdas insisteret abrasioni petendae nominum tam carae recordationis , quae nuper fuerant

restituta . Id fieri non poterat absque pe-ii 3 riculis

139쪽

riculo seditionis, populique tumultus . Ilicie ut ab ea conditione recederet HormisdaS , enixe petiit Iustinus Augustus . Sed flecti non potuit Pontificis animus . Institit proposito pertinacissime . Is se multum conis cedere dixit , si sola nominum abrasione contentus personarum etiam damnationem ab iis non postularet . Tantam animi saevitiam doluit Orientalis Ecclesia ; sed pacis amore ducta satius duxit sanctorum suorum nomina e diptychis dimittere , quam utramque Ecclesiam perpetua diu, εicne seiungere a XI. SE iam supra animadverti in hanc rem omnes orientis Ecclesias minime CCnsensisse . Quaedam enim earum tam gravem iniuriam fieri memoriae sanctorum suorum passae non sunt . IIine restiterunt Romanorum supercilio , eorumque condi. tiones admittere recusarunt . Ut in has vi , ac poenis animadverteret Augustus .

instabat Ilormisdas . Sed longe melius Iustinus , quam Pontifex Ecclesiao spiritum intel-

140쪽

intellexerat . Tantum abfuit , ut votis Pontificis annueret , ut potius ad ipsum litteras dederit par Comitem Iustinianum , quibus eum hortatus est , ut diuturnae liti sinem demum imponeret , ac solius nominis Acacit abrasione contentus de cae teris non inquireret , ac ita pacem Ecclesiae restitueret . Oro , inquit , de caeterorum nominibus quaestione Sopita , usredimatis plebem de Sanguine , quam Deus

noster regendam commisit ἰ ac nou perse.

eutionibus , cruore , sed patientia Si cerdotali populum Domino nostro cones. lietis , ne dum volumus animas Iucrari , ct corpora multorum perdamus . ct an mas . Atque antea ad eumdem Pontificem scripserat Imperator Anastasius , nimis si rum sibi νideri mortuorum eaussa ab G clesiae 3inu viventes expellere , maxime eum id fieri non posset absque mulionum

excidio . Quanto melius iudicabant laicia. partium studio liberi , quam in propria caussa summi Ecclesiae Pastores t Sed ab

SEARCH

MENU NAVIGATION