Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

Quo argumento potissimum utebantur orie tales episcopi , ut eos redarguerent , qui ob eam controversiam ad schisma defecerant . Atque idciu egerunt Romani Pontifices . Quare Sc Pelagius I. claras , ac nitidas fidei professiones ad Regem Galliarum dedit , ut Omncs SuspicioneS averteret Sc ut schismatici, cum intelligerent de fide non agi, ad unitatem redirent. Adoanandum , inquiebat Pontifex , animum, Mestrum , vel omnium fratrum , ct coepi-όcoporum nOStrorum in Galliae regionibus consistentium . Pro schismaticis Vero , ut hcc , inquit , satisfactione suscepta ad uniatatem redeant . Nihil scilicet non tenta. tum , ut remotis ambagibus , ac solutis difficultatibus dissentientes in Ecclesiae unutate manerent . Vel egreSsi ad unitatem sese restituerent . His exprobabatur eorum crimen , quod se ab Ecclesiae communione

seiunxerint . Nihil de proscriptione capitu. lorum ; nihil de auctoritate synodi quintae adversus ipsos obiectum est . Id unum

152쪽

obiectum , quod nulla excusatione te poterat , quod unitatis vinculum dissolve rint . Pro iis autem , qui unitatem Sese vabant , nihil non indultum est . Permis- .sum , ut quilibet de tribus capitulis , ac de quinta synodo , prout vellet , Sentiret . Licet , ait Pelagius I. , in Sensu suo abundantes intra materna tamen positi viscera a nobis repellendi non sunt , donec apud eos ratione duce rei νeritas clareat . Cum

in tuto esset fides , quidquid super hac

re disputabatur , velut superfluum Sc inutile censuit Pelagius II. Ilinc Sc Gregorius Magnus aiebat talem scissuram pro nullare faciam esse . Sic omni quaestione de tribus capitulis , ac de synodo quinta sopita dissidentium pugna deferbuit , ae paulatim animi ad Veritatem compositi , donec successu temporis omnium Ecclesiarum unanimitate in sexto generali Comcilio probata demum suerit quinta Syn dus , ac confirmata trium capitulorum

proscriptio . Quamquam haec proscriptio

153쪽

eum non respiciat fidem , sed iacti quaestionem , non impedit , quominus ut olim ,εic etiam mcdo impune quis possit vel epistolam Ibae , vel scripta Theodoreti ab erroris imputatione defendere . Ex quihus

omnihus liquet, quam reprehensionem me reantur , qui postrema hac aetate tot

tragoedias excitant in Ecclesia Dei non εine ingenti ipsius Ecclesiae , ac Reipublicae perturbatione ob quaedam formularia , vel quasdam ambiguas , & inutiles Pontificum Bullas , quamvis hae vel εola facta respiciant , vel certum loquendi m dum , iurene an iniuria proscriptum, certe nihil attinentem ad fidei substantiam . V. EAMDEM Oeconomiam , qu)m in quaestione de tribus capitulis , adhibuit

etiam Ecclesia in controversia octavo sa culo exorta ob canonem editum circa culintum imaginum a Septima synodo generali, quae secunda Nicaena appellatur . Notior cuique res est , quam ut in illa diutius immorer . Definierat inter plura adversus

154쪽

Icon clastas septima synodus tribuendam esse imaginibus honorariam adorationem .

IIaec loquendi ratio cum aliis quibusdam formulis displicuit Gallicanae Ecclesiae ,

quae propterea in synodo Francosordiensi congregata septimam synodum , eiusque definitionem proscripsit , contempsit , condemnavit . Id egit etiam Carolus Magnus quatuor famosis libris , qui Carolini v cantur , Se in quibus quae gesta erant a septima synodo pro adorandis imaginibus , abiicit , ac despicit, tamquam noνitates , stultiloquia . deliramenta, errores, ct purgamenta. Hic nempe agitur de re gravissima ἔde cultu nempe imaginum sancito Adversus haereticos, atque a Synodo generali sancito, quam Ecclesia orientalis amplexa suerat ,& maxima pars occidentis cum Hadriano Romano episcopo , qui eamdem synodum auctoritate sua confirmavit , eiusque acta in linguam latinam versa misit in Gallias . Quid sane in hac caussa egissent ardentes aetatis nostrae Τheologi Iam continuo

155쪽

eonclamassem Galliarum episcopos temer rios eSSe , SuperboS , refractarios , haeretiis eos . Septima synodus generalis est . Α cessit eidem summi Pontificis confirmatio .

Caussa igitur sinita est. Hinc qui repugnat, expellendus ab Ecclesia , sicut ethnicus , Scpublicanus . Nihil ultra inquirendum . Non disquisitio , sed obedientia exigenda ; nec resea Elarii audiendi . sed castigandi . Urgenda au Storitas , non instituendum ex men . Vel leviter dubitare de synodo Oecumenica piaculum est nulla expiatione luendum . Ita sane plerique dixissent , ac ita sertasse perpetuo schismati occasionem dedissent . VI. SED longe aliter se gessit Ecclesia , quae veritatis iura cum paeis , &unitatis studio, patientia , ac longanimitate Semper componere studuit . Hadrianus Pomtisex septimae synodi de sensionem suscepit. Fecerunt , inquit, recyae fidei confessionem , ct ideo ipsam synodum suscepimus . En

veritatis iura . Sed quid egit pro pacis

156쪽

umore t Non institit adversus Galliarvinepiscopos auctoritate synodi . Errorem , eiusque originem indagare sategit . Nicaenam synodum cum Francosordiensi conis tulit , utramque discussit , examinavit, Munius des nitionem comparavit cum d cretis alterius , Gallisque ostendit eos in Tran. eo ordiensi eamdem prorsus doctrinam da imaginum cultu Statuisse , quam Nicaeni Patres sanciverant ; ac ideo oportere aliquam esse aequivocationem , qua seret , ut iis Nicaenae synodi desinitio non proharetur . Quae sane aequivocatio Orta suerat ex mala interpretatione Nicaeni canonis in' Gallias .missa ; ex qua suspicati sunt Galli Nicaenam synodum adorationem latriae ,

quae soli Deo debetur , imaginthus de re. visse , eosque pereulisse anathemate , qui

aliter sentirent, Cum autem praeterea intellexisset Hadrianus displicere callis quo9dam ritus , quibus imaginum cultus apud

Graecos de more gentis constabat , accuratissime separavit , quae dogmatis erant,

157쪽

ab iis quae puram disciplinam respiciebant tGraecorum ritus a superstitione liberare studuit , sed non coegit Galliarum episco-POS , ut eos admitterent , cum alia apud ipsos disciplina vigeret , nec Solerent eo tempore ritibus illis , qui in usu erant apud Graecos , uti Galli , nisi in adoratione latriae soli Deo exhibenda . Sic facta dogmatis, ac disciplinae separatione curavit Pontifex , ut una es sci omnium fidei do. ctrina adversus haereticos. Quod sane optimum exitum habuit pro unitate servanda. VII. INTEREA dum controversia ser. veret , abstinuit Pontifex ab urgenda auctoritate septimae synodi generalis . Quod imitati sunt etiam eius successores r immo liberalius egerunt . Nam in epistolis ad Gallos conscriptis sex priorum Conciliorum mentione contenti nihil de septima synodo dixerunt . Quod per integrum saeculum accurate Servarunt quotiescumque ad Galliarum episcopos scriberent . Id actum esta Nicolao I. , & ab Hadriano II. , cuius

158쪽

aetate habita fuit octava synodus generalis , quae diuturnae controversiae finem imposuit. Sed usque ad ea tempora nomen septimae synodi tacchatur , ut liquet ex epistola Hadriani II. ad Carolum Calvum , Sc ex synodo Romana habita post octavum Concilium generale , ubi sex tantum uni. versalium Conciliorum fit mentio i immo in canone , in quo agebatur de eodem hoc argumento , scilicet de imaginum cultu , ne Verbum quidem habitum est de Nicaena synodo . Quae sana conniventia modum excedere videri posset , nisi alte in axum Patrum nostrorum mentibus sui set , salva fidei substantia , omnia tolerari magis oportere , quam schismati praebere

occasionem , ut Saepius animadvertimus .

VIII. SED huius moderationis ' exemis plum , ac pacis studium etiam Galli secuti sunt. Nam Rex Galliarum legatis suis enixe

Commendavit, ut pacem cum aliter sentiem tibus servarent , ut quaestionem agentes cum Hadriano Pontifice modeate , ac p tienter

159쪽

tknter cum eo disputationem haberent , ita ut paulatim perbis eius quasi obsequendo , fragis quam aperte resistendo ad mensuram , quae in habendis imaginibus tenenda est , eum deducere Valerent. Cum vero IIadrianus

Pontifex , qui iam refutaverat scripta Cainroli Magni , ut septimam Synodum tuere tur , morte defunctus est , Caresus Magnus tam longe abfuit , ut de eius fide , ac salute suspicionem haberet , ut potius declaraverit se nullam dubitationem habere heatam illius animam in requie esse . Hinc& a suis episcopis preces pro illius anima offerri voluit , alque ad aliarum Ecclesiarum episcopos , ut idem facerent , Iaragissimas eleemosynas transmisit , ipsemet vero perenne Hadriani memoriae monumenis tum erexit , quo illius doctrina , ac virtutes mirifico commendantur . Sic ex utra. que parte unitas servata suit . Quo factum eSt, ut eo ipso tempore , quo controversia acriter agitabatur , in vinculo unitatis una omnium sides permanserit , ac ita omnes

160쪽

Ecclesiae mutuo Gedere iunctae adversus Iconociastas pugnaverint , seposita prorsus ex utraque parte quaestione de Synodo septima , eiusque desia tione , quae varias inter Datres sententias pepererat . SuccesSaVero temporis ex eadem agendi ratione proiluxit , ut sedatis animis una facta sit omnium sententia etiam in iis , in quibus tam acriter disceptatum fuerat . Evanuit enim paulatim superstitionis suspicio, quam primum ingesserant ritus Graecorum pro colendis imaginibus , ac ita non solum in dogmate , sed etiam in disciplina omnium Conspirarunt sententiae . Quo contigit , ut post octavam synodum generalem , quae denuo latum iudicium fuit de imaginum cultu , Omnium consensu agnita demum suerit auctoritas synodi septimae Decuni nicae . Utinam haec prudens Ecclesiae Christi oeconomia pro controversiis finiendis ab omnibus observaretur lIX. EssET modo dicendum de Graciscorum schismate , quod us extingueret .

tanto

SEARCH

MENU NAVIGATION