장음표시 사용
141쪽
lnceptis recedere noluit Hormisdas; cumque intelligeret se nihil proficere posse , quod illae orientis Ecclesiae conditiones ab ipso
Propositas respuerent 3 nec Augustus EC-clesiarum concordiae studens votis suis annuere vellet , alio se convertit , remque totam pro arbitrio componendam dimisit Epiphanio Patriarchae Constantinopolitano, qui prout suadebat unitatis amor , mi tiora consilia secutus, ut unius Acacii nomen deleretur , expetiit , ac ita orientalem Ecclesiam cum occidentali amico foedere
XII. Cui quidem unioni cum uni versa Ecclesia plauserit , satis exitus comprobavit ipsius indolem , ac spiritum Sumagis hac in caussa prodidisse in oriente , quam in Romanis episcopis . Quod & p steriorum saeculorum iudicium suit , immo vel ipsius Ecclesiae Romanae . Haec enim postea quidquid gestum hac in re suerat a Praesulibus suis, consideravit quasi factum non esset ; nec Solum permisit ea . de
142쪽
quibus lis erat , nomina epiSeoporum iterum in diptychis Ecclesiae orientalis inscribi , sed etiam suis Beatorum fastis inseruit, ac iis honorem , ac cultum exhibuit , quorum , dum viverent , comm nionem Pontisces Romani rei iecerant. Quo satis comprobatum est ipsius iudicio in ea caussa modum Pontifices excessisse . Quod etiam ingenue confitentur Oculatiores rerum ecclesiasticarum Scriptores , ut inter caeoteros Racinius , ac Tillemontius vir sane mitissimi ingenii , summaeque moderationis .
143쪽
Ostenditur eumdem fuisse Ecclesiae spiritum etiam posterioribua saeculis .
I. Ex monumentis , quae ex Sex prio
ribus Ecclesiae saeculis in religione purioribus hausimus , Satis ConStare suto , quae sit Ecclesie e Christi indoles ac spis ritus in tolerandis erra tibus filiis , ac unitatis vinculo conservando . Quare superfluum videri potest in huius rei confirmationem alia subiungere . At iuvabit quaedam etiam excerpere ex posteriori E clesiae aetate', ut qui fortasse a vetuSti ribus non moventur , vicinioribus saltem exemplis tangantur . EXcurram tamen per singula brevissime , ne nimis excrescat Oratio , atque praecipua seligam ex multis, quae facere ad rem possent . Ac primo quidem silentio non praeteribo notissimam de tribus capitulis controversiam , quae
144쪽
saeculo VI. exorta diu , multumque Ε, clesiam exagitavit , duravitque toto pene eaeculo septimo. Eius ortum ac progressum neminem arbitror ignorare . Quare vix aliqua attingam huius historiae , magis necessaria tantum dicturus , quae institutum nostrum respiciunt. Synodus Calchedone sis haeresim Eutychetis proscripserat. At in
ea synodo Theodoreti Cyri episcopi fides laudata suerat , 8c Ibae Edesseni episcopi epistola ad Marim Persam perlecta . Mapprobata ; quae quidem Theodoreti , de
Ibae scripta tamquam Nestoriana labe imsecta Eutychiaui traduxerant s atque ut talia proscripta poStea suerunt a quinta synodo generali , quae fuit Constantinois Politana II. , una cum scriptis Theodori Mopsuestent episcopi . Haec est solemnis trium capitulprum proscriptio quae tot tantosque motus in Ecclesia excitavit. Nam orientalis Ecclesia , Sc maxima pars occidentis cum Romano Pontifice Oecumenicae synodi auctoritatem tuebatur, ac ideo pro
145쪽
viribus sustinebat trium capitulorum conisdemnationem. Sed ex adverso stabant multarum Ecclesiarum episcopi , qui cum ferro non possent ea decisione synodi V. labe- sectari auctoritatem, ac vim synodi CalchedonenSiS , Synodum V. , eiusque de trium capitulorum proscriptione decretum reiicie hant . Atque hi rursus in duas classes distingui possunt . Nam quidam , ut episcopi Istriae , Hiberniae , Sc aliqui ex
Africa ea de caussa schisma secerunt . Alii Vero ut episcopi Hispaniarum , A Galliarum, ac magna pars Africae, licet synodum V. reSPuerent , in unitate tamen cum aliis Ecclesiis aliter sentientibus permanebant . De schismaticis non loquor , qui schismatis crimine damnationis sententiam in seipsos protulerunt , cum nulla esse possit dissolvendae unitatis legitima ratio . Loquor de iis , qui in unitate perstantes quintam synodum admittere recusabant , quod per eam laedi auctoritatem synodi Calchedonensis existimarent , ac ideo se cogi cre
146쪽
derent ad trium capitulorum defensionem suscipiendam . /II. IAM vero in hac caussa videtis agi de auctoritate synodi generalis , ac propterea de suprema auctoritate Ecclesiae. Rursus agebatur de synodo , quam ut Oecumenicam noverat , & amplexa suerat maxima pars Ecclesiarum. Et resistebat minor episcoporum numerus . Nec deerant muis tuae in caussa fidei accusationes . Nam qui pro capitulis pugnabant , Eutychiani erroris labem in adversariis suspicabantur . Contra Nestorianismi nota inurebatur capitulorum vindicibus , ae patronis . Sed iam qua ratione Ecclesia se gesserit in hac caussa , videamus . Non dissiteor aliquos ex uir que parte suisse, qui modum excesserint, ut ex una parte Theodorus monachus ,
postea episcopus Caesariensis , qui religi nis , ac fidei titulo Iustinianum Augustum impulit , ut exilio , aliisque poenis in eapitulorum defensores animadverteret ἔ ex altera vero FRcundus , qui se mirari dice. hat s
147쪽
hat, quod hostes capitulorum cum eorum vindicibus communionem Servare vellent . Nos sibi commutii re compellunt , Permanentes in ea sententia , qua non Solum anathema epistolae Ibae non dicimus , aedetiam negamus esse dicendum , ut ipse loquitur lib. II. cap. 3. Sed his paucis exceptis caeteri episcopi cum orientis tum oecidentis in id totis viribus incubuerunt, ne ob eam controversiam unitatis vinculum rumperetur . Quod vel ex ea particula , quam ex Facundo attulimus , satis constat de orientalibus episcopis ; maxime vero ex eo , quod contingit Theodoro Africae epuscopo , qui cum in exilium a Iustiniano missus esset , quod synodi quintae nollet subscribere . Constantinopoli desunctus est. Hic enim tantum abfuit , ut ea de caussa tamquam excommunicatus haberetur , ut in eadem urbe imperiali , spectante univerSopopulo , solemni pompa sepultus fuerit , ac in Ecclesia positus prope fidei conses-ε0reS , quibus Hunnericus in odium fidei
148쪽
catholicae iusserat , linguam abscindi . quemadmodum narrat Victor Tunnunensis in chronico . III. ROMANI quoque Pontifices in occi. dente longe ab iis dissimiles , qui caussam egerant adversus Acacium , nihil intentatum reliquerunt, quod concordiae tuendae inser. viret . Nunquam enim sub anathematis poena cogere voluerunt , qui Oecumenicam synodum recipere detrectabant, imino his adeo indultum est a Romanis episcopis, ut vel in epistolis, quas ad ipsos scriberent, vel in fidei professionibus , quae ab iisdem exigerent , unam quatuor generalium Conciliorum mentionem facerent, nihil vero dice rent de synodo V. Oecumenica , perinde ac si peracta non esset, ita se gesserunt Pelagius Ι. , Pelagius II. & Gregorius Magnus . Nam primus in fidei professione, quam misit ad Regem Galliarum Childebertum, non memorat nisi quatuor priora Concilia . & epistolam S. Leonis , suppresso penitus nomine synodi quintae , regemque eXOrat, ne per mittat
149쪽
mittat ob eam caussam disSensiones oriri, παilli , inquit , aliquos fratres ct coepiscopos
nostros νelcreditas eis plebes ad dissensiones exagitent. Cum vero Gregorius Magnus in epistola ad Reginam Τheodeliridam , quam ad Archiepiscopum Mediolanensem transmiserat , ut eam Reginae traderet , synodum quintam nominasset , certior factus ab eodem archiepiscopo se noluisse epistolam tradere , quod synodi quintae mentionem fecisset , summus Pontifex ipsius prudentiam summopere Commendavit, ac loco primae aliam conscripsit epistolam , tacito prorsus nomine quintae synodi . Nos , ait Pontifex, sicut νoluistis , ita fecimus , ut eiusdem synodi nullam memoriam faceremus .... st sicut vobis plaeuit , ut quatuor Synod S lum modum laudaremus . Vel in ipsis demum fidei professionibus , quae ab iis exigebantur , qui ad schisma defecerant , nec synodi , nec proscriptionis capitulorum ulla mentio habebatur ; sed solum cautum erat , ut ad unitatem redirent , nec ullo modo
150쪽
contra unitatem communis , ct unipersalis Ecclesiae suadenti cupiam . ccndentirent.
IV. NIMIRUM ea episcoporum cura fuit , ut omnes in fidei summa convenis rent et quo posito omnia , ut pax iniretur , toleranda esse putabant . Hinc cum mutuae haeresis suspiciones spargerentur , Sol i licite curarunt episcopi , ut quisque Suos nitide promeret sensus, claras, atque distinoctas fidei formulas exhibuerunt , ut Omnis tolleretur aequivocatio , nec ulla remaneret suspicio . Id actum est in oriente , & eum exitum res habuit , ut dissentientes in et fidei summa se convenire deprehenderint , i uti colligitur ex ipso Facundo , qui omnia is miscuerat, ut de fidei negotio quaestionemr: esse persuaderet . Nam dum ait : non emin; i heseunt miseri damnatores scilicet trium t capitulorum dicere se unam cum non
i damnantibus fidem habere ; clare significatii utramque dissidentium partem profiteri ses unam , & eamdem fidem tenere ; ac ideo ie quaestionem esse praeter fidei periculum.