Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

que a communione separasse . Sed istae fuerunt separationeS imperfectae , atque partiales , quibus Saepe per alias Ecclesiaου subventum est , nec raro Ecclesia universa improbavit , quae lentius in personis comdemnandis procesbit , neque unquam velut extraneos consideraVit , nisi separatos ab unitate totius Ecclebiae , quae est unitas principalis . II. SED cum extranei facti sunt, sive coacta , Sive Voluntaria Separatione ab Ecclesiae unitate , restat ut videamus , qua ratione erga eosdem Se gesserit Ecclesia . Duo vero Sunt , quae tunc sibi

Ecclesia proponit ; unum quod ipsos hae-r icos respicit , alterum , quod Spectat ad filios suos in unitate manenteS . Horum ut periculo provideat , alte figit eorum mentibus catholicam doctrinam , oppositi erroris virus , ut ab eo caveant , eXpOnit a monet cum Apsstolo , ut haereticos devitent . eorumque consortia fugiant , ne illaqueestur pravis sermonibus , ac ne deci

192쪽

decipiantur eorum versutia r inculcat eos esse malum sermentum . quod totam ma Sam corrumpere PCt St ; esse scabiosas oves , a quibus insci possunt . Palam denuntiat eos suisse exclusos a comm nione catholicae Ecclesiae , ae ideo iuribus Privatos Sacramentorum . IIine praecipit ,

ne cum eorum erroribus communicent .

Nam quae participatio lucis ad tenebras pBelial ad Christum p Quod tamen non impedit , quominus fideles cum ipsis extraneis communia servent societatis ossicia , quae sine ipsius societatis detrimento interis rumpi non possent ; quemadmodum iubent ubique sacrae litterae , M perpetuo clamat Ecclesia, vitanda esse malorum consortia, fugienda eorum conventicula , ab eorum societate declinandum , ne colloquia prava mores corrumpant , ne mala peccatorum exempla animum seducant , ac Vitient ;quin tamen inde inseratur suspendi oportere cum peccatoribus civilis societatis

actus , ac ita ab iis fugiendum , ut quae

193쪽

quae ad sccietatem civilem pertinent . cum ipsis ira clari non possint . Christianae legis

praecepta se mutuo non destruunt ; nec unum cum alio colliditur . Religio mandat omnia servari , ac ita consulit animarum saluti , ut societatem non turbet . Unus enim & idem religionis , ac societatis auiniflor est Deus , qui propterea utriusque sint optime providit , quin unus alterum everteret . Iubet Deus impleri societatis ossicia r iuhet nos integros , liberosque servare ab omni immunditia mentis , 8ccordis . Christiana charitas , atque prudentia haec omnia simul componit . Nam

ab ea docemur ita cum omnibus agendum , ut eorum mala non imitemur exempla ; ita negotia cum ipsis tractanda , quantum huius vitae necessitas poStulat , ut eorum non inquinemur erroribus , aut praeVari cationibus ; ita cum ipsis societatem seris vandam , ut nullam cum pravis eorum erroribus , aut operibus communicationem habeamus . Hae agendi ratione servaturruli.

194쪽

religionis integritas , malum Vitatur quin

societas ne minimum quidem turbetur .

III. HUNC agendi modum fidelibus

suis a Christo edocta Ecclesia praescribit. Severiorem methodum adhibuerat Deus cum Hebraeis , postquam eos in unum populum coegit , eumque a caeteris gemtibus discrevit . Siquidem iis omne cum exteris nationibus commercium prohibuit . Carnalis enim populus erat ; eum regebat littera legis 3 nondum spiritus vivificaverat. Nam , ut inquit S. Ioannes , sex per Moysen data est y gratia vero per Iesum Christum Do num nostrum . RurSus eum populum sibi Deus adsciverat , ut inter idololatras unius Dei cultum serWaret , a promissiones suas de suturo mediatore custodiret . Hac enim de caussa eum eduxerat ab Aegypto , eumque in dissitam regionem transtulerat , eique peculiarem orbis partem assignaverat . Quare cum exteris velut cum hostibus perpetuo p gnandum erat . Hinc nullum cum extra

195쪽

reis nationibus commercium ineundum , ut in accepta religione contineretur , -M A caeteris populis discretus maneret . Sic regendus erat pcpulus durae cervicis , Solis temporalibus' addictus , sub occilente littera cONStitutus , nondum sub spiritu vivificante . Sed ab hac servitute Christus nos liberavit a novum spiritum attulit libertatis , qui charitas est , quam Deus diffudit in cordibus nostris per Spiritum

Sanctum . A terrenis rebus ad caelestianos evocavit . Α Iudaea viam salutis aperuit in Omnes fines orbis . terrarum . Religionem conStituit , quae non promiSsa terrena , sed spiritualia , uec: imam gentem , ,ed omnes' terrae populos complecteretur ; atque huius religionis indolem esse Vι luit charitatem , quae non domesticos Solum , sed univerSum homin una genuS respiciat , nec Solum amicos , Sesoederatcs , sed vel ipsos extraneos , im mo& uomicos amore prosequatur , iisque Prcpterea neceSsaria ossicia societatis impendat

196쪽

pendat . Caveant ergo fideles ab errore ;caveant a peccato e sed errantibus hominibus impendant dilectionis assectum . Eorum statum doleant , eosque potius mutuis vitae subsidiis adiuvem ad resipiscentiam . IV. IIUI Us charitatis exemplum nobis praebuit Christus , qui cum in Iudaea

Versaretur , ac novae religionis semina iaceret , licet adversus Vitia , errores , ScVanisSImas Superstitiones vCcem attolleret, 8c malos , atque errantes coargueret , non

solum omne peccatorum genus benigne excepit , nec solum patientissime tulit Sadducaeos Pharisaeos , Essenos in va- , ae praecipuis religionis capitibus dissidenteς , sed exteros etiam , notosque schismaticos , cuiusmodi erant Ethnici , &Samaritani , allocutus est , ac summa te, nitate tractavit , ut eos .ad veritatis c gnationem in atque ad unitatem pertraheret. Venerat quippe ipse quaerere ' quod ami

sum suerat , & salvum facere quod perierat . Is exemplo suo docuit , quae ratio

197쪽

ratio tenenda sit cum extraneis ut ne in societatem peccemusi, nec in charit tem , nec maiorum exemplis , aut per-

Versis inquinemur doctrinis . His Christi exemplis , & institutis institerunt Apostoli . atque iis nata est , & crevit Ecclesia , ut ex sequentibus perspicuum si et . V. NAH ut potest intelligi , sensim progressi sumus ad alterum Ecclesiae obiectum, quod ipsos hostes fidei respicit. Nam cum Ecclesia rebelles filios a sui communione rescindit , id agere , sicut innuimus, ipsa compellitur, ut contagii periculum evitetur . Expedit enim , ut caveantur , CO-gnosci malos , ovesque a lupis secerni , ne Pergant macti re, ac perdere . Sed non ita fidelium periculo occurrit , ut errantium velit interitum . Novit ipsa iussum esse , ut velimus omnes homines salvos fieri , ut de nullius salute , quamdiu vivit , desperemus ἔ ut modis omnibus ad veritatis viam devios fratres reducere satagamus . Novit

aliquando acerrimum fidei persecutorem fieri

198쪽

intrepidum ipsius vindicem , & qui nobis

esse videtur in massa perditionis , futurum esse sertasse fratrem nostrum , & cohaerem dem regni Caelorum . H ec saepius eXempla divina misericordia nobis obiecit , ut disceremus nunquam esse desperandum , sed insistendum monitis , instructionibus, precibus ; ut in omni patieri a , ac doctrisna , si fieri possit , perditos fratres recuo Peremus . Hoc spiritu instructa Ecclesia Christi maternis visceribus siliorum suorum ruinae compatitur ἔ parata Semper eos ex cipere si ad ipsam redire velint ; utque redeant , nihil omittit , ac solemniter ut redeant , preces ad Deum landit , ut constat ex liturgiis , Sc praesertim ex Orationibus , quas pro haereticorum , aliorumque conversione , ac salute in hebd mada sancta recitare palam solet . Haec sunt Ecclesiae vota , quae vel ipsaS spirituales poenas insigit rebellibus , in pereas resipiscant , convertantur , quemadmodum Sc Paulus incestuosum Corinthium: M

199쪽

tradidit in interitum Satanae , ut Spiritus salvus fieret . Quod Sc divina largitate Dictum est . Nam poSt excommunicationem facti poenitens incestuosus ad Ecclesiae gremium confugit , eumque poenitentem excipi iussit Apostolus . Hoc semper fuit piae matris consilium . Huc semper direxit totam disciplinae suae Severitatem , quam in contumaces peccatores , vel haereticos adhibuit. VI. IIAC de caussa nihil intentatum relinquit , ut ecs ad unitatem trahat , cmniaque libentissime dimittit , dummodo salva fide , ad ipsam redeant . Vidimus quanta indulgentia Ecclesia usa suerit adversus Arianos , vel Arianorum fautores . Hos ab obstinatis haeresis auctoribus , seductos a seductoribus accurate discrevit ;ac obiita omnium praevaricationum , quaSipsi commiserant , quum intersuerant conventiculis Arianorum , eorumque sermulis subscripseraLt, ac cum illis adversus cath licae fidei vindices conspiraverant, una fidei Nicae-

200쪽

Nicaenae professione omnia crimina expiari voluit ; stetitque pro ipsis contra can num regulas , ac oppositiones omnes insuper habuit , quas secerat Lucifer Calaritanus , intempeStivus , Sc nimis ardens canonum vindex , qui epi Scopos in ari nismum lapsos haereticorum Versutia , ac

minis e sedibus suis detrudi volebat. Sed aliter indulgens mater Ecclesia se gessit . Eos saeti poenitentes libenter excepit, eOS-que permisit in sedibus suis libere consistere ; ac ita exdptatam pacem , Sc unitatem recuperavit . Quoad eos Vero , qui Arianam haeresim pertinaciter tuebantur , Ecclesia rursus distinctionem adhibuit inter haeresis auctores , & factionis Arianae capita , Sc inter eorum discipulos , ac defensores . omnibus indiscriminatim proposuit Nicaenae fidei subscriptionem ; sed non omnibus indiscriminatim retinendi episcopales sedes potestatem secit . At omni-hus diu pepercit , suamque indulgentiam adeo protraxit , ut vix determinari accu- M a rate

SEARCH

MENU NAVIGATION