Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

CAPUT X.

Ostenditur , quantum Ecclesiae Christi spi risui repugnet ea potestas , quac ab intolerantibus eidem asseritur plecZendi hostes Ani comporalibus Poenu .

intelligit nihil magis opponi indoli , atque

spiritui Ecclesiae christianae , quam eorum sententiam , qui dicunt Ecclesiam posse in rebelles exilio , carceribus , aliisque Poenas , ne morte quidem exclusa , animadvertere . Semper miratus sum inhuma nam hanc Opinionem rudioribus saeculis natam , altamque inter serocia populorum

ingenia , malisque temporibus bellorum , caedisque plenissimis non solum tam late propagari potuisse , ut propagata fuit , nec solum pro patronis habuisse plerosque pios , ac doctos viros , sed adeo firmas

222쪽

egisse radices in hominum mentibus , ut etiam nunc , licet fulgente purioris doctrianae luce , Sc ad nos redeunte Venerandae antiquitatis spiritu , ea multis insideat , ac Propugnetur . Cum enim historia humani generis notum sit , habere aetatem quamlibet peculiarem veluti notam in aliquo rerum genere , qua a caeteris distingui solet , Sc qua facillimum est eum quodammodo timgi , qui ea aetate Vivit, mirum non est mo

ribus saeculi infici etiam ecclesiasticos . qui licet religioni addicti , homines tamen esse non desinunt . Quo factum esse videmus, ut in pluribua ecclesiasticae disciplinae Capitibus status Ecclesiae ad normam Status rerum civilium compositus fuerit ; ut v, dere est inter caetera in electione ministrorum Ecclesiae , & in varia beneficiorum ecclesiasticorum fortuna . Quare cum constet fuisse calamitosa ea tempora , quihus , dissecto in varias partes Romano imperio , ac tota pene Europa dissidiis , hellisque conflagrante , homines ad arma ,

223쪽

ti ad saevitiem nasci videbantur , omniaque vi armorum definire solebant , intelligi facile patest , potuisse paulatim etiam religionis negotia ea ratione tractari , qua res quaeque civiles de more illius aetatis administrabantur ; ac ita invalescere absurdam opinationem , qua creditum est homines vi cogi posse vel ad suscipiendam , vel ad retinendam religionem semel Susceptam . Inde ortae sunt aliquae christi ais

norum Prineipum leges , quibus iussum est per vim populos haptigari . Talis inter alias fuit lex Sisebuti Regis Hispaniarum merito reprobata a synodo Tot

tana IV. r talis etiam fuit lex Caroli Maoni ad devictos Saxones , 8c Hunnos data , quae sanctioribus , ac doctioribus illius aetatis viris iure displicuit . Hoc praepostero religionis propagandae studio aliquando duci Principes potuisse non miror . Illud miror a quibusdam temporum nostrorum Theologis , ac Canonistis adhuc defendi , 8c ea ratione defendi , quod &Ethni

224쪽

Ethnicis olim licuerit christianos occidere . quasi nostris liceat vices rependere , eos necando , qui nolint esse catholici . Quo sane in argumento nescio , an magis se prodat inscitia , vel doim inae perversitas. II. ΛΗ his antichristianis principiis abhorret quicumque noVit religionis nostrae naturam , quae non , ut Mahume-tana, armorum vi propagatur , sed vitae exemplo , doctrina , miraculis propagari hanc iussit eius institutor, qui cum pro Suae voluntatis arbitrio possit hominum corda convertere , gratuitum esse voluit fidei donum , ut inde discerent Principes huius saeculi non esse homines trahendos invitos ad fidem , sed persuasione ; non esse vim inserendam , sed expectandam a Deo gratiam , quae piam animi creduli tatem inspiret ; eumque divinae ordina. tioni resistere , qui homines per vim adis ducit ad religionem , quae nullum excipit nisi credentem ; nullus autem credit nisi volens . Qui vero per metum ad religio

225쪽

nem trahitur , is non vult , sed simulat religionem suscipere . Quod sane nullo iure permittitur . Quod adeo verum eSt, ut vel ipsum ius belli , quo latius ius nullum patet , ad hanc moderationem iure divino , ac naturali praescriptam exigant Grotius , Barheiracus , aliique iuris na- Iurae , ae Gentium interpretes ἔ ut propterea qui aliter sentiunt , nec religionem, nec iura rite novisse dicendi sint , sed habendi potius , ut imprudentes , ac sen tici , qui non animadvertentes hominum

salutem procurandam es Se, non contra, Sed

auxia Dei voluntatem , cuius idcirco leges violandae non sunt in gratiam salutis aliorum , huic per fas , ut dici solet , ac nefas consuli posse arbitrantur . Qua in re id proprie consistit , quod dicitur

fanatismus. III. IN hanc opinionem non tam re

ligioni , quam rationi naturali iniuriosam homines descenderunt , quod obliti divinae institutionis , ac indolis religionis nostrae

226쪽

eam veluti politicae partem considerarunt ἰeiusque res ad instar rerum civilium tractandas esse opinati sunt . Scilicet ut diximus , humanae societatis naturam cum indole religionis permiscuerunt , ac ita facta turpissima rerum humanarum , ac divinarum confusione , quod humanum est , & moribus gentium tractatur , pro regula sumptum fuit religionis administrandae . Sic ex idea rebellionis adversus Principem metiti sunt haereticorum crimen ; qui cum rebelles Ecclesiae dicanis tur , quod ingressi per baptismum in ipsam seras exierint quasi desertores , Madversus ipsam vexillum erexerint ; hine per vim cogi ab Ecclesia posse creduntur , & ea ratione plecti , qua solent a Principe rebelles , ac desertores puniri τnec vident dum ita ratiocinantur se res plane diversas simul confundere , eoque

vitio laborare . quod a Logicis dicitur transitus de uno genere ad aliud . Nam dum quis haptizatur , Ecclesiae ut membrum

227쪽

brum corpori coniungitur , eique inhaerens iure fruitur sacramentorum , ae honolum omnium spiritualium , quae sunt in Ecclesia . Ergo cum foras exit , ius illud amittit , vel eo privatur , quod per baptismum acquisiverat . Hoc autem ius spiritualia tantum respicit , non temporalia . Cur ergo tortores adhibeantur , carcereS,

exilia , bonorum temporalium iactura , eragabluta , mors , quae sunt plane diversi generis , ac res spirituales , aliumque rerum ordinem , civilem nempe , reSpiciunt, non Vero ecclesiasticum 3 At enim haereisticus Ecclesiae subditus suerat e per a P stasiam a fide rebellis factus est . Fateor . Sed subditus erat in iis , quae ad ECci fiam pertinent , scilicet in bonis spirituarillhus . Antequam esset christianus , Civis erat , suaque bona iure legum civilium possidebat . Nihil cum his commune habet Ecclesia . Ergo per apostasiam excidit ab eo b norum genere , quibus tamquam EC-clesiae membrum fruebatur ; sed excidere nequit

228쪽

nequit ab iis bonis , quae possidebat ut

civis , quaeque non cadunt sub potestate ecclesia Stica , quae sinibus rerum Spiritualium continetur , nec temporalia iure suo poteSi attingere . Quandonam Christus Ecclesiam suam opibus , potentia , armi Sinstruxit , ut hanc potestatem in rebelles , ac contumaces sitos exerceret λ Id totum quod est Ecclesiae , poenarum spiritualium sinibus continetur ; ac propterea vim Suae Potestatis excedit , cum ipsa in haereticos poenis temporalibus animadvertit . Quod enim dicunt hanc potestatem exerceri ab Ecclesia per Principes saeculi , suo loco explicabitur . IV. HIC adnotare sussciat Ecclesiae spiritum Semper abhorruisse ab hac agendi ratione adversus haereticos . Novit ipsa neminem eSSe cogendum , ut intret , nec ullum esse cogendum , ut redeat . Novit vim externam eSse prorsus alienam ab indole religionis , eiusque institutoris praeceptis . Didicit Christum misisse Apostolos

suos

229쪽

suos , ut euntes in universum mundum praedicarent Evangelium Omni creaturae , Non ut mactarent , ac perderent inobedientes et eosque misisse sicut oves inter lupos , ut persecutionem patereDtur , non

ut eam facerent . Totum qua late patet Christi Evangelium , non sapit nisi lenitatem , patientiam, mansuetudinem animi. Discite a me , ait Christus , i quia mitissum , ct humilis corde p seque tamquam agnum proposuit, qui ducatur ad mortem , quin aperiat os suum . Poterat ipse , si Voluisset, per miracula compescere Sadducaeos , Pharisaeos , aliosque , qui non moribus solum & hypocrisi , sed etiam Sententiarum salsitate populum seducebant , Meum ipsi essent caeci, erant duces caec rum cadentium cum ipsis in foveam , Melaudebant regnum caelorum ante homines , & non intrabant ipsi , nec introeuntes sinebant intrare ; poterat, inquam , hos severitate poenarum Saltem perterrefacere , ne adVer5us ipsum , eiusque doctrinam

230쪽

ctrinam turbas moverent, ac populum concitarent . Habebat sibi obsequentes legi nes Angelorum ; omm, obediebant et . Atqui nihil horum fecisse legitur . Hostes quidem doctrinae suae gravissime reda guit ; eorum hypocrisim , D in pictatum detexit r praedicatione , doctrina , ac miraculis in eorum conspe Ru patratis eos pudore suffudit . Sed omnia miracula , quae ipse faciebat , in aliorum salutem direxit ; per eos non occidebat , sed sanahat . Corporis sanitatem afferebat , quae retis Salutem animi nullum ab ipso in aliorum destructionem miraculum factum fuisse novimus . Nimirum exemplo suo voluit Ostendere se non venisSe animas perdere, Sed salvare . Quod quidem non terrore poenarum , sed perSuasione , atque doctrina , M in Spiritu lenitatis , ac mansuetudinis praestandum erat. Hinc ubique clamat beatos esse mites , misericorindes , pacificos et iubet diligendos esse vel ipses inimicos ; patientissime tolerandas

SEARCH

MENU NAVIGATION