장음표시 사용
241쪽
ro huius argumenti vis tota intercidit , si liceat per vim cogere infideles ut credant, N. Epostatas ut redeant . Nunquid alia esse debuit religionis sub initium propagandae ratio , & alia successu temporis pNunquid alio spiritu propaganda est , Scalio conservanda erit Z Saepe obtestum est infidelibus , fit ma humetanis , cum in Christianos saeviebant , nimis iniustum esse torqueri christianos , quod nollent susceptam religionem deserere ; in religionis negotio vim minime esse adhibendam ; nec sine maxima absurditate credi posse hypocrisin , adorationem coactam , cultumque adversus propriam conscientiam adhibitum eSSe ver S pietatis , ac religionis actus . Atqui haec eadem in nos retorqueri merito possunt , ubi posueris Ecclesiae fas esse vim adhibere in hostibus fidei conve tendis . Nam quod dicitur nos pro veritate
pugnare , eos autem adversus veritatem ,
dissicultatem minime solvit. Quilibet enim suae sectae adhaerens sibi videtur pro veritate
242쪽
tate pugnare . Quare si licitum est relugionis caussa vim dissentientibus adhibete , errabunt extranei, ut aiunt , in facto, sed iure suo legitime utentur . Probandae igitur erunt & infidelium , & haereticorum persecutiones in nostros , si nobis liceat insideles , Sc haereticos per vim insectari . Quis autem sine impietate cogitaverit voluisse Christum tam absurdum systema compingere , eX quo mutuaS populorum caedes , atque perniciem probari conseque . retur λ Ergo merito asserui inhumanam hanc sententiam, de qua loquimur, totum Iesu Christi Evangelium , eiusque
spiritum evacuare , atque Subvertere .
IX. IIIs autem positis nihil moror ea verba , in quibus vim aliqui faciunt , sumpta eX Lucae cap. Iq. vers. 13. compelle
intrare , quaSi nempe per illa vim hostibus fidei adhibendam esse Christus insinuave rit . Proposuerat ibi Christus parabolam euiusdam hominis , qui secerat coenam ma
gnam , dc plures ad eam invitaverat , qui
243쪽
cum se eXcuῖarent, ne ad illam accederent , iussit servo , ut exiret per plateas& vicos , M omnes cuiusvis generis homines introduceret, &. compelleret intrare, ut impleretur domus sua . Plura de hoc testimonio multi scripserunt e sed multa afferre non est opus in re tam perspicua . Sane si parabolae inhaereas , non video quid cogat nos eam vim interpretari per ve hera , corporis flagellationes , mutilationes membrorum , aliaque exteriora supplicia . Haec potius adhibenda fuissent adversus eos , qui cum eSsent ad coenam invitati . Venire noluerunt nec enim iis opus fuisse videtur , ut ad coenam mognam introduc rentur pauperes , debiles , caeci, & claudi, qui sane vix invitati sponte venissent . Quare cum videns dominus adhuc locum esse in domo , diXit servo ; compelle intrare , ut impleatur domus mea ; nihil pmhi-het , quominus intelligamus iussisse dominum servo , Ut attentius inquireret , ac . neminem praeteriret, & Siquem recusantem
244쪽
invenisset , precibus , hortationibus urge ret , impelleret , non mactando , non Occidendo , sed sortiter sollicitando , & , sicut fieri solet, opportune , & inopportune urgendo , ut ad coenam accederet . Quibus verbis in hunc sensum acceptis respondent in religionis negotio ea Apostoli verba :argue , Obsecra , increpa in omni patientia , ct doctrina . Quod si per ea verba compelle intrare , Verbera , flagellationes , co PoriSque supplicia , novam sane ad coenam invitandi rationem , intelligas , tunc debes
animadvertere usitatam regulam es 8e , non
Omnia, quae in parabolis sunt, ad id quod significatur , transferri oportere , Sed ea tantum , quae rei significatae convenire PosSunt, ea quidem ratione , quam rerum natura , N. indoles exigit , quae inter se Comparantur ; qua posita regula unicuique notissima , cum ea parabola ad religionem transfertur , sacile percipitur vim indicari , quae intellectui sit inserenda , non corpori; agitur enim de religione , quae vim non patiin
245쪽
patitur ; quae non Suscipitur nisi persu sione intellestus . Quid ergo verbera, quid caedes ad fidem suscipiendam , quae si cogitur, fides amplius non est Z Intellectui autem Vis insertur suasionibus , praedic tione , doctrina , miraculis , argumentis . Haec ergo adhibenda Christus significavit Per eam parabolam , ut homines ad fidem
traherentur . Atque hunc in sensum ea verba semper interpretati sunt Patres , ut paulo infra videbimus .X. NEQUE pariter morabor in eXpli. . candis veteris legis exemplis , qui hus plerisque abutuntur ad obscurandam Veritatem ,
quam propugnamus . Vidimus enim longe differre spiritum veteris legis ab eo quem habet religio christiana . Id Christus e presse declaravit , ut diximus , discipulis Suis , quum ignem de caelo peterent adversus Samaritanos . Quare eXemplum Eliae nec iacit ad rem , neque ad imitationem nobis proponitur in sacris litteris . Quamquam dicere possumus falsos Propheistas s
246쪽
ias , quos Elias interemit , suisse malae fidei homines, qui dedita opera , ac Scienistes , Volentesque populum Seducerent. Quo in casu ultro fatemur seductorem per poenas ab iis ad quos id spectat coerceri Posse , ac debere .XI. RURsUs peculiaris ratio praeter ea, quae dicta sunt, afferri potest , qua iactum est , ut secundum legem Moysis crimina adversus fidem ac religionem morte corpori S eXpiarentur. Nam Deus erat Israelitici
populi non solum Dominus in iis , quae ad religionem pertinent , sed etiam Rex , Dux , & Caput reipublicae in iis , quae
spectant ad societatem politicam , ic civilem . Hinc regimen reipublicae Iudaeorum consuevit appellari Theocraticum . Ex quo consequebatur crimina admissa adversus Deum , uti erat apostasia , A desectio ad idola , fuisse crimina laesae maiestatis , ac rebellionis adversus legitimum Principem . Quare eadem poena plectebantur , qua solent a potestatibus saeculi eiusmodi
247쪽
delicta puniri. Longe autem distat ab eo
regimen Ecclesiae a Christo institutum . Is enim potestates discrevit ; sibi spiritua. Ita unice vindicavit ; quae temporalia Sunt, Regibus terrae penitus dimisit ; nec voluit
Ecclesiam suam sese immiscere temporaliabus , cuius propterea potestatem , ac iura intra ordinem Spiritualium rerum coercuit.
XII. SCio demum aliquos moveri a quibusdam exemplis , quibus constat aliquando inflictas suisse corporales poenas a sanctis viris ad contumaciam infidelium, vel haereticorum frangendam . Legimus Chri-εtum ipsum Saulum prostravisse ad terram, ac caecitatem immisisse , ut eumdem ad fidem converteret. Verum illud primum reis colere debent peculiaria iacta generalem agendi regulam non sancire. Haec hauriri debet ex Christi institutis , praeceptis , a constanti, quam tenuit ac docuit, agendi ratione , non eX quibusdam exceptionibus , quibus universalis regula magis firmatur .
Deinde illud observo ea miracula in aedificationem
248쪽
cationem , non in destructionem facta suisse. Sic Sc Paulus Corinthium tradidit in interitum carnis , ut spiritus eius salvus seret per Iesum Christum . Ita Christus Saulum percussit, ut eum intus Sanaret . Sed rursus ex his agendi norma sumenda non est. Nam illi speciali revelatione didicerant , 8c Christus ipse sciverat , qui
est scrutator Cordium ac renum, corporales eas poenas ad animi salutem certo conducere. Deus ipsemet statuerat iis exterioribus adminiculis interiorem gratiam conversionis coniungere . Quare Deus ,
qui Supremus dominus est , iis mediis uti pro libito potest ad misericordiam suam impertiendam. Verum id hominibus
datum non est , qui nec possunt interiora scrutari , . nec cum exterioribus poenis internam animi conVersionem con neflere . Quare absque violatione ordinis recedere ab iis mediis non Possunt, quae vel natura Sua connexionem habent
cum fine assequendo , Vel quae Christus P a insti-
249쪽
instituit . Talia autem sunt praedicatio, instruchio , suasio , monita , preceS , Malia id genus , quae tum natura Sua , tum ex Christi instituto apta sunt fidei generandae in hominum animis . Eiu modi autem non sunt exilia , carceres , morS, quae Vim corpori inferre possunt , non intellectui, quae hypocritas facere possunt , non credentes , quae poSSunt Corpus , & animam perdere , non salvare ;quod argumentum clarius fiet . ubi de Principe agemus . Interim iure concludere possumus toto caelo aberrare a spiritu Ecclesiae , a Christi , St Apostolorum doctrina 8t exemplis harbaram intolerantium opinionem , qui sustinent posse Ecelesiam exilio , carceribus , ac Poena mor iis hostes fidei multare .
250쪽
Idem ostenditur auororitate veteris Ecclesiae
I. SEo pergamus ostendere saevitiam
hanc , quae in hostes fidei exerceri posse creditur non minus contrariam esse Euan. gelicae , & Apostolicae doctrinae , ut hactenus vidimus , quam principiis , ac praxi veteris Ecclesiae . Illud sane d ctrinae caput christianorum omnium animis primis Ecclesiae saeculis alte insid hat homines in religionis negotio liberos esse , nec vim ullam iisdem inferri posse Asseram inter plura quaedam Patrum test, monia , ut id commonstrem . Humani iuris , ct naturalis potestatis est unicuique , quod putaverit colere . . . Sed nee religionis est cogere religionem , quae sponte Suscipi debet, non νi, ait Tertullianus ad Scapulam cap. a. , Sc in Apologetico cap. Ρ 3 14 F