장음표시 사용
231쪽
iniurias . eaSque supremo iudici dimittendas ; bonum pro malo reddendum , vincendum in hono malum , ac benedicendos , qui nos maledixerint . Docuit discipulos
EuOS rationem , quae tenenda erat adversus impios , & persecutores . Si persecuti Nos fuerint in una civitate , fugite in aliam , non dixit tumultus esse eXcitan dos , confugiendum ad potentiores Principes , ut contumaces ad officium , atque ad fidem reducant . Nihil horum dixit , sed sugam tantum permisit . Cumque vel ipεe Christus suisset a Samaritanis , ad quos ire proposuerat , inurbane repulsus, es ab Urbis itigressu prohibitus , vim non adhibuit , ut schismaticorum contuis maciam frangeret , sed ivit cum discipulis suis in aliud castellum I immo cum indignati discipuli ultionem quaererent dicenia , tes : vis dicimus , ut ignis descendat de melo , ct consumat illos eorum iras acri reprehensione compescuit dicens: neis acitis cuius spiritus estis Z Filius hominis
232쪽
non venit animas perdere , Sed Salvare . Et abierunt in aliud castellum . Quo sane satis ostendit qua ratione agendum
sit cum hostibus fidei , dc quam longe disserat antiquae legis spiritus ab eo , quo animandi erant in nova ipsius discipuli , qui ignem de caelo petere Prop Suerant ad exemplum Eliae , a quo idem factum fuisse legitur . Quid hoc facto
luculentius asserri possit , noeti video . Hic enim agebatur de schismaticis , Mhaereticis . Nam Samaritani dereliquerant templum Hierusalem , quod sibi Dominus elegerat , ut illuc omnes proficiscerentur ad cultum ei exhibendum , ac super mon. tem Garizim aliud templum extruxerant. Erant insuper haeretici , & idololatrae, quoniam ad Deos defecerant ; quare Christus cum mulierem Samaritanam alloqueretur , aiebat : Vos adoratis , quad ne scitis r nos adoramuo , quod scimus , quia salus ex Iudaeis eat . Rursus Christum reiecerant Samaritani religionis caussa .
233쪽
Nam non receperunt eum , quia facies eius erat euntis in Hierusalem . Ignem demum de caelo petere volebant Apostoli , sicut olim secerat Elias . Eo sὼne nihil aptius esse poterat ad convincendos Samaritanos . Ignis enim de caelo per miraculum delapsus plus valuisset in eo.
rum animis . quam valeant poenae temporales ab hominibus inflictae . Exemplum etiam Eliae eorum petitionem Corr borabat . Atqui tamen Christus Severitatem discipulorum suorum adversus errBntes acriter redarguit , eΞque ratione redarguit, quod ipse venisset non animas Perdere ,εed falxare . Ac ne demum veteris legis exeivplis Apostoli moverentur , admonuit eos esse debere alterius spiritus , lenitatis scilicet , atque mansuetudinis , ut olim fuerat sub veteri lege spiritus tim ris , ac servitutis . Igitur mentem Suam
clarius quam secerit non potuisset Christus exprimere circa rationem agendi , quae adhiberi debet adversus extraneos. V. To
234쪽
v. TOTUM pene Evangelium exscribi
oporteret, si singula recensere vellem, quae ad propositum iaciunt . Huc sane exempla , dicta, parabolas innumeras direxit sapientissimus morum magister. Ipse se obtulit perinsecutoribus suis , nec legiones Angelorum , quas advocare potuisset , adhibuit ad vim repellendam ; immo Petrum gravissime reprehendit , quod gladio voluisset magistrum suum adversus iniustos persecutores defendere . Vel ipsum Petrum qui eum negaverat , ac negationem periurio firmaverat, non poena temporali cohibuit sed unico imtuitu eius animum flexit, Sc agmissi sceleris monuit. Hunc sane spiritum adversus ipsius hostes ut ut contumaces , ac Sceleratissimos semper commonstravit, & uSque
ad mortem retinuit . Hunc ubique discipulis in exemplum proposuit. Hinc saepe pastoris parabolis usus est, ut ostenderet se pabulo doctrinae ovibus suis praeire , non illas cogere; eas pastorem sequi , quoniam
vocem eius cognoscunt , non a pastore
235쪽
compelli Verberi hus , ut eum sequantus in persequi quidem fugientem ovem , sedeam Voce , lenitate , patientia allicere , ut ad se redeat , ac redeuntem super dorsum suum ad ovile transferre . His omnihus inculcare , voluit neminem inubium trahi oportere ad Christum , sed volentem . Hinc cuin Sc aliqui eius discupuli audito quodam sermone ab illo reis
Cessissent , eos non est insectatus , non
concitavit in illos caeteros discipulos suos , non fidei quaesitores misit , ut eos ad Seredire compellerent , sed retusta iis disce.dendi facultate eam quoque reliquis proposuit , quum in eos conversus interrogavit dicens e numquid 2 pos pultis abire ΘVI. IIANC profecto doctrinam discipulorum mentibus semper imprimere studuit verbo , Sc exemplo , cum ipse moris talem vitam inter ipsos ageret . IIanc veluti haereditariam Evangelii sui notam post resurrectionem ipsis reliquit , ante- . quam ad caelos ascenderct . His praeceptis
236쪽
ceptis , & institutis formati Apostoli suerunt , qui propterea nihil aliut unquam opposuerunt hostibus fidei , nisi patientiam , lenitatem , mansuetudinem . Fue runt sub initium Ecclesiae plures haeretici , ac Pseudo-Apostoli , quorum sermo ut cancer Serpebat, Sc corrumpebat corda multorum , qui universas domos subveristebant , docentes, quae non oportet , Asascinabant fideles , ne obedirent veritati .
Quorum falsis doctrinis multi cesserunt , S: naufragium secerunt in fide , ut patet ex epistolis ad Galatas , & ad Tini theum . Quid autem iacilius erat Apost lis , quam eos miraculis compescere , ac contumaces de medio tollere , ne fructu in Evangelii impedirent , sicut ad puniendum mendacium secerat Petrus cum Anania , c Zaphira Z Ipsi sane dant, miraculorum potiebantur , quo eos munire Christus voluit in aediscatio em Ecclesiae . Hinc & aiebat Apostolus in a. ad Cor.
a .r militiae 3uae non esse infirma ,
237쪽
sed sortia per Deum ad destrucrionem munitionum 2α se habere potestatem a Christo durius agendi . Νoverant tamen ipsi Se hanc potestatem accepisse , ut idem ait Apostolus , in aedificationem , ct non in destructionem . Hinc nunquam eadem usi sunt ad interimendos haereticos , . N Seductores . Sciebant ipsi , cuius Spiritus eSSent , cuius essent Apostoli . Sciebant PrCPagandam esse religionem iuxta Christimandatum non caedibus , non armis ,
sed praedicatione & doctrina , verbo &exemplo . Ex quibus patet quam futilis sit eorum responsio , qui ut vim decli- ιnent argumenti sumpti ab exemplo Christi,&. Apostolorum , dicunt nec' Christum , nec Apostolos corporali poena in hostes fidei animadvertisse , quod sub Principibus existentes diversae religionis subsidiis carerent, quibus id exsequi possent. Quae sane subsidia sibi comparavit Ecclesia , cum Principes saeculi fidem amplexi ipsius tutelam Susceperunt .vII.
238쪽
VII. NAM praeter ea , quae nuper dicebamus , incredibile prorsus est noluisse Apostolos de hac potestate suo tempore
exercenda Ecclesiam commonefacere , cum
ageretur de re maXimi momenti , de ratione scilicet religionis administrandae ,
fovendae, ac conservandae , ut Sin minus
illius , saltem suturae Ecclesiae Statui providerent . Atqui in omnibus instructionibus , quas Apostoli praebuerunt successo. ribus suis , nulla mentio legitur huius potestatis . Iis quidem enixe commendarunt mansuetudinem animi atque patientiam . Hortati sunt , ut fidelibus praeessent exem plo in verbo , in conversatione , in chariatate , in fide , in castitate ; ut lectioni attenderent , praedicationi , doctrinae ; ut ita potentes essent fideles instruere , Sceos qui contradicunt arguere . Sed nulli bide interimendis haereticis vel unum Verabum dictum est. Undenam igitur fluxit in Ecclesiam haec potestas i E quibus sent, bus in eam derivavit Z Rursus si ea fuisset Chris
239쪽
Christi & Apostolorum mens , ut adulta Ecclesia ope Principum christianorum sibi
eam potestatem adscisceret , Sic reddi d heret verhorum Christi sententia . Ecce se ello mitto vos sicut oves in medio lup se rum , donec poteεtates saeculi vobis ad- ,, Ver5entur ; at cum religionem amplexae
se suerint , ipSi ex ovibus repente factio lupi inimicos sidet mactare debetis ac
,, perdere . Si persecuti vos suerint in unais civitate , fugite in aliam , quo usque se resistendi vires desciant ; sed resistite , se interficite , perdite, cum proprias habueritis potestates . Estote patientes , redis dite pro malo bonum , vincite in hono,, malum , donec nocendi vires desuerint , reddituri postea malum pro malo, ubiis nacti sueritis arma , tortores , carnifi- is ces . Mementote vos mitti non in perdia se tionem , sed in salutem animarum ; sedis moneo , ut cum Secunda fortuna iuve- is rit, si contumaces homines fuerint, si is a vobis receSserint , eorum corpora peris datis ,
240쪽
u datis , 8c animas . Utimini praedicatio.
ne , instructione , & contradicentes ar- ,, gutte , atque increpate in Cunni patien-- tia , Sc doctrina . Sed quando facultas ,, erit , his addite nrutilationes membro rum , addite exilia , carceres , erga
VIII. Quis non exhorreat novum hoc Evangelium Z Quis eo non videt a fund mentis everti Iesu Christi doctrinam , eius. que spiritum penitus evacuari 3 Quis immo non intelligit prorsus obscurari splendis,Nmum illum characterem , quo se prodit divinitas religionis christianae ξ Tritissismum est argumentum tum apud veteres
Patres , tum apud recentiores religionis vindices , quo C stenditur divinam esse religionem nostram , quod non armis , opibus , potentia Saeculi , ut caeterae seoctae , propagata suerit , sed in spiritu lenitatis , persuasionis , atque patientiae , eodemque spiritu creVerit , Sc conservetur habens firmissimas promissiones Dei. Po