Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

dicare volui , ut intelligatur , quo sensu Ecclebiae tuendae provincia Principibus christianis demandata sit , quatenus Sunt christiani , & quatenus Principes sunt . Sunt enim plures , qui confusis notioni bus delectantur , 9 vocabula sine signia scatione adhibentes omnia miscent, atque confundunt . Illud certum est his omnibus titulis , quos recensuimus , maximam Principes in rebus ad religionem pertinentibus partem habere , eamque pro diversitate

rerum ac temporum magis magisque eXe cuisse synodos convocando , eis praesidendo tranquillitatis caussa, leges ad disciplinam exteriorem pertinentes vel co dendo , vel confirmando , vel permutando , prout honum reipublicae postulabat ; qua parte religio christiana nihil prorsus d traxit iuribus regiae maiestati coniunctis , ut hactenus ostensum est , & innumeris ccnstat historiae documentis , quae brevitatis caussa praetereo , cum ut monui ,

iacile apud auctores simul collec a repe riantur . , CAPUT

342쪽

CAPUT XV.

Statuuntur principia tolerantiae lixilis .

I. is satis est ea brevissime eXpo Suisse , ex quibus intelligi potest origo,& obiectum potestatis civilis , ut inde

percipiatur, quo titulo sub ea cadat re ligio . Ex iis enim constare arbitror religionem potestati civili non subesse , niSi quatenus eadem influit in publicam societatis quietem , ac bonum . Huic enim natura Sua praeest humana potestas , nee ratione sui religionem spectat ; nisi sub nomine publicae utilitatis . Imperium enim civile eas actiones tantum , quae aliquo pasto ad sinem civitatis reseruntur , moderatur e in caeteris a legibus naturalibus cives diriguntur e cum enim societatem inierunt , ac spoponderunt se collatis viis ribus commune bonum promoturos , non praesumuntur eas actiones imperio pubhco

343쪽

subiecisse , nisi quae ad salutem publicam . 8c commune bonum aliquam rationem habent , nec nisi quantum ad eam reseruntur . Cum enim cives homines li-

heri sint , & publico imperio nonnullas

tantum actiones subiecerint , quae cum re publicae hono coniunguntur , Sc quan tum necesse est ad illud assequendum , procul dubio consequitur cives singillatim Sc simul sumptos libertate naturali gaudere quoad omnes actiones , quae ciVitatis bonum non laedunt: siquidem liberatas non nisi consensu , & pacto exuitur. II. EX quo conSequitur , cum publica securitas, cui potestas praeest, praecipuum Sit poenarum obiectum . poenam iis tantum actionibus imponi oportere , quae Pu blicam laedunt securitatem . Hinc Siquae civium actiones vilicsae sint , sed nec iura publica , nec privata laedunt , patet eas poenis civilibus non coerceri . Non igitur iuxta actionum turpitudinem mor

lem , sed iuxta securitatis publicae laesionem

344쪽

nem poena imponitur ; atque ideo non Semper peccatum morale est etiam peccatum civile , ac plurimum iustitia , ac virtus moralis ab iustitia , & virtute cuvili distat . Ex his sponte fluit, internas animi modificationes , 8c intellectus errores Per se poenae non subiici . Intellectus enim non doloris timore , aut sensu , sed veritatis praeclaro lumine corrigitur , Millustratur et nemo Velle Potest , ut albquid vel falsum , vel verum menti apo Pareas , atque adeo errores muniri licite nequeunt , si nullius iura , atque adeo publicam securitatem non laedunt . III. ERGo haeresis , di quicumque error in s de civile peccatum non erit anisi quatenus adversatur publicae Securiotati . Quod quidem ex duplici capite contingere potest , vel scilicet ratione habita erroris , qui Promulgatur , vel ratione habita errantis . Nam si error talis naisturae suerit , ut si deducatur in usum , sociales virtutes evertat , maiestatis iura

345쪽

profliget , Sc legum sanctitatem pessumdet ἰipse civilis potestatis obiecto , idest publico bono directe adversatur ; ac ideo eius promulgatio ipso iure civitatis intelligitur vetita , atque hinc subiicitur poenis . IIae de caussa atheismum , quo omnis tollitur religio , ae inde socialium virtutum sulcrum intercidit , ac ipsa iura regiae maiestatis evertuntur , a Principe severitate legum comprimi posse , ac de- here intelligitur . Nam quomodocumque illud systema temperetur , ratione principiorum , quibus constat , ubi populorum animis insigeretur , totam Societatem e Uer teret . Quod pati certe non potest Sum mus Imperans , cui illius securitas deinmgndata est . Quare illius promulgatio debita poena coercenda esset . Ratione Vero errantis, error vel haeresis fit peccatum civile , cum errans ita se gerit , ut inquietus sit , persecutor , ac Soci tatis , publicaeque religionis perturbator. Tunc enim qui habet communis securiis talis

346쪽

talis depositum , ut tumultuS , ac turbas impediat , inquietum haereticum coercere potest , ac debet . Hoc enim in casu non error intellectus , sed turbulentae voluntatis vitium punitur , ac periculum societatis avertitur. At si haereticus bonae G dei sit, nec societatem turbet, civilibus i

gibus non subiacet in intellectus sui persua. sione. Nam libera res est religio, nec ulli eo titulo inferri vis potest. Hoc principio,' ut vidimus , nixi veteres Patres improbabant poenas in christianos latas , quibus cogerentur ad cultum deorum . Quare Princeps iniustam Vim pacifico haeretico inserre intelligitur , si in eum legibus poenalibus saeviat . Exit enim ille a sinibus suae potestatis , quae vim intellectui inferre non potest, sed eas tantum actiones punire , quae civilem tranquillitatem , 8c ordinem politicum laedunt . IV. AT enim Princeps maxime chriastianus non solum est communis securitatis

vindex , sed etiam publicae religionis ,

347쪽

nec solum studere debet societatis politico hono , sed etiam verae , aeternaeque felicitati civibus suis procurandae . Sed iam

haec obiectio ex iactis principiis nullo

negotio explicatur . Si haereticus , Vel alterius cuiuscumque sectae homo publicum cultum perturbat , impeditque religionem in civitate receptam , iam perspicuum est eum esSe societatis perturbatorem debitis poenis coercendum . Sed iam hic agimus de haeretico , Zel secta , quae Suis con tenta sinibus societati detrimentum nona fieri , nec alienae religioni bellum movet , nec facit iniuriam , quae neminem cogit , raec malis artibus ad se trahit , sed omnes in sua libertate relinquit . Equidem sateor cogi Principes ex professione religionis ' christianae ad selicitatem

etiam aeternam civibuS suis procurandam, ac ideo etiam ad ea removenda , quae ab ea assequenda impedimento esse possunt . Verum id facere Principes debent debitis legitimisque adminiculis . Id ex-Sequi

348쪽

sequi deber,t non saeviendo in haereticos , quod damnat religio , quam profitentur ἔsed sollicite curando , ut per episcopOS , quae ad sidei sinceritatem , & mores componendos pertinent , populis Rnnumticntur ; ut res ad hoc rerum genus spectantes suis legibus muniant ; ut ministri Ecclesiae suis muneribus rite sum gantur ἔ ut eorum vita emendata , Sccastigata sit , ac ita Clerici populo pr sint verbo 8c exemplo ; ut demum Omnia recte in Ecclesia administrentur ad divini nominis gloriam, & animarum Salutem . Huic ossicio se adstringi The dosius Imperator fatebatur litteris datis ad synodum Ephesinam , quae easdem probavit , M in acta retulit . Aiebat enim societatem , & cognationem quamdam intercedere inter religionem, Sc rem. publicam , ad Principis studium pertinere ecclesiastici status aeque , ac imperii pacem : ante Omnia , inquit , in id operam

damus , ut eccleaiasticus status eiusmodi

349쪽

sit, qui ct Deum deceat, ct temporibus

nostris quam maxime congruat , idemque ex omnium eoncordia , ct consensione guam tranquillitatem obtineat , tum ecclesiasticarum controversiarum a turbis , ct

seditionibus liber existat , tum demum ut pia religio ab omui reprehensione immunis

pe Severet , eorum lue vita , qui vel inter elericos censentur, vel magus quoque inter

illos sacerdotio funguntur , omni prorsus Laeνο , ct culpa νacet . Ergo Ecclesiam tueantur Principes . Hanc tutelam Deus ipse Ecclesiae suae promisit ; sed tuta. Iam praestent christiano nomine dignam, Ecclesiaeque spiritui consermem . Coerisceant inquietos ac turbulentos cives, EOS que a pace Ecclesiae turbanda deterreant. Id muneris eorum est , quibus commissa est non minus Imperii , quam Ecclesiae tranquillitas , quae cum illa connectitur. Sed dum in errantes pacificos saeviunt, dum haereticos , quatenus haeretici sunt, poenis coercent , fines cum regiae maiestatis ,

350쪽

statis , tum susceptae tutelae excedunt ἰRegia quippe niaiestas , ut diximus, non .punit nisi actiones civiles , quae societatem perturbant e Su Scepta vero tutela nec sinit aberrare a iure regiae maiestatis , nec ab indole religionis , quae Suscepta est in tutelam . Ergo dum Prineeps inhaereticos saevit , potestatem exercet , quam nec a iure maiestatis , nec a re li gionis institutis accepit. V. ΑΤ enim non sine caussa Prindeps gladium portat vindex in iram et , qui malum agit . Malum autem agit haereticus , qui dum errorem suum disseminat, veneno. Omnium teterrimo inficit animas , easque trahit ad aeternam perditionem . ErgD tantum malum iure Prin zeps coercebit. Verum non omnia mala moralia , fatentibus omnia

hus , cadunt sub ira Principis . Ergo vis gladii ad quoddam malorum genus recti ringi debet, ad ea scilicet quae sunt mala civilia. quaeque societati adversantur; in his habet Princeps ius gladii. Quare surta, homicidia s

SEARCH

MENU NAVIGATION