장음표시 사용
71쪽
ommaque patientishi me tolerari magis opo tere , quam ut, eidem praebeatur occasio. Hinc aiebat Augubtinus SermCn. X. Dum IV. Pro veritate certemus , ct expiat mus hypocrisim tamquam falsam matrem. . . sed hoe jaciamus defendentes , atque GDrantes non usque ad periculum divisionis . Et in lib. de unitate Ecclesiae n. 28. Nec Otholicis Episcopis consentiendum est , si etibi forte falluntur , ut contra canonicas Dei scripturas aliquid sentiant , sed si custodito unitatis , ct charitatis vinculo in
hoc incidunt , set in eis , quod ο- stolus ait ; ct siquid aliter sapitis , hoe quoque Deus obis revelabit . Ac demum in libro de vera religione num. 9. Nam dolis , inquit , qui schismata fecerunt alia
quaratio est . Posset enim eos area domis nica usque at tempus ultimae ventilationis veluti paleas sustinere , nisi vento superbiae nimia levitate cessissent, ac nisi sescultro a nobis separassent . Has christianae
charitatis regulas semper prae oculis habuit Eccle
72쪽
Ecclesia , atque ad eas suam semper agendi rationem exegit, ut ex historia ecclesiastica Compertum est, cuius aliqua exempla paulo
. ' VI. ERGO prudentissime Ecclesia in- p terdum suspendit iudicium suum , ut scit i, animadvertit Cl. Vir Petrus Tamburinusu S. Th. Prosessor in Ticinensi Archigymnar sio in opusculo , qu d inscripsit de summa a catholicae de gratia Christi doctrinae pra si stantia , ac necessitate ; ac primo qui-isi dem , ut idum ait cap. q. , cum de rebuSio agitur , de quibus lata solemnis sententia a non fuit , vel quae si desinitae ab Ecclesias suerunt, novis emergentibus erroribus mulinis tum sunt OhScuratae , adeo ut peneS. mul- i tos dubia sit novae doctrinae salsitas , , neque tam manifeste appareat illius pugnai cum Ecclesiae doctrina , maxime vero cum . numerum , atque potentiam eorum , qui ι novaS Opiniones tuentur , considerans Ec- , clesia veretur , ne si falsa doctrina damne
73쪽
praecisa remaneat insanabile vulnus erro ris ; tunc a solemni desinitione etiam diu prudenter abstinet Ecclesia secundum christianae charitatis regulas , ne ipsa cogatur magnam fidelium suorum multitudinem e
sinu suo excommunicatione rescindere. His
in circumstantiis decretorium iudicium E clesia suspendit , donec vel deservescente pugnantium ardore , ac veritatis tu e sese paulatim dilatante, Vel profanae novitates ipsae cadant , vel res finiri possit conco dissima Ecclesiae auctoritate . Hoc facit sanitas pacis , inquit Augustinus contra Donatistas lib. a. de Baptismo cap. 4. . ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur , ac propter inveniendi dissicultatem diversas pariunt in fraterna disceptatione sententiZs , donec ad verum liquidum perinveniatur , vinculum permaneat unitatis , ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris . Hanc prudentem oeconomiam 'non semel adhibuisse Ecclesiam in damnandis erroribus ut alia Praeteream . Pe spicuum
74쪽
spicuum iacit Semipelagianorum exemplum quorum errores Ecclesia confixit centum post annos ab Augustini obitu ; intererat enim , ut observat Sirmondus in adnota tionibus ad Concit. II. Arausicanum , int
rerat inquam Concilium illud ad haee
potius tempora differri , idest ad annum 3 o. propter multos doctrina , ac pietate praestantes Viros , qui spatio interiecto in Galliis visi sunt Semipelagianis favere . Quae sane principia ex indole Ecclesiae Christi desumpta , factisque probata applicat citat. Auc or Molinianae caumae , cuius absurditatem conantur plerique o, tentu silentii Ecclesiae contegere. VII. Ν1ΜIRUM Ecclesia curavit qui
dem , ac curat , ut ViX natus error extin
guatur , idque non semel per solemnem sententiam obtinuit . Sed non semper novitates quamprimum exscindi possunt . Im mo hoc est novitatibus sere omnibus quasi gentile ac proprium , ut maximam hominum multitudinem una facile abducant .
75쪽
Vix enim natae ob unius hominis cerebro maxima celeritate crescunt , Propagantur. ac levium hominum animos , quorum ingens est numerus , secum abripiunt . Cum
vero in Ecclesia Christi vera fidei doctrina deficere nequeat, hinc plures ex adverS avitae fidei tenacissimi ad novitatis comspectum reclamant , & antiquam doctrinam vindicant . Hinc duplex exsurgit hominum inter se se dimicantium genuS , quorum alii pro novitate pugnant , alii patrum
haereditatem tuentur . Nec raro contingit, ut ubi novitates maxime hominum cupiditatibus faveant, inveniantque patronos potentissimos ac callidissimos , maximum pro se fautorum numerum habeant , ac pusillum contradicentium gregem ludibrio, atque despectui exponant . In his circum,tantiis quid restat columbae Christi , nisi dolor ac gemitus , ut loquitur Augustinus 3 Innuit ipsa fidelibus suis viam quam teneant enormam iis praebet , qua se tueri ab ingruente tentatione POSSint , ac Viam veritatis
76쪽
tatis invenire . Per hanc secernere ii posis sunt multitudinem novitatis amore captam , ac iusto Dei iudicio sibi relictam ab eorum numero , qui antiquae doestrinae inlia rentes profanas humani ingenii novitates eXagitant . Has vero regulas quibus facile haec discretio efficitur , videre quiSque Potest accuratissime explicatas ab eodem Clar. Auctore in sua, quam nuper edidit , analysi aurei Tertulliani libelli de praescriptionibus ; quae quidem analysis cum furentium hostium impetu pene obrui videretur , victrix in dies emergit , ridetque
insanos adversariorum conatUS .
VIII. HUC solum addam aliqua exemis pla , quae ipse in sua dissertatione de gratia congessit ex historia ecclesiastica ad veritatem hanc confirmandam . Ac primo quidem, ait ille in adnot. Subiecta pag. 47. edit. Florent. , licet in controversia de Ii-hrorum divinitus inspiratorum numero S lemne iudicium Ecclesia diu suspenderit, ac fideles in varias sententias abeuntes in
77쪽
sinu suo plurium saeculorum Spatio tolearaverit , in quam tamen propenderet Semtentiam, . Satis expressit . Nam Innocentius
I. , Carthaginiense Concilium , multique
Patres auctoritate gravissimi integrum canonicorum librorum catalogum etiam multo antea texuerunt , quam in plenario Concilio res tandem solemni definitione declarata suisset . Sic etiam in Quartadecim norum caussa traditionis Apostolicae vindiaces eXtiterunt Romani Pontisces , donec res ultimo decisa suerit in Concilio Nia caeno ; M in caussa Rebaptizantium avulam doctrinam multi Episcopi cum Stephano Papa etiam ante propugnarunt , quam Perplenarium Concilium solidaretur . In caussa
Monothelitarum licet ad tempus suspenSa, Iamen adversus Sergium , Cyrum , Paulum, Honorium stetere S. Sophronius , Summique Pontisces Honorii successores ; Madversus iconoctastas Ecclesiae doctrinam PropoSuerunt , atque defenderunt Gregorius II. , atque eo posteriores Episcopi Romani e
78쪽
mani r in caussa demum Semipelagianorum veritas fidei validissimos patronos invenit Augustinum , eiusque fidissimos discipulos
Prosperum , ac Fulgentium , Summumque
Pontificem Caelestinum . Quod etiam in
i multis aliis erroribus in Ecclesia pro temporum varietate exortis contigisse patet . Adeo verum est , quod ait Augustinus, . Ecclesiam inter paleam , & zizania con- . Stitutam multa quidem multis de caussis: tolerare ; quae tamen sunt contra fidem, Vel bonos mores , nec approbare , nec tacere . nec facere ; sed reclamatione. Summorum Ecclesiae Praesulum , ac doctis, simorum Theologorum viam Semper ΟSteni dere , qua fideles pergant , & caveant
ab erroribus , & veritatem dignoscant. IX. HAC agendi ratione Ecclesia consulit fidei deposito sibi commisso , ac Simul consulit vinculo pacis , & unitatis . Consulit quidem fidei deposito , cum Semper doceat fideles suos omissia cum sidei tum morum dogmata , ac inter disputationum
79쪽
εtrepitus Semper Vocem pia mater attollat quae facile a filiis auditur , qui sincero animi affectu parentem optimam diligunt , docilique corde veritatem sequuntur. Hinc in Ecclesia nunquam veritas deficit ; sea eadem est domicilium , ac sedes Veritatis , in eaque docentur , qui docibiles sunt. At parcit diu siliis carnalibus , cum aliquando solemne iudicium suspendit , ne vinculo Pacis abrupto , schismati praebeatur o casio e portat diu filios errantes , portat docendos , ne plangat mortuos . Ita muneri suo omni ex parte Ecclesia satisfacit ;atque in collisione ossiciorum eam partem amplectitur , quae neque ad dexteram , neque ad sinistram declinat , sed in medio consistit , in quo posita est Virtus . Teinnetur enim Ecclesia doctrinam a Christo
acceptam tueri , eamque ab erroribus vindicare . Rursus tenetur curare quam maXime , ut Vinculum permaneat unitatis , ac pacis. Haec duo munera sunt Ecclesiae Curae concredita . At saepe contingit , ut
80쪽
si ob unitatem docti inae servandam errores Per solemne iudicium velit exscindere , immineat periculum schismatis , ac ita dum unam plagam repellit , graviorem incurrat. Tum legibus prudentiae , ac char tatis obtemperans fidelibus suis non deest per instructionem , praedicationem , ac publicam fidei suae professionem , sed abstinet saepe a fulmine iaciendo decretorii iudicii,
ne volens consedere errores homines perdat . Sic dum patientissime errorem tolerat , ne perdat errantes , quantum Satis
est, providet integritati , ac puritati doctrinae , ac simul abhorret a quorumdam immoderato, ac praecipiti animi Zelo , quo ita adversus errores feruntur , ut religionis tuendae praetextu longe peioribus malis