장음표시 사용
71쪽
virtus infinita, & tantum minor, quantum maior in infinitum. Ad hanc argumentationem dicendum est, mouens esse in duplici disterentia. Aliud quidem mouet naturaliter, ut haec mouentia inferiora, quae integra illorum potestate, totisq; viribus mouent. Aliud vero libere intellectu, & vo- . luntate, ut Deus,& homo. Huiuscemodi ab illo distinguumtur, quia haec non quantum possunt. sed quantum volunt, mouent. Exempligratia potest quis aliquem ante se existentem mouere leuiter , ut ipsum a se remoueat, & potest vehementissime, ita ut ad terram illum proijciat. Ita Deus mouet quantum uult Caelum, α non tota sui potetia. Quare cum eius uoluntas optima sit, idcirco non quanta potest,
sed quantum expedit ijs inferioribus lumine, re motu gubernandis, atq, conservandis caelum mouet. Ita* ratio Aristotelis concludebat, si Deus naturali modo,& uniuersa eius potestate in mouendo uteretur. Contra rursus instant
aliqui duplici ratione arguentes. Altera ducendo ad inconueniens,& altera directe concludente. Illa porro, quae ad inconueniens deducit, huiuscemodi est; quia si Deus infiniti vigoris sit, & eo, infinito non utitur in mouendo, sequitur quod frustra sit eius infinita uirtus, quod absurdum est.ergo in Deo infinitam esse uirtutem in uigore non est dicendum. Altera ratiocinatio, quae directe concludit, sic habet.Si Dei scientia finita est, eius quoque potentia finita erit, si quideaequalia in Deo comperiantur scientia, potentia,& bonitaS. At scientia Dei finita est: nam est causa rerum uniuersalium quae finitae sunt,alioquin inter illa ordo nusquam esset. Quaquam finita uisitur Dei scientia quatenus ungularium est. Haec uero secundum fidem finita sunt, cum Mundus deficere debeat. Secundum Platonem autem, & Aristotelem, qui
eum numquam interiturum, nec incepisse Mundum credui,
singularia sunt infinita successione. Proinde secundum fide etiam ex singularibus numero finitis in Deo intelligibiliter exi stentibus unde haec realiter procedunt. Deus finitae,
72쪽
& non infinitar uirtutis in uigore esse uidetur.Secundum uero Philosophos infinitae quidem uirtutis apparet in durati ne, non autem in uigore. Ad primum itaque argumentum, negatur potentiam Dei esse frustra si ea infinita, ut infinita non utatur in mouendo Caelum, quia fatis est quod ea vis sit in productione omnium rerum uniuersi ex nihilo, ut de-. monstratum superius fuit, & quod eadem utatur in anim hus nostris creandis. Ad secundum imprimis dico, Deum esse infinitae uirtutis ex duobus patere posse, quorum primu est,quia se in ipso Deo ut in primo ente omnia aequaliter se habent, quemadmodum ipse infinitae uirtutis est,& λParte ante, & a parte post, quo ad durationem: ita etiam quo ad uigorem . Intelligentiae , autem & animae nostrae infinitae uirtutis in duratione in futurum sunt Deo ita uole te qui illas a materia hac, & a contrarijs exemit, & operationem propriam illis Leibuit: sed finitae uirtutis in uigore sunt. Caetera porro quae apud nos sunt utpote magis adhuc a Deo distantia cum perfectione, tum situ finitar uirtutis sunt utroque modo scilicet, & quo ad uigorem, & quo ad durationem. Alterum est, cum Dei uirtus infinita a philosophis, ac Theologis ostendatur, modus ipse considerandus est quo rebus cunctis esse& uiuere dedit, cum prius extra ipsum nullo modo existerent, quemadmodum superius tu authoritatibus,tum rationibus demonstratum est. Deinde ad uim argumentationis respondens, dico scientiam Dei
posse dupliciter considerari. Primo quidem, ut ipsius diuinae essentiae cognitio est, quae infinitae persectionis existit, & ita infinita est rei cognitio penitus, & omnino, quoad perfectionem & quo ad utrumq: modum infinitatis virtutis, ut superius expositum est. Secundo vero modo, ut refertur ad res extrinsecas,quibus ordine quodam esse, & uiuere a Deo communicari congruit, & ita Dei scientia finita esse uidetur, sicut & eius uirtus, extensive . Tertio dicatur uim infinitam Dei intensiue ex modo productionis nobis manifestari.
73쪽
stari, non autem ex numero finito rerum ad extra existentiu , quae in Deo intelligibiliter sunt. Theologice potest dici Deum scire infinita, & infinitas species posse creare eX parte suae potentis absolute consideratae. sed respectu sus potentis, & scientiae, ut referuntur ad res creatas videntur finitae. Philosephie ac Theologiae in quibus disseranti quaedam
problemata ad mundi creationem continentIa diffluuntur. Cap. XXXIX.
EX omnibus ijs patere arbitror iniuste reprehendi Philosophiam. circa creationem, cum ipsa Deum omnia creasse confiteatur conformiter doctrinae diuinitus reuelatς, ac longe melioris existentis, quam scieti a principiorum,aut conclusionii, quae more sit philosophica. Solum etenim differunt abinuicem Theologia & Philo phia Platonicoru &Peripateticorum in duobus, quorum unum est quod illa ponit rerum creationem de nouo. I n principio, dicit Moses in Genesi, creauit Deus Caelum, & Terram , idest in principio temporis cum tempus esse coepit. Hanc vero ab aeternorem a Deo emanasse asserit, quemadmodum si pes alicuius in arena existens sempiternus foret, semper etiam ibi vestigia relinqueret,& solum pes prior natura ipso vestigio esset.
Et quemadmodum apud philosophos Sol perpetuo fuit, deerit, & perpetuo inde emanauit,& effluxit lumen, atq; perpetuo emanabit & effluet, alioquin non vident quo pacto si bonum erat uniuersum creare ab aeterno non sit facta aliqua mutatio in Deo ipso, aut aliquod esset Deum impedies, quin ab aeterno ipsum mundum non procreasset: sed venia digni sunt ipsi Philosophi quia caretes vera omnino scientia diuinor si,diuinitus reuelata, arbitrati sunt de diuinis omni no vere, & copiose ipsorum humana sapientia poste iudicare. Cum vero quaerunt Philosophi gentiles de causa quare Deus non ab qterno res creaverit, sed de nouo in principio
74쪽
terunt, aut diuinae Iustitiae, & miseriae igne sensibili, cum sensibilia sint, perire conueniebat, posteaquam omnibus hominibus, qui procreandi erant vim proprium praestauerant: tum etiam, ut uniuersali iudicio in quo finalis sententia omnium terribilissima, terribilibus ardoribus , ac terribilissimo, ut ita loquar, modo destructionis coniuncta videbitur. Verum Philosophantes illi tanquam puri homines, di sine lumine gratiae, & diuinae doctrina' hucusque mente, di fide non peruenerunt: Qui vero non solum plailosophi, verum etiam de numero fidelium sunt, inexcusabiles sunt 'si illuc quo illi lumine naturae conscendere minime possunt ipsi lumine gratia peruenire nolint recusentque.
Tertia calumniastroponitur suis rationibus cor- . . roborata . CV . X L .
TErtius error qui Philosophiae ascribitur similiter ad
Deum ipsum Deorum,& causam causarum & bonitatem bonitatum pertinet. Huius etenim facultatis sectatores Deum hominis & humanarum rerum prouidentiam ha re negant, qua sententiam non minus profecto falsam, qua impiam huiuscemodi apparentibus rationibus confirmare
nituntur, quarum una est haec. Quemadmodum rerum Vi-r. Rario.
lium non conuenit Regi apud nos prouidentiam habere, sic nec Regi Regum . At homo, & res humanae viles sunt respectu illius, ergo i pse habere hominis & rerum humanarum prouidentiam minime congruit. Altera sit ista. Si Deus i. misis.
hominibus prouideret, ira afficeretur cum mali bonis iniuriam faciunt, ut par est, & ita eius vita cum molestia comtinuo essetat eius vita ab omni molestia , utpote omnino Relix, longe abest. ergo Deus nostri curam nullam habet. Tertia, ac postrema huiuscemodi esse videtur . Si Deus ho- 3. Ratio. minum sollecitudinem haberet, non permitteret iniustos omni bonorum genere abundaro, ut sanitate, rerum copia,
75쪽
di honoribus, iustos autem e contra aegrotare, sperni, de pauperie premi: aut mala,& iniustaesiet eius prouid entia.
Adducta calumnia exploditur Cr rationes illius pulcherrime diluuntur. Cap. X LI.
VT ergo philosophia ab huiusmodi falso crimine defen
datur ad rationes in oppositum adductas responden-Dillu- dum est. Ad primam itaque imprimis negandum est homi- ρ ρ nem rem vilem existere, nam praeterquam quod omnium
animalium, quae apud nos 1unt praestantilsimum eli, cum
parte animae diuina, & immortali, scilicet intellectu, quo intelligit, & sapit praeditus sit, insuper solus Deum co-R θυῖο lit. Obiecto secundo sic occurrimus, omnia a Deo reguntur His ' a vi eX causis determinatis dcbito ordine fiant. & consermn m. uentur,& haec homini inseruiunt, quando quodlibet ex illis homini aliquem usum praestet, ergo tanto magis Deus h minis curam habet. Quod si omnia sensibilia corpori humano deseruiunt, ita disponente Deo, quanto magis etiam animae inseruire debent, ut inde occasionem sumamus eam a viiijs purgare, & virtutibus omnibus exornare, simul ac diuina pietate ι quemadmodum superius declaratum fuitia Tertio dicendum est, hominem vile quid existere, si eum cum Deo conferamus ut ens est: at si cum illo comparetur, ut est illius opus & filius, cum eo cognitionem habenS ani- mae dubio procul. adeo vilis minime censeri debet, sed n bilis, ac Deo gratus homo , quemadmodum ,& proprij fi-lij non solum nobis, sed etiam brutis chari visuntur. Ad vim argumenti negatur similitudo,quia Deus in prouidendo nobis,aut caeteris rebus non distrahitur vi Rex, a sua beata vita, & a cogitationibus grauioribus. Neque cum labore, ut Rex apud nos, res uniuersi gubernat, cum immaterialis existat, & ab omni contrarietate remotus. Ad secundam Samentationem dicatur, Deum non commoueri affecti-
76쪽
bus, Ut nos; cum assectus, ut irasci timere, odire, & huiusmodi animae, dc corpori communes sint, ut primo de Anima Contextu xiiij. ab Aristotele demonstratur Deus nam mPurus intellectus est, & ita non remouetur a sua beatitudine. Quod si dicatur. In diuinis litteris mentio fit irae Dei &misericordiae , respondent, & optime ipsi Theologi, similitudine Operationum intelligi hos affectus ostendi in ipso Deo, quia facit opera irae, aut misericordiς, & non quia Proprie in eo sit tale quippiam sverbi gratia) molesti a aD sciatur. Ad tertium, & vltimum argumentum tripliciter 'xςsponderi potest, dc optime, Primo quidem, si dicatur De 'μ' licitatem in fanitate, diuirijs, & honoribus, & alijs huiuscemodi minime consistere,sed in vivendo secundum rectam rationem & pro copia, aut paucitate huiuscemodi bonorum semper illis recte utendo, ut iusti faciunt, iniusti uero contra quod male, insertices, & miseri sinit, etiam si uideantur esse faelices, & cum prosperitate fortunς. Secundo dicendum est infirmitatem, pauptrtatem , vilipendium , Malia huiuscemodi, quς mala communiter dicuntur aegrotantibus aegritudini animi remedia esse ut ab ea liberentur, di bona a Deo recipiant. Etenim qui sanitate animae ualent ad uirtutum exercitium, puta fortitudinis , & magnanimitatis propensi cernuntur . Bona iustis a Deo si quandoque tribuuntur, id fit ut illis recte utantur sui, & aliorum gratia. Iniustis uero condonantur, & prauis ad ultionem, MPmnam, Nam auari toto uitae tempore circa lucra laboranteS , cum anxietate, uigilijs, ac formidine semper adiuncta nullum usum, nullamque delectationem e pecunijs capi ut, Et quaenam hac fuerit poena iusta magis, & urbaniore Ommitto de industria quod multi a luxu ob diuitias interficiuntur. Hisce duobus modis Philosophia in sui di sensionem nostertio argumento respondere docet. Modum denique tertiurespondendi Sancta Mater Ecclesia suorum interuentu Do ctorum nobis indicat, qui talis ubique praedicatur. Deus ita I a nobis
77쪽
nobis prouidet, ut his qui bona receperunt in hae uita,&minime recte,& pie eis usius sit,infinitam eius bonitatem offendens sempiternis poenis sensus, & intellectus plectantur. His uero qui huiuscemodi bonis reuera caruerunt, aut salistem quo ad affectum, aeternam largitur beatitudinem. Ex his igitur patet falso philosophiam incusari nempe quod ipsam Deo prouidentiam neget quando potius cum fide conueniat, ac Deum hominum curam habere diligenter, & ex. quisite doceat, diligentissime uero statuitur atque ostenditur ab ipsis Theologis. Calumniae pertinentes ad Angelos se daemones proponuntur suis rationibus fulsitae in quibus philosophiam
Theologiae oppugnatricemgarriunt. p. XLII.
CIrca Angelos etiam uidetur aberrare philosophia, &praecipue Peripatetica 3 primo quidem quia solum tot numero illos esse statuit, quot Astronomia antiqui orbes adinvenerunt, quibus Aristoteles ipse nonnullos addit, ita ut omnes quinquaginta quinque tantum sint. Atqui secundum fidem multo plures sunt. Christus namque Iesus captus , ut crucifigeretur, inter cςteras rationes quibus Petro
Apostolo persuadet ne pro sui defensione dimicet una est haec, quia si resistendum esset rogaret patrem dc exhiberet illi plusquam duodecim legiones Angelorum; legio vero una, ut Theologi dicunt sex milia sexcentos sexaginta sex s. hila Angelos continet. Secundo errant Philosophi tam Platoni-
earum. ci, quam Peripatetici,quia si materia principium est,& cau- tua. Q unde omnia mala procedunt, A ngeli vero a materia omnes aequaliter immunes sunt & immobiles ergo.apud eos Angeli peccare non possunt, & ita non videntur posse reddere ullo unquam pacto rationem cur aliqui sint boni Angeli, aliqui mali, sicuti fides catholica secundum quam omnis creatura cum dono libertatis creata est, potest naturali
78쪽
er ad bonum,&ad malum se vertere, ut de A ngelis. Quod
malum scelusque patrare Queant patet, quia simul cum lucifero ceciderunt,& ex bonis, ac rustis , qui cum Deo manserunt eo foeliciter in aeternum fruuntur. Tertia reprehen m fiasio sit haec, quia Aristoteles qui Philosophorum PrincepS ab earum Alexandro, & ab Auerroe existimatur, videtur Daemones n0 qui a Theologis Angeli impuri, & mendaces dicuntur negare , tum quia secundum ipsum anima actus corporis simplicis elementi esse non potest, sed organici, DaemoneS autem apud Platonicos animae sunt intelligetes in medio constitutae inter Deos, idest substantias separatas , & animas nostras cum corpore aereo a tum etiam quia Daemonum Opera admirabilia Aristoteles non in ipsos Daemones, sed in humorem melancholicu, ut apud ipsum in libro de diuinatione per somnia videre est, tamquam in huiuscemodi operum admirabilium propriam causam reducere videtur. Lapsus calumniarum ad Angelos pertinentium praeceps ostenditur. Cap. X LMI.
VT itaque Philosophiam circa angelos, ac daemones non ita ex proseta, &. de industria errare, ut illi pasesim imponunt ι Ad ea quae in contrarium adducta sunt re spondendum est. Et ante omnia quantum ad numerum Angelorum, & Daemonum secundum fidem & rei veritate a Gluis longe plures sunt, quam numerus corporum caelestium exi- niaden stat. Ex ijs praeterea nouem chori componuntur qui ad tres Hierarchias reducuntur a Dionysio Areopagita, & a caeteris Theologis ita, ut quaelibet Hierarchia ex tribus choris Angelorum constituatur, quae triplex Hierarchiarum distinctio, quoniam omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per Angelos, quippe quorum aliqui rationes accipiunt in ipso Deo, & sunt primi tres ordines, alij rationes sumunt in causis uniuersalibus,&hi chori secundae Hier'r- .chiae
79쪽
chi; sunt descendendo.Tertio alii rationem sumunt in proinprsis affectibus, & hi tres vltimi Chori ad tertiam, & vltimam Hierarchiam pertinent, quemadmodum praeclare dicitur,& exponitur a Diuo Thoma in Commentarijs suis in Epistolam Pauli ad Ephesios in lectione septima. Quare vero diuersis nominibus Angeli in diuersis Choris existentibus diuersis nominibus appellentur declaratur ab eodem Diuo Thoma, & ratio assignatur. hoc supposito Platonicorum principio,omne quod alicui couenit tripliciter conuenire potest, aut essentialiter, aut participatiue, aut causaliter, ut videri potest, dc intelligi a quolibet in Comenta-xijs eiusdem Diui Thomae in Epistola Pauli ad Colossenses in lectione quarta, Vnde etiam patet Philo phiam Platonicam ad rationem nominum Hierarchiarum, seu Angelorum cuiuslibet Chori assignandam, ac intelligendam maxime conferre. Quantum uero ad determinationem Aristotelis denumero Angelorum secundum numerum Orbium
cclestium dici potest, quod eius ratio de numero Angelorumouentium orbes concludit probabiliter , non autem denumero Angelorum simpliciter, & quo ad numerum intellectionum,quas Aristoteles compraehendere no potuit cum sensum lateant, & cum in hac uita sumus non sine sensu intelligere possumus,pro defensione Aristotelis insuper dici potest ipsum fateri se probabiliter numerum illarum substantiarum ostendisse. Id quod ea uerba palam indicant, quae paulopost intulit in g. contextu,dicens. Quod enim necessarium est relinquatur potentioribus dicendum , fortassis intelligens diui nos homines, aut Christum ipsum, qui suo tempore expectabatur. In hunc sensum etiam locus ille Platonis in illo libro, qui dicitur ciuilis, ubi de Regno a Marsilio Ficino,& ab Aenea Platonico exponi uidetur, ubi Plato cum locutus fuisset de primis hominibus ex terra genitis, α de illorum uita foetici sub Saturno, idest de uita contemplativa, & paucis contenta dicit. Sed haec ommittamus donec
80쪽
aliquis horum idoneus appareat nuncius, qui nobis reserat utrum homines illi scientijs, & confabulationibus operam dederint. idoneum nuncium interpretantur illi Platonem intellexi sse de Christo, qui Magni Consili j Angelus dicitur, veluti missus ad Patris aeterni doctrinam,& voluntatem n bis deferendam, & exponendam in sui gloriam , & nostri salutem sempiternam. Ad secundam repraehensionem de causa malitiae Angelorum, qui a Deo auersi sunt, dici po- a test materiam esse causam omnis mali,quo ad inclinatione, AEut superius determinatum fuit. At quo ad malum quod ob inconsiderationem boni minoris, qui non refertur ut rati ni consentaneum est in summum & optimum bonum sic Angeli peccare potuerunt, & illi qui ceciderunt, hac ratio. ne peccarunt quemadmodum a Diuo Thoma determinatur in prima parte summae qus stione 43. articulo primo. Solus Deus, ut qui purus est actus, etsi liber sit peccare non potest . At in Angelis nonnihil potentiae est alioquin, ut comsitetur, etiam Averroes in suis digressionibus in tertium de Anima in eis distinctio & multiplicatio non esset.
Calumniarum ad daemones attinentium ruina maxima δε- . mosfratur . Cap. X LI III.
DE tertio errore imprimis dicatur Aristotelem daem
nes minime negare, cum illorum meminerit: tum secundo de Anima, tum quinto Metaphysices in capite de substantia: &. alibi , ut in libello nostro de spiritibus, Adaemonibus adnotauimus . In praesentia restat, ut obiectis in contrarium adductis occurramus. Ad primum dicatur Aristotelem negare Daemones non absolute , sed injcorpore simplici,& elementari, existere posse, ut anima videlicet in corpore naturali organico est,.sed no ob hoc negare quin
in eodem esse possit per assistentiam,quemadmodum etiam intelligentiae in orbibus caelestibus esse ab eodem statuuntur.
