장음표시 사용
61쪽
plari, in Platone videlicet, ac Aristotele, ex quibus Oppo
1itum elicitur. Deinde argumentationibus in contrarium adductis faciendum est satis. Quantum ad Platonem attinet ipse confitetur x. de legibus Deos omnia cognoscere, nihil que eos effugere posse eorum, quae aut sensi. aut intellectu percipiuntur a nobis, nec obstat si dicatur Platonem coin loco tamquam legalem philosophum verba fecisse, ut popuIis persuadendo uidelicet huiuscemodi sententiam ipsi Promptiores forent ad leges obseruadas timore diuinae Procientiae, & Iustitiae, sed re uera Platonem eundem ita non sensisse, non ualet inquam, non ualet haec impiorum euasio, siue iuga turpis , propterea quod si Deus rerum omnium secundum Platonem opifex est, &recta ratione reS fabricatae sunt, sicut artificiosa ab excellenti Artifice, ergo mediante illarum scientia, nam alioquin, aut praue se haberent, aut casu, & fortuna ita essent. At casus est causa per accidens atque fortuna quae causas per se praesupponunt nempe naturam , &intellectum. Ergo primum a natura, vel ab intellectu . Non a natura , quod haec ab intellectu dirigatur. Igitur ab intellectu Dei sciente rerum rationeS. Quantum uero . ad Aristotelem attinet ipse imprimis pro inco uenieti habet aduersus Empedoclem primo de Anima , Deum pauciora intelligere, quam nos intelligamus.Secundo si Deus ex Ariastotelis sententia se ipsum intelligit aut se ipsum tantum, ut Deu S, aut ut causam primam omnium efficientem. formalem , & finalem. Si primo modo, ergo imperfecte se intelligit. Si etiam secundo modo, igitur in relatione ad causata, ct sic intelligens unum relativorum intelligit & aliud. Ergo etia alia Deus ipse intelligit. Tertio X ij. Metaphvs. contextu xxxx. secundum Alexandri diuisionem. Bonum Vniuersi duplex est, quemadmodum , & bonum ipsius exercitus : Huius etenim bonum unum est ipse Dux , aliud est ordo , qui ab ordine in animo Ducis existente dependet. Ita
nimirum uniuersi bonum est ipse Deus & ordo qui ab ordi
62쪽
ne intelligibiliter in Deo regitur. Si ergo secundum A risto. telem in Deo est ordo intelligibiliter,& ordo est rerum ordinabilivordo,sequitur quod modo intelligibili etiam res ipset
in eo existant. At quia dicent hic haber, i Deum solum, nempe res uniuersabner intelligere, proptetea ostedo ipsum etiasingulares res cognoscere,quia Deus cui sit maxime in actu, cui usmodi etiam scientia singularium est, propterea Deus potius in singulari res cognoscit . ut hac ratione concludit Averroes in sexta disputatione aduersus AlgaZelem,dicens, scientiam Dei magis esse similem scientiae indiuiduali quam scientiae uniuersali, quod etiam operationi Dei erga haec co-gruit. Cum enim operatio eius circa singularia sit, ut singularis circulatio, de illuminatio, & conseruatio etiam rerum
singularium, & omnia hςc recte se habeant, sequitur quod a cognoscente Deo sint. Itaque sub quacunque ratione Deus
spectetur ipse omnia cognOlcere conuenit.
Detracrorum calumniantium rationibus radicitus euestuntur ac dissoluuntur. Cap. X X X V.
Modo consequens est ut rationibus in contrariu adductis respondeatur. Ad primam itaque dicatur, scientia Dei prae caeteris a nostra dister re, quia nostra est caulata a rebus, scientia vero Dei minime, sed ipsa rerum causa est, ac dum se ipso intelligente intelligit eius entitatem,& bonitatem sub diuersis quoque gradibvis potest alijs communicari clarius, &obscurius, & ita cum scientia Dei non pendeat Vt nostra a rebus, propterea non vilescit. Aristoteles igitur non negabat Deum alia intelligere, sed modum scilicet, non ut nos. Ad secundam est dicendum, imprimis scientiam &praescientiam Dei non imponere necessitatem rebus futuris; quemadmodum enim homo in Turri existens praeuidet hominem euntem in desertum a latronibus occidendum,cum
alioqui non cogat illum illuc proficisti. Quin imo sedum
63쪽
ille in desertum tendit, reuerteretur ad locum, unde disces.sit idem existens in Turri praeuideret eumdem saluari, neq; Ob hoc cogeret, ipsum regredi, & saluari. Secundo respondendo ad vim argumenti, dico rerum necessitatem duplice esse posse, alteram simpliciter, & absolute, quae rebus competit ex illarum principi js necessari js,ac ita necessario propriae assectiones, a principi js res subiectas constituentibus xluunt, ut aptitudo ad ridendum in homine ab anima rationali , & hinnibilitas ab anima equi. Alia est necessitas conditionalis, & ex suppositione , ut si canis currit necessario
mouetur,& cum hac necessitate copulatur etiam contingentia, aut libertas. Sane primo modo Deus necessitatem rebus
minime imponit quando minime sit principium rei compositae constitutivum. Atqui secundo modo necessitatem imponit ,& ita si supponitur Deum praescire cum determinatione,filium alicui esse procreandum in utero matriS, necessario procreabitur. Sed si potest impediri procreatio etiam istud cognoscitur a Deo: ita ut ipse intelligat necessario futura,tamqua necessario euenietia,& contingentia, ut cotingenter. Quod si dicant aduersarij hac solutione no capimus quo pacto alterum salte ex ijs absurdum non sequatur, scilicet, aut scientia Dei esse mutabilem , aut tolli a rebus contingentiam,& a nobis liberam electionem. Respondendum est, quod si ex hoc inserant. Ergo Deus alia minime intelligit, non tantum impie loquuntur, verum etiam falsa turpiter effutiunt,quemadmossum superius demonstratum fuit a me,tum authoritatibus Platonis, & Aristotelis, & Auer-roiS, tum etiam rationibus. Sin aurem id dicant, imbecillitatem humani ingeni j,& humanae sapietiae confitentes, vere profecto,& modeste,loquuntur. Plurima sunt enim apud
nos quorum causam numquam cognoscere, nec reddere
ullus ex Philosophantibus potuit, pura qui magnes serrum trahat, Torpedo manum stupore assiciat, Scamonea bilem ι . ducat, & aliorum huiuscemodi,quae apud nos sunt & sensibus
64쪽
bus unde ortum ducit omnis nostra humana cognitio exposita sint. Quanto minus itaque diuinarum cognitionem asinsequi possumus. Pr terea si pueri cogitationes , & discursus hominum adultoru circa agibilia, minime percipiunt & rationes, neque homines imperiti discursius sapientum & erit. ditorum , tanto minus hi cogitationes Dei , & quo pacto Deus res intelligat intelligere poterut cum longe magis sapies a Deo, quo ad praestantiam intelligentiae distent, quam Puer a viro, dc quam vir imperitus a perito. Ad tertium, αvltimum argumentum, cum dicebatur. Si Deus alia a se ipse intelligeret, aut uniuersaliter, aut singulariter, imprimis dico cum Averroe loco superius citato in sexta disputatione in Deo esse numerum scibilium,& scientiam Dei numerum scibilium continere, sed longe aliter quam scientia , quq in anima nostra est. Scientia etenim humana dupliciter est multiplicata uno modo secundum numerum scibilium in phantasia existentium quibus res singulariter c gnoscuntur, alio pacto secundum numerum specierum imtelligibiliu in intellectu potestatis,quibus speciebus uniue salia in multis intelligere possumus. At scientia Dei neutro modo ex ijs numerum scibilium continet, sed ibi est numeratio quam compraehendere non potest intellectus noster, nisi intellectus noster idem e sset cum intellectu diuino, quod
est falsum , & impossibile quemadmodum dictum est ibi ab
Auerroe. Secundo ad vim argumenti dicendum in eo vitiuesse in diuidendo propterea quod res a Deo neutro modo eminentiori tamen cognoscuntur, quam per species sensibilium: Quare concludit argumentatio, cum in ea ab insufficienti partium enumeratione procedatur. Theologi etiam dicunt, in Deo esse rerum omnium Ideas, seu rationeS, aut exemplaria: non quidem , ut speciesre, & ratione distinctas ab inuicem , & ab essentia Dei, cum Deum actum purum sicuti, &philosophi esse statuant. Sed modo quodam eminentissimo, & inexplicabili: quatenus Deus se ip
65쪽
sum intelligit in relatione ad alia intelligendo suam diuina
essentiam,& sic diuina essentia rationem Ideae habet, non autem ut eadem diuina essentia ad ipsum Deum refertur quemadmodum vere, ac pie determinatum est a Diuo Thoma in prima parte summς inquaestione X v. articulo primo ,& exquisitissime huiuscemodi veritas ibidem defendiatur ab ipso Thoma, & Caetano atque exponitur.
Secunda calumnia in medium adducitur et ut atque , rationibus fulcitur. Cap . XXXVI.
SEcunda calumnia quae philosophiae ascribitur est haec,
quod eius sectatores negent, res a Deo ex nihilo fuisse productas. Plato etenim in Timaeo asserit Deum ex inordinatione ad ordinem res ipsas reduxisse. Et ita suppo tres confuso modo, & inordinate ab aeterno fuisse , non au tem ex nihilo genitas. Aristoteles vero primo Physicorum contextu X xxvij. inquit omnes naturales philosophos in hac sententia conuenire, quod ex non ente, idest ex nihilo nihil fiat , & inferius tum rationibus ducentibus ad in- conuenientia, tum rationibus directe concludentibus in omni re quae fit prςrequiri materiam demonstrat. Confirma tur etiam, quia omne quod producendum est, aut motu fit, aut generatione quae motum praesupponit. Motu quidem alterationis circa aliquod unum ex tribus elementis secundum raritatem,& densitatem, aut circa aliquod medium inter aerem, & aquam, aut inter aerem, & ignem , Ut circa, vaporem fiebant res secundu Physicos primae sectae. Thales etenim Milesius Omnia composila naturalia ex aqua densata, aut rarefacta feri existimabat ita ut si quis ipsum interrogasset, quid est terra aut os aut lapis , respondillet esse aquam magiS densatam. Diogenes eX aere rarefacto vel densato. Heraclitus ex igne similiter densiori, aut rariori
facto. Sic qui vaporem ponebat ex ipso similiter res fieri
66쪽
eredidit . Inter hos etiam connumeratur Plato ab Aristotele primo Physicorii xxxij. nisi quod illi duo principia formalia ponebant rarum, & densum,& unum loco materiae: Plato Vero e conuerso videtur ponere duo ex parte materiae, caeam duplici nomine appellaret magnum, & paruum, αVnum eX parte foratae. Secundum vero Physicos secundae sectae, composita ex pluribus principijs componebantur, qu ς, aut numero finita erant, ut apud Empedoclem quatuor vocata Elementa . scilicet Ignis , Aer, Aqua, &. Terra, ut materialia. Α gentia autem dixit esse amicitiam,& litem , illa quidem congregando huiuscemodi Elementa ea confundebat, & fiebat Chaos. Si vero lis vincebat amici tiam. Separabantur ab inuicem, & constituebatur Mundus quo ad partes maiores, & simplices, ex quarum particulis amicitia illas confundente & cum temperamento fiebant mixta,& dominante lite destruebantur. Aut principia erantita plura, ut essent numero infinita, quae aut erant eiusdem substantiae, & indivisibilia corpuscula per vacuum volitantia, &casu ad constitutionem compositi concurrebant
solum disserentia figura ordine & situ, quae fuit opinio Democriti Leucippi, Epicuri, & Lucreti . Aut erant numero, infinita, & in natura disserentia scilicet infinitae partes similares olim in quodam Chaos simul permixtae ,& deinde ab intellectu diui no ex illo Chaos segregabatur, & congerie
simul iungebantur ut partes ossis cum osse, parteS carnis cucarne,& ita fiebant partes similares. Deinceps ex ijs ab eodem intellemi congregatis fiebant mixta organica , Ut corpora plantarum sunt, animalium, & hominis. Demum ex Aristotelis, & aliorum Peripateticae, & tertiae sectae opinione res fiunt generatione, cui annectitur motuS alterati
ni S , per quam materia ad nouam formam disponitur.Cum igitur omne quod fit, motu fiat, aut non sine motu & mOtus sit actus entis mobilis, & inter contraria, quae etiam
in subiecto recipiuntur, inde consequitur, quomodocunque
67쪽
res fiant, ex materia praeexistente fieri, non autem ex nihilo
Iaciuntur fundamenta tria quibus acriter detractorum c lumniae pro explodantur,o omnia ex nihilo creatafuisse quomodo intestigendumsit exponitur. Cap. XX XVII.
VT philosophia ab huiuscemodi maximo errore purgetur, imprimis propono hanc distinctionem generati nis rerum de no esse ad esse.alia sine motu est,& a Simplicio octauo Physicorum generatio non temporanea dicitur, pr Pterea quod, cum sine motu sit, qui tempore mensuratur, etiam sine tempore est. Haec eadem ab ali js nonnullis sim-PleX rerum emanatio appellatur,& a Theologis nostris Creatio, quae rerum ex nihilo productio est. Alia est generatio illi opposita, quae ab eodem Simplicio temporanea dicitur , quia cum motu est, qui tempore mensuratur. Secundum Platonem ,&Aristotelem agens primum generatione no temperanea omnia produxi taed ab arterno,quemadmodum ex horum maximorum Philosophorum sententia Simplicius, ac Diuus Thomas firmiter tenent, &vt inferius rationibus, hoc idem a me demonstrabitur. Secundo Vero modo generatione temporanea res ingenitae omnino sunt; licet quoad has interiores, de ab agentibus secundis post Deum quotidie fiant, ut saltem in uniuersali seruentur. 'Secundo igitur modo negant naturales philosophi omnes ex nihilo ab agentibus secundis,& modo naturae, quae primcipium motus est, res produci. Dcinceps id exponere Oportet, in quo sensu cum quaeritur, si aliquid ex nihilo fieri possit, secundum Philosophorum sententiam, id iptelligi debeat , de duobus quidem modis intelligi posse dicendum est. Uno pacto sic quod illa dictio , ex omne genus causae significet, de ita erit sensus; aliquid ex nulla causa fit. Si hoc pacto intelligatur salsum, ac impossibile existit. Quis
68쪽
enim animo capere potest res,prius nullo modo existentes, per se ipsas de nihilo ad aliquid deductas esse. Secundo aut ex nihilo, solum causam materialem denotat idest cx nulla materia, & istud rursus dupliciter exponi potest, aut respectu omnium creaturarum, sic, ut ex nulla materia constent,
id quod de materialibus falsum est. De immaterialibus, ut de intelligenti js,& anima nostra verum existit. Haec etenim omnia a Deo ex nihilo creata, vel nulla in eis existente materia fuerunt. At materialia ex nihilo facta dicuntur esse, quia prius materia creata fuit, quae in illorum compositi nem simul cum forma substantiali remanent, ut primoPhysicorum lxiiij. ab Aristotele demonstratur. Tertia supposi- tio sit haec, res a Deo creari,a se ipso inquam tantum verum suppos est, sed a seipso, ut simul cuin alijs agentibus operatyr,falsum , & impossibile est. Vtraq; pars huius distinctionis exmox dicendis apparebit. Imprimis itaq; authoritatibus, secundo rationibus ostendo, omnia a Deo creata fui sti. Prima authoritas in primo Topicorum continetur, ubi Aristote-Ies,exemplum adducens problematis, quod pro utraq; parte ibstineri potest,escit. Vt virum Mundus aeternus, & ingenitus sit, aut non aeternus, sed genitus: Nam si argumenta a definitione motus propriae dicti petantur, qui generati
ne temporaneae connectitur,ita teneri poterit, nempe Mundum non fuisse genitum s nec futurum corruptibilem corruptione, quae motum secum habet, ut arguit Aristote
les octauo Physicorum, & primo Caeli. Si vero argumenta a generatione non temporanea accipiantur, ita Mundus genitus a Deo est, & in nihilum verti posset. Secunda authoritas est in primo de Caelo,& est contextu Ioo. ubi inquit Philosophus, a primo communicatum est esse,& viuere omnibus , ijs quidem clarius , ijs autem obscurius. At qui communicare esse, estgignere; quemadmodum habere esse aliunde, generari existit, & si omnibus , ergo etiam Intelli- gQnt ijs quae,cum ex nulla materia constent,ex nihilo sint o.
69쪽
portet. Eadem ratione porro , si omnibus, etiam ipsi mariteriae prina ae conueniat id, necessarium est, alioquin materiae esset materia, & sic in infinitum.. Rationibus vatidissimis confirmatur a Deo in omnia fuisse ex Nihilo creata. p. XXXV III.
QVod ad rationes autem attinet,sicut motus, & mutatio cum tempore actus mobilis,aut mobile est, a mo tore existit tertio Physicorum , ita si creatio datur,est actus. eritque in rebus creandis, ut creandae a Creatore. Proinde argumentabor tum a Creatione, tum a Creaturis, tum ab ipso Creatore Deo, ut omnino, & penitus ab ipso Deo omni a fuisse creata, non solum secundum catholicam veritate ostendam, verum etiam ex Aristotelis sententia. Primo itaq3 ratiocinor, argumento accepto ab ipsa creatione. Si datur
creatio apud nos, quae ab agetibus iiiis fiat per similitudine,
datur etiam creatio rerum ab agente primo, sed antecedens verum est, ergo, & consequens verum utiq; erit. Quod autecreatio apud nos per similitudinem detur,ostendo: quia formae materiales , quae de potentia materiar ab agentibus de non esse adesse deducuntur, quasi per creationem fiunt, ut Averroes confitetur xij. Metaphysices ; quod etiam ostendo quia quatenus huiuscemodi formae non latitabant in mat ria , nec aliquid illarum ibi aderat, dicuntur creatae ; sicuti cum esse desinunt, in nihilum redeunt: quatenus uero ex materia educuntur, & materiam relinquunt non sunt creatae,
Ecce igitur quod huiuscemodi formarum productio ab ijs
agentibus , partim est creatio, & partim non. Haec a Diuo Thoma concreatio, appellatur; ab Auerroe quasi creatio, ab Aristotele creatio aliquo modo, & secundum quid diceretur . Primum conneXum deducitur propterea quod illud
quod est tale per similitudine,praesupponit id,quod propriae
70쪽
tale est, ut lapides, qui honorantur,ex quibus arae fiunt, foris tunati dicuntur per similitudinem cum hominibus qui honore assiciuntur 3 e contra lapides extra aras, qui pedibus conculcantur dicuntur infortunati per similitudinem hominum vilium , qui spernuntur, ut secundo Physicorum dictum , ac determinatum est ab Aristotele . Quocirca si in animalibus brutis , dc in pueris morum similitudo est, ut octauo de Historia animalium a principio recenset Aristoteles; inde sequitur quod, & in hominibus usum rationis habentibus mores proprie dicti reperiuntur . Si Philosophantes auxilio theorematum ipsius philosophiae Deu, ac caetera intelligunt, & in recta ipsorum mei gubernatione
Deo assimilantur pro viribus, qui Deus proprie, & perfectissime se ipsum & alia non intelliget, atq, gubernabit:Secundo arguo ratione a creaturis ipsis petita hunc in modu. ac
Si omnia praeter Deum entitate,& bonitate participant, igitur ab ipso creata sunt: nam alioquin non penitus entia Per participatione forent ; sed reliqua sunt entia per participatione , sicuti participantia caliditate a primo calido. ergo Omnia a Deo creata sunt. Tertio & vltimo ex parte Dei sic 3 .ntia arguitur. Quanto agens est superius, ac praestantius, tanto ς ςς minus supponit de materia, ut agens naturale, quia superius& praestantius est artifice,ubi artifex in Operando supponit materiam, quς ens actu est, ut statuarius lapidem, aut ars: aedificator lateres, lapides, & lignas naturale agenS materiam, quae ens in potentia existit,praesuppbnit. Sed Deus naturali agente ,& artifice superior, & praestantior existit ergo in producendo, supponet id, quod minus quam ens inpotentia, & quam ens in actu sit, id autem est ipsum nihil,
ergo Deus ex nihilo valet omnia gignere. Hanc tertiam argumentationem nonnulli debilem esse conantur ostendere, imo potius destruere,sic argumentanteS. Si DeuS quia natu, cotra
rati agente,& artifice superior & praestantior existit minus se. mmateriae supponit, idest, nihil; eadem ratione quaelibet i n-Ha telligen-
