Francisci Verini Secundi ... Liber. In quo à calumnijs detractorum philosophia defenditur, & eius praestantia demonstratur. A Nicolao Vmbrosio Pisano artium doctore, ob authoris peritissimi amanttssimique sui praeceptoris absentiam in capita distribu

발행: 1586년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

ς ο - Philosophia praestantia

h numerorum intelligemus , numeris ignoratis , circa quos arithmetica versatur 3 Praeterea numerorum scientia in cognitionem Dei, & productionis reru nos ducit: nam quemadmodum omnes numerorum species ab unitate dependet,i ita omniS numerus specierum substantialium a prima Vnitate substantiali ortum ducit. Verum numerus de praedicamento quantitatis existit ; quemadmodum & species suo ,rum numerorum sunt. At Deus unitas substantialis, aut potius supersubstantialis est,quemadmodum species rerum substantiae sunt, & licet numerorum unitas praeter numeros non existat, Deus nihilominus praeter speciem, & extra

species rerum & substantiarum existit. Ex ijs igitur patet,

numerorum cognitionem. tum ad notitia omnium formarum a prima dependentium conferre , cum etiam ad intel

c Eometriar similiter nonnullae utilitates sunt, quarum, una secundum Platonicos aliquos est illa , quae ex pris,is 1 . Maa Euclidis in primo Elementorum demonstratione collis metris. gitur. Quemadmodum etenim super linea recta ope duo rum circulorum se inter secantium triangulus aequilaterus constituituri ita in corpore humano erectς statqrae anIma - procreatur Ope duorum circulorum,videlicet Dei, qui cirruculo assimilatur,quo ad intellectionem, & ope Caeli, quod circulare est.Dei quidem beneficio, quo ad eius creationem, ope vero Caeli, quia eius motu, & lumine virtus horum imferiorum conscruaturi, ac dependet. Anima item nostra

quodam pacto ipse triangulo consimilis esse videtur, quia quemadmodum in ipso tres sunt lineae, ita inanima nostra tres partes, vegetatio, sensititia, & intellectiva . Secunda I si utilitas Geometricarum cognitionum est, quia quo pacto in

eodem

52쪽

ae defensio a calumni'. MI

eodem animali, &in nobis ea pars animς, quae posterior est ordine compositivo, priores contineat virtute, no autem actu, distincte declaratur per similitudinem, seu eTemplum figurarum. Sicuti figurae priores, ut duo trianguli virtute, α non actu in tetragono stini, ut ab Aristotele declaratur secundo de Anima contextu 3I. Confert praeterea Geome 3. Issisi. tria philosophis, & theologis sinaul ad intelligendum, quot M. pacto eadem anima re, & quoad substantiam sit actus corporis organici . Quantum ad inferiores facultates , & partim etiam quomodo extrinseca, & organica existant. Sicut enim circumferentia circuli, quae linea una existens circularis, respectu spatij interni cocaua est, respectu externi conuexauta anima nostra una substantia est, quo ad intellectu quidem,extrinseca,quo vero ad alias partes, intrinseca. Hoc admirabili exemplo utitur Aristoteles primo de moribus ad Nichomacum capite ultimo. Quantum ad Deum attinet facilius intelligendum, eadem Geometria multiplice usum ias. Prq stat. Imprimis quidem ope exempli Geometrici com-Prς hedimus, quo pacto intellectio Dei circularis existat. Naquemadmodum linea circularis ab eo puncto indivisibili, a quo exoritur, in illud idem, ut in finem terminatur, ita Dei intellectio ab ipsomet qui indivisibilis omnino est, secundum naturam exoritur, & se intelligendo intelligit etiase, ut causam unde omnia procedunt, & ut finis, ad quem omnia tendunt, amore, & desiderio. Α principio communicatum est esse omnibus & omnia ab illo, ut ab amato, &desiderato mouentur. Secundo exemplo Geometrico intel- .ligere valemus, tum quo pacto omnia in Deo sint indiuisi-biliter, & sub una natura indivisibili,& extra quaedam diuisibilia sint. & qu tam indivisibilia : tum etiam quomodo idem met Deus,qui indivisibilis est, &diuisibilia, & indiuia sibilia intelligat Nam sicut in circulo ab uno centro indiuisibili lineae omnes procedunt diuisibiles , atque etiam Pun

cta indivisibilia harum linearum , ita Deus, cui indivisibi-F lis

53쪽

lis est diuisibilia, α materialia produxit, atque etiam indiuisibilia, & immaterialia,a quibus tamquam Dei mimitris

materialia reguntur, dc quemadmodum si centrum circuli se ipsum intelligeret, indivisibili sua natura considerata, ut causa,& materialium, & immaterialitam, nec In intelligendo aut se ipsum , aut alia a rebus externiS, ut nos depende-6. tili- ret Demum eX definitione corporis,circa quod stereometria versatur, quod in habendo trcs dunensiones perfectum ests Primam, quae longitudo est; mediam, & haec est latitudo, Multimam, quae profunditas nominatur, intelligimus rerum perfectionem in tribus consistere , in principio scilicet, medio,&fine. Hi nc fit, ut i ntelligamus in Deo optimo, & perfectissimo tria existere admirabiliter , videlicet Omnipotentiam , Summam sapientiam, ac bonitatem. Merito b nitatis caeteris aliquam bonitatis partem elargiri voluit. Beneficio sapientiae ordine quodam omnia rite disponere sci' uit. Postremo per omnipotentiam omnia dc boua, dc bene instituta in lucem prodidit Ob omnipotentiam magnopere timendus , ob maximam sapientiam praecaeteris venerandus , atque admirandus, ob immensam bonitatem ardentissimo amore illi quilibet coniiungi debet .

TErtio Ioco de astronomiς utilitatibus dicendum est, &

imprimis . Si Caeli enarrant gloriam Dei, id iaciunt uti.Vὶ si cogniti. Cognoscuntur vero ope altronomiae.ergo Astronorin. mia gloriam, quam C li enarrant, interpretatur. Secundo li' festorum ordo sanctae Ecclesiae pendet ex litterae dominicalis Aurei numeri, dc alioru huiuscemodi notitia est astronomi-3. Vul, ca. Tertio quo pacto sanctillime, ac Beatissime Pater inter

μ' alia praeclarissima opera sua Gregorius xiij. hoc etia agere potuitat,quod fuit a Mense Octobris remouere dies natura-

54쪽

ac defenso a calumni s.

ges decem , ut festum Paschatis resurrectionis Domini nostri Iesu Christi: Festum Natalis eiusdem. Festum Annunciationis Virginis: Natiuitas sancti Ioannis, ita 1olemnitates aliae Beatae Virginis, sanctorumque Apostolorum . in diebus

ConuenientibuS eueniant, cuiuS Oppolitum prius accidcoai3

Quo pacto in quam laaec correctio neri potvilset, ruit auxilio

Aitronomiae Scientiam harmonicam nos ad durin m pira

QVarto scientia harmonica,quae proportiones numerorum in vocibus, & sonis contemplatur, praeterquaquod ab ea dependent Mulicae partes , quarum illa, quae Dorica ab Arithotese, & Platone dicebatur, nos ad virtutes Prouocat,& praesertim ad diuinam pietatem, qualis illacit, qua modo Ecclesia utitur; verum etiam noSadmonet pro Pterea Deum harmonicis vocibus & lanis laudandum, tu coIendum esse hac alia ratione, ut testificemur omnibus onarnia a Deo harmonicis rationibus procreata ius ile ι ut tum pulchritudine diuina partic arent, tum etiam 3 Vte X ti,nihmetatione admirabili facturarum Dei ad diuinam pulchritu- νει clinem cognoscendam, &1ruendam admirabilibus volupta . tibus, di cognitione, & desiderio promouereinur. Hoc tor ia, .f. te Plotinus intellexit, cum inquit , Unam praecaetexis e ne i. Rara Viam , dc medium ad separata ascendendi , ipsam videlicet Musicam: Horum tinium gratia Diuinus, ac Regalis Propheta dicebat. LaudateIeum insono Γubς. Laudate cum in Psalterio , & cithara. Quod vero reS Vmuerit har- i. monicis rationibus numerorum fabricatς fuerint , praetcr rationem adductam ex fine cuius causa accepta cit, hac alia confirmari potest: quia si formae accidentaleS ut ciniores , saporeS, de odores, cum Optime se habent , & valde sensibus o tacent ex illarum causis harmonice permixti S re

tem excstere.

Cap. XXIX.

55쪽

Philosophia prastantia

iΑristoteles confitetur: quanto magis formae ipsae hibstam tiales in materia harmonice disposita sunt; & illa harmonias. Ratio. Cum tollitur a materia derelinquuntur 3 Et si quaelibet fodima substantialis, & eius corpus harmonia quadam a Deo

mediantibus causis naturalibus coniunguntur, quanto magis omnes formae, & species simili ratione harmonica Vniuersum ipsum constituunt, ut optimum omnium rerum

Productarum existat,optimi, & simplicissimi testimonium

ve perspectivae quam plurium veritatum diuina.

rum nos cognitionem acquirere. i Cap. XXX. . φ

Ostremo perspectiva etia ipsa diuinis ueritatibus con-I 'ferre uidetur, prim quia ex triplici modo uidendi,obiectum uidelicet; aut linea recta,ut ea uidentur, quae per idem medium actu illuminatum, dc perspicuum ante nos existentia intuemur; aut reflexa, ut cum nos ipsos, aut alia in speculo videmus ; aut linea fracta, ut cum baculum partim in aqua existit, & partim extra aquam 3 quod fractum, seu inclinatum apparet, in conceptum uenimus triplicis uisionis intellectualis,qua nos,ut Deum uidere possumuS,manu ducimur. Nam aut intellectione directa , & clara, ut in Patria; aut per speculum, in enigmate, idest per cognitionem Creaturarum obscura,& phantasmataria sui ita loquar Pia, ac uena nihilominus; aut obscura, & aliqua ex parte falsa, qualis fuit intellectio illa qua Gentiles Deum intellexerunt diuersis med ijs, suppositionibus interdum falsis utentes. Ergo quatenus.a Perspectiva ratio reddetur horum modorum uidendi Obiectum sensibile , eatenus admonemur a Theologis,omnium modorum uidendi Deum intelligibi, misi; liter assignari posse. Secundo principijs, & rationibus Perspectivae naturalis utitur, cum de Iride loquitur, cuius meminit diuina scriptura, dicens. Iridis apparitionem indiciti esse

56쪽

ae defensio a calumniis. UT

esse pacti 3 Deo seruandi cum hominibus, quod iuerat uol- Iridis MIe amplius diluuio uniuersali delere homines,& viuentia Terrae, qui Iris mystice, ut dicunt Theologi, Christum nin subis signincat, in quo tres sunt substantiae, hoc est diuinitas, Nomi.

anima humana, & corpus humanum, quemadmodum in Iride tres existunt circuli diuersorum caelorum . Et quemadmodum Iris a visibili ite pendet, ita unio illa trium na- re scriturarum ope diuini solis facta est; & quemadmodum ratio- νη ---nibus partim philosopho naturali cognitis , iris, ut naturalis effectus dignoscitur, & partim rationibus perspectivae ut idem iris a lineis visualibus, & radiosis dependet; ita nimirum illa unio super naturalis, & super perspectiva a solo Deo intelligitur, & deinceps ab illis , quibus a Deo lumine gratiae reuelatur . Similitudine Iridis qui unus est, & triplex a nonnullis philosophis, dc catholicis simul aliquomodo mysterium Dei, ut ipse est unus, & trinus, innuitur, quod prae caeteris facit Dantes Aldisherius in suo magno Poemate Chomico in tertia parte in sine. Diumam philosophiam praecaeteris philosophiae partiabas, ad Deum i um nos adducere atque a promouere. . Cap. XXXI.

SEd accedamus iam ad tertiam philosophiae partem,quae

ut omnium aliarum princeps, ac Regina existit, ita Catholicae doctrinae praestantiori, ac eminentiori modo inseruit. Hac etenim scimus, in primis Deum intelligentem esse, r nisi Propterea quod,cum prςstantissimum omnium principium existat, si intellectio, quae omnium operationum Optima est, illi non conueniret, neq; aliqua alia utique illi competeret, dc ita ens poenitus ociosum esset. Secundum eandem 1.nil totam eius substantiam intellectualem esse, dc non ratione qalicuius partis, ut nos: alioquin Deus non erit omnino dc

poenitus optimus, sed secudum quid, ratione partis si intel

57쪽

ἐς Philosophia praestantia

ligentis , ut nos . Tertio, in seipsum intelligendo beatum

csse, non autem in aliqua re externa : tum quia aliquid Deo praestantius foret: Tum etiam quia in Deo esset compositio ipsiusmet Dei intelligentis , & Obiecti intelligi bilis, & beatifici. At in Deo nulla est compositio, neque

secundum Philosophos , neque secundum Catholicam, ac . milia firmissimam veritatem. Tertio Deus perpetuo vita viuit beata, simul cum admirabili voluptate. Probatur utraque pars huius conclusioni S,& primo quod perpetuo: tum quia si nos hic qui cum corpore mortali sumuS,aliquando,& lmperfecte Deum intelligimus, multo magis ipse qui cit aeternus, & longeomni uin antellectuum perfecti stimus & in sui intellectione sua consistit beatitudo perpetuo in se ipso beatus est. Secundo vero, quod eius intellectioni beatidicae admirabilis coniuncta sit delectatio: quia si in nobis operatio quanto perfectior . eo etiam delectabilior est , ut praeteri, ta beneficio memoriae, ut praesens, si rei particularis Obsensum; si futura, ob vim sperandi, inlaturu Ita Operare;quanto magis intellectio, qua Deus se ipsum intelhgit: quae omnium Operationum optima est cum admirabili, cogitationes. vid omnem excedente ,erit voluptate3 Postremo Deus unus est princepS uniuersi: Nam multorum principatus nihil aliud est, quam confusio, & ordinis perturbatio, de res male gu-

hernantur. Sphaerarum uero caelestium motores sunt, α

ipsi quidem Dij, sed participatione, & uoluntate a primo,

eodemque bearissimo intellectu pendent, ut Aristoteles, α iuris A IeXander Xij. Metaphysices in fine determinant. Hucusq; florum igitur ex causa efficiente prima philosophiam ortum duxis-1e docuimus, & ad nos eam aduentile. cum catholicis ueritatibus consentire,demonstratiam cst. idq; tum eX ea, quami Philosophia definitionem sibi tribuit, tum etiam ex multi plici ciuS utilitate in communi, dc secundum quamliba erus Partem clare deduximus. - aE M. M . Calum

58쪽

ac defnsio a calumnise.

Calumniarum numerus recensetur in quibus Philosophia a theologia dissentienspraedicatur 'Cap - XX II LREstat modo, ut ipsam a nonnullis ex grauioribus calumni js defendamus, atq; pro uirili facultate uindicemus. Id porro commode praestabitur illis prius enarratis, ac in medium adductis, ex quarum amotione rerum facile erit unicuique tum pio, tum perito Philosophanti reIi quas tollere, qualis,inter caeteroSDoctissimos, atque summe cath licos uiros, unus est Andreas mutius, Vir non minus morum probitate, ac diuina pietate singularis , atque admira bilis , quam ob multam omnium facultatum eruditionem excellenti stimus. Calumniae itaque, quibus Philosophia uitio potius,& ignorantia praue philosophantium, quam sui ipsius, quae rebus & Deo conformatur, calumniae Inquam,

uibus obnoxia uisitur philosophia,triplicis generis esse ui-entur, aut etenim philosophiae obi jcitur quod male, atque impie de Deo statuat, aut de Angelis, ac Daemonibus, aut

de anima nostra. Prima calumnia ad Deum attinens proponitur, o suis a riouibus munitur ' Cap . XXXIII. Vantum ad Deum attinet, primus Philosophiae error

esse videtur de scientia Dei. xij. enim Metaphylices

Aristoteles & eius Commentator Averroes statuere videntur, Deu nihil intelligere extra se ipsum : quia cum alia praeter Deum .si cum ipso conferantur, vilia existant ; & prout res nobilior aut ignobilior est, ita etiam ipsa eiusdem rei scieria, quando res inen irae scientiae sunt: ergo Dei scientia vilesceret. Praeterea si Deus omnia intelligeret, aut eius scientia mutaretur de veritate in falsitate , rebus ipsis mutatis: ut de scientia nostra cum singularibus applicatur, euenire eXperimur, aut cuncta ex necessitate essent, & sic a rebus

59쪽

δΤ Philosephia praestantia

inferioribus contingentia tollerentur, & a nobis libera electioi ita ut si Deus sciat cras in utero mulieris, uel brutatissae minae, hominem, uel brutum procreari debere, non poterit non procreari. Et si sciat, Thomam Cornacchinum, exempli gratia . Medicum prς stantissimum cras lecturum

esse, non poterit ipse non legere 3 Sed haec falsa , & absurda sunt. Falsa quidem: quoniam agentia impediri possunt quominus effectum intentum consequantur, & nos liberae etc. ctionis sumus.ut patet exemplo continentis hominis, in quo ratio cum appetitu sensitivo pugnat, & tandem uincit. In incontinente uero e conuerso appetitus uincit α ratio sup ratur. Absurda uero sunt: propterea quod uniuersum , ut sit omnino perfectum in testimonium summae,& diuinae bonitatis , Opus est, ut omne genus rerum contineat 3 aeterna in

futurum , ut Angeli, & orbes caelestes sunt; inferiora, quae esse, & non esse possiunt , & hominem qui partim immortalis existat quantum ad animam ,&mortalis quantum ad Corpus. Et quemadmodum inferiora ,& ignobiliora ipso homine libera electione carent , Deus uero liber, sed peccare non potest ; homo liber, sed potest peccare, sicut etiam Α ngeli peccare potuerunt. Quare ne falsa, aut absurda cΟ-gamur confiteri. melius est dicunt philo phantes nonnuti. li,concludere Deum solum seipsum intelligere. Tertio eamdem,tum falsam, tum impiam opinionem nac argumenta tione in addiscentium metibus adlisare contendunt, quemadmodum statuae Dedali mobiles funibus adligabantur: ut permanerent. A iunt etenim. Si Deus praeter se ipsum etiam alia intelligit, aut in uniuersali, aut in singulari, aut utroque modo. Sed nullo pacto Deo conuenit alia a se ipso intelligere. Ergo alia poenitus ignorat. Neque enim in uniuero fati tantum: quia cum cognitione rerum in uniuersali coire potest ignorantia particularium. Contingit etenim ne scire omnem dualitatem esse parem, & ignorare aliquam esse parte Puta duos nummos in mana socij absconditos, primo

60쪽

ac defensio a calumniis o se

de Arte demonstrandi contextu tertio , & quarto, &ita cum Dei scientia ignorantia etiam coincidere posset. Neq; secundo Deus res in singulari cognoscit quoniam hoc est proprium virtutis sensitivae,& organicae, hoc est materialis. Atque Deus purus est intellectus. Neq; tertio modo videlicet,in uniuer1ali,& particulari simul Deus res dignoscere potest. Namque cognitio fit per speciem sine materia , in singulari quidem per speciem rerum repraesenrativam in singulari; in uniuersali vero per speciem intelligibilem, quae res

uniuersaliter reprςsentant,&. tunc aut istae species ab aeterno in intellectu Dei sunt,aut de novo, ut in nobis, a rebus

acceptae. Sed nullo modo ex ijs dici potest, ergo Deus nullo pacto alia praeter se ipsum intelligit. Neq; enim potest dici

in Deo esse species & conceptus ab aeterno, propterea quod ita Deus res composita foret ex natura intellectuali, Ut potentia: & ex illis speciebus spiritualibus, ut ex actibus,& ita haberet partem minus prς stantem, & magis praestantem, neque omnino simplex , & optimum ens existeret. Neque secundo modo asserendum est Deum a rebus species suscipere, quibus res ipsas dignoscat, ut nos: alioquin in cognoscendo a rebus dependeret.Et quantum ad cognitione intellectivam opus haberet alio intellectu, qui agens , & opifex exesteret specierum intelligibilium. Ad haec,quam agens, praestantius patiente sit, daretur aliquod Deo praestantius, quod etiam animo fingi minime potest. Sive igitur Deus ex

parte sui consideratur,siue ex parte rerum,siue eX parte mO

dorum cognoscedi videtur nulla ratione fieri polle, ut Deus alia a se ipso intelligat. Validissimis rationibus calamniae alptas probatur o

ex Aristitele, cir ex Platone petitIs. Cap. XX XIIII.

Erum,ut ab hac calumnia Philosophia liberetur,opus est primo eam in principibus Philosophorum contem

G plari,

SEARCH

MENU NAVIGATION