Orationes habitae Pisis auctore Benedicto Aueranio Florentino in Pisano lyceo Literarum humaniorum professore serenissimo Cosmo 3. magno Etruriae duci dicatae

발행: 1688년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

εο ORATIO et V A RT A.

solitudinis, taedio laboris avertuntur. Ita, dum timidhattingunt studia literarum iuvenes, dignos ingenio suo progressus non faciunt, &, dum sapientiam tamquam

nimis austeram plerique reformidant, pauci consequuntur. Huic aurem malo mederi non est mearum virium, Auditores ; maius ingenium , maius eloqoentiae flumen res tanta desiderat. Quis enim, nisi summa fasultate di cendi praeditus, possit evellere ex animis adeo veterem, corroborataπque , atque infixam opinionem , quae multorum est de tristitia vitae studiosorum. Sed tamen &muneris mei ratio, & auspex hic studiorum dies, &concursus frequens Adolescentium doctrins cupidorum postulant, ut, si quid e republica literaria ducam, si non

Ornate, graviter, eloquenter, saltem vere, candide, simpliciter admonere non refugiam ; nihil autem literis utilius , nihil conducibilius rationibus vestris Iuvenes , quam si literarum studia, non solum tamquam utilia, sed etiam tamquam iucunda complectamini. Id igiturdicendum mihi,& constanter asseverandum uel tam , iucundam, tranquillam esse vitam, quae in otio literarum placide traducitur. Quod ni ita esset, Adolescentes, haud scio; an ad hanc vitae rationem tantopere mihi essetis adhorta di. An ego, qui pro benevolentia erga vos mea , proque publico munere , quod mihi iniunctum est , vestris commodis inservire debeam, vobis auctor essem, ut istam a laetissimam indolem, istum aetatis florem tristissima vitae ratione , & labore ingratissimo contereretis Et quum

videam etiam a natura magnam habitam voluptatis esse rationem , quae quantumvis utilia , & necessaria cum iu-- cundis coniungit, S miscet, suaderem vobis , ut omnem iucunditatem aspernareminiὸ Enimuero abstinerem

112쪽

ORATIO QUA TA.

ab hoc orationis genere, abstineren , & orationem p tius alio derivarem I neque salsa pro veris vobis obtru derem , & nunc ego non peto , ut mihi fidem habeatis nisi clarius luce videritis esse in literata vita suas deli cias , & oblectationes. Et quoniam duo possunt desiderari genera voluptatum, alterum quod e rebus externis' percipiatur e alterum, quod in ipsis literis insit ; ostendam literas impedimento non esse, quominus hilariter vivere, & animum rela xare iucunde, & oblectare possimus ; tum ex ipsa tractatione studiorum , & cognitione veri multo maximam, multoque dulcissimam animo percipi delectationem. Sed quum dico studia voluptate non impediri ; non illatris intelligo voluptatem , quam sapientum decretis iugiit

tam , legum fraeno constrictam , poenarum metu coercia tam coercere vix possumus furentem,& exultantem, quominus cuncta praeclara corrumpat, labefactet, evertat.

Hanc non dico laudatarum artium choro misceri oportere r quid enim dicere absurdius possem e An ego per niciem animorum , labem virtutum omnium , scelerum hortatricem , pestem pudoris , & honestitis , cum ulla . praeclara facultate coniungerem P An virtutem omnium castiis mam , quae in veri perspicientia Versatur, turpi voluptati quali virginem incorruptam impurae meretrici conciliarem, & illius impudentiam cum huius pudore, illius furorem cum huius prudentia, illius foeditatem cum huius pulchritudine copularem .Ego vero moneo, &meo quodam iure praecipio vobis , ut huiusmodi voluptates , tamquam sirenum scopulos , multorum exitio in

fames vitetis , e quibus si qui aliquando incolumes enavigarunt, & ad sapientiae portum periugerunt, non Ideo

cura

113쪽

cum tanto rei nostrae periculo turpissimis cupiditatibus, quasi scedissimis tinapc statibus nos committemus . Nec molestet feretis abduci vos a libidine beneficio literarum; immo studi js vestris: gratias agetis, si vos a turpi v luptate tamquam a domino agresti, & furioso liberarint. Nec vero laus est ulla maior literarum , quam quod earum studia serio culta mitatiunt ardorem libidinum , facesque restinguunt cupiditatum ; nec ideo tamen vereri vcs, Adolcscenta S, velim, ne quod animus doctrinae stud ijs

cccupatus respuere dulcedinem Obscoenarum voluptatum videatur. idcirco etiam hCnc stas oblectationes repudiet.

iMirum est , quantum ista distent, Auditores, quanimi que doctrina libidinem aspernetur , casta vero obicinamenta desideret, S amplectatur . Siquidem honestatum altium tractatio Incredibiles excitat amores honestatis , quibus incensus antinus prava respuit, oditque vi tia , quamvis iucunditatis illccebris , & specie blandian-Mur e contra vero licitis voluptatibus gaudet. Et quidni

gaudeat curarum levamentis, quibus reficitur, alitur cxcitatur ξ Nam quo pacto creditis posse mentem tanta moliri, humana Omnia cognoscere , universum cogitatione complecti, altissimam Dei naturam perscrutari, nisi subinde rccreetur, S labores quiete , contentionem relaxatione , curas voluptate distinguat. Est illa quidem per se inde sella, immortalis, incorrupta I sed utitur corpore fragili, mortali, caduco ; ea vero conditio est mortalium , ut quietem desiderent, & perpetuis laboribus opprimantur, neque assiduum torpOiem , neque ogitationem serant sempiternam. Immortalibus illis, civinis a natura datum cst , ut semper moveantur, numquam dcfatigentur i non Intermittit suos cursus coelum ,

non Disit iroo by Corali

114쪽

non consistunt umquam sidera; sol ne puncto quidem temporis conquiescit. Quicquid in terra gignitur , qui

quid in hoc orbe mutationibus obnoxio continetur, lase .ssitudinem sentit, & quiete refovetur, & redintegratur . Non est necesse exemplis uti, quum ut que occurrantianumerabilia. Aspicite plantas, animalia, terram, elementa : nonne ea declarant, quae diximus a,vero nonia abhorrere.φ Nonne vocem mittunt testem vetitatis Z.

Cessam hyeme atatibus plantae producendis , ut deinde hetius floribus, & seondibus vestiantqr, uberi. ue graventur tactibus ue nox , dc somnus a natura, animanti bus attributi sunt, ad vires quiete reficiendam , isto temra diutius inarata requievit, segetem scelicius gignit, de

ima elementa laetari videntur tranquillitate , & sentire quietis bona, nec alia conditio est mentis humans, qua . diu contagione corporis, legibus rerum caducarum t netur ; vires quiescendo resumit, de dun remittitur, invalescit; nec semper agitare rationes rerum potest , nee semper in contemplanda veritate versari ; &, quemadmodum Oculi, quum in alicuius rei spectaculum

diutius, quam oporter, &, intentius defiguntur, heb tantur , & oborta caligine Offunduntur, ita mentisaei es in aliquod itudium semper interua defatigatur, hebetiusque, atque obtusius videt Quum autem quies animo sit necessaria, nec sine intermissione la- dis literarum st ira esse possint; quis erit tam ser reus, tam severus , immo tapi ineptus, de stultus rerum aestimator , qui non licem putet literatis hominibus . quantum temporis doctrinet stud ijs tribuere non possunt, concessis voluptatibus dare Quae invidia hominum , quae lex tam insulta literis , qui imos, quae consuetudo

115쪽

vetat y An ipsi docti viri tristitia quadam vitae, R importuna severitate nolent animum remittere , nolent astud ijs gravioribus ad istitiam, hilaritatemque aliquando revocare ξ Immo vero sapientiae cupidi praeceptis parebunt sapientum, exempla sequentur praestantium doctrina virorum , qui a voluptate , quae turpitudine careret, numquam refugerunt. Admonebit eos Isocrates aucupandas esse voluptates cum honestate coni unctas e nec

Platonem ex illimabunt Xenocrati modo, sed omnibus praecepit se, quum praestantissimus Philosophorum prae-ifantem Philosophum admonebat, ut sacrificaret Gratijs, hoc est, ut severitatis multum, tristitiam prorSus omnem deponeret: non enim contractione frontis , Maulteritate morum sapientia metienda eli. Declarat id acta iucunde vita doctorum hominum , & sapientum . Quis enim doctrinae cupidior Platone, qui cupiditate discendi diversas lingua nationes , barbaras incolis terraS, infesta praedonibus maria , posscssas.tyrannis regiones peragravit e Quanta vero comitate , quanta lucunditate fuerit, cum multa declarant, tum illud impram is, quod, quum iter faceret, & in homines, incidi siet , qui fama Platonis exciti Athenas, ut Platonem viserent , petebant, & quum , ut at olet, sese in philosophus comitem adiunxisset, tanta humanitate , tanto lepore cum hospitibus versatus esse fertur, ut illi Platonem ignotum, non tamquam gravissimum Philosophum, sed 'amquam comem, hilarem, iucundum comitem vehementisti me diligerent , & amplecterentur. Non enim ille de , rate , S Academia verba fecit , non de rerum natura , non de moribus , non de ullis Philosophorum placitis disputavit, sed usus eli sermonibus uicuadis, quibus isdrum viae

116쪽

Ievaretur, talisque comes fuit, qualem Publius in Miamis esse dicit in via pro vehiculo. Non libet hoc loco exemplum afferre Aristippi Philosophi nobilis ; nomen illud voluptatis, quam ille summum bonum esse censuir,

tanti viri auctoritatem elevet. Sed tamen ea doctrinae

laude praestuit, adeb comis , &urbanus suit, tam iucuA- de , 5 eleganter vitam egit, ut tellis esse locupleti gimus possit non cogi literarum studiosos homines cunctis voluptatibus nuncium remittere. Sed quid Aristippum loquor 8 Stoici ipsi, qui nimis pracstacte voluptatem . aspernari eidentur , nonne plurimum tribuerunt honestis oblectationibus Θ Certe Lenonem constat Principem Stoicorum , convivi, stequentibus , & epulari laetitia delectatum , quem imitati ieruntur maior , & minor Caisto, qui quasi quidam libroetum helluo habebatur. Supervacuum reor, Auditores , quum philosophos , quorum vita , & ratio videt ut este au sterior eos philosophos, qui omnium severissimi fuisse dicuntur , ostenderim, frequenter animum voluptatibus resecisse, aliorum , qui instud ijs levioribus vertati sunt, exempla memorare e sed ne philosophis tantum concessum , & datum putetis , ut possent literis, & voluptatibus indulgere ; non omitis tendus ille Porcius nobilis Declamator, quem neque quum studeret, assiduitate , labore, vigilijs ; neque quum animum remitteret, hilaritate, Lotitia, lulibus, iocis quisquam superavit; nec illa duo togae, militiaeque,& studiorum lumina Delius, & Afiicanus, quos Principes eius aetatis Oratorum ,& Principes Romani Senatus, quum in otium secessassent, incredibiliter tradunt solitos repuerascereti& tamen hi clarissimi viri, qui conchas

in Lucrino legebant, alijsque lusibus oblectabantur pul-

117쪽

cherrimas leges , rei publicae administrandae, orbis terrain rum moderandi rationem, excidia Cartaginis , Numam tiatque moliebamur. Vobis, iuvenes ornatissimi , numquam tanta terum moles incumbet, quanta Principibus illis Romanae Reipublicae , quibus tot hos es erant debellandi , & innumerabilium populorum saluti consulendum et si igitur illis tantum oti j suit, ut quum res mari mas gererent, in literis excellerent, & animos in om nem lusum effunderent, vobis non licebit esse aliquando otiosis , 'a quibus tantummodo studium literarum minsulatur ξ Nolite enim existimare a vobis exigi, ut Chrysippi illius, aut Didymi Grammatici in literis laborem

imitemini, quorum alterum septingentos libros , alterum tria millia librorum tradant conseri Ae ; satis magnos prosectus facietis, si quantum temporis isti otiosi , qui sibi lauti , & beati videntur, oscitantur, pandiculantur, sibi ipsis displicent , & in quo otium ignavissimum consumant, non reperiunt, tantum literis, & bonae menti tribuatis. Num vos alicuius tetrici, trittis , autheri hominis respicere disciplinam volo Asotorum vitam tu . beo intueri. Quamdiu illi demetsi vino , distenti epulis, immodico somno marcentes, pridiana crapula graves, morbis ex intemperantia libidinum laborantes, & voluptatum quoque taedio de temporis tarditate querenteS usum vitae prorsus amittunt, vel acerbissimis doloribus cruciantur; si id omne tempus in literarum studia conferatis 3 quanto autem illi spatio suis voluptatibus perfruuntur, tanto vos vestris honestioribus perfitumiani, incredibile est, quantam vos putem rerum scientiam consecuturos. Et veremini adhuc , ne studium vos abducat a voluptatibus , quum tantum temporis his indulge

118쪽

dulgere possitis , quantum illi, qui omne tempus vitae transmittendum voluptatibus, puraverunt Et nondum statuitis iucundissime polle vivi in otio literato , quum liqueat cuilibet iucunditati pares a doctis viris percipi

voluptates. Pares dico O inertiam Orationis meae Multo plures , multoque maiores percipiuntur . Quid enim , tam dulce , tam suave , tam iucundum , quam consuetudines amicorum e Quae vita , licEt assiuat voluptatibus, sine amicorum suavitate non est iniucunda ἡQuemadmodum Poetae serunt, ne Venerem quidem s iis esse venustam, si careat illo cingulo , quo omnes gratiar, omnes cupidines conrinentur; sic nulla iucunditas non iniucunda, si carear amicitiae nexu, qui unus omnes iucunditates complectitur: amicitiae vero, quae causa est maior , quam studium sapientia: ξ Percurrite , qua SO, Auditores , monumenta rerum gestarum , revolvite memoriam omnium seculorum s vix duo amicorum paria

inter indoctos , sed in Pythagorae, in Epicuri, in reliquorum Philosophorum familijs maῆnos amicorum greges fuisse reperietis, qui vitam prosundere, quum tempora amicorum Aposcerent, non recusarent , qui nefas esse ducerent habere quidquam, quod cum amico non communicarent. Magnum videlicet est , & firmi stimum amicitiae vinculum easdem colere Musas, eius dein amore doctrinae a pueritia tencri, ijsdem literarum sacris initiari. Iam illa celebritas nominis, quae studiis' comparatur ; illa admiratio virtutis, & ingenij quam . multos bonos conciliat, quam dulcis amicitiarum efficie suavitates l.Ergo, si nihil in vita iucundius amicitia , praestant autem literati homines amicitijs, & iucunditate vitae praestare fateamur, necesse est. Accedit eodem

119쪽

lepor quidam , sacerisque , & erudira sermonis quot AEdiani suavitas, quibus omnes doctorum congressus iucundisi me conciuntur, quae quum aliquando gustas et a Platone invitatus ad coenam Timotheus ille celebris imperator Atheniensium dixit, Platonis coenas post rudie etiam delectarer frugale nimirum convivium scita se

.monis iucunditate resertum, regalium mensarum v

lupcatibus antecellit ; nec possum insuaves esse illa da- pcS , ubi non intemperantia , & libido . sed Gratiae, de Musae, di Philosophia leges discumbentibus ponunt. Atque id cerni potuit in omnibus conviviis eruditorum, quae adeo epulari laetitia, & sermonibus memoria dignis, di iocis convivalibus redundarmiit, ut a Lysi inacho , alijsque Regibus cupide congregarentur, & a praeclaris auctoribus memoriae proderentur ι nec sine causa etiam a tapientibus fuerint comprobata e quam enim iucunde, quam rem peranter arbitramur Platonicos Platonis, de Plotini natales dies, Epicuri memoriam eius philos phi sectatores convivijs celebrasse Quae ibi audiebantur ξ Quae dicebantur λ Quibus illae coenae salibus aspergebantur ξ Nec ram corpora epulis, quam animi dictis ieitivissimis, atque doctissimis alebantur. Quam autem

mirabiliter temptrantia cum voluptate, cum laetitia v

recundia , cum gravitate sestivitas, cum epulis , vin que sobrieras iungebatur i Conserte nune adeo laetis, Sem eratis convivijS epulas reliquorum hominum, de praecipue astrorum . Quae ibi verborum turpitudo , quae rerum foeditas, quae intemperantia , quae turbaei Natant vino pavimenta, inconditis clamoribus aedesperionant, omnia miscentur tumultu, ubique lascivia subique licentia, ubique immoderatio , temulentia , ne

quitia

120쪽

quitia mensis inerrant, iam convivarum foedus aspectus. non laetantur illi, sed haechantur, non edunt, sed ingurgitant se cibis , non bibunt, sed obruunt vino. Alii

inter servorum manus esseruntur. Alij tamquam mortui iacentes relinquuntur. Alij cibo graves, vino madidi, titubantesque vix e convivio abeunt. Mitto convicia , mitto vulnera , & caedes , qui exitus interia dum imperitorum voluptates consequuntur : quae r putanti mihi, tranqtrillitatemque vitae, qua studiosi fruuntur, animo revolventi, multo iustius de septem ia .

posta dici videtur , quod de bono Imperatore Paulus similius pronunciavit, ille enim eiusdem putabat ella

Imperatoris invictam aciem , & optimum convivium in struere ; ego autem ei uidem esse arbitror sapientiae, res graves administrare, & praeesse voluptatibus ; nec minus has augeri prudentia , quam illae consilio diriguntur. Sed non has externas oblectationes sapientia maxinia amplectitur , suis illa fruitur internis gaudijs , quae quo minus apparent, eo sunt beatiora et & quemadmodum Aspendium serunt nobilem Cytharoedum, sibi & Musis intus iucundius cecinisse I sic nescio quo pacto , quod

intus canitur , iucundius est carmen sapientia'. Atque utinam , Auditores , verbis exprimi posset illa suavitas incredibilis, quae percipitur ex cognitione rerum, non a vulgo, sed ab his, qui sacra literarum digne colunt; pr

fecto me confiderem non mediocrem in animas vestris, Iuvenes, amorem sapientiae excitatutum. Sed latent deliciae

literarum , & tamquam sanctiora sacra ab omnibus aspici , & attingi non possunt, & tamen, quae gaudia experiendo sol uni cognoscuntur, coniectura quoquo modo possumus aliamare, Nam, si tam dulces corpore pere,

SEARCH

MENU NAVIGATION