장음표시 사용
81쪽
nus ab Inacho duceret; quis ut divitem , quamvis diviri js Cissum, Crassumque se perarer, quis ut fortunatum, quamvis Sylla filiciorcm videret, iter suscipiendum sibi csse duxit e Ne ad Regis quidem proficiscimur, nisi ut
magnificum aulae apparatum, splendidum comitatum , magnificentiam , splendoremque regiae , sortunae magnitudinem, opes, copiaS, potentiam contemplemur; ut ipsum autem videret, nemo ad Regem profectus est , nisi sapientem : sed quam multi, ut doctos homines aspicerent , & alloquerentur, patriam, Iarem familiarem, aequalium coetum reliquerunt ὸ Anacharsis E Scythia in Graeciam venit; e Graecia , ubi summa gloria
florebat, Plato in AEgyptum ad AEgyptios Sacerdotes , S in Italiam ad Pythagoricos philosophos navigavit.
Quae autem regio fuit, aut tam remota , aut tam barba
ra , aut tam inhospitalis , quam non Pythagoras, Democritus , Apollonius peragrarint, ut, quorum sapientiam admirabantur, eorum aspectu , & alloquio fruerentur Mitto alia exempla , sunt enim innumerabilia ,
quum semper id factum sit, & quotidie fieri videamus:
unum praetcrmittend9m non arbitror ; cst enim maximε illustre, atque praeclarum , & quo haud scio an ullum maius comi ac morare possit antiquitas. Caditanum hominem sciunt Titi Livij rerum conditoris celeberrimi fama exciratum , Gadibus proscci uni venisse Romam, Di retum Rona anatum scriptorem videret , quo viso, nihil alia curantem, voti compotem , & istum in patriam revellisse. O Sapientia, o literae, quam magnum est vestium numen, & quantam in hominum animis admiraticnc in vestri, & quam incredibilem amorem excita-iisl Peregrinus homo, atque alιenigena, & barbarus
82쪽
non e propinqua Italiae regione, sed ex ultimis rerrarumoris, ex insula a noltro orbe divisa Romam venit, non ut aureum Capitolium , non ut magnificentissima theatra , Porticus , Thermas , Amphitheatra, Deorum templa augusta , non ut civium domos in urbium moduavextructas , non ut urbem videret, in qua collectum terrarum orbem videre poterat, non ut populum cognosceret omnium populorum victorem, non ut Senatum itinium spectaret , quem qui e Regibus conitare dixit ,
unus veram caepit speciem Romani Senatus, non denique, ut Principem ipsum intueretur, cuius nomen horrebant Indorum Reges , & Bactrianorum , cui Rubrum mare , atque Atlanticum , cui Nilus , Danubiusque parebant ; haec omnia ille despexit, vel certe neglexit ; lacteam Titi Livij ubertatem duntaxat admiratu, est, non temere mea quidcin sententia , neque stulte : intellige. bat enim illa , quamvis magna, esse mortalia ; ingeni j autem opera sempiterna : & Romanum quidem Principem exiguum tempus imperaturum , Romanum autem Scriptorem semper in doctorum animis regnaturum ἱ Sillius interitum potentis finem , huius autem glorii mo
rem incrementum allaturam. Num autem a veriture
aberravit ; num deceptus eis vir prudentissimus Θ Non solum Caesar ille, qui tum imperabat, extinctus est, sed etiam illa urbs, quae aeterna vocabatur, eventi ; Livij scripta tot seculis post Imperi j Romani interitum immortali gloria efflorescunt: iacent diruis moles, & consepultae, quae propter itabilitarem suam aeternitari sacrae videbantur; Livij scripta nunc mixime vigent, atque
omnium laudibus in coelum extolluntur: ta Romanum quidem nomen eriam, non modo Imperium , 'num vi-
83쪽
geret; quemadmodum Macrobius testatur ue Caucasum, Gangemque non transcendit ; Livij scripta etiam Oceanum transfictarunt, & apud innumerabiles nationes , quibus ignotum nomen Romanum suit, habentur in pretio , & in dies magis , ac magis celebrantur: est enim hoc etiam non in ultimis laudibus literarum. Caeteris a fert oblivionem vetustas, doctorum hominum fama crescit aevo , & vetustate corroboratur. Homeri nomen , dum viveret, etiam Graecia pene ignorabat ; extincti poemata post multas aetates ab Indis quoque caneba
tur, & gentes illae, apud quas latent quaedam sidera inobis illustria, Homeri carmen, tamquam sideribus clarius , & noverant, & celebrabant; cuius in poematis explicandis, recitandis, canendis tantus grammaticorum numerus , & rhapsodorum cum tanto successu artis, &quq stu elaborabat; ut , quod Regibus est magnificum.
atque praeclarum posse facere, dum vivunt, Homerus post mortem permulta hominum millia alere diceretur. Quid Aristoteles P quanta gloria , quum viveret, floruit quam autem ea nulla est , si cum gloria compare tur, quam cst post interitum consequutusὸ qui vel unus mihi videtur , quantum sit literarum decus , & quam longὸ sapientia humanis omnibus praestet, ostendere . Non enirn Persarum magni Reges , non Alexander ipse Macedo , non Romani Principes tot hominum millibus
imperarunt, quot Aristotelem, tanquam eximium sapientiae numen, venerati sunt I neque vero ullus rex , aut ullus tyrannus tam subicctos habuit suos populares, quam animos Aristoteles omnium studiosorum : nam tyrannos, quorum imperium violentissimum est , etsi palam vcneramur , de ipsis tamen , tamquam de belluas , de seris ,
84쪽
demonstris quibusdam immanibus cogitamus, & clam ab ipsis acerbissimo odio dissidemus ; at Aristoteli non m
do nefas arbitrabantur aperte repugnare ; verum etiam ab eo tacitis cogitationibus dissentire. Quam ego consuetudinem , & institutum quamquam Aristotelem admiror propter incredibilem quamdam , excellentemque doctrinam, & multiplicem rerum varietatem , & copiam) etsi non probo ; neque enim in studio praesertim
indagandae veritatis cuiusquam tanta esse debet auctoriistas , ut luminibus, ut ita dicam, Obstruat rationis ; t men , quoniam Aristoteli, tamquam perfecte docto, pleneque sapienti , eum honorem deserebant , id ollendit, quod initio dicebamus , regnum esse quoddam sapientum ; & literarum, atque doctrinae mMestatem omnibus rebus anteponendam et atque hoc non solum intelligunt eruditi , quibus notus est literarum splendor, a . que amplitudo , sed etiam vulgus hominum , & magni saepe Duces, Regesque viderunt. V idit Siciliae tyrannus Dionysius, qui, quum PIato curru veheretur , auriga ministerio fungi sibi gloriosum putavit; vidit Magnus ille Pompeius, qui trium terrae partium victores fasces Possidonio Harimmo sapientiae auctori submisit ; vidit eius aemulus Caesar, qui, quum Ciceronem miraretur, dixit maius esse ingenij, & linguae Romanae terminos, quam imperi j sines protulisse ; vidit denique populus Romanus, qui Virgili j carminibus in theatro recitatis, absenti Virgilio tamquam praesenti Augusto , universus assurrexit. Celserunt igitur iudicio maximae civitatis , ac maximorum Ducum imperi j maiestas, resque bello pra clare gestae gloriae, & dignitati literarum. Et quidni gederent ι quum besticae laudes , praeclarissim triumphi, E Omne
85쪽
Omne regnorum decus , omnisque maiestas , & praesentis aevi claritatem , & posteritatis memoriam se literis debere profiteantur. Sunt enim literae sontes quidam.
inexhausti dignitatis, & gloriae sempiterna r hinc splendorem suum hauriunt clarissimi Duces; hinc sortissimi bellatores ; hinc prudentissimi rerum publicarum moderatores ; hinc artifices praestantissimi ; hinc denique omnes , qui vel corporis , vel ingeni j dotibus fotuerunt;& quemadmodum a sole mundus universus, & sidera lumen accipiunt, ipse vero sol a nullo sidere illustratur ;& sicut ab Oceano omnes amnes, omnesque senteS, m ria , lacus, paludes oriuntur, ipse verb Oceanus, quum tot flumina , quum tanta vis aquarum in eum effundatur , non crescit, neque alienis copijs, sed suis magnus , admirandusque est ; ita literae a nulla vel arte, vel studio gloriam, splendoremque mutuantur; ipsae Omnibus impertiuntur. Nam quae facultas magna in rem- 'publicam merita obliterari non sinit ὸ Literae: quae laudabiles actiones memoriae commendat posterorum ξ Literae: quae civitates illustres fortunae iniuria deletas ex hominum memoria deleri sunditus prohibet ρ Literae rquae consilia prudentium , dicta clarorum virorum , leges civitatum , mores populorum silentio involvi non permittit Z Eaedem sane literae. Literarum est beneficium , quod Cyri potentia , quod Alexandri magnitudo, quod Romanorum virtus celebratur: literis Ni rei pulchritudinem , Achillis robur, Ulyssis talliditatem ,
sapientiam Palamedis cognoscimus e literis debemus, quod etiam minores artifices non ignoramus. Quis enim Apellem pictorem , Dinocratem architectum , niuscuin
Lamprum, Thimollicum, Terpandium , Eunomum nosset,
86쪽
nosset, nisi literae eorum nomina ab interitu vindicassent Phidias ipse, ipse Praxiteles , tota illa sculptorum manus, quae materiae firmitate immortalitati commendata videtur, silerentur , nisi eos doctorum hominum vigiliae e tenebris eruissent: nam Phidiae, citerorumque artificum praeclarorum signa , si qua extant, quamquam spirant quodammodo , & loquuntur, auctorum certe nomen tacent, quod eloquentium monimentis vivit sempiternum. Sed quum omnes omnia literis , tum praecipue viri sortes plurimum debent: iaceant ingenia, iacebunt & sortium virorum facta : tollantur e vita literae, tolletur & clarissimorum Ducum memoria ; neque illos, aut sua trophea , aut signa , aut arcus triumphales multum adiuvabunt , quae temporis diuturnitate, & fortunae iniuria evertuntur , & uno in loco manent, & , ut memoriam praeciare factorum quoquo modo repraesentent, consilia facientium , animi virtutem , rationem , celeritatemque faciendi explicare non pollunt. Neque vero
illud iure dici potest vicissim clarorum ducum virtutem segetem esse, ac materiem gloriae literatorum ; neque illa reponi commode pollant ; quiescant bella , quiescet
di doctorum labor : conticescant tubae , conticescent Scdoctorum voces ; immo vero clarius loquentur, frequentius celebrabuntur, bellisque lublatis omnes ad studia literarum convertentur. An vero, nisi docti viri Philippi , aut Alexandri latrocinia enarrare poterunt , ob mutescent ; non erit in quo elaborent; in quo eloquentiam, & ingenij vires exerceant Non opera Dei, quam facta hominum , naturae vis universae, quam viri unius
virtus , divini Numinis potentia , quam Regis alicuius opes pulchriorem, benignioremque dicendi materiam
87쪽
suppeditabunt Non hic admirabilis ornatus univers,
concentusque naturae , tanta siderum magnitudo , tantus
ordo , tanta pulchritudo , tam incredibilis celeritas, tam innumerabilis multitudo canetur ab ipsis,& summis la dibus efferetur Non denique sine armorum strepitu philosophabuntur, non siderum motum , numerorum que doctrinam explicabunt, non in illo mathematicorum pulvere desudabunt Deerit illis, credo ,
materies ingenij exercendi, si divinis illis omissis humana velint pertractare r non leges condent, non
conditas interpretabuntur , de moribus disputabunt , quid si faciendum , non ficiendumque praescribent , causas agent, innocentes desendent, fraudolentos redarguent , impios accusabunt λ Et sunt, qui bellicas laudes gloriae literarum praeserant, & cruentam illam , sordidamque Martis lauream purae, & innocenti Musarum anteponant ue quum sine literis iaceat res militaris, sinere militari literae pulchrius efflorescant Quorum tamen exemplum vos, Adolescentes optimi, ad capessenda cupide studia literarum, vel maxime debet commovere znon unus, aut alter, sed legiones universae hominum , plerumque rusticanorum gloriae cupidine incensae, nullum Omnino laborem detrectant, nullum periculum se tersiigiunt ; & saepe mortem gloriosam ingloriae vitae anteponunt ι vos hac indole praediti, his maioribus orti , his artibus instituti modicum laborem praesertim periculo vacuum , quo longe maiorem consequamini gloriam , non perseretis Θ lili sub pellibus agunt, hyemem
saevissimam tolerant, aestus intolerabiles perserunt. UOS in umbra , sub tecto , omnibus abundantes , quibus homines uti commodis possunt, incumbere ad laudem re
88쪽
elisabstis Illi noctes inquietas , dies exercitos, aevum sermidinis , terrorumque plenissimum exigunt; vos , ut aliquantulum vigiletis, ut non omnia socordiae, & v luptati concedatis ; ut vitam ducatis placidam , & tranquillam , & honestissit ni otij plenam, in animum non inducetis ξ Videte , quaeso, ne tantus hic gloriae contemptus animi sit abiecti , sordidi , illiberalis , animi
virtutem contemnentis , lucem , splendoremque fugientis , & in omnem , quandoque turpitudinem , ac flagitia erupturi. Nam quemadmodum gentes illae , quae lucem solis oderunt, solem execrantur , ita , qui gloriam quasi quoddam lumen virtutis non diligit, virtutem irsam odit, atque adversatur e nullus autem cxcellenti vir
ingenio gloriam contempsit recte factorum , nullus praestans in republica civis non pro ea, vel mortem sibi duxit oppetendam . Quam , si vos indolis vel irae, maiorumque vestrorum memores esse vultis , quamvis indotatam , Omni ornamento spoliatam , incomitatam , ab utilitate destitutam , commodis omnibus, & voluptati,& divi rijs anteponetis. Quamquam , quid ego tandiu se ago , tamquam solam gloriam sitis literarum studio
consequuturi ; non dico tantas in rempublicam utilitates a literis proficisci, ut illi tyranni, qui populis irrogare gravissimas poenas voluerunt, ne litoras discerent, edicto vetuerint ρ Non dico amicitias , clientelas , p tennium familiaritates, firmissima praesidia adverst sortunae, ornamenta secundae literis comparari ὸ Non dico honestis rationibus augeri rem familiarem Non dico sieanimum componi, atque fingi studiosorum , ut a viiijs abhorreat, virtutem, vel solam, vel imprimis consocietur e Non dico qaantum praeclararum artium Irin tione
89쪽
tione de cupiditatibus , quae misere animum distrahunt, detrahatur ξ Non dico, quanta sit Delicitas, atque tranquillitas animi sibi vacantis , & Musis ιε quanta sapientiae pulchritudo , quanta itudiorum voluptas , qua nihil. omnino dulcius , nihil animo bene a natura informato iucundius reperiri potest, nihil , quod propius accedat ad coelestem illam seelicitatem beatarum mentium ρ Neque enim vos , Adolescentes optimi, velim suspicari, asperam esse, & sentibus oblitam, saxis obit ructam , a gusti js impeditam viam , ad quam ingrediendam sapientia vos cohortatur ; sed tantas habet illecebras honestissimae voluptatis , ut qui eas vel primoribus , ut dicitur, labris degultarint, omnes alias contemnant, atque Obliviscantur ; quod ego dicere non auderem, nisi in con ventu dicerem doctissimorum virorum , qui mihi testes
esse possimi nullam voluptatem cum ea , quae ex cognitione veritatis percipitur, esse ullo modo comparandam : quod & vos ipsi intelligetis, si cogitaveritis omnes alias matura satietate finiri, hanc autem dumtaxat
semper augeri, semper in animis hominum maiorem sui. cupiditatem excitare ; & , si animo repetetis exempla sapientum , quibus adeo blandita est desectatio, quam
cognoscenda veritate capiebant, ut nonnulli rem familiarem abiecerint, omnibus alijs voluptatibus renunciarint, quum literarum studio immorerentur. Memoria
proditum est Chrysippum nobilem philosophum tantae . dulcedine astici solitum in versandis mente, agitandisque rationibus, ut eum cibi, & potionis caperet oblivio. Archimedes autem , quum lavaret, & quippiam, quod diu quaesiverat, inventilet, nudus exiluit e balneo , &mente alienata gaudio per urbem incessit clamans , I veni,
90쪽
veni, inveni. Quae exempla quid aliud vobis esse debent , quam incitamenta maxima ad virtutis viam ca- , pellandam ξ Sapientia cuncta vobis pollicetur, quae vel ignavissimos possint excitare , & ad quidlibet perserendum allicere ; unus est labor, qui vos sortasse deterrear,& remoretur ; hic autem tanta voluptate coniunctus Ustenditur, ut vel suavi selinus esse videatur. Quid ergo cunctamini, quid dubitatis , quid haeretis m insistitis viam l An ex pectatis, dum virtus ipsa vos cohorte- . tur Numquam ea se vobis ostendet, qualis a Xenophonte describitur, matronae specie, candida veste indi tae , decore plenae, & verecundiae neque enim oculorum acie , ted mentis oculis cernitur, neque auribus a vobis eius percipietur oratio e vestro in animo ea est,& vestro cum animo ipsa loquitur, & vobis regnum,& diadema tutum pollicetur, & defert ad sapientiam contento studio properantibus: ostendit autem contra stultitiam miserrimam servitutem vobis allaturam , imposituramque iugum , quo pressi in summa turpitudine aevum exigatis ; quod est indignum vestro genere, indignum studijs, quibus a pueris dediti fuistis, indignum
ingenio ; quod vos, quiso divinum donum nolite conteminnere, neque voluptati,& desidiae constringendum, obterendumque tradere, atque prosternere: praesertim, quum eadem virtus eum stimulum vobiS admoveat, quo praestantibus ingeni js nullus est maior .' confirmat enim se gloriami summam vobiS parituram , & nomen vestrum in clarissima luce collocaturam. Destituitur aliquis generis claritate e Hunc adeo nobilitabit sapientia , ut cos ipsos vincat, qui maiorum imaginibus gloriantur. Est alius nobilitate sanguinis conspicuus i Non solum ali
