장음표시 사용
131쪽
ret, augendam pecuniam , tanquam unicam Deam arbi-tiamur, quam, quum rabulas multos, multos circumibiaraneos medicos abunde assequi , & cumulare, & congerere videamus, eximiam Papiniani, vel Hippocratis gloriam non assectamus. Quae voces cavete ne vos infatuent , Adolescentes , cavete quidquam antiquius literarum praestantia iudicetis. Nam quae , malum i demen' ita est , quum huic literariae militiae nomen dederitis, vict oriam, sibi non proponere, aspernari triumphum a squam potestis consequi palmam recusare ' Quem puta tis Athletam , quem gladiatorem in arenam descenditis, qui victoriae compos esse nollet , qui satis haberet, si non ultimus omnium haberetur Vos autem , quibus proposita est diuturnior gloria , certamen ilhistrius , eo-rona praestantior , non primam laudem petetis, sed praeclare vobiscum cctum putabitis, si non in postremis eri. tis Z Mutae animantes, S ipsae dulcedinem summe gloriae sentiunt. Nonne videtis generosos equos, quum ad certamen cursus instruuntur, incredibili alacritate, studio, ardore incitari Θ Vt illi hinnitu impetum animi declarant i Ut praecipites ire gestiunci Vt pedibus pulsant re pagulas Vt exilire nituntur vi i Vt fremunt, calcitrant, ferociunt, saeviunt, teneri non possuntl Vbi verb signum tuba datum est , qua celeritate, quo impetu , quo turbine praecipites carceribus se essundunt, & non solum aemulos antevolare, sed calcibus , morsuque repellere , S retardare, & omni modo superare contendunt Quadgitur bestiae cupidirate primi loci occupandi incitantur , homines ratione praediti non incitabuntur Themisto- .clem serunt, quum in exercitu gallos gallinaceos aspexisset, inter se acriter dimicantes, Ostendiste militibus , &eo
132쪽
m exemplo cohortatum homines ad vincendi studium, di patriam impendentibus periculis liberandam. Me v ro pudeat his ingeni js praeditos adolescentes exemplo mutarum animantium ad laudem incitare; sed tamen, rub mentis acie estis acriore , eo magis vobis providenum est, ne quid committatis, quod stolidum , brutumve esse videatur. Uenis is ad sapientiae celeberrimos
ludos certaturi, in curriculo estis hoc studiorum , praemia laudis, atque amplitudinis magna proponuntur, i, dierno die signum mea voce datur futuri certaminis, ominnium voces, omnium plausus, omnium cohortationes
vos incitant ad principem laudem capessendam ; qui . imitamini generosos equos, qui non quarti, non tertij, non secundi, sed pruni. volunt ad metam pervenire ΘNisi vero equis ipsis imprudentiores , & hebetiores esse vultis. Nam illud arbitrari stultissimum est , quamvis minus prompti sitis, ac minore studio certetis, posse sapientiae praemiis , aut sapientia ipsa potiri: non meis. diocrem ea rcs animi iontentionem desiderat: non humilia spectantem , non vulgaribus , non ob vijs acquiescentem oportet ad sapientiam pervenire, ut omnium praeesarorum s ita lapientiae in arduo posita pollaiasio eit; nihil agit , qui illam in altissimo loco habitantem , in humili quaerit, & imaginem veritatis pro ipsa
veritate complectitur. Herculem poetae serunt in coelo versari cum superis, immortalitatis prεmia consequutum, eius umbram apud inferos inter alias umbras volitarer
eadem est natura sapientiae; ipsa quidem in sublimi sede,
ut Hercules in coelo , collocata est; in humili, & quasi apud inseros versatur eius umbra tenuis, & evanidas qui repuat humi, qui alta non suspiciuut, qui summa L non
133쪽
non consectantur, veram, solidamque sapientiam non apprehendunt; sed larvas, & simulacra persequuntur, Virgiliano , neae, aut Vlyssi Homerico pares , quorum, Ter frustra comprensa mauus effugit imust, Par. levibus mentis , molucrique simillima somno. An vero non umbram sapientiae pro sapientia tenere dicemus eos , qui bonis artibus non penitus imbuti, sed tincti leviter ; non plane docti, sed modice eruditi; non certi rerum , sed dub)j, & hanitantes , opinionem pro scientia , levem coniecturam pro firma, stabilique ratione , verisimilitudinem pro verirate complectuntur QEnimuero genus hoc hominum stultius plane imperiatis, S reipublicae inutilius esse contenderim. Nam
imperiti quidem, etsi nihil ipsi possunt excogitare sapienter , aliorum sapienter cogitatis obtemperare non dedignantur ; mediocriter docti, neque ad parendum satis idonei sunt , neque ad imperandum , propterea quod ipsi imperare non possunt propter inscitiam , parere alijs detrectant propter opinionem sapientiae:& imperiti quidem se nescire quae nelciunt, intelligunt, m diocriter docti multa , quae iSnorant, se plane scire a
bitrantur. Quorum alterum lapientiae eis, alterum extremae cuiusdam, & deploratae stultitiae. Idcirco dicitur bocrates Oraculi voce sapientissimus appellatus, quod ab ignoratione sui longiua me aberat, & quae nesciebat ignorare se non ignorabat; idem prorsus indoctos numquam resutavit, medioci iter doctos sempereti insectatus; hos in summo errore versari, hos ineptillimos mortalium, hos inutiles esse reipublicae convinceb it; Sc sine huiuia modi homines sequitur elatio , & stulta sui fiducia , si quitur audacia, & temeritas, sequitur contumacia , se quitur
134쪽
quitiit contemptus aliorum ; nihil in illis integrum , nihil sincerum , ni nil aptum naturae, effusa loquacitas, e fiaenata maledicentia , odiosa iactantia, subdoli mores, vera vitia, simulatae virtutes. Quare sapienter Homerus , ut alia omnia , Thersitem , quem stultissimum intelligi volebat, non prorsus imperitum , non infantem
Deit; sed perperam multa loqui solitum , multa novisse eonfirmat. Hi scilicet ubique damnosi, qui norunt quidem artem, sed non optime norunt. Non occ dit aegroistos, qui medicae facultatis est expers; ille languentes iugulat. artemque humano generi salutarem in hominum perniciem convertit, qui medendi vias quidem cognoscit ; sed non persecte cognoscit. Non perdit navem, qui nescit omnino rationem gubernandi neque enim penitus imperito gubernaculum committitur) ille scopulis illiditur, ille fluctibus , & procellis transversus agitur, qui seientiam rei nauticae profitetur , sed non omnes rationes tenet fluctuum , & ventorum impetus. declinandi. uid rectores civitatum, qui non minoribus interdum in fluctibus , & procellis versantur, nonne reipublica navem saepissime perdiderunt, si mediocri regendi scientia praediti in maximis tempestatibus civitatis gubernacula attigerunt Non erat imperitus omnino reipublicae Cleon, non ineptus regendo populo , non hebes, non indisertus, & tamen, quia deerat illi summa scientia civitatis administrandae , exitium sibi, Atheniensium reipublicae summas attulit calamitates. Non Perseus Macedoniae Rex ignorabat artem regnandi , bellorumque gerendorum, inter maxima bella educatus, & a patre prudentissimo Rege institutus. Cur ergo tam multa pecca-
135쪽
& summa illa rei militaris peritia destituebatur. Nos Claudius Pulcher, non Flaminius , non Varro Pumςis bellis exercitus amiserunt , quia numquam aciem vidis sent, numquam classicum audissent neque enim in tam to rei publicae terrore populus Romanus ducibus inex. pertis classes, exercitusque commisisset scis mcdiocriatas illa scientiae militaris hominibus non prudentissimis attulit inconsultam , di caecam temeritatem, haec eadem mediocritas in caeteris neoot ijs cum privatim, tum Pu bhce plus , quam imperitia semper obfuit. O inanes igitur noli ros labores in instituenda iuventute susceptosi O spes irritas parentum vestrorum i O stulta consiliat O futiles vestras cogitationes t Si dumtaxat petitis mediocrem laudatarum artium scientiam. Ideo ne sapie tiam colitis , ut stultiores evadatis Ideo virtuti liud
tis , ut viiijs assiuatis λ Ideo patriam reliquitiis , ut deteriores in ipsam revertamini λ Cui deinde poteritis opem serre laboranti, quem eloquentia tueri , quem au ctoritate y Quem consilio , quem opera adiuvare An vobis ipsis utiles fore confidiris vobis excellentem gra tiam , praeitantem dignitatis gradum, insignes divitias
etle paraturos Erratis, Adolescentes , erratis et haec praemia numquam tribuunt homines nisi ei, qui reipublicae prosit, prodesse autem in hoc genere nemo p test, qui mediocrem suerit doctrinam consequutus. Quapropter haec omnia egregijs viris, egregia in iuvan tibus operam sapientiat sapientia pollicetui. Hos beniagne fovet, amanter amplcctitur, constaurer tuetur, opi bus , amplitudine , honoribus , gloria cohonestat: ign
vos , & nihil splendidum , & sublime cogitant S, tamquam aquila scelus adulterinos spernit, segregatque a se, vi sese
136쪽
& fortunae relinquit obnoxios libidini inconstantissimae
domina . itaque raro videmus excellenti sapientia viros
non haberi in pretio , non coli,' diligi , ornari, aliqua praemio assici, his ipsis rebus augeri , quae videntur dinna sortunae: . contra voro mediocriter homines eruditos
aliquando quidem ; sed raro sortunae benefici js prodiae cumulari ; frequenti ita me vero iacere, contemni , despici , carere pra id ijs vitae necessariis. Scilicet , quanto quisque minus habet sapientiae, tanto magis est fortunae subiectus : ea porro sicut incertissima est , ita est incerta
prosperitas non sapientum. Sapientes autem non sortunae , sed lapientiae famulantur, ideo certis praemijs laborum perfruuntur, neque .indigent mala conciliatrice sorseiuna , quum ipsos omnibus ingeni j lumen , splendorque virtuti S ultro commendentia. Ergo proponitur vobis optio sapientiae , 'an fortuns subiecti elle malitis : hoe est regnare velitis, an servire miserrimam servitutem. Nam si magnos in literis progrestus facietis , imperio sapientiae , sin autem mediocres , libidini Artuna avos magis committetis. Et dubitatis , Adolescentes, utri serviatis ΘEt limitatis adhuc incerti Θ Et nondum statuitis cupide sapientiam consectandam , sortunam velis , remitque fugiendam' Nam altera fidelis est, Sc semper conlians ς autera pei fidiosa,& numquam stabilis: altera plena consili j, Plena prudentiae I altera temeritatis , dc furoris,'&. insa-mae : altera composita , placida , tranquilla ; altera inquies , turbulenta , tumultuosa et alterius comites pudor, probitas , honestissimus virtutum chorus; alterius impudentia , improbitas , examen turpe vitiorum : alteram docti viri, prudentes, glorioli , comes, placidi subie- quantur λ alteram imperiti, unpiu demes, inglorij, in- suaves,
137쪽
suaves , turbidi, inurbani. Cui porro violentum fortuis nae regnum probari potest Quam illa seviter luditi Quam immaniter lavit i Cui parcit bono P Quem semper fovetὸ Aspicite eversa regna terrarum , aspicite de solata, provincias , aspicite nobilissimas urbes dirutas, S suis ruinis consepultas , aspicite Regum multiplices, acerbosque casus : aspicite potentissimorum quondam
populorum miseras , horribilesque clades , quid aliud in his, quam fortunae flagitia , & scelera agnoscetis Non
libet hoc loco tantas tragoedias excitare ; ad minora veniamus, & privata vulnera. Plena est: querelis vita moris talium , plena lachrymis miserorum , plena casibus acerbissimis innocentum. Quis hos luctus excitavit δ' Fortuna. Lugent homines. Recidere in irritum spes certissimas , non respondere suis laboribus fructus, non mane te diu, quae ita b lissima videbantur. Quis tantas mut tiones , absurditatesque niolitur Eadem fortuna, neminem ea sublevavit, quem non amixerit; neminem ornavit , quem non dedecorarit; neminem sevit, quem non abiecerit. Quis tam inconstans Euripus Quod mare tam instabile, quς tam incerta aura ventorum, qllam est incerta, instabilisque sortuna Θ, Philosophus nobilis meriscatorum sortunam haudquaquam probabat, & rudentihus aptam ese dicebat: non solum mercatorum fortu na , sed omnium , non rudentibus apta, sed tenuiore suspensa filo est , quam ea sis ille Syracusanus, nec mino re cum periculo nostris cervicibus imminet, nisi sapientiae armis nos muniamuS . Hanc ergo tam levem , tamque mutabilem, vobis tantummodo propriam , stabilemque futuram ne censeati S , neve sertunam omnium convicijs prostasiam , criminibus accusatam, sentent ijs
138쪽
damnatam , se pientiae anteponatis . Anteponetis autem, si videri cipientes , quam esse malueritis. Namierit inia potestate fortunarivos eruditos leviter quasi plene se Pientes hominibus commendare , & fallam docti viri personam imponet vobis sortuna, non veram speciem in- et sapientia. Quamquam ego sum reprehendendus,efierim, quasi omnia sint votis responsura, di nihil impedimento suturum', quominus illam , quami pectatis, mediocritatem assequamini. Id autem longe aliter se habet. Raro ad eum , quem nobis proponi mus, finem pervenimus ; propterea quod in omni ne gotio multa te nobis opponunt, quae institutum cursum Iemorentur , & animi impetum retardent, atque immi 'nuant: in hac autem ratione studiorum long8 plura sunt, quam in alijs; rei dissicultas, exempla malorum , Odium laboris, S curae, voces imperitorum , oblectationes, tu dus , ioci , consuetudines aequatium , theatra , convivia commessationes , quibus dcliniit multum de illa mediocritate studij , quam initio probavistis, paulatim remit telis. Sed ut alia vos nihil impediant, voluptati quo . modo res stetisὸ Cogitate quantae sint voluptatis ulrcs,
quantae a mnrum illecebrae, quantae corruptelae iuventu
tis , quam ista vestras artas facile capiatur, quam incitata libidine gestiat , & extra offici j sines praeceps ferri soleat. Hunc autem aetatis ardorem inflammabunt ubique Coi rupta hominum mores, permissa pallim emaenae cupiditati licentia , nihil occlulum libidini, nullus locus est ,
ubi non occurrant exempla nequaerat, nullum tempus squia non voluptas nobis blandiatur, & a studi js avocet S ad se vocet. His illecebris opponamus oportet ani mum humilia respuentem, dies, ac noctes de laude cogi
139쪽
tantem , amore si pientiae vehementer incensum , & in , flammatum; ex hoc summo studio liquid voluptas de lcerpseris , tempus imminuerit , sodalium pravitas de
iraxerit , nihilo tamen secius tenere poteritis locum di gnum ingenio, dignum maioribus vestris: sin autem mo dica spectantes , mediocrem concipietas amorem septenistiae; ex hoc quantulumcumque fuerit delibatum , exiguum relinquetur , & ne modicos quidem profectus habebitis, sed in pol tremis eritis. Quod omnibus turpe est , vobis vero turpissimum ; in eo quippe natali solo' estis editi, his maioribus orti, ut a vobis praestantissima quaeque expectentur. Nam vobis sere omnibus mater Etruria elli ea vero provincia sabsit invidia vero in inter alias universas praestantium ingeniorum proventu beatis sima est. Nain , ut hoc loco praetermittam , quae de nostrorum hominum acumine veteres praedicarunt; posteaquam occasu Romani Imperi j artes bonae funditus occi-cerunt , haec una provincla innumerabileS viros procreavit , qui extinctas in lucem revocarunr ; & studiosis lucidissimam, ingeni j ficem praetulerunt. Hic ab inseris cxcitata , & persecta pictura est . Hic architectura ba
bara ante, & rudis in antiquam elegantiam, nitoremque pri itinum restituta. Hic ingeni js Etruscorum instaurata primum , S ad summam artis excellentiam perducta sculptura . Etrusci muscam , Etrusci disciplinam militarem, Etrusci Iurisprudentiam, Etrusci lueras Latinas, Etrusci literas Graecas ab interitu vindicarunt. Italicam vero quam vocant linguam ludem prius, & inconditam,& obscuram non alia natio pulchrius polivit, certis legi-hus adstrinxit , eloquentiae luminibus illustravit; siqui-dcm principes oratorumζ, principes lyricorum poeta
140쪽
rum ; Principes Historicorum Etrusci suerunt. Non esset cognita Latinis hominibus Platonis admirabilis , &divina sapientia , nisii in ea cognoscenda Etrusci homines elaborassent ue non Democriti ingeniosissima philos phandi ratio illustrata, nisi principes illustrassent Etrusci. Non tot in philosophia, reliquisque disciplinis inventa
praeclare, nisi cεteris ad inveniendum Etrusci duces existitissent. Mitto singularem gentis industriam ; praetereo elegantiam , urbanitatem, solertiam ; non commemoronitorem oppidorum , agrorum cultum, villarum pulchritudinem ; nihil dico de caeteris artibus liberalibus, deque his, quae minus liberales habentur ; non recenseo innumerabiles viros morum sanctitate, pacis , bellique studi js clarissimos; florem ipsum hominum, rerumque delibo. Duos Etruria produxit viros, quibus haud scio, an universus Orbis pares umquam tulerit ; quorum alter quartae rerrarum parti a se repertae nomen dedit: alia ter magnam coeli partem detexit: innumerasque stellas prius incognitas ostendit mortalibus, & ne suum nomen interitet, tot illud siderum novis nominibus celebravit ;neve fama sui posset obscurari, innumerabilium stellarum lumen adinvenit. Quibus exemplis nihil arbitror posse magnificentius excogitari. Dinocrates ille montem Atho in essigiem fingere Magni Alexandri cogitavit, ut vasta illa simulacri magnitudo , Regis invicti magnitudianem repraesentaret. Quanto praeciarius est , quantoque admirabilius, non montem aliquem, sed coelum ipsum,
partemque terrarum maximam conitituere suae virtutis, S sapientiae immortale monumentum I ut nemo terram
aspiceret, coelumve suspiceret, qui illorυm ingenij, Tu-storumque solertiae non admoneretur. Cuius & vos asM moniti
