장음표시 사용
91쪽
o ORATIO S E c V N D A. no , sed suo splendore fulgebit, & partum a maioribus
decus nova laude cumulabit: erit enim apud viros principes gratiosus , apud exteras gentes gloriosus , utilis amicis , suis civibus carus , omnibus admirandus I n
que vero nomen eius morte extinguetur , neque vetustate gloria obsolescet ἱ quae citius mehercule altissimas moles , firmissimasque consumet , urbesque praeclaras evertet sunditus, atqsse Obruet, quam literatorum nomen obscurabit : atque hoc tantum decus, quo genus , amicos, patriam, Omnes homines ornare possitis , non solum vobis parituram spondet , & recipit virtus 3 sed honestas divitias, amicorum copiam , caetera sert nae bona , animi tranquillitatem , vitiorum vacuitatem , cupiditatum modum , denique honestissimam quamdam mentis oblectivionem: quae promissa virtutis, & sapientia nisi vos ipsos negligitis, nequiso contemnatiS ; nev com mittatis ut optimorum parentum, cognatorumque consilium, qui vos literis vacare voluerunt, stultum videatur ; abi j-cite omnem animi mollitiem, imcumbite ad laudem, ad sapientiam pleno gradu contendite. Hoc vos amici r Rant : hoc postulat patria , parentes , S monent, & iubent ue doctissimi patres exhortantur r locus ipse invitat, qui tot sapientum reprisentat memoriam mortuorum , vivorum vocibus personat: auctor est denique laudis, &studiorum Maximus Princeps, qui regijs impensis haec
gymnasia tuetur, ornat, auget, amplificat. Quae tantae auctoritates quum vos incitent ad studia literarum , nihil opus est verbis meis ι aut enim eae vos movebunt, aut nullius oratio uinquam commovebir.
92쪽
In solemni instauratione Studiorum
Carem . De Dignitate Literarum. Uamquam mihi nihil iucundius potuit . evenire, Patres amplissimi, quam ut in hae doctissimorum hominum corona, hae tanta diei celebritate, & loci occilio da retur de laudibus dicendi earum facultatum , quibus adeb a pueris dediti su mus , ut sine his vitam esse acerbam putaremus 3 quod ua natura comparatum est , ut ea quisque libentissime orner, quae flagrantissime diligit. Tamen , quum me reputo anno superiore doctri par laudes ex hoc ipso loco persequutum ; vereor , ut possim hodierno die & muneri meo, & expectationi vestrae satisfacere. Nam egregos illas impetus, quos conceperam , Coi . :I . 3 F sumptos
93쪽
sumptos esse video priore conatu ; neque sane multum virium mihi nunc superesse ad tantum onus,ac tanto meis viribus maius sustinendum. Quamobrem, ne quod olim imperitis Athlecis usu venire solebat, id mihi Jit eventurum hodicissio die non' mediocriter pertimesco. Nam pquum illi non prudenter suas vires dispensarent, sed in consulte xini Ursa in primo statim congressu effunderent, fracti deinde nimio conatu, ac debilitati, fici leax adversario vi toriam relinquebant: ego autem, quum iC- gens j viribus anno superiore non pepercerim , sed quantum dicendo consequi poteram, tantum contenderim, vereor, Auditores, ne primo certamine , tamquam rudis Athleta defatigatus, deinde succumbam labori, &magnitudine vinear demandatae mihi prorinciae . Et sane, quum immensum quoddam eloquentiae flumen ad sapientiae decus celebrandum requiratur, quod rem tantam , tamque sublimem beata dicendi copia circumfluar,& quasi sui ei standatur; quo pacto seruere polla confidam ingeni j mei venam tenuem, & arentem I praesertim cum exhausta si sapientiae laudibus alio tempore colebrandis λὶQuare conciderem mehercule animo , ac deficerem , Auditores ; sed praeterquam , quod recreor, S reficior aura sperata vestrae benignitatis , ipse argumenti splendor, ipsa laudum multitudo, quibus astici studia literarum potiunt, animum timidum, atque disefidentem confirmat, ue certissimam spem ostendit ι sapientiae ornanda quantumvis ornatam , S uberem Ora tionem mihi non defuturam. Nam , quum memoria re peto , quisnam fuerit anno iam elapso meus de hac ipsa re sermo , animadverto me tunc splendore captum literarum, eatumque externo lumine cireumfusam, stupentemque
94쪽
temque a proposito argum nto aberrasse , & non literas
ipsas , sed literarum gloriam suspexisse ; & quemadm dum illi , qui solem aspiciunt, rib immodicam splendidissimi luminis copiam , & elantatem non ipsum sere solem , sed ipsius radios intuentur ; ita mel nobilissimarum facultatum pulchritudinem conteniplantem abstraxit a vera specie earum conspicienda immortalis quidam gloriae splendor, qui sese clarius obiiciebat animo , quo illae omnibusimerith inmmendantur. Quid igitur metuam , ne mihi desit Otatio de praesuntia literarum verisba facienti, quum infinita sit copia laudum amplissim rum , & ego fere nullam attigerim, & ornamenta quiadem sapientilae miratus fuerim , ipsam autem sapientiam neglexerim i cuius augustissimam ego speciem hodierno die contemplabor , vobisque contemplandam proponam ξ Hactenus, Auditores , perinde seci, ac siquis ad
magnificam ., & augustam aedem spectandam , venerandumque numen invitatus, externam templi faciem , vectibula, possicus , fastigium , gradus , postes diligentisi
sime contempletur, Dei vero simulacrumi non adoret,
aut aspiciat, ac oe ipsum quidem templum ingrediatur. Nunc adyta sapientiae mihi perlustranda , recludenda penetralia , ipsius Deae sputianda pulchritudo, ac vestris etiam animis, ac sensibus exponenda. Nam quibus ornaniciniis, quibusque,vimitibus doctrinae studia ornent, di forment animos bene natura informatos , breviter demonstrabo, speciemque quamdam persectae Tapientiae vobis ponam ob oculos , atque exemplar vere docti hominii , & literati . Quod quum secero , Auditores , Boauubito, quin seris magnifice , satisque praeclare a me laudata Miniri ιtudia videantur; quod euim genuS prε- F a stan .
95쪽
stantissimae laudis eadere in hominem potest , quod in
describenda humanae sapientia forma iure non assumatur ze Equidem animadverto noni corporis venustatem , non robur, aut celeritatem , non excellentes opes , noti
potentiam , non generri claritatem a sapientissimis viris in laude poni; sed duo tantum virtutum genera, quorum alterum an contemplando, alterum in agendo vereatur ;nec affirmare dubitem, utrumque adi lingularem doctorum hominum gloriam pertinere . Et illud quidem genus , quod situm eis in indaganda natura , & in peripicientia veri totum est literarum . Hic ego quid praedicem , quanta sit ubertas omnium doctrinarum , quanta varietas, quantaeque divitiae sapientiae sequantam meus ille sapiens operam, iridiumque sie in omnibus rebus cognitione dignis collocaturus 3 neque enim investigandaveritate umquam defatigabitur , neque ullam disciplinam praetermittet, cuius fieri scientia doctior , aut prudentior possit ξ sed & disserendi vias, rationemque cognoscet, nec illud nobile dialecticorum acumen despi-ςjer , & quid ex Quoque efficiatur, quid sit cuique con sentaneum , quid repugnans, quae sit definiendi , dividendi, argumentandi ratio, diligenter tenebit. Est enim omnino haec facultas , quae veri, falsique iudicium profitetur , non indigna studio sapientis, miraque est in ea , & inveniendi solertia , & inventa iudicandi prudentia ,& falsa mkllendi seientia s nec sine causa docti is mi viri eam reliquae lapientiae firmamentum esse voluerunt, S Possidonius praeclarus imprimis auctor intelligendi, quum philosophiam animanti compararet, animae doctrinam morum ; partem , quae de natura dispurat, iam gulat, & carnabus; dialecticam ossibus contulit: quam: si huius
96쪽
huius artis praestantiam admirati summa doctrina homines, ac summis ingeni js praediti Euxenus, Pantaues, Eubulides, Brison, Euthydemus aetatem in eo studio consumpserunt, & Chrysippus , qui sulcire dicitur porticum stoicorum , tam multos libros de ea facultate conscripsit, ut ei duintaxat operam dedisse videatur ; tanta est in omni studiorum parte iucunditas, ut illa ipsa disciplina , quae plurimum molastiae , minimum delectatio4nis habere putatur, quorumdam animos tantis illecebris devinxerit, ut ab ea divelli nullo modo potuerines quid voluptatis afferre dicemus amoenissinios rhetoruin caminpos , omnibus delicijs assiuentes philolaphorum hortos, quum dumeta dialecticorum tantopere delectent Θ Nec ego, pace dixerim tantorum virorum, huiusmodi institutum probo, in dialectieae stud ijs consenescentium. Quod enim illud est consilium, quae mens, quae cogitatioὸ Tu,
quum animum tuum ad se vocet rerum cura maximarum ; quum ad se contemplandum invitet aspectus hic universi pulcherrimus , & admirandus; tu, quum tibi vacare debeas; quum animum componere, excindere vitia, resecare cupiditates, in tyllogismorum laqueis nectendis,& in ceratinis, Se cocodrillinis dissolvendis-tem conteras λ Et huiusmodi nugas rebus omnium gravi simis anteponas i Enimuemero , qui sic agit parum abesse mihi videtur a dementia Principis Domitiani, cui quum esset cura commissa terrarum , quum tantis negotijs distineretur , in capiendis , necandisque muscis non parvam diei partem insumptilla dicitur. Noli igitur sapiens in hisce studiorum angui ijs diutius , quam necesse est, immorabitur; sed illu l Poetae maximi usurpabit,
Matre rerum mihi nascitur ordo, - : - Maius opus moveo ι & ad DiuitiZoo by Cooste
97쪽
& ad illa , a quibus animum suum prosectum esse intelligetivere magna, & divina properabit; sed assuinet comitem
unam omnium pulcherrimam facultatem coelestium indagatricem, mentis humanae lucem, parentem disciplinarum, siliam veritatis, geometriam, inquam, assumet comitem, vel potius ducem. Ac , ne quis ycnium sol te miretur, quod eam disciplinam, quae terrae metiendati nata est, &a terra nomen accepit, non ad haec tantum humilia, &terrena, sed ad coelum ipsum, divinamque naturam contemplandam , suturam esse confirmem ducem, paulisper secum huius excellentiam, subtilitatem, magnitudinem , varietatemque consderex. Quid enim , quaeis,
illa subtiliuν excogitari potest, cui quum parva quaedam
dictu concesseris, nec enim ullo modo negari possunt, ea fateri cogit, quae nulla umquam ingenij acies conse- qucretur ξ Quid autem maius illa , quae orbis terrarum ambitum , di profunditatem , quae magnitudinem pene Jnfinitam , S intervalla astrorym , coelique metitur ἐNec vero de alia ulla facultate Hrius dici, quam de .geometria potest, quod ad exprimendam magnitudinem famae Virgilius dixit,
Ingrediturque solo , ω caput inter nubila condit: illa vero non inter nubila , sed inter sidera in clarissima uce versatur, quorum incredibiles, admirandosque cursus numeris explicat , & conflantissimos esse docet , quam is inconstantissimi videantur ; quum interea originis haud quaquam immemor omneS terrarum Oras , oninc sque tracius percurrat, & diligentissime perlustrol. N m de varietate quid attinet dicere eius dis plinae, quae , quum i' nu eros, & formas dividatur , omnibus pcae artibus, omnibusque idotirarus plurimum adsumen-
98쪽
ti attulit, ac muris , nec ignobiles ex sese ipsa procrea, Ut ; quae nec parva despicit, nec magna reformidat , nee humilibus obsolescit , nec sublimibus deterretur ρQuam tringe vero praestet aliis disciplinis, declarat semmo gricuS, qui geometriam solam , a geometriaque prosectas facultates proprio disciplinarum nomine appella,
vit. Et cereth, si caeterae cum nae una comparentur , ViLhae appellatione dignae videantur: haec enim semper veri rum I illae nonnumquam imaginem veri consectamur Ghaec dubitandi locum nullum relinquit, illae saepe dubi tandi causam afferunt: haec tranquillitate summa fruitur illae plenae sunt doctorum hominum contentionibus: haec denique veritatem nudam, & in purisssima luce collocatam videt; illae involutam, & caligine, &.tenebris cir cumsemptam vix intuentur. Iam vero series illa rati num , ille ordo, mirabilis geometriae, qua , Deus immortalis , praedicitione , qua laude, qua admiratione eensebitur Sic enim omnia inter se apta , ita connexa, di colligata cohaerent, ut si quippiam quantumlibet par-
.vum commoveris, tota disciplina labefactata corruat Sed neque commoveri geometricae rationes , neque comcuti possunt, & firmioribus vinculis, qum adamant,nis vinciuntur . Atque utinam reliquae facultates hac fimmitate rationum, hac perspicuitate rerum merito possent
gloriari, nihil nobis deesset ad summanr foelieitatem , &, quod Empedocles in carminibus de se magnificentius, quam verius iactat ; se in cognostenda natura ex homine fieri Deum ; id liceret de nobis vera cum gloria prindicare r quam enim esset magnificum, quam praeclarum, quam beatum, ac pene divinum, perspicere divini op ris sormam univerrum, omnium causas, progressiones,
99쪽
ortus videre ; falli , decipi, labi, errare non pos ... Quum vero mentis aciem altius tolleremus , & in ipsum Auctorem mundi, S rerum Patrem defigeremus , quid causae posset aflerri, cur intelligendo tam perspicue summo bono, quam illa , quae geometricis rationibus e plicantur , non ipsius amore, quam flagrantissimo incenderemur , 4 ipsi, quoad eius fieri potest, similes evaderemus ὸ Sed quoniam tanta talicitate mortales fiui rerum natura non patitur, quod proximum est , conabitur sapiens , ut, quantum homini licet, exactam rerum altissimarum scientiam consequatur, ac propterea ad illavere magna , & divina perspicienda subsidio sibi geometriam comparabit, ut huius perspicuis , numquamque fallentibus exercitatus rationibus minus in caeteris erret. Nec illum sui consili j, aut laboris poenitebit; nam si tantam percipimus voluptatem , quum oculos pascimus rerum varietate spectanda ; si desectatione satiari non , possumus , quum speciem excellentis pulchritudinis intuemur ; quo gaudio assici sapientem necesse est, qui
non oculorum , sed mentis acie i nitam rerum varietatem, ordinem incredibilem, pulchritudinem admirandam videt, & non unius regionis amoenitatem , sed universienaturae speciem contemplatur, qua conspicienda numquam satiatur animus , quia reficitur semper novarum spectaculo rerum , nec extinguitur unquam ardor ille,
Budiuti que spectandi ; quia excellentibus ingeni js hanc maxime natura cupiditatem ingeneravit, & hoc specta culum nobis Deus, & nos vicistim huic spectaculo procreavit: quapropter in hoc praestantes animi solum acquiescunt, nec interit umquam eorum gaudium, quia non est mortale, quod contemplantur ι ac si operibus
100쪽
excellentium artificum eo diutius, atque impensius delectamur , quo sunt illa absolutiora ; quid mirum philo sophos perpetua voluptate assici, vehementissimeque laetari , qui summa intelligentia considerant opus, quod artifex ille divinus est absolutissimum fabricatus , cuius eximia pulchritudo pulchritudini caeterorum operum infinitis partibus antecellit; praesertim quum ex hac naturae contemplatione non solam animi voluptatem petant. sed alia multo maiora,& diviniora. Incredibile est enim dictu, quantum vere philosophantibus prosit hoc spectandi studium universi ; ingenerat praestantem virtutis indolem , ingenerat animi magnitudinem , ingenerat contemptum rerum humanarum, ingenerat meatis placidissimam tranquillitatem. Sed cum alijs de caulis prodest , tum vel illa maxime , qubd quemadmodum , quum aliquod opus admjramur artificis ingenio perse ctum singulari, cupiditate incendimur auctoris cognoscendi; ita, quum admirabilem universi molem divini conditoris ingenio consormatam studiose contemplamur, ad aspiciendam ipsius , colendamque naturam animus vehementissimh excitatur, eoque magis sertur, quod omnes duce natura vehimur ad contemplationem divinar pulchritudinis, & bonitatis ; quo studio inflammatus ille sapiens , quem Oratione iamdudum essingo , facilius ad tantam scelieitatem enitetur; quod & a naturae cognitione ad auctorem naturae cognoscendum inflammata mente rapiatur , & quod a geometria didicerit corporeae concretionis expertes, a materiaque secretas Armas
cogitare et his duabus disciplinis, tamquam alth quibusdam subnixus, ad altissimam arcem sapientiae evolabit. Nec vero consilium mihi est dicendo persequi, quid sit in illo G omnium
