Orationes habitae Pisis auctore Benedicto Aueranio Florentino in Pisano lyceo Literarum humaniorum professore serenissimo Cosmo 3. magno Etruriae duci dicatae

발행: 1688년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

quintum aetatis ageret annum , tantis eloquentiae laudiis bus pia stitisse , ut omnes in admirationem sui traheret, omnes eximia sibi de eo pollicerentur, & tamquam coe-

Io delapsum aspicerent. Sed ea spes sesellit homines rnam caducus fuit flos ille praecoquis ingeni j, neque speraros protulit fructus. Nimirum, quod nonnulli sein

patiuntur, cito passus est Hermogenes: detrivit aetas angenium, &, qui puer principem inter Oratores locum occupabat, iuvenis ne mediocrem quidem eloquentiae

laudem est consequutus ; sed & Hortensius Romanus orator, simul atque adolescens serum attigit, summis oratoribus palmam abstulit ; processu aetatis, quam

sibi pepererat dicendi gloriam , vix retinuit, & ingenium corpore senescente consenuit. Contra vero neminem reperias eorum , qui in magnos viros fuerant evasuri, qui ineunte adolescentia senectutis gloriae non praeluxerit. Demosthenis prima dicendi rudimenta per- fictis aliorum operibus anteponimus , Platonis dialogos, quos adolescens composuit, admiramur 3 Ciceronis Orationem eam , quam vigesimotertio , vel, ut alij tradunt, vigesimoseptimo aetatis anno dixit, non multum distare fatemur ab eiusdem Oratoris eloquentia iam canescente. Tibulli versibus, qui praematura morte praereptus est, nihil elegantius fieri posse credimus. Lucani tot poemata suspexit antiquitas , quum ipsum sciamus a Nerone sublatum, quum trigesimum annum nondum attigisset. ln- gens hic exemplorum copia se undique offert; latissimus dicenti campus aperitur; sed non excurram longius , de moderabor orationi meae: ex his quippe , quae protuliamus, exemplis facilὸ percipi poteit, quod volebamus m-telligi. Nam sit longa aetas , diuturnum studium , expe-

. - Iientia Diuiliaco by Corale

152쪽

rientia rerum , prudentia , quae comes esse creditur a virobullioris, S senescentis, magno sunt adiumento disciplinarum praestantiam assectantinus, & tamen ea essicere non pollunt, ut serior aetas longe vincat adolescentiam; immo in nonnullis adolescentia reliquis aetatibus praestitit; quam huius rei causam putamus, niti ingenium , quod maxime floret in adolescentibus Nimirum, quemadmodum tellus, quae antea virgultis obsita, silvis densa, primum vomere proscinditur, & semen accipit, uberiorem segetem reddit, quam ea, quae seritur quotannis, ita ingenium adolescentium , quod recens animi culturam accipit , uberius , foecundiusque doctrinae frugem producit, quam ingenium virorum , quod iam subactum est, &diuturnitate temporis , & studiorum delatigatum. Nempe in adolescentibus rerum species facilius imprimuntur, altius deliguntur, tenacius haerent, quum eorum animus mollis, nec tamen imbecillis, & fluxus habe tur , pateatque rebus percipiendis, quum multitudine perceptarum haudquaquam laboret, &, ut promptius quolibet colore vestis inficitur, quae nullum habuit, se animus adolescentium, quum nullo sit imbutus, facilius quemlibet sapientiae ducit colorem. Iam quum ingeniumnshil aliud esse constet, quam animi quosdam celeres motus ad excogitandum solertes, ad indagandum sagaces , ad percipiendum acuros i quis neget adolesce tum mentes quuiti ignea mobilitate vigeant , his m tibus concipiendis esse pretecipue idoneas P Neque enim, ut in pueris, agitatio materiae nimia , humorumque cpia periurbat, & demergit dimima partisul n aura, &mentis obest claritati. Quo fit , ut in pueris corporis motus vigeant, ingemj linc hebetiores. Nam omne ania

153쪽

ros O R ATI O SEXTA.

mans, simul atque natum est, vehementissime cietur. Hinc in illa tenera aetate quietis impatiens gestit, Iudit, ex patiatur, excurrit. Idcirco concinne de brutis Poeta philosophus cecinit

teneras laseima per herbas Ludit lacte novo mentes perculsa novellas. Sed, ut corpus agile est in pueris, ita ingenium corporis motione vehementi perturbatur , quasi lumen, quod ventis agitatum minus clare vicina collustrat. Succedit adolescentia pueritiae, &, quicquid superfluit ex motu , detrahit aestumque materiae fluctuantis,& inquietae paulatim sedat. Tunc emergit ingenium , cuius velocitati corporis mobilitas obsecundat: tunc in animo molli, nectam perturbato memoria viget, quod munus deorim studijs literarum apprime necessarium adolescentiae pecuin Iiare est, annis labentibus celerrime praeterfluit ; ut enim in corpore pulchritudo , sic in animo memoria quam citissime exolescit. Reliquae vero aetates compresso iuvenis tutis impetu , animoque composito , rerum experientia condocesectar prudentiam sibi vindicant. Sed prude tia rebus agendis, ingenium contemplandis cernitur I ex quibus cffcitur pueritiam in corporis cura , adolescentiam in animo excolendo, reliquas aetates in agendo magis occupatas esse oportere. Ergo vobis adest tempus , adolescentes, opportunum I suppetit valetudo ; abundat ingenium ; superfluit otium 3 nihil enim curae rei familiaris procuratio sibi vindicat, nihil amici postulant, nihil ad corporis cultum , victumque necessaria comparandi cura decerpit. Dei benignitate , Principis beneficio , maiorum virtute vobis otium partum est , quo maius , neque ipsi a superis optare pilitis. Id per ignaviam

154쪽

o RATIO SEXTA.

viam corrumpatis , an per bonas artes honestetis in manu vestra est. Cleanthes sertur, quum inopia laboraret, S philosophiae stud ijs operam navare percuperet, industria sutile tanta , ut die quidem hauriendis aquis victum quaereret, noctem somno eriperet, & in rerum contem platione consumeret. Si huius laboriosissima studiorum vobis ratio proponeretur, venia digni videremini, si desisteritis ; eximia laude, si perseveraretis. Nunc autem, quum ea conditio proponatur, ut facili negotio magnam gloriam comparetis , cur deteriora sequamini , relictis melioribus 8 Atque eo magis vobis properandum, quod reliqua serta illa contingent etiam alio tempore : otiun tantum , quanto nunc abundatis, pollea nutnquam suppetet; subibit rei domesticae cura, strepitus seri, negotiorum turba ; discendi occasiostes agendi tempus occupabit. Tunc frustra , si nunc cessaveritis, mederi inicitiae vestrae concupiscetis. Animo enim vacuo, & soluto curis, & libero negoti js opus est ad literas . Sed fingite vobis otium non delaturum, unde eam facultatem habebitis , quae datur hoc tempore tot doctissimos viros audiendi, consulcndi , interrogandi Tunc multa pudebit discere , ne ignorare videamini: multa quaerere , aut aetatis , aut dignitatis vestiae ratio non patietur: multa scitari non poteritis, quia qui doceat, non aderit. Nunc aetati vestrae inscitiam non dii sinulare fructuosum , interrogare laudabile, discere pulcherrimum eis. Adest prγterea ingens doctorum hominum copia , quibus Pisana Gymnalia illuminantur, qui beneficij loco sunt habituri , si ab ipsis quam doctissimi dilaciteritis : itaque vobis , ingeniosissimi Iuvenes tam promptum est, quam vultis doctrinae copiam comparare, quam homini copio-

155쪽

so in celeberrimo mercatu , & omnibus rebus a Muenti, quam velit mercem coemere , atque eo magis, quod in hoc nobilissimo doctrinarum emporio, non venales , ut

in multis Eurori Gymnasiis fieri audio, sed gratuitae sapientiae merces exponuntur, quas gravissimi viri, vel vi. tar periculo quaerendas existimarunt. Euclides illel Philosophus Megarensis, quum Athenis lex esset, quae capitis poena sanciebat, ne quis Megaris natus Atticae fines ingrederetur, quotidie Megaris Athenas ad Socratem veste mutata ventitabat, quo philosophiae parentem audiret de moribus disceptantem , & se praestanti vir ingenio praesentis ivno mortis periculo obijciebat, non ut alij ad augendas opes, aut explendas voluptates , sed ad sapientiam ex illo philosophiae sente manantem uberius hauriendam. O virum immortalitate dignissimum , qui

mortem contempserit, quo rectius vivere condiscereti Sed miserum, si cadit hoc verbum in tantam sapientiam, qui animi cultum cum tanto corporis incommodo quaerere cogeretur liVos autem sertunatos, quibus in lumma rerum tranquillitate non unum , aut alterum, sed multos, neque de una dumtaxat facultate, sed de omnibus doctissimos viros disserentes audire contingiti Non vos

ab . Pgypt ijs Geometriam , & Astrorum ycientiam , ab Italis doctrinam rerum divinarum , a Cretensibus leges , a Graecis Philosophiam , & Medicinam, quod Platonem

secis e accepimus , cognoscetis. In hoc uno sapientiae templo omnium doctrinarum adyta penetrare , omnibus

interesse Musarum sacris licebit. Quidquid augultum divinae litem, quidquid reconditum Philosophus , quidquid argutum Dialecticus , quidquid Geometra leps , di ingeniosum , Iurisconsultus aequum , salubre Medicus

156쪽

O E ATIO SEXTA . ros' excogitavit , quoad libebit, & quantum libebit perci

pietis. Non antiquitatis cognitio , non herbarum pote states, non siderum scientia, non humani corporis hillo'ria , non eloquendi facultas , n n praecepta morum vo

bis deerunt. Hic non , ut in alijs italiae Gymnasijs , in terpretamenta solum Aristotelis, S Peripatet leorum sci ta prςclara illa quidem, sed haudquaquam unica; verum etiam aliorum philosophorum placita non contemptim Psed serio explicata ; praeterea , si quid superiore secuis

est adinventum i inventa sunt autem non pauca , ea qu non contemnenda: tum in medicina , & corporum disse-ictione , quae priscis ignota fuerunt , & incredibili solertia aetatis nostrae patefacta sunt, audietis. Iam in Iuris- prudentia legum cognitionem , non ex inculta sequioris aevi barbarie, sed ex erudita recentiorum doctrina , &veterum sontibus haurietis. Quid vero dicam, quam assidue prae caeteris hoc Athenaeum doctissimis exercitationibus celebretur ξ Quanto studio vestri profectus aris deant, qui in hoc literas profitentur , quam libenter ab ipsis,&quam sedulo suscipiantur labores, qus sitis exempla visuri, quae documenta audituri, quas voces, quas cohortationes ' Non hic doctrinae proseliores adolescentes tantummodo cohortantur ad exercenda literarijs concertationibus ingenia ipsi ab huiusmodi famae discrimine sese abstinent more ignavorum Ducum, qui contenti in struxisse aciem , milites ad prilium accendisse dicendo a ipsi numquam praeliantur, numquam cominus cum' hoasse congressi labantem aciem restituunt ; sed exemplo vobis monstrant viam , in arenam descendunt, inter se doctissimi viri congrediuntur: praeterea e sublimi loco , e plano , publice , privatim, domi, seris praecepta v

. . . O lentibus

157쪽

lentibus tradunt omnium disciplinarum . Non disseiles

aditus , non severitas nimia , non superbia , non fastus a doctorum hominum congressibus vos arcent, quomi- rus ubique possitis, & quotiescumque vultis , eorum fieri scientia doctiores . lam urbs ipsa prisca severitate . non illecebris plena , non campanis delici js assiuens , non referta voluptatibus, non ditsoluta vos avocat a studio lueratum ; sed plena bonis exemplis . plena docto- Ium monumentis , sapientum impressa vestigi is animum quantumvis iacentem , & segnem ad studium summa

glorie potest excitare. Quid illud, quod posuimus e

tremum lueratorum incitamentum , quantam vim habet

animos commovendi ξ Quod addere calcar ingenijs , quos ignes accendere potest honestae cupiditatis , propo- sua. spes laudis , S praemiorum Aspicite, in quant ingeniorum luce versemini; concipite animo iuvenum studio rum multitudinem ex tot oppidis , urbibusque

mox assuturam. Omnium animos in vos esse conversos

cogitate. Si laudabiliter, si praeclare studiorum tirocinium posueritis, & fundamenta ieceritis vestrae laudis , non in hac urbe tantum, sed in omnibus, unde prosecta

est adolescentium multitudo, nomen vestrum celebrabitur. Herodotum Lucianus tradit , quum gloriam suam per universam Graeciam cuperet propagare, neque id aliter, , ut si longo temporis intervallo conse qui psisset, ad Olympicam venise ludorum celcbritatem , ad quam ex omnibus Graeciae populis multi consiliebant, B historiam re Grasse quam in novem libros distributam novem Musarum nominibus appellavir; atque ea ratione Graeciam in i ple vise gloria sui nomims. Nam ludis ex more peti ctis , quum unusquisque in patriam revertisset, Herodoin

158쪽

tum apud populares summis in coelum laudibus extulit . Quod Herodoto contigit, id , si parva licet, ut ait ille .m mis componιre , vobis continget, Adolescentes, hoe

tempore, si laudi, atque gloriae studueritis. Pisas convenistis non olympicos ludos spectaturi, sed in sapientiae stadio certaturi: continuo hic aderunt ex tota Etruria , alijsqtie regionibus iuvenes ornatissimi, qui, si coronam Beritis in hoc literario certamine consequuti, in patriam reversi vestras laudesanon sunt obli teraturi silentio . Ita in una urbe edetis ingenij specimen , in pluribus innotescetis, quod alibi pollea non facile consequemini. Hle est enim sapientiae ludus celeberrimus, amplissimum ingeniorum theatrum, studiosorum curriculum, ut dicam, quod sentio, totius Italiae nobilissimum. Hic ingenia proserre , hic auram gloriae aucupari, hic quaerere insequentis aevi ornamenta debetis. Non enim solum partum in adolescentia decus ad famam vobis proderit; sed etiam ad praemia virtutibus debita consequenda: permagni ioterest ; utrum quis ineunte aetate, an iam sirmata inceperit ad gloriam virtutis via grassari; quem a teneris unguiculis homines sunt admirati, facilius , quam alios , virum suspiciunt, & omnibus praemijs putant digniorem , & quemadmodum cursores illi, qui e carcere emissi lentius procurrunt, etiamsi in medio stadio sese

incitaverint, raro coronam consequuntur, sed ille coronatur , qui eodem tenore summa celeritate torum curriculum consecerit , ita qui sunt in adolescentia segniores , licet mutata deinde voluntate solertiam sibi adsciscant, viri difficilius Uraemijs assiciuntur, quam ij, qui cum adolescentiam, tum reliquas aetates in studio summε laudis collocarunt. Quae quum ita se habeant, iam perora-ο α bo,

159쪽

bo, Auditores: quid enim mihi praetermissum Quid nona argumentis confirmatum P Quid causari possunt adole

scentes, cur aliud tempus expectent, cur opporrvnuatem tantam pritervehi sinantὸ Quando maiorem corpo iris vigorem , acrius acumen mentis, tranquillius otium , t

sunt habituriὸ Quando par dabitur saeuitas doctillimos

homines consulendi Quando autem maius gloriae theatrum ipsis patebit Tanta ingeniorum lux obversabitur Tam gravem urbem , tam studiis opportunam , tam ce lebrem , tam idoneum tempus suis emolumentis consulendi nanciscentur Atque his rebus discendi opportunitatem contineri, & nos ostendimus, & res ipsa cu- .mat. Opportunitatem vero praetermittere quam omnibus rurpe est , quam omni negotio damnosum Quid enim commodius opportunitate ρ Non mare nautis patet , nili adsit opportunitas navigandi ; . non terra pro , ducit fruges , si maturum tempus arandi , serendi, sar mendi agricolae praetermittant ; non coelum terrae foetus educat, nisi opportuna tempestas hominum laboribus Obsecundet , omnes artes moderatur opportunitas φ Ο-nium hominum acta , resque gestae sunt irrita, nisi opportunitate adiuventur; opportunitas praetermissa sem- . per hominibqs calamitates attulit . Praetermisit Archias tempus Opportunum coniuratos opprimendi et ideo ,.quum res severas in crastinum distulisset, a coniuratis eadem nocte est interemptus. Praeteriniserunt Peris locum opportunum Macedonum copijs obruendis: ide quum Tauri montis angustias non insedissent, ab Alaxanqdro Rege superati sunt. Non vidit Annibal occalionem capiendi urbem Cannensi clade trepidantem et ideo re- ractus in Africam castris exutus a Scipione est ; no ..

160쪽

Pompeius Caesaris exercitum fame subigendi; aut si vidit suorum precibus fatigatus neglexit: ea de causa commisso prauio Ph.irsaliae campos nobilitavit clade Mina na. Quid plura persequar , quid evolvam veterum monimenta ξ Plena sunt fora , plenae domus , plena omnia vocibias miserorum occasionem sibi e manibus elapsam frustra querentium. Ea est enim ipsius natura , ut non

apprchensa praetervolet, praeterita non refocetur, analsia non reperiatur. Quo magis convenit adolescentes oblatam discendi occasionem avide arripem, respuere voluptates a bonis artibuS avocantes, incumbere ad laudem . Huius rei causa Patriam, paternae donius commoda , vestrorum conspectum reliquistis. In hac autem urbo versari nihil agentes setium , nihil addiscentes preciarum , inertes , ignavos , turbidos, dissolutos est frustrari

parentum , cognatorumque vota , amicorum desideria , expectationem civium , ingenium , indolem, aetatem V

stram pellitanidare. Quae damna , quamvis in posterum reparaveritis , quae reparari sortasse nullo modo possunt; tamen haudquaquam decorum est , quum huc studiorum causa veneritis, domum redire nihilo sapientiores. Nam, quod Graecis apud Homerum dicebat Agamemnon, Id vobis, Adolescentes, dici potest:

Turpe manere diu vobis , vacuisique re verti.

SEARCH

MENU NAVIGATION