Orationes habitae Pisis auctore Benedicto Aueranio Florentino in Pisano lyceo Literarum humaniorum professore serenissimo Cosmo 3. magno Etruriae duci dicatae

발행: 1688년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

HABITA PISIS

In solemni instauratione Studiorum.

Ex liberalissimis doctrina studiis plurimum utit

talis , S' incrementi suscepisie rem militarem. Ogitanti mihi, Auditores ornatissimi, quae

potissimum ratione doctrinae studia cel brarem , di mitiores laudes mitissimis disciplinis tribuere meditanti, ingens hic armorum motuS, quo cum Orbe Chri silano Orientis Regna concurrunt, huiusmodi mentem, consiliumque excussit; & ad aliud laudationis genus convertere Orationem coegit. Nam in mentem veniebat esse quosdam, qui licet haec studia . tranquillis reipublicae temporibus non inutilia, certe nonndecora esse sileantur , simulatque classicum cecinit,

162쪽

non solu in inter arm silere Musas ; verum etiam earum inventa publicae disciplinae damnosa purent inveniri. His enim iiud ijs, hoc otio iuvenum literis deditorum estoε- uinari animos, infringi spiritus curtiales, Omnes nervos virtutis elidi r nihil autem utilitatis ex hac Musarum palaestra ad illum Martis pulverem non indecorum proficisci, aut esse umquam prosectum. Qtiare consultius secisse barbaras nationes, cyae, quum animadvert rent armis bene gesta re publica tranquillam pacem , Motium cum dignitate , atque adeo publicam scelicitatem comparari, omne suum studium ad bellicas artes contulerunt , haec erudita pacis ornamenta, & oti j oblectamenta neglexerunt. Quae me literas accusantium eb magis movit oratio; quod videbam telnpora incidisse Marti aptiora , quam Musis. Nam susceptum adversus barbaros bellum , in quo pro gloria , pro imperio, proavita religione , pro aris, ac socis dimicatur, cuius non animum cura sollicitat, quem omittere non cogit alias cogitationes, & ad publicam causam sudium convertere , quae bello foeliciter administrando ci)ntinetur λ Em-muero abijciendum otium, excutienda omnis ignavia. indicendum etiam videtur iustititium bonis artibus, si ullum rei bellicae detrimentum sunt allaturae. Uerus itamen praecia re natura comparatum est, ut, quae disciplinae pacem ornant, bellum instruant, & que otium oble-etant , negotio sint adiumento : quod orationi meae prγbebit argumentum hodierno die, quo propositum est

mihi ostendere ex liberalissimis doctrinae studijs pluit-mum utilitatis, & incrementi suscepisse rem militarem nec opinor ab hoc tempore, quo bello concutitur orbis

terrarum , dissidebit oratio, α simuI illud intelligetur,' quantum

163쪽

ORATIO

HABITA PISIS

, KALEND. NOUEMB. ANNO MDC LXXXIV.

In solemni instauratione Studiorum.

zae liberalissimis doctrina studiis plurimum utilitatis , oe incrementi suscepse rem militarem. gitanti mihi, Auditores ornatissimi, qua

potissimum ratione doctrinae studia cel brarem , di mitiores laudes mitissimis disciplinis tribuere meditanti, ingens hic armOIum motus, quo cum Orbe Christiano Orientis Regna concurrunt, huiusnodi mentem, consiliumque excussit; & ad aliud laudationis genus convertere Grationem coegit. Nam iamcntem veniebat esse quosdam , qui licet haec studiata tranquillis reipublicae temporibus non inutilia , certe nonndecora esse fateantur 3 simultaque Hassicum cecinit,

non Dissili so by Coos e

164쪽

non solum inter arma idere Musas; verum etiam earum inventa publicae disciplinae damnosa putent inveniri. His enim it udijs, hoc otio iuvenum literis deditorum effice- . minari animos, infringi spiritus martialis, omnes ne vos virtutis elidi r nihil autem utilitatis ex hae Musa rum palaestra ad illum Martis pulverem non indecorum proficisci, aut esse umquam protectum. i Quare consultius secisse barbaras nationes, quae, quum animadνert rent armis bene gesta republica tranquillam pacem , de otium cum dignitate , atque adeo publicam talicitatem comparari, omne suum studium ad bellicas artes contulerunt , haec erudita pacis ornamenta, & oti j oblectamenta neglexerunt. Quae me lateras accusantium eb magis movit oratio; quod videbam tempora incidisse Marti aptiora , quam Musis. Nam susceptum adversus barbaros bellum , in quo pro gloria , pro imperio, proavita religione, pro aris, ac socis dimicatur, cuius non animum cura sollicitat, quem omittere non cogit alias cogitationes, & ad publicam causam studium convertere , quae bello taliciter administrando continetur Enimuero abi jciendum otium, excutienda omnis ignavia, indicendum etiam videtur iustititium bonis artibus, si ullum rei bellicae detrimentum sunt allaturae. Uerunitamen praeclare natura comparatum est, ut, quae disciplinae pacem ornant, bellum instruant, & que otium oblectant , negotio sint adiumento et quod orationi meae prPhebit argumentum hodierno die, quo propositum est mihi ostendere ex liberalissimis doctrinae studijs pluit-mum utilitatis, & incrementi suscepisse rem militarem tnec opinor ab hoc tempore , quo bello concutitur orbis

terrarum , dissidebit oratio, & simuI illud intelligetur,' quantum

165쪽

quantum pacis tempora debeant his disciplinis, quibus belli

tempora se multum debere fateantur. Atque utinam in hae re minus laudare possemus inventa sapientum , minus ratio , S literae hominum saevitiam , & serociam adiuvissenti Non tot clades illatas humano generi doleremus, non tot clarissimarum urbium excidia lugeremus: saeviret quidem haec rabies serii, saeviret haec sanguinis stis , quae, dum homines erunt, semper exardescet, ssed ab ingenio destituta levius , innocentiusque saeviret. Quid opus fuerat tot instrumenta nocendi, tot belli machinas invenire ; quid mitissmas artes ad salutem repertas ad hominum armare perniei Sed facilis, & expedita sapientium desensio est: nam quemadmodum bonus ille Poeta Romanus excusat artificem , qui - est aifus funestum primus fabricarier ensem, iquum dicat nihil illum meruisse, sed nos ad mala nostra, quod ille contra stras invenerat, convertisse I sic praestanti ingenio viros , quum suis inventis rem bellicam

ornarunt, vi instruxerunt, non hominum caedes, no urbium excidia, non regnorum vastitatem expetivisse' dicemus, sed ad patriam tuendam tradidisse civibus a tes , quibus uterentur in barbaros, sed immanem habendi plura libidinem , quod illi dederant in barbaros

ad innocentium populorum damna convertisse. Nam quum initio gentes moribus efferatae, & robore corporis stolide feroces , quae ius in armis collocabant, rebus suis non acquiescerent, sed finitimos invaderent, & omnia caedibus, ruina , scelere, strage miscerent ; exiit re sapientes viri, qui vim inconsultam , & temerariam arte retunderent , S plurima excogitarent, quibus imbecilliores instructi sumorum iobur, ferociapique non

166쪽

ORATIO SEPTIMA. is

pertimescerent. Sic militia sapientum magis ingenio. quam sortium virtute perfecta est. Quare, quum bellum sit numquam optandum , saepe autem necessarium , non accusandi sapientes, qui necessitati prospexerunt, scd hominum cupiditas, quae stequenter bella non modo non necessaria , sed scelerata suscepit. Atque ego dum viros, qui doctrina sua auxere scientiam rei militaris , acrimine cupio vindicare , fundamenta iecisse videor laudationis meae, quae tum firmiter nixa credam , quum

ingenium in bello plurimum polla cunilabit; quς ni

cuiusquam oratione convellantur, agedum hominum narituram diligenter attendamus.

Elt ne ullum imbellius homine in terris animal e Non comparo hominem cum tigribus, cum pantheris, cum leonibus , aut elephantis ; cum imbecillioribus, aut mitioribus comparo. Caeteras animantes unguibus, rostro, dentibus , ungulis , cornu , tergoris duritia , pedum pernicitate natura munivit: hominem dumtaxat inermem, & nudum in nuda humo destituit,&ut ait ille

abiecis ad luctum, atque ploratum.

Qua ergo vi, quibus armis ille nudus , ille inermis, ille imbecillus serocissimarum saevitiam belluarum domat , 5e

omnium victor omnibus imperat, lateque dominatur 'Certe liquet reliquas animanteS valere natura, homi ncm ingenio superesse. Quis autem dubitet, quin eodem in genio , quo belluarum armatam a natura scritatem , naturalibus armis destitutus vincit, & exarmat, etiam h minum inermium victor evadat; eo magis stubis homines ab in uio , belluat a natura datis armis praeliantur fit nimirum ingenium vis illa do nina rerum, cui cuncta cedunt, quae omnia moderatur , quae perrumpit Obitan- P . ita,

167쪽

tia , dura mollit, rigida flectit, rerum naturam habet in restate. Huic piliit arduum est , nihil prorsus inviactum , venti famulantur , turbines, tempestatesque obsecunda ut et hoc maria peragrantur, perfodiuntur montes, rupcS dornantur, deprimuntur altitudines, humilia at-

tolluntur, huic denique terra ipsa parens, quasi famula

ι domino, quicquid imperatur ministrat Et miramur homines ab co superari, cui fasces rerum natura submittit p. Atqui si vincit ingenium omnia , & praecipue homines , quibus ratio ab Auctore summo quali domina est attributa ; quis neget triumphum decernendum nobilissimis disciplinis , quibus excolitur , alitur, augetur, ar matur ingenium ὸ Nonne sine his homines rudes, rerum imperiti, ad excogitandum hebetes, tam longe vincuntura doctis, quam ipsi mutis animantibus antecellunt i Neque haec eo dixi, quod putem fmgulis, qui rem tractant militarem , opus esse doctrina , scio hostem ferire,, str-Vare ordines, agnoscere signa, dicto imperatoris e l le audientes, indoctos quoque solere; nec mihi videtur promptius horridam illam Martis aleam subiturus eloquens ,

aut rerum naturae perii us;

Proles Sabellis iaeta ligonib- Grsare glebas , . se eraHIatris ad arbitrium recisos

Poria e fustes. Sed illud ego conilanter contenderim , ex his disciplinis, quibus adolescentes erudiuntur ad laudem. quoddam lumen diffundi, quo res bellicae illustrentur, quod prudenti sesimis Imperatoribus exercitus , classesque ductantibus luceat ; hoc cliis ast tum , ad quod , non secus, ac nautae

168쪽

quondam ad clarissimos Septentriones , in turbida belli

tempestate duces convertantur. Id vero quis prudens rerum iudex avdcat negare Quam multa Geometri do cent, quae ad bellicos usus transserantur; metiendae sunt altitudines , metienda locorum , quae adiri non possunt, intervalla , arcis alicuius forma describenda, bellica tormenta libranda , exploranda capacitas locorum, acies instruendae, tam multa, ram varia , tam crebri usus, cuius artis beneficio , nisi geometriae, militares viri pulcherrime consequuntur Iam in pontibus ad traijciendas copias construendis, fluminibus alio derivandis , a cibus muniendis, castris eleganter ponendis , machinis novis. excogitandiS, quanta eius doctrinae sotcrtia , quanta utilitas in bellicis rebus elucet uid autem de re nautica dicam , qua pars altera militarium rerum continetur, quae nisi mathematicorum nitatur inventis, & di. sciplinis incertius navibus, quas moderatur, natet, &. fluctuetur Atque ego in hac re plura sciens praetermitto et quis enim omnia persequatur Nec vero necesse est , quum exempla spectantibus constet plus penὰ opis in hac parte studiorum, quam in sortissimorum mi litum dextris , & virtute collocari. Plus nimirum Arischimedis ingenium in defendenda patria civibus profinia

se accepimus , quam omnium Siculorum conspirantem audaciam 3 quem virum Syracusani, ut cum poeta loquar s

- renum omnia confra Tela Latinorum

opponebanx; nec umquam Marcellus Archimede propugnante cepisset Syracusas, nisi longae oblidionis tardio , S discordia civium ad deditionem compulisset. Plus P riclis doctrina ιd bellum gerendum .iuvit Athenienses a. P a quam

169쪽

ii 6 ORATIO SEPTIMAE

quam omnes alij Imperatores , qui Anaxagorae studia aemulatus , & omnibus imbutus disciplinis , & rei milia raris peritissimus machinas quatiendis moenibus urbium princeps apud Graecos dicitur invenisse ; nec eloquen-rra , qua renare, o fulminare , in permisicei e Graeciam dictus e st , potentius civium animos, quam bellicis machinamentis hostium urbes expugnasse . Eant nunc sapientiae contemptores, & negent hanc plurimum adiumenti militaribus viris attulisse, quum duos doctissimos homines oppugnandarum urbium, & propugnandarum artem reperisse , & perfecisse intelligant. Nolo diutius in hac Parte versari, ne videar inopia caeterarum , in unius disciplinae laudibus immorari. Nec vero omnia , quae dereliquis dici possunt, attingam , ne in immensum crescat oratio. Nam quis erit dicendi modus, si omnes utilitates, quas bellatoribus aliς facultates afferunt, velim recensereὸ Historiae mehercule sola cognitio , si quantum consili rum , quantum solertiae, quantum artis in arte bellandi is pepererit, exponere instituam, numquam exitum reperiet oratio. Evolve monimenta scriptorum , omnis aevi memoriam contemplare ; videbis consilia , astas, calliditates ducum superiorum posteriores semper imitatos de hostibus magnifice triumphasse. Quod assequi numquam illi potuissent, nisi veterum ducum res gestas historia est e cognovissent. Doleo vehementer, AuditoreS, me angust ijs temporis impediri, quominus illustrium Imperatorum secta commemorem , & quibus exemplis antiquorum , recentiorum quisque pro ceri', vobis exponam. Evincerem prosecto historiam esse lucem rei militaris. sed quoniam longius evagari non licet; quod ducum Scita non possunt, ratio coget fateri. Prosectb conitatinter

170쪽

inter Omnes experientia rerum plurimum adiuvari pruindentiam militarem ; experientia vero humanae vitae te minis angustis sane concludatur neresse est r sed hist

riar cognitio non unius aetatis, verum omnium secul rum notitiam complectitur. Non in uno tantum loco, sed in toto orbe terrarum res gestas explorat , consilia non unius, aut alterius , sed omnium omnis aetatis Imperatorum videt, Auctorum praeterea sapientium iudiacia, ac praecepta comprehendit. Quum autem experientia multum profici concedamus; historiae cognitione , quae tantis rebus vincit experientiam , nihil profici concedemus t Certe reipublicae administrandae prudentiam plerique omnes augeri rerum gestarum lectione consemiiunt. Quod prudentiae civili confert, cur negemus com ferre militari Praesertim quum historia clamet , literaromnes testentur , sapientum scripta confirment, magnis

ducibus plurimum saepenumero prosui fle. Lucullum CLcero narrat, qui vitam eius viri, utpote summa famili ritate sibi coniuncti, optime nosset, quum res bellicas numquam attigisset, historia cognoscenda tantum pro eisse , ut ad Mithridaticum bellum missus a Senatu , in Asiam venerit sectus Imperator. At qualis Imperator PQui Mithridatem, Tigranemque duos.maximos totius Asiae Reges , potentissimosque devicit, eorumque saepe innumerabiles copias parva manu fudit , fugavitque, navalibusque victorijs, urbibusque expugnandis, & omni rat. ae belli gerendi ingentem duorum Regum p tentiam , non solum imperi j magnitudine, sed rebus

gestis, & virtute terribilium attrivit, comminuit, dissipavit, evertit ; ac nisi militum contumacia summum Imperatorem in medio victoriarum cursu destituisset, non Mithris

SEARCH

MENU NAVIGATION