장음표시 사용
191쪽
mentis . ijsdem rebus ali , ijsdem & gaudere , & ossenis
di , eum den, sibi exitum sciet imminere. Ergo se tune inter mortales eminere aibitrabitur , quum virtute , ct
mentia , consilio , animi magnitudice , benefaciendi studio alijs antecesserit. Et Homeri dictum semper l, bebit in promptu , quo maximus ille vates in Ulyssis persona docet , Regern erga suos populares tamquam ρatrem mitem , . beneficum eo oportere. Iana in consilijs capiendis , administranda republica, quam longe stulto sapiens , doctus indocto princeps anteccllet ὸ Alter utetur consilio stultorum , ut plus caeteris sapere videatur: alter sapientes, & sui similes viros adhibebit: alter, etsi lucrit in consiliarijs eligendis seelicior, tamen eos habebit , qui gratia moveantur , qui recta consilia adulatione depravent , qui sapientiam plerumque disssimulent, ne regi stultitiam exprobrare videantur : alter, etsi omnes defecerint, libros consulet, qui nihil tribuundamicitiae, non veritatem adulatione corrumpunt, non timent , non verentur , non , quo privatae rei provideant , publicae sunt incuriosi. His auctoribus, & quidem optimis uti mos enim eliget princeps liberalissimis
1lud js institutus quae praecepta non hauriet, quae exempla virtutis , quas voces doctissimorum hominum , &omnis aetatis in re publica administranda principi In non accipiet Plena sunt his poetarum carmina et pleua historicorum monimenta , pleni philosophorum libri, plenae rhetorum Crationes. An vero medicus , aliarum que disciplinarum studiosi, in arte sua ex praestantium a ctorum lectione multum proficiunt; nec Omnia experientiae debent ; Principes vero in sanandis viiijs aegrae
civitatis , in salute reipublicae procuranda nihil ι & hare
192쪽
are omnium maxima nihil omnino doctrina promovebit De liderum motu , rebusque divinis multa ab auctori. bus praeclarissime disputara, verissiniaque dicta proseruntur et in rebus civilibus nihil vitae conducibile, nihil, quod principem possit erudire, tot seculis a summis viris dictum confirmabimus Immo vero in his , quam in illis ingenia scelicius , & utilius arbitror esse versata, quod illae supra hominem positae, & immenso dissitat inter vallo vix ullius potiunt ingenio comprehendi ; hae verbin medio suae, & hominum propriae sunt. Quid enim tam homini proprium , quam imperare , quum & Omnibus imperet, & solus ex animantibus huius rei particeps censeatur ξ Iure igitur maximi principes , quem generi
humano rectorem imponerem bonis artibus institutum esse censebant oportere. Augustus, cuius imperi j magnitudo omnium regum potentiam , imper ij magnitudinem scelicitas, virtus seelicitatem superavit , nepotem unicum Agrippam, cui iure sanguinis imperium debebatur , quum aetate florenti, viribus validus, nullius esset assinis culpae, quhd rudis bonarum artium haberetur, indignum imperio mdicavit. Idemque iudicii aliorum Imperatorum suit ir squidem omnes optimarum seculiatum studio ad summum fastigium tibi viam muniebant. Quocirca Domitianus , ut dignus imperio videretur , poeticae studium simulavit. Nec immeritbo
ctrinam in principe sapientissimi principes, popidusque
prudentisΤimus requirebant. Innumeris qirippe cum Grscorum, rum Romanorum exemplis docebantur, beatas filii Se respublicis , quum doctorum hominum consilio gerentur. Acceperant Chalonis doctiis mi viri sapien
193쪽
Pittacum , Rhodijs Cleobulum , Ioniae rebuspublicis
Biantis, & Thaletis prudenriam multum ad scelicitarem contulisse: Periclem quadraginta annos Atheniens L. civitatem summa cum laude rexisse , italiae partem, quae magna Graecia eis appellata, Pythagoraeis gubernantFbus ad summum apicem foeticitatis evectam : e philosophorum scholis prodijsse praestantissimos rectores, S principes civitatum : Phocionem Atheniensium rempublictam ruentem, praecipitemque sustinuisse, & vulnera a filiciae civitatis opportuna pace reisuisse et Demetrium Phaleleum Atheniensium rebus ad multa se utilem pr buisse
non ignorabant. Par etiam apud Romanos occurrebat
exemplorum copia et Numa, quem philosopbum sitisse
poli multas aetates reperti eius libri declarant, pace conitituta Romuli partam bellis gloriam adaequavit. Laelii doctis sunt viri sapientia Scipionis victorias propemodum utilitate reipublicae vicit. Parem bellicis Pompeij laudibus laudem in toga Cicero sibi comparavit. Vtinam Catonem philosophiae studio excellentem populus Romanus esset secutus vindicem libertatis i Non , qui universas gentibus imperabat, indignam tantis rebus gestis let vi tutem pertulisset. Quid autem de Augusto, Tito generis humani delicijs ; quid de Adriano , Antonino
Piob, Antonino philosopho doctissimis principibus di
cam ξ Quid de alijs omni laude dignis si s , qui omnes dolatrinae gloria censentur, aut doctos homines impense coluerunt ρ His tot exemplis, etii alia argumen-.ta deessent , quae abunde suppetunt, admonemur princi pem omnibus numeris absolutum deberi studio literarum, quo bono nullum maius, nullum praeliabilius mortalibus Deus bonorum sons inexhaustus elargitur. Nam
194쪽
Nam sub bono principe pax , otium, securitas , tran
quillitas, gaud 'um, divitiae, bene temperati moles, Omnia, quibus seelicitas continetur , abunde con inguat. I utus bos etenim rura perambulatis Autrit rura Ceres , almaque Faustitas r. Culpari meruit Fides ;Nullis polluitur ea a domus stupris e
Mos, γ' lex maculosum edomuit nefas;
Quare vereor', ne sit ineptusn , quum dixerim bonos principes beneficio literaru in , plerumque mortalibus contingere , aliquid ad hanc laudem conari addere ; de
tamen , quum cogito adhuc plura , nec minora supereia se, hanc ineptiarum notam haudquaquam resormido.
Nam ut principes ,& magiitratus doctrina magistra bene imperare docentur , sic cives eadem suadente ad parendi honestum obsequium , legumque iugum perferendum compelluntur. Rudes quippe gentes, aut iusti etiam imperi j fraena detrectant, & immodica libertate efferantur, quod olim Galliae, Germaniae, Sarmatiae, Scythiae populis ierunt accidi ite ; aut ad omnem servitutem proiectar parendi consuetudine effeminantur , & omnemandolem virtutis amittunt ; quo vitio semper Orientis .regna laborarunt. Quorum utrumque fugiendum I n que enim in turpi servitute , neque in effusa licentia esse scelicitas poteth, ac pariter miserrimi sint illi ne illa est, in quos illud Tiberi j convenit, o hamioes ad servitutem
paratost Et in quos illud Homeri de Cyclopibus dictum
neque iudicia, neqae leges cognoverunt. Diis autem populis doctrina perpolitis contingit legum metu, & imperantium reverentia temperata libertas, quod Graecos,& Romanos eruditissimas gentes abunde ostendisse ceaseo. Iam vero privatae
195쪽
privatae rei quantam doctrina profuerit, & prosit non satis, dicendum mihi sit, an tacendum, statuo . Nam, si diis
cam. immensus orationi campuS aperitur: si taceam, maximam partem laudum, quibus allici literat possunt, praetermittam et sed mediam quamdam insistam viam : di nota prsteribo;& breviter dicenda perstringam. Nec enim, ut opinor, expcetatis, Auditores, ut quantum, vel me dicina , vel iurisprudentia prost accurate persequar . Quis enim nescit alteram esse corpori, alteram civium rei saturarem ' Quis , ubi sanitas labefactari coepit, noumedicum consulit , non in eo spem sitam restituendae valetudinis arbitratur Quam quum omnes pretiosissinum esse fateantur; medicinam eius conservatricem
nemo non utilissimam esse intestigit. Eodemque modo, quum rei quisque suae pei sequendar, aut retinendae in te. gibus spem videat esse collocatam , legum custodes , Minterpretes Iurisconsulti, quas Oracula quaedam civit iis ab omnibus consuluritur: nec quisquam ad aram legum , nisi his ducentibus, confugiendum sibi esse ducit ;& quum omnes leges rei sua custodes esse consentiant, nemo earum administros Iurisconsultos, non quasi pra, sdia sui iuris, intuetur. Illud etiam potius indicandum , quam verbis exaggerandum beneficium literarum; quod
linguam expoliunt , vel borum fumine , sententiarum . pondere nos instruunt. Nam, quum omnia , quae homines inter se agunt, oratione , quasi ministra , conficia tur , nec sere moveri homines , nec doceri, nec persua dendo in eam , qturin volumus , opinionem induci, nisi verborum benescio possint ό quis non videt eas artes , quae orationis ubertatem, dicendi vim nobis tradunt, magna insti umenta agendi, inagnam tradere facultatem aestetis
196쪽
a c teris quidlibet impetrandi. Nec quemquam arbi Irlatere , nasi Gigantum , aut Cyclopum more insaniat,
divinumque Numen contemnat , aut esse non putet IDei contemplatricem facultatem, quam Theologiam vocant, quantum , & ad praesentis aevi , & ad suturi tali citatem nobis conserat. Haec enim in hoc rurbido ἡ M scopuloso , & pleno fluctibus, procellisque rerum huma narum pelago navigantibus ostendit non illum muniu verticem , quem spectant nautae, qui semper nobis sublimis, sed illum celsiorem, a quo pendent universa, dc ad quem
universa convertuntur, quem spectantes ad portum vesrae talicitatis enavigamus. Huius beneficio errorum nubes discutiuntur , perturbationum tempestates componuntur , vitiorum scopuli vitantur, superstitionum moniastra conteruntur , vera tranquillitas, gaudium , serenitas,
lux mentis, hilaritasq; nobis assulget. Quae si velim latius explicare '; quam copiose possim dicere , quam elate extollere , quam ornare luculenter. Quid enim optabi- Iius , quam valetudinem conservate Quid conducibilius , quam rem adversus calumniantium fraudes tueri
Quid potentius , quam homines dicendo permovere , &in quam velis sententiam impellere ρ Quid divinius
quam ad Dei , divinarumque rerum contemplationem mentem actolleret Sed lim quia obvia sunt,&pervulgata,& quia remporis angustijs impedior , praetermittam . Sunt alia magis recondita , quae Oratione mea debent illustrari. Possidonius praeclarus imprimis auctor sapientiae aries non cas modo, quae dicuntur liberales, sed omnes a philosophis inventas , in lucemque prolatas existi, mar ; idque Cicero saepe confirmat, qui philosophiam toties appellat artium inventricem ue nec sane dubium, quin
197쪽
uin artium inventores , aut philosophi fuerint, aut aIio
octrinae genere excellentes. Neque enim rudis est ingenii, aut inexercitati incognitam seculis omnibus artem reperire , sed S solertis , & rerum naturam acute cerinnentis , & in effectibus animadvertendis , causisque verinsati : nec minimam partem inventionis artium Mathematicorum sibi vindicant disciplinae, & ea, quae Mechanice dicitur, mater artium merito potest appellari. Quot
enim instrumenta, quae ponderum rationes , quae machinae ab ipsa rc pertae sunt, & excogitatari Quod si vellem historia teste confirmare , non huius rei plurima deessent argumenta ἱ quandoquidem , & doctissimos illos Curetas , quos dimini intelligendi principes, Sallustius putat extitisse , serrum invenisse scriptorum monimenta testantur , & textrinam Minervam ; & Cadmum, qui lit ias in Graeciam primus invexit, auri conflaturam'; &mensuras, & pondera eum , qui Graecorum doctissimus habitus est , Palamedem ; & Atlas eximius coelestium contemplator navim princeps dicitur compegisse. Nolo ire per singulos artium inventores , ne longius producatur oratio , & simul pleraque fretus intelligentia vestra relinquo : & mihi satis est apud tam peritos Auditores
digitum , ut aiunt, ad sentes intendisse. Iam enim videstis, quantae laudes literarum possint ex hoc capite accersiri. Quae enim utilitas non artibus inventis continetur themines arant, navitam, aedificant, ut Salluliij verbi S utar , qua agunt omnia opera sunt artium , . fructus . Sine artibus iacet et vita, squalteret orbis terrarum,
homo divinum animal, nihil limite origini suae praesese
ret. Idcirco Piornet heus , qui sertur ignem artium in
198쪽
Quo commento quid aliud ostendit antiquitas, quam
eos, qui artium .in vitam lumen intulerunt, ad coelum ex humo hominem extulisse Θ Artibus quippe non tanium supra caeteras animantes attollitur, sed naturae aemu lus , atque ipsius pene divinitatis evadit. Has autem
non Prometheus aliquis, sed doctrina , & litctae nobis tradiderunt. Quod etiam ex eo intelligi pistest, quod ubi iacent literae, etiam alia artes obsolescunt ι ubi vero hae florent, illae quoque persectae habentur , & abs Iutae. Et quotidiE a doctissimis viris multa excogitari via demus , quibus artes proficiant, & augeantur. O insigne beneficium literarum i O divinum munus , & pra dicandum i O laudem incredibilem , & singularem l id possum addere amplius Addam tamen aliquid maius. Nam parum fuerat artes invenisse , nisi artem mulisto maximam disciplinam morum literati homines repe.1 i ssent. Clemens Alexandrinus philosophiam mortalibus4ivinitus datam censet, ut quae gentes legem a Deo non accepissent, ea ramen, quasi divina lege, regerentur,& ad omnem virtutem formareetur. Quod esse consentaneum veritati philosephorum incredibiles virtutes declararunt. Quis enim possit admirari satis Pythagorae rum amicitiam , & animum divinis rebus addictum: S
cratis quam in utraque fortuna mentem : Diogenis liabertatem et Platonis verecundiam , & moderationem, &quamdam animi divinitatem : Xenocratis temperantiam: Epicuri laetam paupertatem : Zenonis inconcullam animi
firmitaxem et Cleanthis proficiendi studium, . laborumque tolerantiam: Epicteti morum incredjbilem sanctitate me Quod si veteres illi philosopho, qui a verae lumine religionis longissime abfuerunt, persectam prope, consumma-Τ tamque
199쪽
tamque virtutem doctrinae studio sunt assequuti; quantum credibile est nos , quibus demissa coelo lux veritam iis pravum divini numinis cultum , ignorationemque discussis , dummodo non ad inanem loquacitatem , sed ad componendos mores ingenium exerceamus , eiusden doctrinae beneficio profecturos Θ Sunt igitur literae sontes , a quibus & civitatum condendarum, & reipublicae administrandae, & honesti obsequi j, & rectE imperandi ratio, & disciplina , &'omnis uti liras, quae a bono' principe , & legitime parentibus populis proficiscitur, di valetudinis tuendae beneficium , & reos defendendi, remque a fraudolentis civibus vindicandi, & persuadendi, dissuadendique , & cognoscendae divinitatis doctrina,& artium inventio, absolutioque, & morum discuplina manavit. Quae praestantia literarum tantorum, tamque admirabilium foecunda bonorum nisi vos movet dicam quod sentio) ferrei plane estis, Adolescentes , ac nisi, ut aliquam ex his partem in alios conferre possitis, vobis laborandum putatis , inhumani. Neque enim vo bis dumtaxat estis procreati; sed , ut est a Platone princlarissime dictum, partem ortus vestri patria, partem amici . partem cognati, parentesque sibi vindicant. His
autem non voluptas vestra, non delictaei, non luxus, non
ignavia , sed labor, vigilantia , studium adiumento esse poseunt. Excitate ergo vos aliquando , prospicite v lirae gloriae, languoremque , & somnum , & inertiam abi j cite, ac vos fingite utiles reipublicae , S cum alijsquam plurimum proderitis, tum vobis ipsis putate quia
200쪽
utium suos Fratres Iurisconsultorum ornamentis insigniret. VAE duae res disertissimis hominibus, qui
ex hoc loco dicunt, Orationum argumen ta suppeditant , Laudatio , & Exhortatio , eae sunt ambae nobis hodierno die praetermittendae ἰ quod earum altera mi-o .. . hi Vliba facturo , altera adolescentibit,nis dira tribus meis, de quibus habenda est Oratio minime accomodatae esse videantur . Nam & Fratrum laudes magnifice praedicare haudquaquam pudori meo contentaneum , & per se accensos ad studia , & inflammatos inflammare dicendo supervac Deum. QuamQuam enim addere calcarii spontὶ currenti, vetere pia ei bis admonemur , tantum tamen ardorem esse video hortim Adolesce nitum, cantamque , ae tam incredibilem discendi
