Orationes habitae Pisis auctore Benedicto Aueranio Florentino in Pisano lyceo Literarum humaniorum professore serenissimo Cosmo 3. magno Etruriae duci dicatae

발행: 1688년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

52쪽

De Graecae Lingua Praestantia.

Him mihi in mentem venit, AuditoreS ornatissimila & qua de re, &quibus audientibus, hodierno die sim verba facturus, magna cur . spe aggredior ad dicendum, pla-ueque confido non iniucundam v bis omnino suturam orationem. -iat meam. Non enim apud Barbaros, quibus aeternum cum Graecis literis bellum , sed in coetu doctissimorum hominum, humanissimorum adolescentium, de Graecae Linguae iludio mihi sermo habendus est quorum alteri omnem pene doctrinae coptam, qua mira biliter abundant, e Graecis sontibus haultam a se meminerint ό alteri sibi hauriendam elle plane intelligant, & l. i A inge-

53쪽

ingenuὸ sereantur . Qnire,nbn verecipiae, si quid splendidius de Graecae Linguae laudibus, magnificentilisque

dixero , a vobis improbetur, aut minus sequIs animis accipiatur oratio mea ; illud vereor , AuditoreS , ne pi pter ingenij tenuitatem, insolentia inque dicendi materiae parem orationem invenire pon possim,& vostras, AdOlescentes Optimi , .nxintes ad Graecatum udium luc'arum suscipkndum quantum cupio, qtiant uesque res pbnulat, co rovere. Neque Enim , quod nonnullῖ opinantur, linguarum s pdium leve quiddam , ἐς puerile est existimandum ; quum ve bis animi sententiam declare- us , qua re praecipuς muti animantibus praestamus, &inter homines humanae vitae societatem tuemur. Nec Vero clarissimi viri , & omnium seculorum incredibili rei lim scientia Principes, in primisque Romanorum iacile doctissimus Marcu&Varro, & tota propemodum Stoicorum manus , & apex ille humanar iapientiae Plato, de Vocabulorum origine, deque recta nominum ratione ram ulta scripsissent; si linguarum cognitionem, loquendique peritiam humile quiddam , N non satis dignum ingenio suo maximo', & praestanti liino iudicassent. Qubdsi ita esset, quid caul, tandem posset afferri, cur vel res Romani Hermodoro Epheso ob leges duodecim tabularum latina lingua donatas , raro per ea tempora honoris genere, statuam in comitio posuerint I aut cur Amphictiones, hoe est amplissimus, & gravillimus Graeciae Magistratus, Apollodorum ob artis grammaticae pra stantiam amplissimis honoribuq affecerint; aut cur denuque apud antiquos, quemadmodum quodam loco testatur Galenus , magnae admirationi fuerint homines, qui duabus linguis nota inscienter prorsus, as suinque loque- A rentur e

54쪽

rentur i Quocirca non sine eausa Ennius gravissimus poetarum gloriari frequenter, & praeseferre magnificEsolebat, tria se habere corda , qubd Oscam , Graecam , Latinam linguam teneret. Est enim profecto, est omnium linguarum non indigna sapiente cognitio, quae iure magno in pretio semper fuit, nec verti laudari satis unia quam potuit, Graeci vero sermonis tanta est utilitas, tanta ubertaS , lepor, gloria , dignitas , amplitudo, ut

coeterae linguae cum eo, neque copia, & proprietate ver borum , neque lepore quodam, & pulchritudine orationis; neque aut horum nobilitate,& praestantia possint ullo modo comparari. Quae quum ita lint, Auditores, non sine causa initio dicendi vehementissime commoveor, maximEque perturbor , quod me.neritiquam posse video propter magnitudinem rei, Graecae Linguae laudes aequare dicendo S satisfacere muneri meo ; Adolescentes orna tissimos, qui ad me audiendum humanissime convene. runt , ad Graecarum studium literarum satis eloquenter, copioseque adhortando. Sed in his tamen dissicultatibus, illa me res maxime consolatur, impriniisque confirmat,qubd video vos, Adolescentes, vestra sponte inflamma

tos amore quodam , studioque incredibili sapientiare quocirca s breviter vobis ostendero id , quod dissicile factu

non est, Graecas literas magno esse ad omnem sapientiam comparandam adiumento, res ipsa vos adhortabitur, ut ad earum studium toto pectore incumbatis. Quapropter adeste animis , Adolescentes: utilissimum , iucundissimum, pulcherrimum Graecae Linguae studium vobis ego suadeo ; adi Graecos Authores legendos , a quibus omnis humanitas dimanavit, invito: non erit inutilis Profeci O vobis oratio mea : non enim hodierno die ri-Α 2 vulos

55쪽

vulos consectari vos iubeo ; sed adi ipsos omnium di sciplinarum sontes digitum quodammodo intendo , &unde aureum cloquentiae flumen ; unde incredibilem rerum varietatem, & copiam ; unde ingenuam etiam animi voluptatem haurire possitis, osseudo, & exple re tandem sitim diuturnam sapientiae. uixd i

Atque, utab eo primum, quod maxime rem, causamq; continet, proficiscatur oratiosquum duae sint omnino viae, rationesque dicendi , quibus utuatur omnes necessario, qui ad aliquam sapientiae laudem pervenire contendunt; altera, quam ingredimur, quum ad alterius praestantis doctrina viri consuetudinem nos applicamus, &l ipsum de facultate, quam profitetur, disserentem quotidie diligenter audimus ; altera, quam insistimus, quum auctorum libros , qui principes habentur eius doctrinae, quam assequi concupiscimus, assidue, studioseque versamus , vos etiam, Adolescentes industrij, si dignos ingenio vestro progressus in literarum studijs estis habituri, utramque viam insistatis, & ea, quae accepistis a praeceptOribus vestris recolatis , & optimorum autorum frequenti, & assidua lectione augeatis necesse est: neque enim id oneris, credo, imponitis doctissimis viris , in quorum vos disciplinam tradidistis, ut ea , quae discendata, sunt a libris, vobis explicent universa . Sunt illi quidem tanta rerum scientia, nihil ut omnino sit, quod non ingenio penitus perspexerint; humanitate vero tamia , ut deesse vobis numquam velint: sed neque occupationes , quibus distinentur, sinunt 3 nec pudor BD rasse vester permittit; nec rerum natura ipsa patitur ut omnia, quae percipi debent sunt autem innumerabilia ab ipsis quaerere singillatim ,& audire diligenter A possitis .

56쪽

possitis . Satis illi vobis praestabunt, si pulcherrimarum

artium semina tradent, si prophanorum vulgo , ut ita

dicam , exemptos Musarum sacris initiabunt, si denique ad illum sapientum chorum , sapientiamque ipsam quasi manuducente accipiet illa vos, accipiet aliquando, in alto, & pleno lucis, & tranquillitatis iucundissimae loco,& ab amicissimis viris commendatos suis cultoribus tradet excolendos . Illic sapientissimus Plato , doctissimus Aristoteles, divina facundia Theophrastus ; illic magnus Hippocrates I eloquentia , & arte clarissimus Galenus; illic Mathematicorum Principes Euclides, Archimedes , Apollonius, Ptolemaeus; Oratorum lumina Cicero, Demosthenes , Andocides, Hyperides, Isaeus , Isocrates ; illic denique poetarum chorus, Theologorum consessus , Iurisconsultorum quasi quidam Senatus. O pra

clarum coetum l o vos beatissimos lisi virorum in omni doctrinae genere admirabilium .voceS audire , praecepta condiscete , si ui sapientia vobis licuerit. Etenim si vir sapientissimus omnium Socrates mortem beatissimam ambitrabatur, ut est in Apologia scriptum a Platone, quod quum exccssisset e vita , se ad illum felicium animarum

coetum migraturum , S cum Orpheo , cum Musaeo, cum Homero , cum Hesiodo collocuturum suspicaretur ; vos vitam beatam non putabitis, in qua non sapientis alicuius dictum excipere , aut quotidianam Orationem audire

possitis ; sed quicquid tot seculis homines omnium d

ctiissimi, aut excogitarunt acute, aut eleganter locuti sunt, contemplari ξ Vos vero, si sapitis, nullam huic felicitatem anteponetis, & quam primum sapientiae vos excolendos tiadetis, & coetum sequemini, qaem modo oratio

57쪽

s ORATI D

Ioquemini, cum illis vivetis, cum illis philosophabimunt. Veruntamen , quid agitis , quae mens vestra est , quod consilium, Adolescentes Cum his assidue loqui, horum fieri sapientia doctiores , hos vobis esse vultis quam familiarit simos, quorum sermonem penitus non intelligitis P Illi, quos modo nominavi, sapientiae Pri ei pes, Omnes propemodum Graece loquuntur, Latin8 n sciunt ; si veras audire vultis Platonis , coeterorumque sapientium voces, Grqcam Linguam condiscatis necesse est. Num piget aliquantum laboris impendere & in eo semmone discendo nonnullam operam , studiumque consumere , quo cognito omnium sapientiae principum dicta intelligatis ὸ Themistociem serunt, ut semel cum magno Persarum Rege loqueretur, Persicam linguam sibi discendam existimasse. Quod ille secit, ut barbarum hominem barbara lingua appellaret, vobis non faciendum putabitis, ut viros omni humanitate, politissimaque doctrina praeditos eo sermone loquentes , qui est omnium iucundissimus, audiatisὸ Sed quid Themistoesem loquor virum pene divinum , & totius Graeciae, meo quidem iudicio, Principem Z Imperiti homines , & a literis alieni, quum ad aliquam regionem longinquam prosecturi sutar, nihil antiquius habent, quam ut linguam condiscant illius , ad quain prouetisci cogitant, nationis et intelligunt nimirum etiam indoctissimi, se cuin hominibus, quorum

Iinguam ignorent, commode non posse versari. Nam hominem eis e homini vident animantis mutie loco , qui cum linguae commercio non coniungitur; quapropter, etsi abhorrent a studio, nec ferre consueverunt discendi Iaborem, tamen utilitatis gratia, ne quotiescumque cum

alienigenis loquendum est , interpretem semper deside

rent, Divitigeo by GOrale

58쪽

rent, peregrini sermonis , & lape barbari scientiam sibi

putant assumendam . Nolite existimare , Iuvenes ornati sit mi , quemquam negotiationis , & commutandarum mercium causa tam longinquam peregrinationem susce.

pisse , quam est suscepta a vobis , quum sordidis curisielictis, ad sapientiae turdia animum appulistis ; neque enim tantum a Gadibus Ganges , quantum a sapientia stat inscitia ; praeclara peregrinatio, & laudabilior illa, quam Pythagoras, Democritus, Plato, &Apollonius susceperunt: illi enim, ut AEgyprios tantummodo Sacerdotes , vel Italicos Philosophos, vel Persarum Magos, Indorumq; sapientes audirent; vos, ut ad sapientiam ipsam perveniretis, vobis laborandum putavistis. Uerumtamen, quod faceretis omnino , si ad aliquam regionem longinquam venissetis , in qua vobis esset necesse diutius commorari , ut, si non antea licuisset, in eo ipso loco saltem gentis illius linguam disceretis 3 idem vobis eenseo iaciendum hoc tempore, quo ad hoc sapientiae regnum venistis ; ut Graecas literas condiscaris. Hic enim pa trius est sapientum, sapientiaeque sermo 3 nisi vero ineruditione Graeca, hoc est in maxima praestantissimaque literarum parte semper hospites eiis vultis, & peregrini. Nam animadvertite, quaeso, quanta cum studiorum i ctura Graecae literae ignorentur. Latinam linguam siquis nesciat, habetur indoctus ; & merito : Si quidem eum multis in rebus esse rudem , & magnae suavitatis expertem necesse est , quae ex lectione percipitur Latinorum . Equidem latinas literas , pro eo ac debeo , semper plurimi seci ; sed tamen dicam quod sentio, & quod mecum sentiunt eruditi e Graecae literae plus ad doctrinan conserunt, quam Latinae, quum Omnia a Graecis auctoribu s

59쪽

η ORATIO P M A.

ribus , & explicata sint diligentius, & disputata sutatilius.

Quis enim medendi vias , plantarum, animalium lapidum medicas potestates tradidit accuratius λ Quis terrast tum situm descripsit elegantius 3 Astrorum motum tam varium , tamque mirabilem solertius explicavit, Geometricas rationes excogitavit acutius, quam Graeci se,pientes Quis denique de rerum natura doctius, de mc

ribus gravius, de diiserendi ratione subtilitis, de Deo ipso, rebusque divinis divinius disputavit Adde infinitum historicorum numerum, oratorum, poetarum: adde

grammaticos; adde philologos s adde auctores ambigui tituli; adde iurisconsultos , & Graecorum principum. sanctiones; iam Gricam Linguam bonis auctoribus lonoditiorem , quam Latinam , & discentibus utiliorem set heris. Atque hoc non solum docti, verum etiam indocti .vident ; sed nescio quonam fato literis pernicioso , at que insesto inolevit animis hominum , atque inveteravit opinio quaedam , quae nisi e studiosorum mentibus everuditur actum est de literis, non solum Gricis, verum , etiam Latinis , atque adeo de omni humanitate, atque elegantiore doctrina , & ad antiquam barbariem, & inscitiam brevi revolvamur necesse est . Putant homines imperiti, nihil esse causae , cur tantum Operae, tantum temporis in Graecis literis consumamus, quum omnes fere Graecos Auctores , non in latifum modo sermonem sed in hunc nostrum vernaculum ab eruditis viris convesios elle videamus: quod quum disputant homines, nequid gravius in eos dicam , veritatis ignari , non animadvertunt , ne Latinam quidem linguam magnoper, ieccssariam suturam, si interpretum laboribus contenti esse

60쪽

possemus. Sed mihi credite, Auditores; si veram , solicamque, non fucatam sapientiam affectamus, nullo modo postumus. interpretibus ego credam ; interpretum scriptis ego contentus esse possim scilicet numqua in fallunt , numquam allucinantur, semper accuratissime , &summa cum fide bonorum auctorum scripta eonvertunt. crederem ; sed interpretum doctissimos animadverto

saepenumero auctorum non esse mentem assecutos.

Quem enim Angelo Politiano , Graecae Linguae peritiorem , omni eloquentiae genere clariorem, eminentiorem que in stud ijs literarum possumus nominare ὸ Atque istamen vir tantus, in Herodiani versione pulcherrima, multa non satis diligenter e pressit, & ab auctoris men te nonnumquam aberravit. Quid Erasino Rotherodamo quemquam ad Graecos interpretandos putamus , vel in genio maiore, vel Graecaruin scientia literarum , vel multiplici rerum cognitione instructiorem accessisse ξQuantum autem evis interpretationibus tribuendum sit, illi viderint, qui tamquam Sybillae solijs , aut Ammonis oraculo, fidem adhibent interpretum auctoritati ; mihi certe videtur interdum imperitos Graetae literaturae neglexisse; neque magnopere cavendum sibi, ne ipsos in errorem induceret, censuisse ; qui, ut uno sim interea contentus exemplo , ad id, quod mihi proposui, ostendendum, maxime accommodato; in versione libelli,quem de tuenda valetudine Plutarchus conscripsit, tradere non dubitaverit, phoenicis avis unicae, & fabulosae cerebrum,

suave quidem esse gustatu , sed capitis dolores ciere quum Plutarchus haec de Palmae scripterit medulla , quae cerebrum tam a Graecis, quam a Latinis appellatur. Atin, que eodem in loco Plutarchi, eodem errore labitur Xi B tander.

SEARCH

MENU NAVIGATION