Orationes habitae Pisis auctore Benedicto Aueranio Florentino in Pisano lyceo Literarum humaniorum professore serenissimo Cosmo 3. magno Etruriae duci dicatae

발행: 1688년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

siderant: tot enim sunt, quot auctores omni laude disgnissimi Graeco sermone scripserunt ; tam autem per Neua , quam perspicuum est Graecos omnium artium liberalium vias, nobilissimarumque disciplinarum tradidisse. Hebraicam linguam nonnulli discunt propter sacras lit ras ; Arabicam non pauci propter nonnullos auctores , qui eo sermone medicinae praecepta literis mandaverunt; Grscorum lingua dumtaxat a studiosis omnibus addiscen- 'da est , quum non modo sacrae, sed aliae literae omnes ECrscis sontibus hauriantur. An illud potest esse dubium, quin interpretum subsidio uti qui cogitur, non sua culpa , sed aliena, stequenter errare cogatur, & illa voluptate , fructuque maximo , quae ex Graecorum lecti ne percipiuntur , carere I quum interpretes Obscure non

pauca, perperam multa , plurima non satis diligenter, omnia sere multo deterius, inelegantiusque , & vertisse constet, &expressisse Θ An illud ignoramus, in omnibus disciplinis innumerabiles esse voces , quae ab impe ritis Grecae linguae intelligi sine magno labore non possint ρ An illud , quod, quia notissimum videbatur, breviter ,& ouasi aliud agentes attigimus; ad plenam videlicet, persectissimamque Latinae linguae cognitionem non

utilem modo, sed etiam necessariam esse Graecarum scientiam literarum ἱ antiquitatis autem memoriam , rerum humanarum studia, ijsdem magna ex parte contineri Accedit eodem eximia quaedam gloria, & laus haudquaquam vulgaris, quae sequitur eius linguae studiosos, quae quo rarior est in hoc quidem tempore, eo maior praeclariorque censenda est Accedit incredibilis delectatio cum summa utilitate coniuncta, quae ex Grecaeliteraturae cognitione, studioque percipitur. Accedunt

denique

72쪽

denique exempla omnium propemodum nationum; nam& quum Graecia rerum gcstarum gloria florebat, Gricae linguae fines latissime patuerunt; & posteaquam vetus belli virtus Graecorum penitus obsolevit, & Romani

omnium gentium domitores victricia arma per orbem terrarum circumtulerunt, nulla suit, neque tam barbara , neque tam inconditis moribus, neque tam a literis aliena natio, quae Graecarum studia literarum non celebrarit; ut Romani viderentur, non tam imperij sui, quam Ciscae linguae terminos protulisse. Ipsi vero sie eadem studia coluerunt, ut eorum non pauci suavissimε loquerentur, di Graeco sermone elegantissime scriberent;& post illam caliginem temporum, quibus incondita,& efferata barbaries colluvione foedissima omnem Iiterarum splendorem penitus inquinarat, ubi primum bonarum artium studia post Iongum postliminium sunt revocata , Gricae literae ab universis gentibus , quae ab humanitate, & doctrina non abhorrerent, coli studiosissimoclperunt, & hoc tempore satis coluntur. Quae quidem

universa non mediocriter commovere nos debent; sed omnium maxime apud nos maiorum nostrorum valere

debet auctoritas. Non enim in barbara Scythia ; sed in Etruria sumus ; ubi doctissimi homines pene innumer biles Gricae lueraturae gloria floruerunt, ubi primum Cricat literae a squallore,& senio , & turpi barbarorum servitio virorum principum beneficio vindicatae, antiquum decus, & pristinam dignitatem recuperarunt. Hic Laurentes illi magni, hic Cosmi, hic alij Augustae Mediceorum domus proceres cum alia , tum hoc studiorum

genus benignissime , liberalissimeque severunt: illi ad lescentium ingenia ad laudem excitarunt: illi doctissimos

73쪽

viros praemijs, & honoribus affecerunt : illi Graecos - codices in stu, & tenebris delitescentes regi js impensis

undique compararunt: illi rem literariam afflictam , &gravissimo casu prostratam erexerunt : illi Graecorum eruditissimis immanem illam fugientibus tempestatem, quae barbarorum armis concitata imperij Graeci sedem perculerat, atque everterat, ipsumque imperium prostraverat, portus , & perfugium tutissimum extiterunt;& quum auctoritate , consilio, rebusque gestis suae principes aetatis essent, hac Gricae linguae promovendi itudia, omnium seculorum esse voluerunt ue nec mirum , si quum heroica animi magnitudine, excellentiaque praestarent, eam linguam Ornandam sibi maxime putaverunt, qua Heroum virtutes dignissime ornari laudibus.& illustrari videbant. Quorum vestigijs insistens ex illorum familia ortus, illorum virtutis aemulus , pietatis, religionis , clementiae laudibus clarissimus Princeps Cosmus III. Magnus Etruriae Dux, ut Omnia egregia,& praeclara , sc literas amat, & literatos benignissime fovet, & Graecarum literarum studia prςcipue cupit instaurari: quod cum ex multis , de quibus mihi dicere non est necesse , tum ex hoc, quod in me contulit beneficio, videor animadvertere ἱ neque enim hanc exoptatissimam provinciam mihi demandasset, & hune locum longo tempore vacuum ab his , qui Gricam linguam profiterentur, implere voluisset , nisi maiorum tuorum exempla sequutus , & haec itudia probasset i primis , & ad ea incumbendi studiosis omnibus occalionem praebendam censuisset. Quae quum tanta maximi, prs stantissimique Principis extiterit significatio volun-

satis , iam iam .mihi, quibus argumentis, IuveneS orna-- Ussimi,

74쪽

O RAT I O P RI M A. tissimi , vobis haec studia persuadeam , haudquaquam video laborandum , & dicendi finem censeo faciendum.

Nam quod argumentum efficacius, aut cuius auctorita- tem graviorem reperturum me esse confidam, quam Cosmi Magni Etruriae Ducis voluntatem

75쪽

O RATI OHABITA PISIS

ANNO MDCLXXVIIL

In solemni instauratione Studiorum.

α Gloria Literarum. Agnum mihi dicendi munus iniunctum

est , magna, ac perdissicilis omnino provincia demandata, excellentissimi Patres, Auditores ornatissimi, quum eorum auctoritate, quibus obiequi nobis necesse est , sum coactus hodierno die vel ba rucere de studijs omnium doctrinarum, quibus hoc Sapie tiae theatrum celebratur ue & literarios huius anni labores, quamvis & scientia rerum postremus, & eloquentia , princeps auspicari: tanta est enim earum facultatum, quas ex hoc loco laudare veteri instituto iubeor , gloria, diagnitas , amplitudo, maiestas, ut singulas exornare magni sit ingenij, magnaeque doctrinae, universas autem oratione

76쪽

oratione complecti, & sapientiae laudes amplificare dicendo, eximiae cuiusdam , & divinae, atque inusitatae eloquentiae. Quo magis ego, Auditores, qui & ingenio utor infirmo , & usu, & exercitatione dicendi parum valeo , & naturali quodam pudore impedior, vehementer perturbor , & quid agam , & quo me vertam , aut quam omnino viam insistam , nescio ; ita se multae nobis in omnes partes ostendunt ; afferuntque ancipitem curam deliberandi. Omnes ego literarum laudes coner amplecti, & commoda, quibus augent vitam ; & splendorem, & gloriam, quam actrunt ; & voluptatem, qua nos assiciunt; & alias earum dotes innumerabiles, ac pene divinas recensere contendam Infinita omninboratio. Aliquam ex his prscellentem, eximiamque celebrandam mihi, exornandamque proponam dissicilis plane electio . Quam enim , qu so , sapientiae laudem, tamquam leviorem praeterires aut quam eligere tamquam graviorem , S prastantiorcm posumus ; quum omnes inter se quasi certent de principatu, & oratoris animum eximio quodam splendore perstringant, S cem latim ad se rapiant Θ Commemorem utilitates , quibuSliterarum beneficio privatae res augenturὸ Vocant ad se,

nec se relinqui patiuntur publicae. Publicas utilitates , ut squum est , anteponam ξ Sed utilitati gloria , & dignitas antecellit. Gloriae , laudum, dignitatis habeam

rationem ξ Sed honestas, & virtus , quibus literae animos exornant studiosorum, quomodo praetermitti sine

. piaculo possunt Honestatem praedicem Est illa quidem augusta, gloriosa , ac maxime praedicanda ; sed amara per se, atque aspera, fit nescio quo pacto studio-εum voluptate iucundior. Quae mihi deliberatio longet D esset.

77쪽

esset dissicilior , Auditores, nisi, quos adhortandos ad sudia literarum suscepissem, cogitarem. Sed quum V

liram , Iuvenes, indolem, veltra praeclara studia in- Iucor, vel rum animum ad altissima quaeque concupiscenda erectum , S incitatum contemplor, intelligo vos omnia egregia , Ic praeclara spectantes nulla alia re magis, quam gloriae , & dignitatis cupiditate , qua optimus quisque incenditur , commoveri. Qsamobrem nihil alienum studi js vestris, nihil indignum gravitate doctisi si morum Patrum , 'nihil abhorrens ab huius loci ampli tudine , ac dignitate me facturum elis confido, si quantae laudes excitentur , quanta his praeclaris artibus, liberalissimisque doctrinis ornamenta dignitatis , & gloriae

comparemur , oitendam. Qtiae mea oratio vobis erit ,

nisi fallor, non iniucunda : nam & vos , Rdolescentes omatissimi, spes vestras mecum recognosceris I & UOS , Patres amplissimi, taciti reputabitis , in quanto vos famstigio vetiri labores collocarint: neque enim vos eiuS gloriae compotes demonstrabo , quam vulgi plausibus anhiantem , omnesque popularis auras levitatis captantem , & ex levissimoriam hominum opinione pendentem

Sra vissimus quisque contemnit, & pro nihilo putat ; sed cius , quae iudicio nixa prudentium , & in clarissima luce collocata splendet ipsa per se , neque ullis umquam vulgi sordibus obsolescit, quam a virtute prosectram, &cum virtute coniunctam , etiam sapientes diligunt, ad mirantur , appetunt et est enim vere lumen vitae, calcar virtutis, magi lira ossiclorum, comes honestatis, prae mmni rccte factorum. Hanc ergo gloriam, & dignitalem a literis , tamquam a purissimis sontibus duci, &derivari dum onendo, vos oro, obtestorque , ut me, ii cuti iacitis, benigne , atteateque audiatis. Age

78쪽

Age verb , quanta dignitas, quantusque splendor est sapientiae s quam illa excelso in oco posisa est, & quam piaclara in luce versa tui Non ego hic dicam, quod vere dici posse, omnia parere sapienti, illum solum vere

divitem, vere liberum , vere honorarum , vere selicem, vere etiam esse regem ; illum humanis assectibus imperare , non iracundia vinci, non invidia tangi , non libidine serri, non avaritia corrumpi, non timori cedere,

non animi anxietate cruciari, non tristitia, non moerore,

non luctu contabescere ; omnia humana infra se polita putare ἱ sortunae numquam succumbere 3 sideribus ipsis, coeloque dominari ; quae quum a doctissimis hominibus disputantur, momenta rationum perpendenti , magis admirabiliter diei, quam non vere videnrur : sed illud dicasn , quod est proprium magis literarum , quodque a Platone in Lyside firmissmis argumentis confirmatur, eam esse vim sapientiae, ut ceteris homines inviti se viant, huic autem dumtaxat fasces ultro submittant, &parere libentius velint, quam ipsi alijs imperare. Quid enim est , cur Imperatores , exercitu , copijs, igni, ferro, fame, vi gentes in suam redigant potestatem,

M serv nutem perferre cogant; nemo autem invitus pareat , vel navis gubernatori in tempestate se ua , vel medico in aflecta valctudine . vel architecto ua domo extruenda , vel agri eolat in seminibus terrae committendis,

niti quod hos , quum plus sciant, iuste , & legitime imperare homines arbitrantur ; illos vero libidinis causa velle aliis importare servitutem , ut ipsi magni , & clari habeantur Θ Est igitur Sapientia regale quiddam natura, quae non admoto exercitu , non castris politis , non terrore belli circumiaco homines dicto audientes esse cogit ;. a D a sed

79쪽

sed quod est multo firmissimum imperium obtinet, quo

subiccti servitutem, quam sapientiae praestant,

inconsultae libertati anteponunt: contra vero stultitia

servile quiddam , & abiectum , & sordidum , quae non modo non alijs facienda praescribere ; sed ne rebus quidem suis praeesse, aut tibi ipsi possit imperare. Quapropter & furiosos propinquis constringendos tradimus,

di quos propter aetatem non satis mente valere arbitramur , eOS, eorumve rem alicuius prudentis viri tutelae, cur ve committimus ; de quos natura stultos iudicamus, eorum bona alijs administranda mandamus. Atque hoc

initium fuisse regnorum , hinc originem duxisse sanctisἀ-mum Regum nomen , & potestatem accepimus: nam quum semper existeret aliquis in civitatibus, qui sapie tia c*teris antecelleret, alia multitudo eum , quem admirabatur , tam de pace, quam de bello consulebat, &eius consilio non vi, sed voluntate regebatur. Sic Evander in Latio imperium tenuit auctoritate, quam sibi apud rudes populos conciliaverat miraculo literarum. Sic ille Nestor, cuius ex ore melle dulcior fluebat oratio, Pylijs imperavit, quem, ue, quibus artibus regnum suerit cons quutus, Homerus ostendat, frequentissime non Regem, sed oratorem vocat Pyliorum: nec vero Vlyssem , cuius oratio nimbis , & nivibus hibernis comparatur; nec ZOroastrem , qui iura Bactrianis dedit; nec Minoem , qui Cretentibus, nec Numam, qui Romanis leges condidit, alia ratione, quam sapientia crediderim potitos esse regno: nam quid de AEgypt i js Regibus dicam, quos omnes e n mero sapientum sapientissima illa natio eligebat O praeclaram igitur, o eximiam, o singularem sapientiae dignitatem l Abeant, ac iacellant vulgares literarum laudes

80쪽

nihil humile , nihil abiectum cogito ; regnum ae diademata molior , & doctorum hominum capiti circumdo rnon enim alia vis est sapientiae, alia literarum I nam quae sapientiae pars non literis contineturὸ Literae docent, quo pacto leges condendae, administrandae respublicae, resque privatae s quid aequum, quid iniquum , quid utile , quid honestum definiunt; de re militari, de nautica multa praecipiunt ue medendi vias, rationemque monstrant ; de siderum motu , de rerum natura , de Omnium auctore Deo subtilissime disputant ; dicendi leges tradunt , & oratoris linguam expoliunt, pectu S explent re- . rum scientia maximarum; agriculturam , & Oinnes arres, quae minus liberales habentur, instruunt, & ornant;& , ut brevi omnia comprehendam, omnem sapientiam complectuntur is Quare si inest in sapientia augustum . quiddam , quod emineat, quod excellat, quod animum ad parendum sbi sponte invitet, quid dubitamus hane omnem literis dignitatem attribuereὸ Hinc illa nimirum doctorum hominum admiratio,& fama, quq ijsdern, quibus orbis terrarum , finibus continetur: hinc omnium , in quibus modo est aliquid humanitatis, adeo propensa 'in literatos .luntas , ut eos non modo presentes amicitia complecti praeclarum putent; verum etiam absentium nomina venerentur, ijsque se notos esse, quamvis nulla spe utilitatis proposita, cupiant, & in benefici j loco ponant, si ab ijs non indigni mutua benevolentia existimentur; quidam vero sic suerint incensi cupiditate doctorum hominum , ut eorum videndorum causa quam maxime longinquas peregrinationes suscipere non dubitarint; quod nulli praeterea hominum generi arbitror contigisse. Quis enim ut nobilem virum , quamvis ge

SEARCH

MENU NAVIGATION