Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

631쪽

s9o Praxeos Medica Lib. IX.

pituitosum excrementum conuertit. Sic etiam in ventriculo interdum generatur bilis porracea ex corruptis alimentis, ut docet Gal. comm . in a. prognostic. & hoc luculenter apparet in pueris lactentibus , qui ex lactis corruptione in ventriculo, faeces porraceas, & aeruginosas excernere consueuerunt. Haec tamen bilis porracea, ex corruptis alimentis in ventriculo genita non est eiusdem naturae cuiri

ea quae ex bile staua per adustionem & torrefactionem

generatur.

Signa vomitus diagnostica per se manifesta sunt. Causae vero prout variae sunt: sic etiam variis signis

innotescillar.

Primo igitur si ventriculi ipsius vitio vomitus contingat ; eiusdem partis laborantis signa apparent , ut cibi fastidium , grauitas, tensio, & inflatio in regione stomachi, tarda & dissicilis concoctio, ructus ac id ι, vel nidoro si , aliaque signa debilitatem , & intemperiem illius partis demonstrantia. Sic etiam si ex

morbo organico vel communi ventriculo inhaerente , ut tumore , Vel vicere, vomitus oriatur, eorum

morborum signa sese produnt. Si verδ per sympathiam totius corporis , aut aliarum partium vomitus contingat , affectus totum corpus,vel aliquam partem obsidentes apparebunt. Totum corpus assicitur in febribus, cachexia, ichero, atrophia. Partes verb peculiares , a quibus frequentius humores ad ventriculum transmittuntur, sunt cerebrum, hepar, intestina, dc uterus. Si e cerebro humores ad ventriculum confluant, distillationis signa apparebunt ι tum etiam vomitus erunt spurno si , ac pituito si , nausea erit magis molesta quo tempore cibus assiimitur. Si ex hepate humor transmittitur, is plerumque

biliosus

632쪽

osus esse consueuit ; atque adeo bilis vomitu reiici, & vomitus ante cibum quam eo assumpto moler est ; tum aliquis affectus , ut dolor , tumor, alius- in hepate apparet. ',i ex intestinis materia ad ventriculum seratur, docolicus aut iliacus aderit, vel lumbricorum signa ostentabunt. ii denique per uteri sympathiam vomitus concite, conceptio aderit, vel mensium suppressio, vel alia uero symptomata prodibunt. auibusdam etiam signis coniicere possumus utrum aior in cauitate ventriculi contineatur , vel tunicisas haereat. Si enim in cauitate sit, leuissimo conaturitur, & inest ventriculo tensio, es anxietas ab mpto alimento, quae non cessat, donec humorestitu reiecti sint, qui soli plerumque excernuni alimentum vero retinetur. Si vero humores tus adhaereant , ab ingesto cibo piaecipue vomitus tingit,& alimenta sine humoribus reiiciuntur; ci- vero cibum nausea admodum molestat, & quod itur crassum , ac viscidum cst , magnoque conatu

inditur. ausae externae ex aegrorum relatu innotescent, vim iocibo & potu sese ingurgitauerint , vel ictumuem grauem in illa regione acceperint ; velium aliquod edulium aut venenosum ingesse

raminentis denique vomitus signa proponuntur al. lib. 3. de cris. cap. vltimo , qualia sunt, dolor tis , vertigo tenebricosa , tremor labi j inferio- oris ventriculi morsus , frequens & copiosa satio.

rognosis huius affectus in hunc modum instituen-

Vomitus

633쪽

v3 9 2 Praxeos Medicae Lib. I X.

Vomitus ex bile flaua , & pituita mixtus , qui nee valde crassus est, nec admodum copiosus , & qui duos istos humores habet exquisite permixtos, bonus. Talis enim vomitus in substantia , quantitate, qualitate laudabilis est. Ex omnibus enim humoribus excrementitiis,pituita, & flaua bilis sunt omnium mitissimi: si autem quantitate, & consistentia mediocri, ac bene inuicem permixti per vomitum efferantur, omnes lauis dabilis vomitus conditiones obtinebit. Vomitus biliosi aut pituito si die critico erumpentes, boni. Non solum enim vomitus permixti ex utroque humore boni sunt; sed etiam qui fiunt seorsim ex alterutro humore , si talis humor morbum Committat, quo aeger detinetur. Sic in biliosis febribus bilis eri licὸ erumpens , aut pituita in pituitosis, morbi solu tionem afferunt, aut saltem maximam salutis spem pollicentur. Longo alui profluuio laboranti spontaneus vomitus superueniens, morbum soluit. Aph. is . sect. 6. fit enim

revulsio materiae morbificae in contrariam partem. Et illa revulsio ostendit naturam refici, ac vires resumere. Vt enim medicus eorum quae ad partem aliquamiluunt retractionem molitur ita natura, cum praeualete incipit, humoris ad partem affectam confluentis, tepulsionem facit, dum illa pars refici ac roborari incipit. Vomitus paucus, & laboriosus in acuta febre , m lus nihil enim eorum quae decretoria sunt, exigue secerni conuenit, sed quae ita vacuantur omnia duo- tum alterum significant; aut materiae copiam , quam natura tolerare nequeat, sed ex ea aliquid symptoma-tiee effundatur ; vel naturae imbecillitatem, quae superflua expellere frustr nitatur. vomitus variegati ex multis humoribus constantes, mali.

634쪽

ilii significant enim varios humores in corpore latita , qui eo maius negotium naturae facescunt, quo di ia ilius est pluribus inimicis resistere , si enim aduersus ria alimenta pugnare naturam graue est , quanto di L ilius erit, & periculo plenum tentare varios humores praeter naturae modum exi sientes concoqEere , dcomare. Praecipue in morbis acutis, in quibus breue cstra pus pugnae,quod deberet esse longi stimum,ut maiores victoriae ex parte naturae haberi posset. Vomitus porraceus, aeruginosus, liuidus, niger, aut iidus, lethalis. Significat enim huiusmodi vomitus

lem portaceam, aeruginosam , aut atram in corpore

undare. At hae omnes bilis species, malignos moris , atque lethales solent producere. His vero si foetotiunctus sit ; insignem humorum corruptelam signiat, cum qua natura diu consistere nequeat. Vomitus lynceri , & impermixti in acutis sebribus. di. Hipp. r. prorrhet. Humor enim syncerus non sora crudus est , sed etiam incoctilis, quippe qui tum

tum coctionis,tum potentiam excludat. Hippocrates ει ν vocat humorem omnem mixtionis expertem

l omne excrementum seruidum , & crudum , quod , sero dilutum non est. Cuius generatio vel par- alicuius vitio fit, vel seruore, ac incendio sebrili exiista aquosa, & serosa parte. Ideoque in acuta febre ignum intus incendium latere ostendit, plerumque tura inuincibile. Quod ad curationem spectat, si vomitus ab aliarumttium affectu dependeat, non aliis indiget remediis. am iis quae morbo a quo procedit, conueniunt. Si vero fiat ab humoribus biliosis, pituit ossi aut me-cholicis quantitate, aut qualitate sua ventriculum raulantibus; humores illi vomitoriis medicamentis

ludendi sunt.

635쪽

94 . Praxeos Mediea Lib. IX.

Si vero erassi 8c glutinosi sint, incidendi & abster gendi, quemadmodum in curatione inappetentiae dicturia est.

Vomitus etiam in hoc casu plurimum confert, qui prouocandus est emetico mediocri , non imbecillo, quale est oleum tepens; neque etiam vehementi, quod a longinquis partibus trabat, Vt quae ex antimonio parantur. Sed illud tantum maxime conuenit, quod valida detergendi, ae dissoluendi glutinosum illum humorem,uirtute praeditum est; talis. st gylla Theophrasti. seu vitriolum album praeparatum; ac paulo e scacius id praestat sal vitrioli, ex vitriolo ad intensam rubedinem

Calcinato , extractum.

Si vomitoria non arrideant , clysteribus frequentubuss , & catharticis blandis materia peccans detrahenda est, addito rhab. quod purgando astringit, & ventricu

Ium roborat.

Sic in vomitu bilioso pitulae sequentes praescribi

poterunta

Aloes opt. aqua tosar. lotae S. iij. rhab. pulu. ω aqua borrag. irrorati 5. j. mastiches, san tali rubri, coralli praeparat. ana Θ.j. Cum strupo rosar. solui. fiat massa pitular. cuius capiat 3. g. vel 5. i. alternis diebus, donec sedatus sit vomitus. Vely.Rhab. pulu. 5.j. cortic. myrobal. citrin. B.j. sp dij,& rasurae cornu cerui,ana g. vj. Fiat puluis qui deturbis in septimana, cum pauco Iusculo. Uel fiat holus ex hierae picrae,aut catholici 5 .iij.cum 5.j. rhab. puluerati. In vomitu vehementissimo dentur laudant grana iij. cum cochiar. min. B. ij. si. Sedabitur vomitus , & s. post horas purgatio fiet per inseriora ; Satis magna Ponitur purgantium quantitas, quia infringitur a laudano, quod ideo miscendum est cum diagrydiatis, de colocyn

636쪽

Cap. VII. De Vomitu.

locynthiatis. Si restitet medicamentum , clystereriori euocandum. Post suffcientem purgationem, vomitus cohibendust partem roborantibus ; Vt strupo cydon. de gratis acidis , conserua rosar. Veteri , vel rad. sym-yti , miua cydon. vel tul epo sequenti , si vehentissimus vomitus sit valde biliosus , ut in cholera

V. succi granat. acidor. 5. vj. succi menthae depuratij. aquae Oxalidis m. i. sacchari albi m. 6. Fiat inlep.:uius clarificatione leuiter bulliant in nodulo,santa-itrini, rosar. rubrar. & spodii, ana 5. j. Capiat, manE & sero.

Terrae sigillatae, boli armeni, coralli rubr. marga 3ra p. sem. portulac. & acetosae,an a S. i. rasurae cor erui, fol. ment hae siccor. an a B.j. rosar. rubr. P. Rpuluis aspergendus iustulis , dc panatellis, aut sudus ex cochleari, cum pauca aqua ferrata. Ex eo poterunt fieri tabellae cum saccharo aqua plantag. luto ; vel optata cum strupo cydon.addendo con m rosar. aut rad. symphyti. astiches aliquot grana puriora , mane sumpta nonra valent ad vomitum compescendum. liami Peruviani gutt. iij. in ovo sorbili, aut eum aro in formam pitularum redactae idem efficacius

antis

udatur etiam decoctum sabarum aut lentium, a priori aqua, & addito pauco aceto. succus cy- rudus miraculose vomitum sistit,si eius cochlear. j. exhibeamur. mPhora naribus frequenter admota, vel illita, Ctiam sumpta cum pauca aqua rosar. & tantillodiamoschi, ad idem est efficax.

Pp a spiritust

637쪽

naxeos Mediea Lib. IX.

SpirItus virtioli cum aqua plantag. vel communi mixtus , & ad moderatam aciditatem exhibitus, vomi' eum etiam potenter cohibet. Si vero admodum pertinax fuerit vomitus, spiritus vitrioli quantitas augenda est , ut aqua valde acida reddatur. Cum vino generoso utiliter etiam misceri potest. In spiritus vitrioli penuria , acetum fortissimum usurpati potest , cuius cochlear. unum, vel alterum purum & impermixtum exhibendum

.est.

Salis absinthii B. i. cum succi limonum cochleari

. mixtus ῆ remedium est praestantissimum , praesertim in vomitu , qni febrrbus malignis solet contingere.' si vomitus vires valdὸ deiiciat . detur laudamini eum miua cydon. vel strupo de rosis siccis: de ili leo

applicetur cucurbitula ventriculo, & catapl. cx feriamento , pulu. absinth. & cortic. arantior. subactis cum succo menthae. i Exterius vero regioni stomachi admoueantur L tus ex spongia noua , in aquam rosaceam , & acetum

rosatum immersa , iique subfrigidi. Vel dicta spongia

Bulliat in aceto sorti ,& calide ventriculo applicetur. Vel componatur solus ex dςcocto rad. bistortae , ML. Plantag. portui. menthae , summitatum rubi, & salicis. Deinde inungatur unguento sequenti. - - γ. Acaciat, hypocist. granor. sumac. &myrtili. anag. ij. mastiches & granor. hermes , ana 3.j. olei myrtini S .ij. cerae q. s. Fiat unguentum, vel sequens cataplasma

- V. Carnis cydonior. In aqua rosae. & aceto decoctor. aut doniati fortiter contusi 3. iij. pulueris mastiches,granor. kermes, myrtili.& sem. plantag. aria 3. ij. Cum succo menthae, vel cydonior. vel strupo de absinthio, fiat instar cataplasmatis. UO. I S. Vel

638쪽

p. VII. De Vomitu. 697

vel crusta panis in aceto rosac. macerata,& sequenti cilciere conspersa. Rosar. rubr. balaustior. sem.coriandri praep. ana.j A. mastiches,coralli rubri, sem. acetosae , spodij, an .s,. saritali citrini B.j. Misce,fiat pulvis. Vel emplastrum sequens applicabitur. V. Massae empl. de mastiche J.j. pulu. myrtili.& rad. Bistortae, ana 3. g. cum oleo lentiic. Fiat emplastrumicutiforme. Si vomitus sit vehementissimus, & febrem symptomaticam inducat, & corpus sit plethoricum ; utile est nonnunquam sanguinem detrahere , ad praecautionem inflammationis, quae in partibus internis ex concussione illa potest contingere. Id tamen cautὸ agendum , bc

Parca manu ,metu deiectionis virium. . Praeterea conueniunt cucurbitulae dorso & umbilico admotae, frictiones, & ligaturae partium extremarum. . Fauces & collum obuolui possunt linteis oxycrato imbutis, ut humores repellantur. Manuum iniectio in aquam frigidam omnem vomitum compescit. Ac tandem reliquis non conserentibus ad narcotiis ea veniendum erit, quae omnes evacuationes citissime

cohibent. .. ' . .

In vomitu pituitoso si vomitoliis praedictis sedari nequeat in exhibendae sunt pilulae de hieta,addito rhab.& agarico,aut alia cathartica huic usui idonea. Postea ad veniticulum roborantia veniendum est, qualia in curatione inappetentiae proposita sunt; quibus addi possunt sequentia. . - 2 . Conseruae rosar. & rad. symphyti,ana J.j. cons ction. de hyacinth. g. iii. pulueris electar. diambrae, Maromat. rosar. ana 5. g. trochisc. de spodio, terrae sigil latae,& granor. hermes, ana B. . cum strupo cydoniori

fiat optata. ἐ' ..

639쪽

3 9 8 Praxeos Mediea Lib. I X.

Spiritus vitrioli cum aqua absinthii, vel succo merithae mixtus,vomitum potenter cohibet, & ventriculum

roborat.

vel aquae imperialis cochl.i. aut duo post vomitum exhibeantur, si magna sit ventriculi frigiditas.

Exterius vero sequentia admoueantur.

Absinthii,menthae,melissae,ana M. iij. Coquantur in s. q. vini & aceti, ad tertiae partis consumptionem. Fiat solus pro stomacho. Postea admoueatur emplastrum praedictum , vel cataplasma ex cydoniis, substituendo puluerem nucismoschat,& caryophyll. loco myrtil. & plantag. VeIAbsinthii & ment hae viridis,anam.j. crustae panis assatae , & in aceto rosac. infusae m. s. pulpae cydonior. vςl cydoniati J. ij. mastiches I. 6. macis,& nucis mouchat. ana 3.ii. Omnia pistentur fortissime cum oleo cydonior. & fiat emplastrum. Uel fiat cataplalma ex cydoniis in aceto sortissimoeoctis & contusis,addendo parum sem. sinapi,& pulueris caryophyllorum. Vel admoueatur crusta panis torrefacta , & in vino

generoso,cum succo ment hae madefacta,&pulu. nucismoschat. caryophyll. thuris, mastiches, & granor. kermes sinapisata. Villa nouanus plurimum commendat fermentum acre, quod aceto acerrimo, & succo menthae maceratum applicatur ventriculo . & bis aut ter renouatur. Certissime enim sedat, post conuenientes euacuati nes, dc revulsiones. In diuturniori vomitu, ubi magna est ventriculi la- itas,ad valde astringentia veniendum erit, in sequen-aςm modum composita. V. Rad. bistortae, tormem illae,cori. malorum gra nator. balaust. & hypocist. ana 3. ij. fol. menthae. & ab

640쪽

Cς VIII. De Vomitu sanguinis . 399

th j siccor. ana M. s,. granor. sumac. & myrtili. anai rosar. rubr. P. i. cinam. caryophyll.&mastiches,anag gallar. viridium , di nucum cupressi , ana 3. ij. t decoctio in aqua ferrata , & vino rubro, in qua solui possum grana aliquot moschi, quia odorataxime faciunt ad vomitus compescendos. Cuius de- li capiat aeger mane ij. 6c ex eodem foueatur re

3 ventriculi.

Post fotum admoueatur emplastrum , vel cataplas- aliquod ex supra propositis.

De Vomitu sanguinis.

Anguinis E ventriculo per os exclusio, quae vom hus languinis vulgb nominatur, hoc cum omnibus aliis norrhagiis commune habet,ut per anastomosim, ri- , diabrosim, aut diapedesim , languis e venis egre ur; qui quidem venarum affectus in haemoplysis arta pathologicὸ expositi fuerunt. ausis etiam sanguinis vomitum essicientes , cum .noptysis causis coincidunt. hc primum causa coniuncta istas sanguinis effusi producens , est illius quantitas , vel qualitas ex

ens.

anguis quantitate peccans . venas rumpere, aut ori- illarum aperire potis est : sicque rixim , aut anast im efficit, quod in plethoricis cosporibus,&athleti abitu praeditis contingit. lem vero qualitate peccans,si nimirsim calidior, te- rque sit,per anastomosim effluere potest;quia calorcia dilatat, dc tenuitas emeit . ut facilius effluere

SEARCH

MENU NAVIGATION