Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

641쪽

so o PraYeos Medicae Lib. I xlossit. Eaedem qualitates diapedes in etiam pariunt; ca

or enim rarefacit tunicas vasorum , tenuitas vero sanguinis essicit , ut per poros earum tunicarum facilius transfluere possit. Sangitanis denique acrimonia, venarum tunicas ero dit, & exulcerat, ac diabrosim producit. Cauta antecedentes, eaedem sunt, quas coniunctas appellauimus , loco tantum differentes, quando enim sanguis quantitate, vel qualitate peccans, venas immediate aperit causa coniuncta nominatur; idem vero sanguis in venis contentus causae antecedentis rationem habet. Ad causas etiam antecedentes reseruntur,parres mandantes quarum praecipuae sunt, caput, hepar, lien, &

Plerumque fertur sanguis a capite ad ventriculum per palatum, & oesophagum et saepὸ etiam catarrhus ferinus ex pituita acri, & salsa genitus ventriculum erodir, venasque illius aperit. Ab hepate , & liene , per venas quae ad ventriculum seruntur, & cum illis partibus communicant. Ab utero denique sanguis refluens in suppressione

-rnensium ventriculi venas aperit,itaui quaedam mulieres repcrtae fuerint, quae purgationes menstruas per vomi tum sanguinis periodicum pallae fuerint. Frequentius contingit sanguinis vomitus ab hepate,& liene, quam ab aliis partibus: & a liene etiam,saepius, quam ab ipso hepater maiorem enim consensum habet lien cu vctriculo,quam hepar. Patet si quide ex anatome maxisu ramu venae portae in liene demitti,a quo venae multae ad ventriculum feruntur,tum ad partem superiorem tum ad inferiorem, seu fundum ventriculi,& quidein signiores ; it aut interdum statibus,& sanguine disten-xae,med j digiti crassitiem aequent quod ex dissectione

' cadauerum

642쪽

Cap. VIII. De Vomitu sanguinis. Cor

aclaUeriam innotuit. Praeterea vas Greue patentissimum, et ex Crementum melancholicum,in statu naturali contricio in ventriculum eructati sic in praeternaturali san-:rimem magna copia in illius capacitatem effundere poesh. Aduertendum autem hic eth non ibium per vomium, sed etiam per aluum in hoc affectu sanguinem ex-: lcia i , tum quia portio illius qui ad ventriculum confluxit, ad inferiora deturbatur; tu etiam quia venae me Iaraicae aperiuntur , & in intestina languinem prosun-

doni ; qui quidem sanguis in longo intestinorum anfractu denigratur, & picis liquidae instar reiicitur.

Causae externae sunt omnia, quae vulnerare aut conis tundere pollunt, tum etiam aestus vehementior ob

ebullitionem quae in sanguine commouetur , unde iuuenes ad 31. annum sanguinis vomitui, aliisque haemorrhagiae speciebus maximὸ sunt obnoxii, frigus etiam immodicumr constringendo,venarum ruptionem moliri potest i id ipsum esticiunt motus intempestiui,&labores, ac exercitationes insuetae, clamores, & vociferationes magnae,quae sanguinem in venis vehementer

commouene.

Ac denique omnes eausae quae harmoptocn excitare possunt, proprio capite recensitae. Sanguis enim in venis, & arteriis 1 quacunque causa , siue interna , siue externa vehementer commotus,ad eam partem facilitis irrumpit, quae debilior,& illius receptioni magis dispo- fita est . atque ita si ventriculus , aut venae , quae ad ipsum seruntur , talem dispositionem habeat, vomitus

sangstinis excitabitur, potitis quam alia quaevis haemorrhagiae species. Diagno sis huius affectiis , in eo potissimam versatur , ut pars a qua sanguis profluit nobis in

notescat.

Si ex ipso ventriculo sanguis effundatur , situs P p s partis,

643쪽

6O 2 Praxeos Medi e Lib. IX.

partis, & in ea doloris aut grauitatis sensiis fere eon tinuus , illud demonstrabit. Deinde minor est illius copia, graciles enim sunt stomachi venae , cum nausea sanguis effertur , ac in deglutiendo mordacitas percipitur ; tum sanguis aliquando cum cibo , alias cum bile, vel pituita mixtus eiicitur. Si a capite sanguis profluat, quaedam circa fauces, S palatum titillatio percipitur 3 pars sanguinis aliquando per nares emungitur, muco permixta ἔ capitis dolor, aut grauitas praecessit, quae post talem haemorrhagiam sedatur. Ex liene , & iecore sanguis copiosior effunditur, &plerumque tumor aut dolor in illa parte apparet. Ex liene crassus , globosus , ac nigeri ex tecore rubicum

dior , & quodammodo spumosus. Praetere, sanguis qui ab hepate fluit, magis per partem inferiorem Habitur , quim per vomitum , quia ab hepate per venas mesaraicas plerumque fluit ad intestina . & ab iis, vivomitum essiciat in ascendere debet in ventriculum ; fa ellius vero descendit in aluum , cum via sit procliuior. Contra qui 1 liene stuit per vomitum potius quam per intestina purgatur; quia venae a liene ad ventriculum

sunt breuiores. & minus amplae.

Si denique vomitus sanguinis fiat a suppressione

mensium , ipsa suppressio ab aegrotantis relatu innotescet, & sanguinis excretio periodica erit ἔ quae augebit coniecturam , si nullus aliarum partium affectus

conspiciatur.

Quod ad progno sim spectat, vomitus sanguinis ,

quacumque causa oriatur non est expers periculi, Vel enim ex nimia sanguinis effusione mortis subitaneae periculum imminet, vel si in veniticulo grumescar, corrumpatur, & putrescat, lipothymias ., syncopens

de suffocationes parit. Minus

644쪽

Cap. VIII. De 'mitu sanguinis. 6o3

-raias tamen periculosus est vomitus sanguinis exi P Pressione mensium oriundus, qu m si ex hepate ei liene procedat: prouocatis enim quomodocumitae mensibus , curari solet, ut docuit Hippocr.aph. 34. Oct. s. his verbis et Mulieri sanguinem euomenti , -

- is erumpentibus, solutio fit. Et in his sepe scita

eriarum inferiorum apertione menstrua prouocantur,

aerit saltem paucis aliis remediis menagogis adhibitis, te sic vomitus sanguinis cohibetur. Qui ex vomitu sanguinis in hydropem ascitem pro- Iaburitur , ex eodem pereunt. Testatur Dodonaeus, seneminem a tali hydrope seruatum vidisse, & docet e Perientia ex quacumque sanguinis profusione hydr pem excitatum , e Se lethalissimum : quia ex summa calor is natiui dissipatione exoritur, quae irreparabilis est. Ad huius affectus curationem opus est remediis, sanguinein a ventriculo reuellentibus , eiusdem i temperiem corrigentibus , de apertionem venarum constringentibus , ac glutinantibus. Quibus iungenod erunt, quae partem primario affectam respiciunt, a qua sanguis in ventriculum transmittitur, quibus pro varia earum natura, & affectu , prospiciendum

erit.

Ac prim lim quia victus ratio in hoe affectu maximum momentum habet et illius praecipua capita hic subnectenda sunt. Alimenta igitur ordinaria debent esse astringentia, di emplastica, tum etiam refrigerantia , actu & potestate talia , ut hordeata amygdalata, Ori sata, pana tellae, gelatinae, de in primis amylum , sine calce par tum , cum lacte coctum ; quod ad haemoprysim cominpescendam eximium est ; his omnibus semper aliquid punici, vel aceti rosacei addi poteri His accedere pote

645쪽

6o4 Praxeos Medicae Lib. IX. l .

poterunt oua indurata aceto intincta; mica panis aqu1 frigida macerara; iuscula pullorum cum Oxulide , portulaca , plantagine , & granis uuae immaturae parata, pedes & intestina vervecum. hoedorum & vitulorum, ad putrilaginem usque decocta,in principio mensae sumatur aliquid adstringens , ut malum cydonium , pomum, aut pyrum austerum sub cineribus coctum, mi uscydoniorum,aut gelatina ex cerasis acidis, mespitis,aut sorbis consecta. Abstineat aeger ab omnibus cibis aerioribus, salsis, piperatis, & frixis: tum etiam euchymis, quae multum sanguinem generant, nisi aliquando vites collabi videantur , ad quarum refectionem illa aliquando , sed parca manu erunt exhibenda. Parce admod4m aegri nutriendi sunt, quo minus enim sanguis generabitur , eo minor erit fluxio , de partes inanitae saraia guinem magis attrahendo, illius effluxum prohibe

Potus erit perexiguus , ex aqua serrata cum pauco succo granatorum. Vinum interdicendum est , nisi sit erassium & austerum ; quod nos tor-tiuum appellamus ; & tunc etiam febris carentia esse debet. Aer sit stigidiusculus, extrὶ ventorum flatus, Solis,& Lunae radios , somnus lit modicus , & non diurnus, quamuis enim in somno omnes fluxiones cohiberi dicantur ; haec tamen ex diuturniori caloris concentrario ne renouari potest. Aluus sit semper libera, & omnia animi pathemata vitentur. Diarta in hunc modum instituta, ad chirurgica , de pharmaceutica remedia progrediendum est.

Ac primum venaesectio itatim celebranda est parca manu,& repetitis vicibus, vi maiior fiat reuulsio. Idque

ex Di iti so by C oste

646쪽

Cap. VIIL De Vomitu sanguinis. cos ex basilica cubiti dextri, si a iecore ; vel sinistri, si 1

liene malum exoriri videatur ; vel ex vena malleoli, si ex merasium suppressione profluxerit. Fiant frictiones & ligaturae partium extremarum. Clysteres detergentes iniiciantur. Applicentur cucurbitulae naribus,cruribus & lumbis; i md 8e hypochondriis, ut sanguis retineatur. Camphorae B. si. exhibeatur cum Oxycrati, vel aquae plantag. j. iiij. Quod remedium Rondeletius in consilio quodam , tanquam praestantissimum, com

mendat.

Oxycrati cyathus exhibeatur, si sanguinis conereti suspicio fuerit: eo enim facile dissoluitur sanguis, ει ι ventriculi venis propellitur, eaedemque constrinis

guntur.

Eodem oxycrato ventriculi regio foueatur substi-gide. Absente vomitu, ut venae constringantur, sequentia usurpanda. F. Album oui n.i. aquae rosar. & aceti, ana 3. i. g. Agitentur fortiter, deinde adde amyli 5.is. Misce, viatur aeger ex cochleari. Vel L. Corall. praepar. terrae sigillat. boli armenae, lapidis haemat. & rrochisc. de carabe , ana 3 I. aquae plantag. & strupi myrtini, ana 3. ij. Misce , utatur vi sopita. Vel praedicto puluere utatur cum iusculis.

Vel Succi plantag. I. iiii. Exhibeantur actu frigidὸ,

mane & sero. Testatur Galen. hoe succo nihil esse praestantius, ad quodlibet sanguinis profluuium cohi-hendum.

succus portulaeae, & polygoni cum saccharo sumptus ad idem est essicax., F. Aquar

647쪽

sos Praxeos Medica Lib. IX. V. Aquae plantag. & portulac. ana j. i. g. strupi myrtini 3. 6. strupi de papauere 3. ij. vel iij. salis pru-nellae 3.j. Misce , fiat tu lep. frequenter iterandus. Vel ex decocto praedictar. herbar. idem tulepus utilitet componi poterit. Conseruae rosar. antiquae, & rad. symphyti, ana 3. j. cydoniari 3. 6. myrobal. condit. n. i. trochisc. de earabe, & de terra lemnia, an a J. ij. corall. praepar. & croci Martis,ana 3. j. Cum serum deroc siccis fiat optata, qua utatur frequenter. Troia chisci de carabe non solum astringunt , sed etiam sanguinem concretum dissoluunt ; ideo frequenter usurpandi. Syro pus corallor. utiliter etiam usurpari poterit, sed

multo utilius eorum tinctura, cum succo limonum recenter parata.

Vbi magno impetu sanguis excernitur,nec praedictis remediis illius vomitus sedatur, ut mortis periculum immineat ; ad narcotica veniendum est, vel assumpta,

vel per clysterem iniecta.

Exterius vero inungatur regio ventriculi ol. rosae.&myrtino, lotis in aceto, & post unctionem aspergatur puluis coralli, boli armenae, terrae sigillatae; vel inungatur unguento sequenti. V. Succi plantag. & centinod .ana g. aceti rosac. J.j. olei omphae. S.vj. Bulliant ad succor.consumptionem. Deinde adde sang. drac. mastiches,cortic. granat. Ec myrtili. ana 3.ij. caphurae B.j. cerae rubrae q. s. Fiat i

Pro potu utatur aqua serrata, cum strupo cydonior. & spir. vi tr. Iuscula etiam cum aqua serrata de

Foueantur hypochondria & lumbi subfrigide d

eocto plantag. & portulac. facto in Oxycrato. Manus

648쪽

Cap. V III. De Vomitu sanguinis. 6o

Marius demittantur in aquam frigidam : sic enim,mriis vomitus sedatur. Postea unguentum refrigerans Galen. in aceto lo-

iam dictis partibus illi natur. Celebrata sussicienter phlebotomia, ad cauta sublationem , & integram morbi solutionem , purgatio blanda & frequens instituenda est , qua sanguis a s eo sis & biliosis humoribus hunc affectum producentibus repurgatur. Cuiusmodi purgationes a Medicopccidenti celebratae miranda praestant, ut nos expocientia didicimus. Debent autem fieri ex rhabarb. myxobalanis, tamarindis, & tryphera persica , quae medicamenta purgando astringunt , & humores nulla modo exagitant, ut inde non metuenda sit vomitus sanguinis concitatio. Illa autem exhiberi poterunt, vel

informa boli, cum strupo myrtino, aut de rosis siceis ; vel potionis, cum decocto cichorij, acetosis , portulac. & similium. Dum purgatio celebratur, quae per tres aut quatuor dies potest continuari, parca purgantium dosi ; vespertinis horis exbiberi poterit optata praedicta,aut strupus corall.aut aliud ex praedictis medicamentis astringentibus & roborantibus. Denique ad praecautionem, rhab. pulu. 3 .j. semel in septimana , per longum tempus exhiberi poterit; vel serupus magistratis ad haemoplyseos praecautionem d scriptus. Tum reliqua sere remedia, quae ad illius affectus curationem & praecautionem proposita sunt,in hoc

etiam casu conuenue poterunt.

649쪽

6o8 Praxeos A sedica Lib. IX.

De Cholera morbo.CHolera morbus est violentissima humorum biliosorum, acrium , aut corruptorum , per Volnitum,& aluum excreti .

Cholera dicitur ris , a bile flaua , ut docet

Gai. ex sententia Gnidiorum medicornm 2. rneth. c. 2.

cum ex bile flaua , de humore prauo bilem aemulante, supra & infra erumpente hoc malum oriatur. Attamen Alexander Trallianus lib. 7. cap. I 4. non vult hoc nomen ab humore bilioso elle deductiam , quia non semper bilis euomitur , sed etiam saepe serosus , & pituitosus humor , sed potius bH χολαςων, id est ab intestinis, quae ab antiquis nominata sunt ;quoniam ab intestinis , & interaneis humores isti eructantur. Prior tamen et hymologia magis probanda est, quia non solum a Galeno , sed etiam ab Hipp. 7. epid. textu i 9. Celso lib. .cap. I I.& Aureliano lib. I. acutor. Cap. I9. recipitur. Et quamuis biliosus humor non semper reiiciatur, est tamen acer, mordax Sc corruptus, ad bilis naturam accedens. Partem affectam alij statuunt ventriculum , alij intestina , alij ventriculum , & intestina simul ; verum Galeni sententiae inhaerendum est , asserentis 3. de sympl. causis cap. 2. partem primario affectam ess ventriculum , cuius facultas expultrix vehementer irritatur, Ut per virumque orificium , humorem noxium expellar ; secundario verb , gulam, & intestina assici dubium non est.

Est igitur hic affectus symptoma facultatis expultricis

laesae, l

650쪽

Cap. IX. De Cholera morbo. sossae , Ee vehementer irritatae: non potest autem de ridere , retentrice debilitata, qui in ea humores pau-tim emaunt , ut in lienteria, & coeliaca passione. Fari tam eri oportet, vehementiorem fieri affectum, si temtrix debilis expultrici non resistat. Concurrit etiam ' hoc opus concoctio laesa, ob quam praui humores

a ventriculo generantur,& expultricem irritant;sed haec χUCac tantum antecedetis rationem habe Hipp. .de vi- has ratione in acutis textu Io . duas proponit choleraepe ies,unam humidam,altera vero siccam. Humida estlla quae hactenus descripta est,quaeve sola proposita deicistici ne describitur tanquam frequentior & magis usiata et sicca vero longὸ infrequentior est, fitque a spiritu

1atuoso a ventriculo,& intestinis exeunte,partesque per quas transit,mordicante. Generatur isti flatus, vel a ven. tticuli calore igneo cibos corrumpente , & in nidorem conuertente,vel a cibis flatuosis,& nidorosis,ut sunt e par,raphani & similia. Sennertus aliam causam addit ab Hermeticorum doctrina mutuatam,nempe humores salissos,& adustos circa hypochondria cumulatos & alterius humores permixtione effervescetes. Quantam enim inis

quit spirituum copiam sales& spiritus salini cum spicitiabus acribus permixtι suppeditent , ex olei vitrioliu& aquarum tortium cum sale tartari mixtione apparet.

Tale ergo quidpiam etiam in corpore humano accidere,& ex humoris salsi , atque adusti, cum aliis spiritibus eommixtione, magnam spiritus flatuosi copiam excitati posse,incredibile non est. Causa proxima huius affectus est humor biliolas

exustus, acidus, salsus, vel putrescens in ventriculo,intestinis, hepate,liene, mesenterio,vel pancreate collectus ' vel alimentum praua substantia praeditum medicamen-itum vehemens,&deleterium,aut venenum allum pium.

Hipp.7.Epid.tex so.causas fere omnes, quibus praui isti O d humores

SEARCH

MENU NAVIGATION