장음표시 사용
671쪽
In diuturniori vicere potus aquar. mineralium viis triolatarum,serratatarin,aut aluminosarum, quales sunt nostrae Memenses, per mensem integrum sumptae , non parum conferunt. Toto morbi decursu, ad ventriculum ab illuvie r purgandum , conserunt leuiora Cathartica ; ut rhab. tam acindi myrobal. syrup. rosac. & catholicum, semel in septimana usurpata. Denique ad viceris occlusionem sequentia usurpari
. V. Boli armenae, terrae sigillatae, corall. rubr. lapid. haemat. aqua rosar. diligenter lotor. ana 3.j. sang. dracon. gummi arabici, 6c tragacanth. ana 3. si . sem. Papat . albi leuiter contusi, &alsi, hypocist. thuris,& sarcocollae, an a B.j. sacchari rosac. S.j. Fiat pulo is , cuius capiat 5.j.cum aqua plantag. aut conserua rosar. singulis ὸiebus. Vel ex eodem puluere potest fieri optata , cum conserua symphyti,& rosar. strup.cydonior aut myrtino ex ceptis. Vel etiam possunt fieri trochisci ex eodem puluere, cum mucilagine sem. psyllij, aut tragacanthae. Quibus omnibus vicissim uti aeger poterit, ne eiusdem remedii taedio assiciatur. Exterius vero, ad viceris occlusionem,ad moueri poterit regioni ventriculi solus ex decocto absinthij, ro- ' sar. malicorij, gallar. balaustior. myrtilior. thuris, ma-stielles ac similium. Ac deinde pars eadem inungenda erit unguento astringente; vel emplastrum astringens
672쪽
De assectibin intestinorum. PRAEFATIO.
VMMA nutritionis perfe- in aribus hisee operationibuου. ean it ι optime scilicet ingerere, digerere , - egerere. Prima qua appetitum resticit , o secunda quaeoncoctionem ad ventriculum pertinet. Tertia vero reficit intesina , quorum egesto moderata,er secundum natura leges peracta , maximum toti corpori commodum asse re silet. Contra veros deficiat, ut in astrictione alui; et es exuperet, it in variis alui fluxibus contingit ue maxima inde incommoda,'grauissimi morbi emergunt
673쪽
Praeterea superfluorum retentio in intestinis λώ- res eolixos , iliacos , hamorrhoidales , inferre solet. Ac denique putredines in istinisu genitae,
non stam alui fluxus praedictos , sed etiam um
bricos , generare sunt. Vt haec omniasigi alim ponantur , umuersus hic tractatin undecimeomprehendetur capitibini di uotum primum erit de dolore colico, secundum de Iliaco. Tertiam de aBrictione alui. Euartum de lienteria o affemone caeliaca. Euintam de Harrhara. Sextum de dUenteria. Septimmm de Tenesmo. Octauum defluxu hepatico. Nonum de lumirieis. Decimum de fluxu hamorrhoidali. Vndecimum de haemose rhoidum dolore.
De dolore colico. Colicus dolor nomen desumit parte affecta
quae eth colon intestinnm,quod longum & anfractuosam, est, & totius fere corporis excrementis recipiendis destinarum ; illa autern excrementa diutius retenta, dolores huiusmodi parere eonsueuerunt. Causae igitur colici doloris sunt materiae excrementitiae quaecunque solutionem continui,distendendo pungendo,aut erodendo essicere pollunr, eaeque sunt, flatus vel humores. Flatus ex cruditatibus , aut frigida ventriculi, vel intestinorum intemperie geniti,si commode non exclu- '
674쪽
Cap. I. De Colleo dolore. 63 3
gantur, propter induratas faeces, aut alias causas intestina obstruentes , magna copia in intestinis crassioribus,colo praesertim cumulantur,& dolorem intentissimum esticiunt.
Humores etiam crassi, frigidi , & pituito si tunicis
intestinorum liti pacti, eiusmodi dolorem efficere poL. suiu, thm mordendo , si acrimonia quadam, aut salse dine praediit sint , tum refrigerando partem, quae con sequenter constrictionem de diuulsionem patitur,quemadmodum Galenus de se ipso narrat, se dolorem collia cum acerbissimum patientem , pituitam vitream actu frigidam excreuisse; tum denique flatus emittendo,qui facile ex humore crasso, viscido , ac lento a calore debili eleuantur. Humores denique bilios , & acres , tum etiam molancholici & acidi , pungendo ', ac vellicando intestina , huiusmodi dolores efficiunt. In harum autem causarum actione dubitare licet, quomodo colicus iste dolor suas exacerbationes , & temissiones habeat, eadem materii in intestinis remanente , quae quamdiu praesens est , distentionem aut morsum Inferre debet. Cui dubio respondemus materias illas interdum quietas permanere, & nullum tunc temporis aut exiguum dolorem essicere: interdum verδ commoueri, & excitari per fermentationes varias, quae in humoribus contingunt, ut solet fieri in epilepsia , hystericis assectibus,
de febrium accessionibus. Aduertendum autem est diligenter , flatus illos aut
humores non tantum in cauitate intestinorum residere tunc enim facile excluduntur , ab euacuantibus , detergentibus , & carminantibus medicamentis ;. sed plerunque ipsis intestinorum tunicis infixos esse; unde fit ut non tam facilε indε auelli possint, morbumque longiorem ac contumaciorem esticiant , qui praedictis
675쪽
remediis non ita facile oppugnari valeat. Sic humores crassi, pituitoli, aut melancholici , per venas intestinorum in eorum substantiam sensim ac paulatim confluunt , & Hon statim dolorem esticiunt, donec sufficienti copia ciamulati naturam irritenet ad expulsionem , sicque commoti & exagitati dolorem inserunt; vel status ex ea eleuantur, qui inter intestini tunicas conclusi , eas distendunt , ac diuellunt; facilemque exitum non inuenientes dolorem inserunt diuturnum. Bilis etiam eodem modo per venas intestinorum , in eorum tunicas effiata, iisque imbibita , dolores acerri
mos excitat, qui diuturni, ac contumaces esse coninsueuerunt, quia dissicillimo negotio ab intestinorum substantia avelli potest.
Est alia coli eae biliola species, quae in paralysim
degenerat, veteribus parum nota , quae fit ab humore bilioso , non in colon intestinum , quemadmodum praedicta, sed in abdominis membranas repente effuso, qui ed transfertur , cystide fellea , vel mesenterio cincri si diuturnarum febrium, aut , vehementi iracundia , aliaque causa externa, quando propter obstructiones ad vias communes effundi non potest ; sed motu praepostero ad praedictas abdominis membranas repente excutitur. Hinc dolor exoritur crudelissimus colicum imitatus, qui tamen neque clysteribus , neque fomentis, neque aliis remediis cedit; sed ad plures menses perseuerat, unde corpus contabescit; se-bris interdlim alicuius ex intermittentibus typum referens , molestat ; interdiim idque saeptiis continua, ac lentas ac randem doloribus remittentibus , paralysis contrahitur, humore illo per abdominis membranas in spinam dorsi sensim irrepente. Illa autem paralysis partes superiores magis occupat. Crura vero &ribiae plerunque dolent, in paucis resoluuntur omnin B.
676쪽
bile scilicet ob leuitatem superiora petente. Imo vero interdum in ipsum cerebrum irrumpit, & conuulsiones epilepticas producit, unde mors vrplurimum soletisecedere.
Dantur & aliae colici doloris causae, sed minus Dequentes , nimirum calculi in intestinis geniti, & lumbrici glomerati intestina obstruentes : compressio intestinorum a tumoribus vicinarum partium : vel angustia ab inflammatione, aliisque tumoribus intellinorum , vel colatorso eorumdem a flatibus excitata, quae via est ad iliacam passionem ; interdam etiam materia quae colicam excitat est venenata, ac maligna, &colicam pelli lentem essicit, sicut Paulus AEgineta re- feti, colicam pestilentem in Balia exortam multas Romanorum Prouincias infestasse. Omnia denique corpora dura intestina obstruendo , vel distendendo. colicum dolorem essicere valent ; ut calculi in intestinis geniti, nuclei cerasorum magna copia ingesti , caseus durus . & similia: sic refert Platerus praefectum quendam colicis doloribus diu vexatum conuulsionibusque laborantem , post clysmatum usum casei indurati magnam copiam per alaum reiecisse, qui per longum tempus in intestinis haeserat , proptere, quod antequam aegrotaret , eo sese immoderate repleuerat. Causiae ex te mae sunt aeris constitutio frigidior aluum Comprimens. & coni tringens, ac indurans : vel calidior , , qua faeces et lam indurantur ; ex iis enim a calore omnis humiditas exsugitur: usus ciborum, & po- tuum hominis temperamento minlis conuenientium, fructuum crudorum , Si stypticorum , ciborum crasso, rum , & concoctu dissicilium, quies nimia, & somnus immodicus ; exercitia intempestiua , immoderata Ve nus , aliaeque cause externi , quae ventriculi cocti O-nem in uertere possiant.
677쪽
Diagno sis huius assectus in genere satis facilis est.
In primis enim dolor acerbissimus, est adeo ut si leuior fuerit , vere colicus appellari non debeat, ex sententia Gaieni lib. 6. de locis affect. cap. a. Deinde dolor ille interdum vagus est , & modo in hac modo in illa parte gravius urget; itavi nunc hepatis , nunc lienis,
nunc ventriculi, nunc renum regionem occupet, nunc
supra , nunc infra umbilicum appareat ; ac laepe in sinistro latere plus urgeat, ex eo quδd in ea parte sit
quaedam angustia , primum a Bauhino obseruata. uando enim excrementa in superiori ac capacissima coli parte , in globos magnos , prout capaci res illius ferebat . indurata , a statu versus illam partem magna cum violentia pelluntur ζ fit ut non nisi magno cum dolore permeare possint, quo symptomare dolor colicus cum splenico & nephritico saepe confunditur , ab
iisque satis dissicili negotio reliquorum signorum
comparat ione distinguitur. Interdum verb dolor magis fixus , & in una parte stabilis , terebro perforanti, aut palo infixo similis. Ducto in consentum ventriculo , vomitus saepe excitatur , quo interdum pituitOsa, interdum bilios . porracea, & aeruginosa reiiciuntur. Post cibum dolor intenditur , quia repletus Ventriculus comprimit intestina. Aluus ut plurimum astricta est, ut nihil per aluum aegrotantes , ne flarum quidem emitrere possint. Si vero aliquid exccrnatur, veIsponte vel arte, id maiori parte flatulentum est , ac Bouino steteori simile , & aquae supernatans , Ut pote maiori parte pituitosum , quia pitu ira per aluum excre-ra . aquae & serosis excrementis supernatare c onsueuit. Tanta aurem interdum est supradicta alui asti ichio . viceviente dolore medicamenta purgantia exhibita,etiam vehementiora, nihil operentur.
Signa causarum in hunc modum distinguenda sunt. - si
678쪽
Si dolor fiat a pituita non adeo vehemens est, nisi flatum habeat adiunctum , qui ex iis locis in quibus
continetur nequeat erumpere : tunc enim grauissimi
dolores fiunt , modδ in una parte , ac si illa terebro, vel infixo palo rer retur I modo in pluribus , si flatus ille diu agetur. AEgri , calidis iuuantur, a frigidis laeduntur. Praecessit victus ratio generandae pituitae idonea, urina crudior, & albidior interdum est, non tamen perpetuo, quod iuniores & inexpertes medicos fallere solet, interdlim enim etiam in colica pituitosa, ac flatulenta , urina flava ac rubicunda apparere consueuit, propter vehementem dolorem , qui spiritus, &hnmores in venis,& arteriis contentos accendit, & inflammat. mod sapienter annotauit Auicςn. fen. t 3. lib. 3. tract. I. cap. D. Non oportet, inquit, ut deciapiatur aliquis , per id quod forte sit de siti, ct infammatione , Er rubedine aqua , ut minimet quod aegritudo sit calida , istud namqae est commune omnibus. Si flatibus colicus dolor oriatur , dolor tensivus aderit, & quaedam ventris inflatio : aegri flatuum multitudinem ,& ventris rugitum percipiunt; , flatuum exclusione maxime leuantur, victus ratio flatibus generandis idonea praecessit, ut aquae frigidae potio m- tempestiua, usus frequens leguminum, raparum, castanearum , olerum , fructuum, & similium. Et si flatu, in cauitatibus intestinorum contineantur, dolor vagus est, neque in uno loco consistit, & per interualla. renouatur. Si verd intra eorum Iunicas coerceatur, dolor fixus est, quia flatus locum mutare non possitnt; cotinuus & pertinax, quia flatus exitum non inueniun r.
Si colicus dolor ab humore acri & bilioso oriatur;ille acerbissimus est, vellicans, & pungitiuus; aestus adest, sitis,& plerunque febris,urinaeque sunt,valde biliosae.Acalidia alimentis & medicamentis malum intenditur; a
679쪽
frigidis verδ leuatur. Materiae biliosae excretione malum imminuitur,& victus ratio bili generandae idonea praecessit. Dolores reliquarum partium in imo ventre contentarum , colico dolore propriis signis facile distinguntur, excepto dolore nephritico, cuius signa cum doloris colici signis tantam haberet affinitatem, ut medicos non raro etiam petitissimos , in eorum distinctione errare contingat. Quod ipsi Caleno contigit, qui ut ipse fatetur , 1. de loc. ast. cap. s. colico dolore vexatus , se nephritico laborare , ex lapide altero ure-teruin impacto arbitrabatur; donec humore per aluum excreto,& inde sedato dolore, colicum esse animaduertit. Sequentibus tamen signis hi duo affectus satis dilu- ei de inuicem distingui possunt , si accurate examinen
Primδ,dolor nephriticus fixus in rene est,& ab eo ad testem exporrigitur , secundum longitudinem ureteris. Colicus vero vagus est , & cinguli instar medium ventrem affligit. Secundo , a pastu colicus dolor augetur , ob compressionem intestini, quae fit a ventriculo repleto : n phriticus verb neutiquam augetur , sed potius imminuitur i, quia aliquid humoris alimentarii ad renes transfertur , quod dolorcm aliquantulum de
. Tertio, in colico dolore vomitos cst vehementior,& aluus astrictior; quia colon intestinum fondo ven-tticuli adiacet , 8c intestina distenta , aut vehementer illitata sese constringunt , ut inimicum expellant. Vtrumque tamen symptoma virique asse 'ui commune est , ut eorum intensio,& remissio disset Iem habeat diagno sim ; quandoquidem dolor nephritieus intensior maiorem vomitum , & alui astrictio-
680쪽
Cap. I. De Colico dolore. 6 3 9
nem maiorem , efficere potest quam dolor colicus remissior. εQuarib, in colico dolore , ab excretionibus per aluum, de per vomitum maius leuamen emergit, quam in nephritico. Quinto, in dolore nephritico, urina primum clara,& tenuis , & transeolata, postea aliquid subsidet, &tandem arenulae , aut lapilli excernuntur. At in colicis urinae ab initio crassores existunt.
Quod ad progno sim spectat, colicus dolor vlplurimum, si leuior ac remissior sit, neque admodum diuturnus, nequelconstans in una parte, sed vagus, & in-sabilis, per vices intermittat, & aluum omnino non constringat ; curabilis est , & periculo vacat. Si vero dolores sint acerbi mini, in uno loco firmiter fixi, nunquam intermittentes; nihil per aluum excernatur ', vrgeant vigiliae ; ac demum sequatur vomitus , singultus delirium , refrigeratio extremorum , dc sudores frigidi, Iethalis est affestus. Colicus dolor contumax a materia acri L & biliosa, Praesertim oriundus , in alios affectus eosque grauissimos saepe degenerat, arthritidem , epilepsiam , & frequentius paralysim . Colicus dolor epidemicus,contagiosus, & pestilens, lethalis viplurimum esse consueuit. Curatio huius affectus pro varietate causarum,varia instituenda est.
Ac primum statulentae & pituitosae eadem curatio adhibenda est ; quae incipit a clystere emolliente , cui postmodum succedat carminans , & discutiens , s qualis in dolore ventriculi a simili causa descriptus est,)qui rei terandus est eadem die bis , ter , quater, donec dolor dispareat. Si tamen uno aut altero clystere aluus non deponat, ut interdum contingit, acri sup-
