Lazari Riuerii ... Praxis medica 1

발행: 1653년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

691쪽

6 s o Praxeos Medica Lib. X.

se ignorare asserat quae Hippocrates dixit in hoc Ap rismo, eaque ratione, & experientia confirmari non polle. Si symptomata remittantur, & medicamenta , vel alimenta ore assumpta, per inferiora descendant, salus expectanda est. Curatio huius affectus iuxta causarum varietatem varianda est. Ac primum si a faecibus induratis, vel crassa & viscida piruita obstructio intestinorum dependeat, emollientia, & relaxantia remedia interna, & ex

terna erunt usurpanda.

Primδ igitur iniiciantur clysteres , ex decocto al- Ilaaeae , maluae , violariae , chamomiliae , & meliloti, cum sem. lini & scenogr. vel ex ol. communi solo affla j. in quo butyri tertia pars dissolui poterit; vel ex decocto intestinorum, & omenti vervecis , in quo dinsoluatur butyrum , mel, & sal gemmeum. Quibus decoctis, si flatus adsuerint, ut plerumque solent, carminantia, & discutientia addere conuenit. His demum clysteribus emollita aliquantisper materia , purgantia prius mediocria, mox paulo vehementiora erunt admiscenda s ac tandem ad vehemenissima transeundum erit. Interim fomenta Sc linimenta emollientia toti venistri erunt admouenda, diuque continuanda , Omentum castrati in aqua feruente calefactum , ventri applicandum ; & , quod utilius multb , balnea emollientia adiaministranda, quae erunt ossicaciora , si ex oleo solo

componantur.

Inrerius vero exhiberi poterit oleum amygd. dulc. vel solum , vel cum vino albo permixtum. Quibus, si dolor valde urgeat, strup. de papau. addi poterit, ut incolici doloris curatione dictum est.

Ac denique , si vehemens dolor & flatuum copia adsuerit

692쪽

Cap. I L De Iliaco assectu. 6 s et

adsuerit, reliqua remedia in colici doloris curatione proposita usurpari poterunt. Non omissis purgationibus , quae opportune institutae mali causam eua

Quae fit ab inflammatione intestinorum , curanda est venae sectione frequenter repetita , si vires serant, tum in brachio , tum in pede ; cucurbitularum admotione inguinibus cum scarificatione. Clysteres etiam emollientes, & refrigerantes inliciendi erunt, in hune

modum compositi.

rosar. aria P.j.flOr.chamae m. P. g. Fiat decoctio, in cuius m. i. dissolveo l. rosat. ε. ij. cassiae recenter extractae S.j. Fiat clyster. In progrestu vero addendum erit Ol. violac.& ehamaemelinum. Praedictae emollientia in Oxycrato decoqui debenr. Vel lac recenter mulctum cum pauco saccharo Malbum ine ovi, vel mucilag. semipis psylli j 3.j. ad dolorem leniendum iniici poterit. Vel parari potest clyster ex lacte amygd. dulcium, aut cremore hordet,ex illius mundati decocto expreta, addendo butyri recentis & sacchari parum. Ex oxycrato simplici parari potest enema, & singulis diebus iniici, quod ad inflammationem intestinorum cohibendam plurimum valet. Inunctiones fiant ex oleo violato , amygd. dulc. δίchamaem. additis muci lag. sem .lini.foenugr. cydonior. axungiis gallinae, anatis & butyro recenti. Tum etiam fotus admoueantur ex decocto simpliacium, pro enemate suprὶ descriptorum.

Tuin ex oxycrato simplici latus in principio parari poterunt. In progressu verb praedicta simplicia in Oxycrato decoquantur. Nec

693쪽

6 1 a Praxeos inedica Lib. X. . . . Nec non cataplasma, ex residentia eiusdem decocti, vel ex farina hordei, foenu gr. lini, cum butyro, axungiis & oleis praedictis compositum. Ac denique balneum aquae dulcis tepidum , huic etiam affectui erit conuenientissimum, in quo emollien- . tia & refrigerantia bullierint..Post venae sectionem exhibeantur olei amygd. dulc. S. ij. ad dolorem leniendum,& si dolor valde urgeat,adnarcotica veniendum erit.

Si vomitus non adsit, provocandus est haustu aquae Lepidae cum o l. violaceo, eo enim purgantur superiora, de humores revelluntur ad partem affectam defluentes. In toto morbi decursu propinandi sunt tulepi & emulsiones,in ventriculi inflammatione propositae. Potus sit aqua hordei. Et in principio morbi, abstineat aeger ab omni alimento per viginti quatuor horas, ut materiae morbificae portio absumatur; postea iusculum pulli exhibeatur. Summa enim cura tractandus est hic affectus, quia vi plurimum lethalis est. Praecipuum autem curationis negotium in absti fientia versatur , idque exemplo a vulneribus intestin rum deducto , qui enim ita vulnerati sunt, pene fame conficiuntur per o. dies. Hoc igitur affectu laborantes per A. aut s. dies , tria tantum cochleariaiusculi sumant singulis diebus, ut vomitus impediatur , qui morbum grauiter auget. Adde quδd alimentum exhibitum nullum solatium affert aegrotanti ἔ non enim in Mitritionem cedit , sed plane corrumpitur,& chylus a ventriculo in intestina prolabens , cum

excrementis retentis permiscetur , & vomitionem

auger.

In potu paulo maior potest esse libertas , quia facile transit ad hepar , & illius materia morbo expugnando idonea elle potest, si oxycratum exhibeatus

694쪽

beqtur valde temperatum , & in parua quan

titate

Denique a circumuolutione intestinorum qnandoque contingit iliacus affectus,quod rarissmum est ; vela flatibus producitur intestina contorquentibus . vel ab

hernia, quae enter cete nominatur. IQui , flatibus exoritur, iisdem remediis curatur, quae ad flatulentam colicam praescripta sunt. Si vero omnibus iis remediis satis diu usurpatis , aluus non aperiatur ; sed omnia assilinpta per Vomitum excernaniatur , ut spes salutis in angulio posita sit ; extremum remedium erit usurpandum , quod proponit. Hipp. 3. de morbis, ut, scilicet, follis fabrilis ano ad aptetur, & eo

flatus in ventrem immittatur.Postmodum clyster emolliens cum trochiscis athandat inliciatur , ut feces educantur. Valet hoc remedium, non solum ad ii eum ex contorsione intestinorum ; sed etiam ad eum qui fit ex obstructione graui, & contumaci : dilatando enim intestina obstructionem soluit. Amat. Lusit. curar. vl .ceor. r. Testatur se iliacum desperatum hoc remedio

curasse; tum etiam Epiphanius Ferdinandus , in historiis siliis Medicis , hist. 4. refert, Neapoli filium Ioantiis Altimari, Medici expertissimi , qui ex eolica & illaea peribat, hoc eodem remedio ab orci faucibus fuisse reuocati m. verum Aurelianus hoc remedii genus improbat, ex eo qiidd ventus , folle immissus Di giditate sua multum laedere potest. Attamen hoc in commodum euitare facile est, si iuxta ignem follis aere

impleatur.

Aliud praeterea remedium valde inusitatum Pa rato proponitur, quo multos ab it eo desperatos im minente morte, liberatos esse refert; haustis scilicet,

argenti vivi in aqua sola libris tribus. Pondere enim suo intestinum velut vinctum expedit , & euoluis, praedurisque

695쪽

6s 4 Praxeos Medica Lib. x

praedurasque & obstruentes faeces deorsum deturbat. Quod remedium ab aliis etiam authoribus non paucis approbatur, qui & illud innoxie sumi posse te

stantur.

Verum tanta mercurij quantitas valdε pertimescenda est , ne frigiditate sua calorem natiuum extinguat, &sanguinem in venis coagulet. In casa igitur desperato satius est minorem qualitatem exhibere. Quidam exhibent j.ii. in ovo sorbili, & iterandum censent, si prima exhibitio non succedat. Unius tamen unciae exhibitionem scelicem successum habuisse in obseruationibus nostris videre est. Quando vero iliacus affectus procedit a prolapse intestinorum in scrotum . tota cura ed dirigenda est, ut illa in Quin locum reponantur. Quod fiet blanda& prndenti manu Chirurgi , locum affectrum diu antea fouendo decocto emolliente, & oleis relaxantibus , elysteribus etiam emollientibus, carminantubusque frequenter inlectis i aegrum ita collocando. vi eaput sit valde decliue, crura verδ elata. Imd nonnulli , cum pedibus suspenderentur, citissime liberati

sunt.

. Si hernia fiat cum inflammatione intestini, fotu ex aqua frigida . curatur. Si flatus intestinum distendant, fotu ex spiritu vini discutiuntur. Vtriusque curationis exempla vide in obseruationibus nostris.

De Asrrictione alui. PEr astrictionem alui non intelligimus omnimodam alui suppressionem , qua nihil per inferiora dei ici

696쪽

Cap. III. De AErictione alui. 6 s s

tur , qualis in i leo contingit. Sed tantum pigram , & tardam alui dejectionem , qua faeces, & cibi reliquiae raro nec pro assumptorum ratione excernuntur. In hae faeces necessarid indurantur, quia diutius retentae caloris vi continenter exsiccantur , ab iisque nonnihil succi semper exsugitur per venas me saraicas , non modo ad tenuia, sed etiam ad crassia intestina propagatas. Est symptoma facultatis expultricis imminutae, vel retentricis auctae . Causa tamen est multorum morborum; ideo excreta & retenta in numero sex rerum nonnaturalium recensentur , quae debitam naturae legem non seruantes, infinitos morbos producunt. Si que aluus astricta vapores ad caput mittit , catarrhos aliosque cerebri affectus producit, ventriculi coctionem, aliarumque patrium actiones perturbat.

Cauta huius symptomatis quam plurimae sunt. Aeprimum faecum durities, & siccitas non solum est effectus astrictionis alui, ut stara dictum est , sed etiam

causa efficiens , quia faeces induratae difficilius exce nuntur , & facultatem expultricem non irritant. Durae autem fiunt, de sicciores, praecipue & frequentius, ab hepatis calore excedente, qui omnem humiditatem in intestinis contentam potenter attrahit, & sarces siccio- res relinquit. Cui rei etiam plurim sim conferre potest motus vehementior, praesertim equitatio, excrementorum paucitas ex inedia proueniens di, vel dum acrimoniam non habent,quae intestina vellicare possit,quod exeibis frigidioribus contingit, & quando bilis flaua ad intestina non descendit, ut in ictero fieri videmus. Aedenique morbi intestinorum non pauci , hanc alui constrictionem essicere possunt, ut frigida , & sicca intemperies , tumores, obstructiones, ani stupor , ¶lysis I aliique non pauci. Signa diagnostica, ex causarum diagno si dependent, quae

697쪽

6s6 Praxeos Medicae Lib. X.

quae ex propriis fontibus haurienda. Calidae enim lis patis intemperiei signa ex proprio capite desumendalunt. Tumores etiam , aliaque intellinorum morbi propriam habent diagno sim. Ac denique causae externae, ut ciborum paucitaS , vel frigiditas , equitatio,&simi l ia ex aegrotantis relatione innotescent.

Quod ad progno sim spectat, constrictio alui magis

vel minus periculosa est , pro maiori vel minon grauitate causarum. Si enim ab inflammatione, aut alio in- restinorum tumore fiat, valde periculosa est. Ab aliis vero causis oriunda mi talis habet periculi. Contumax,& diuturna pleronque esse solet, quando a faecibus induratis producitur : inde enim stepe colici stolores excitamur , qui semel sedati . frequenter tamen recurrunt , tum propter nouam saecum exsiccationem; tum quia licet purgantibus aluus lassicienter soluta videa tur , & excrementa liquida permulta euacuanda sint: non pauca tamen interduri excrementa solida, 8c dura in intestinis subsistunt quae nouos dolores pariunci& non nisi clysteribus quam plurimis, etiam post purgationem iniectis auelli possitnt.

Curatio huius affectus a causarum suarum sublatione dependet, quae ex propriis capitibus desumenda est. Cum tamen illa curatio , Utplurimum longa esse consueuerit; praecipue quando a calida hepatis intemperie , aut sicca intestinorum dependet, & interim aluus astricta grauissima pariat incommoda; illius correctioiani seorsim incumbendum est. Quod fiet in uniuersum remediis emollientibus simulque alui excretionem promouentibos in sequentetra modum. Rad. alth. 5 lilior. ana j. ij. sol. matur alth. mercurial. violar. branc. ursinae , an a M. i. sem. lini &Renugr. ana 3. 6. sem. anisi 3. i. g. prunor. dulc. par. iij. flor. chamaemel. & melilol. aris P. i. Coquantur ad

698쪽

d. j. g. In colatura dissolue olei liliorum , & sem. lini. ana 3. ii. butyri recentis si . catholic. duplic. & di Aprun. simpl. ana 5. vj. Fiat clyster, inliciendus quotlas opus fuerit. Interdum vero loco huius clysteris utatur sequenti. . Decocti intestinorum vervecis m.i. butyri recen- ij. cassiae recenter extractae , catholici optimi, vel diaptu n. simpl. ana S. 6. sacchari rubri g. i. Fiat cly

ster

Parari etiam potest bis, aut ter in mense clyster ex oleo communi loto ad la j. Adnitendum tamen est aliis remediis aluum mollire , quandoquidem sequentiori clysmatum usu natura segnior euadit, & tandem assuescit nunquam aluum deponere , nisi clysteribus irritata. In hunc finem pruna dulcia, vel poma cocta cum saccharo , per horam ante prandium erunt as umenda. ut docet Galen. a. de alim. facult. cap. 3I. Alioqui si immediatὸ ante prandium assumantur, nihil operantur. Vel tusculum pulli, aut commune, in quo sol borra g. betae , & poma aliquot bullierim , vel ol. amydg. dulc. recenter extracti sine igne cochlear. j. cum syrnpo capiti. ven. pari quantita e , vel cochlear. ij. strupi se

quentis.

V. Mucilaginis sem. psyllii,& cydoniorum eum aqua maluae extract. m. i. g. facchari albi lib. j. Fiat sy-rupus secundum artem. Ut pruna melius operentur , vinum lymphatum ante & post eorum assiimptionem haurienduω est illa tamen ut tota illius quantitas dimidium cyathum non excedat. Idem praestabit butyrum recens per horam ante prandium assumptum , magnitudine nucis maiusculae, superbibendo vinum lymphatum. Semel in septimana utatur aliquo ex sequentibus.

699쪽

6 1 8 Praxeos Medica Lib. X.

c. Cass. recent. extract. S.j. cremor. tart. 5.j. Cum saccharo fiat bolus. 3 2 . Mannae granat. 3. . vel J.j. g. Capiat mane cum iusculo. Vel V. Olet amygdal. dulc. & mannae granar. an. Ξ j. dissoluantur cum iustulo , & capiat mane duabus horis ante prandium. y. Pulpae cassiae S. ij.pulpae tamarind.&mannae granat. ana J.j. fol. sennae tenuis L. puluerat. g. cremor. rart. 5. ij. Cum strupo rosato solutiao fiat optata , ca

piar 3. 6. vel j j. Vel in decocto prunorum, mannae si . vel j j. dis

soluatur, capiat hora una ante prandium , quemadmodum praedicta omnia per horam ante pastum exhibenda sunt, sic enim melius operantur. 1 Ptisana ex cichor.agrimon.& acetosa in aquam ferueis re incipientem coniectis,& per noctem infulis, pro po- tu ordinario usurpata, vel sola , vel cum vino permixta, aluum liberam seruat.1usculum sequens aluum certissime laxat,eamque diebus consequentibus laxiorem relinquit.' V. Fol. betae, & mercurialis, an . M. i. coquantur iniusculo communi, quod capiat per horam ante pran

Vel parari potest conserua rosar. laxans, ex rosis pallidis non explicatis, praecisis unguibus, cum manna Msaccharo, ana partibus aequalibus,cuius do sis 3.j. Denique balneum, vel semicupium frequens ex decocto herbarum emollientium paratum, ad partes omnes naturales humectandas,& aluum emolliendam,erit

in .

700쪽

. Cap. IV De lienteria, o coelia pag. 619

De Lienteria, O coeliaca passione. LIenteria est species alui fluxus in quo cibus non immutatus , sed prout fuerat assumptus, per alnum celeriter exc*rnitur. In coeliaca vero passione alimen ista eruda , & imperfectὸ cocta per aluum reiiciuntur. Vnde patet duos istos affectus differre in er se ranis tum , per magis & minus, ut lienteria ad actionem abol tam ; coeliaca passio ad imminutam reseratur. Licet autem cibi vel omnino in concocti, vel imper iacte cocti reiiciantur , non ideo tamen ad concoctionem laesam hi affectus reseruntur; sed potius retentionem. Male enim vel nullo modo concoquuntur,quia cito deiiciuntur, nec satis diu in ventriculo retinentur . vi concoctionem subire valeant. Hinc etiam colligitur in hoc affectu, licet inter morbos intestinorum reseratur . ventriculum valde assici, & plerunque magis quam intestina ; unde Galenus 6. de locis asse 2. cap. a. lienteliam , & coeliacam passionem tum ven triculi , tum intestinorum vitio fieri scribit. Causae lienteriae, & coeliacae affectionis plurimae proponuntur ab auctoribus, quas omnes ad tria capita referre possumus , frigidam ventriculi ,& intestinorum intemperiem ; earumdem partium irritationem , &summam facultatis retentricis debilitatem ex graui ac lethali morbo. Frigida intemperies magnam crudorum , pituitosorum , ac glutino tum humorum copiam generat , qui ventriculi rugas obducit, & oblinit , ut alimenta in eo retineri nequeant. Vnde mirari licet

SEARCH

MENU NAVIGATION