장음표시 사용
701쪽
Gal. 6. Aph. I. in veteres graecos inuehi, qui hunc affectum lienteriam , seu laruitatem intestinorum idcirco nominarunt, quod interna ventriculi superficies laeuior reddita cibos non retineat: quandoquidem veratriculus non tam asperitate tunicae interioris , quam innata sese constringendi proprietate, cibos tandiu contineat, donec concoctio peracta sit. Vt enim concedendum est Praecipuam retentionis causam esse facultatem ; sic etiam
veri oportet, facultatem illam instrumeniis indigere certo modo dispositis, sine quibus actionem exercere non potest: atque adeo cum tunica ventriculi interior aspera & rugosa facta sit , ut alimenta in ventriculo mmode retineantur , non est dubium quin , si illa asperitas tollatur, dum rugae implentur humore pituitoso , retentio ventriculi laedatur, iraut alimenta incocta praeterlabanturia simile quidpiam in utero contingit , cuius tunica interior aspera , & rugosa facta est, ut semen facilius retineat ad conceptionem,at si lentis glutinosis humoribus obducatur, non retinet, &de semen statim e Ruit; unde sterilitas non paucis mulieribus inducitur. Aduertendum tamen, si quis hanc nomenclaturam rigide examinare voluerit, ventriculi laeuitatem potius, quam intestinorum , hoc symptoma esse nominandum; neque tamen omnes illius species comprehendere, sed illam tantum quae ab humore pituitoso producitur, quae cum omnium frequentissima sit, reliquarum denominatio ab ea sumi potest. Irritatio ventriculi, & intestinorum ab aeribus humoribus fit, qui vellicando partes illas ad excretionem Praematuram excitant, quem dmodum in vesica conis ingir , quae ab urinae acrimonia vellicata frequenti micturitione laborat, undὸ stranguria exoritur. Gal.s.
aph. i. dicit ab illis humoribus actibus fieri in ventriculo,
702쪽
CV . IV De lienteria, o coeliata potis. 66i
tticulo ulcerosam dispositionem , eo modo quo aphthae in ore puerorum fieri consueuerunt. Summa facultatis retentricis imbecillitas in grauibus& lethtatibus morbis laepe lienteriam essicit ; ut videte est frequentius in dysenteria, quae natura succumbente , in lietiteriam degenerat , ventriculo in consensum intestinorum grauiter affectorum pertracto , eiusque facultatibus , omnino deiectis. Sic etiam
in febribus malignis , alui fluxus lientericus saepissimE contingit , in quo iuscula statim ferE ac assumpta sunt, per aluum incocta reiiciuntur. Idem potest contingerea rebus venenatis, aut noxiosissima qualitate praeditis,asTumptis. Est & alia causa a praulictis diuersa quae peculiari
ter coeliacam passionem effcere onlueurr , nempe obstructiones venarum mesaraicarum , quae trinsitum impediunt chylosae materiae ad hepare, unde necesse est illam pet aluum reiici. Verum ut haec affectio fiat opor, stet omnes venas mesaraicas , aut maiorem illarum par
tem obstrui ; quemadmodum contingit in pueris strumosis, quorum mesenterium glandulis innumeris re serium inuenitur, a quibus venae mesaraicae praecludunt ut : dc hi continuo alui fluxu chyloso , & coeliaco laborant ; multam comedunt, δc in dies emaciantur, donee in Marasmum incidant. Aetius & Celsus multique eoru sequaces aliam etiam lienteriae causam proponunt, nempe laeuem & densam cicatricem intestinis ex magna dysenteria relictam , ob quam venarum osculis obstructis alimenti distributio impeditur, & ita fit lienteria. Quae tamen causa novidetur recipienda , quandoquidem oporteret uniuersa intestina fullis ulcerara. & in iis postmodam genitam cicatritem omnes propemodum venas mesaraicas
occlusisse, quod ratiohi nullo modo videtur consenta-T t 3 neu m
703쪽
Deum ; siquidem impossibile est uniuersa intestina vi. cerari , quin homo intereat. Signa horum symptomatum praecipua ex ante dictis patent. Si enim alimenta cruda , dc inalterata celeriter, dc frequenter per inferiora descendant,lienteriam significant. Si vero aliquantulum immutata, & nonnullam chyli speciem adepta essiuant. Coeliacam affectionem
Ssna vero causarum inde colliguntur , si lienteria aut coeliaca passio fiat a frigida intemperie , dc pituitosis humoribus , ructus acidi apparent; pituitola excrementa per aluum deliciuntur, ut is , & doloris carentia:& si a capite fluat pituita , quod frequenter contingit, deiectiones sunt spumosa: ; maior est fluxus post somnum , & aliae causae caput alteranteS, aliaque catarrhi signa apparent. Si vero ab irritatione proueniat,mordicario interdum
in ventriculo sentitur i calor in hypochondriis persipia ur ; stis interdlim urget deiectiones acres, ac biliosae apparent.
- Quod ad prognosim attinet, lienteria, & coeliaca passio diu perseverans periculosa est , quia toti corpori nutrimentum subripit unde atrophia , vel hydrops consequitur. Et si grauissimos acutissimosque morbos consequatur , lethalis ut plurimum esse consueuit. 'Curatior huius affectus pro varietate causarum
illum producentium varianda est. Ac primam qui ah bustiore pituitoso producitur , iis remediis Curari poturit , quar pro inappetentia a . frigida caula oriunda fuerunt proposita ; eligendo ea quae maiori astringeniti vi praedita sunt , ut ventris fluxum possint compescere. Incipiendum itaque erit 1 purgatione humoris
704쪽
Cap. IV. De lienseria, o ea liaca pass
peccantis, medicamentis compositis ex aloe , rhab. ocmyrobalanis. r.
Clystetes hic parum conserunt,cam ventriculus prae cipue laboret ; nisi immodcrata deiectio accedens, ut in aliis alui fluxibus, eos requirat. Tumque ostringentes Mroborantes elle debent, iuxta formulas, quae in sequentibus curationibus proponentur. U 1 . Post sufficientem purgatiopem, roborandus ventriineulus optatis, pulveribus, fotibus,emplastTis, alasque remediis dicto loco propolirin in quibus ut dictum est, astringentia non erunt omittenda ,. vi mastiche, cortex sitri, sem. coriandri, bist cae, tormentillae , coral
Ac praeter illa remedia conuepiet optata sequens ab Amato Lusitano maxime. . commendata , qua senem quendam lientericum, post multa alia remedia frustr. y surpata liberatum esse reserr. . ι . Conseruae ros antiquae v j. theriacae Opi 5.vj. miuae cydonior. quantum satis. Fiat optata , de qua capiat S. g. mane ihil superbibendo. i . Quae sit ab humore bilioso curanda erit iis remediis, quae ad vomitum biliosum fuerunt proposua ; tum Netiam iis , quae in diarrhaeae biliosae curatione descri
Quae a retentricis facultatis imbecillitate oritur, ire graui & lethali, aut saltem valdὶ periculoso morbo, curanda est, primum fomentis Ventriculi regioni ad motis,in hunc modum compositis. I . Rad. bistortae tormentillae,& corticiscitsi sicci, ana J.ij. fol. mem hae ilanrag. 3c absinthij pontici , ana M. j. nucis moschatae caryophyll. & cinam. ana 3. iij. rosar. rubrar. P. iiij. Contundantur, & incidantur, vuartis est , iisque impleantur duo sacculi interpun-.cti. , qui maceremur in aequis partibus. aquae ferratae. . . Ss 4 α
705쪽
& vini rubri astringentis; vel in vino solo, si magna s bris non adsuerit. & applicentur regioni stomachi, ca
Postea admoueatur unguentum, vel emplastrum aliquod ex iis,quae pro vomitu bilioso propolita sunr. - Totus venter etiam oleis, vel lini mentis astringentibus inungaturr Clysteres iniiciantur ex iusculo communi,in quo rOsae rubrae bullierint, dissoluendo saccharum & vitellos ovorum;tum etiam tuterdum consectionem de hyacintho si aeger sit valdὰ debilis. --Αc denique pet os, roborantia & astringentia, in curatione vomitus proposita , exhiberi poterunt; tum etiam ea,quae pro alui fluxu erunt proponesida. In coeliaca passione alimenta cruda ,& imper chὸ eoncocta per aluum rediiciuntue. Differt tantum a lienateria secundum magis & minus, iisdemque remediis
Si vero omnino chylosae sint deiectiones , non a vltio ventriculi, sed ab obstructione venarum mesaraicarum dependet hic affectus, qui satis frequens est, & infantibus praecipuὸ familiaris: Ideoque remediis Obstructiones aperientibus curandus est , & hepar robo- . rantibus quia illius imbecillitas saepe coniungitur, non autem astringentibus, nisi alia alui fluxus species subsequatur. Horum materia in hepatis affectuum curationibus fuse describitur.
De Diarrhiara. DIarrboea est illa species alui fluxus, qua humores excrementitij sine sanguine aut alimento , & sne
706쪽
exuleeratione intestinorum excernuntur. .
Hisce conditionibus diarrhoea proprie dicta ab aliis alui fluxus speciebus distinguitur ; quia in lienteria,& coeliaca passione alimentum incoctum , aut semi- confectum elicitur ι in dysenteria & tenesmo , sanguis cum humoribus excrementitiis permiscetur, quemadmodum in fluxu hepatico , &nolenta excretio reperitur.
Plurimae sunt illius differenti ae , quae ut dilucide expor antur , ad tria capita reserendae iunt quorum primum respicit materiam quae excernitur ; secundum continet locum a quo illa materia profluit; tertium Verδ modum & causam essicientem, quae alui fluxum producit. Ratione materiae quae excernitur, alui fluxus diuiditur in bilibsum, pituitosum, melancholicum, & λ
Ratione loci , quo humores profluunt ; vel alui
fluxus prouenit a toto corpore , vel ab aliqua parte peculiari , puta cerebro , ventriculo, intestinis, hepate , liene , mensenterio , utero , aliisque par
Tertiδ ratione modi, & eauce essicientis: alia diar- rhoea est critica , alia symptomatica, alia , causa interna ut intemperie, vel praua alia partium intern rum diathesi, vel externa, ut medicamento, aut veneno assumpto. Istae autem differentiae simplices viplurimum non reperiuntur,sed in uno eodemque alui fluxu saepe com plicantur. Sic alui fluxus biliosus est ab hepate, vel xoro corpore ; pituitosus a cerebro, aut ventriculo ἔmelancholieus a liene, serosus toto corpore. mplicantur etiam utplurimum istae differentiae ex varia humorum miscella ; ita vi non raro bilis , & T i , s pituit haemorrhoidali sangui-
707쪽
pituita , dc scrotus humor, eodem alui fluxu excer
Est & alia diarrhoeae species a praedictis diuersa,
quae ι--- , seu colli quatiua nominatur , orta ex colli quatione subit alitiae corporis , &. humorum abiti tense calida partium solidarum intemperie : qualis contingit plernioque in viscerum inflammationibus, febre ardente intensiori, hectica, & pestilenti, in qui bus materia pinguis , Udasii adipe, vel oleo perfusa,per aluum deiicitur. - 2Denique ad alui fluxus species, refertur fluxus steris corosus,in quo magna copia stercoris liquidi, frequenter elicitur ; qui ex cibis excrementitiis in ventriculo
corruptis, aut magna excrementorum copia in intestinis cumulata, exoritur.
Diagno sis in genere manifesta est , quando scilicet per aluum deiiciuntur excrementa liquidiora , S: frequentiora , quam initi tuto narurae conueniat. Signa etiam differentiarum quae petuntur a materia, conspicua sunt ; cum sensibus i piis pateat virum excrementa biliosa , pituitosa, melancholica, vel serosa
Partes ver δ mandantes dissiciliorem habent diagno- sim, quae tamen ita distinguendae sunt. Si a toto corpore humores profluant, adest, vel praecessit febris continua , vel aliquis alius totius corporis affectus, ut cachexia , leucophlegmatia ; vel ingesto ruria ciborum Sc potuum copia praecessit, & nullis parris peculiaris assectiis innotescit. Si autem critica sit illa di arrhoea, fit cum bonis aegri rebus, ac facili tolerantia , & inde morbi solutio , aut maxima illius imminurio consequitur. Contingit etiam interdum critica diarrho a sine ullo morbo , in corporibus nonnullis prauos humores
708쪽
cumulare solitis, quae cum robore insigni praedita sint, prauos illos humores dum copia luxuriant, Zc naturam grauant, per interualla deponunt; ut docuit Galen. . meth. cap. i I. de quo etiam alui fluxu Celsus mentionem facit lib. . cap. I9. his verbis : Vno die fluere aluum saepe pro valetudine est , atque etiam plurabiti, si febris absis, ct intra septimum diem quiescat; pur gatur eram corym , quod intus iasurum erat viiliter effunditur. Inter criticos etiam referri debet alui fluxus serosus qui sine ullo morbo praecedente , contingit homini bus,.quibus serum in venis plurim sim redundat, id- qtie potissimum tempore autumnali ; cum videlicet frigus autumni nocturnum , vel matutinum , apertos ab aestate praegressa cutis, & partium externarum mea tus offendens ; ac propterea sese altius in corpus insinuans , serosos humores in venis contentos exprimit ad interiora , quos deinde natura a nimia illorum c pia grauata , per venas mesaraicas ad intestina protrudit . quamuis saepissime accidat eos per urinas excerni, undo contingit multos in principio autumni, Ss primis illius frigoribus , magnam urinarum copiam per aliquot dies profundere. Si veto diarrhoea bymptomatica sit, magnum facit laborem aegrotanti, vires plurimum deiicit, & morbus cui superuenit, augetur, vel saltem in eodem statu perseuerat. Isto autem fluxus symptomaticus in febribus,ardentibus, & malignis saepe fit colli quatiuus , innae inoscitur, quod excremerita oleo, aut pinguedine perfusa apparent; tum corpus confestim emaciatur , & abs Initur, ac fere in marasmum perducitur. Si a cerebro di arrhoea oriatur, deiectiones fiunt spumosie ut docuit Hipp. Aph. so. sedi. 7. Quod tamen
709쪽
non est perpetuum ; quandoquidem pituita potest , cerebro defluere citra flatuum permixtionem, quae unica est spumositatis causa e, tum eriam humoribus genitis, aut contentis in ventriculo de intestinis , possint permisceri status, unde excrementa erunt spumosa, licet non a capite profluant. lded huic signo alia adiungenda sunt, nempe si cerebrum aliquo affectu manifesto laboret, ut catarrho, surditate , lethargo , apoplexia, aut insignis saltem capitis grauitas, aut dolor,aut so in nolentia appareat, & noctu magis alui fluxus quam alio tempore fatiget. Si ventriculi vitio proeedat, alui fluxus signa aderunt quae vitiatam ventriculi coctionem demonstrare solent , verbi gratia , si alimenta corrumpantur, recipiantque acrem & nidorosam qualitatem , ex qua deindὸ irritata facultas expultrix,cogatur ea per aluum expellere , tumque signa calidae ventriculi intemperiei aderunt. Sic etiam si cruda & pituitosa deiiciantur,& tarda , ac imminuta fuerit alimentorum concoctioi Rigida intemperie laesam ventriculi coctionem arguimus, ac denique vitium in ventriculo residere eo-gnoscimus , si aeger ante, prauis eduliis sese impleuerit , quae facile in ventriculo corrumpi potue
Ab intestinis procedit alui fluxus, praecipue cum illa lumbrieis referta sunt; & tune signa lumbricO- una apparebunt ex proprio capite desumenda. Si ab hepate procedat alui fluxus , deiectiones erunt bilioste quia bilis in hepate generatur i& signa calidae
intemperiei .inflammationis, obstructionis, aut alteriuscuiusdam hepatis affectus apparebunt. Si a liene diarrhina procedat , deiectiones maiori parte nigrae, aut ad nigrum vergentes erunt, in sinistro hypochondrio tensio , grauitas aut dolor, & alialienis
710쪽
llenis laborantis signa conspicientur. Si a mesenterio procedat tensio vel dolor tu illa parte apparebit. Verum humores in mesenterici collecti; ab hepate vel liene plerumque oriuntur. Si ab utero procedat alui fluxus; suppressio mensium, vel symptomata affecti uteri aderunt, quae magis saeuire solent,& praesertim alui fluxus ingrauescit, quo
tempore menstrua fluere consueuerunt.
Prognosis diarrhoeae in hunc modum instituenda est. Alui fluxus qui cum facili tolerantia contingit , & ex quo aeger levamen aliquod percipit, bonus. Contra verλ qui laboriosus est ac vires deiicit , malus. Ille enim criticus censendus est, hic vero symptomaticus. Alui excrementa liquida quae in progressa morbi
sensim crassescunt, bona. Virtutem enim bene operantem significant, quae prauos humores concoquit, cum concoctio fiat incrassando. . Fluida alui excrementa cum dolore, & laboriosa, ac frequenti deiectione,mala. Significant enim maximam humorum acrimoniam quae intestina vehementer vellicat, stimulat, pungit, & erodit. Liquida deiectio quae non sentientibus effertur, valde mala. Aut enim errorem mentis . & delirium significax; aut caloris natiui exolutionem, quam sensus abolitio consequuta est. Liquida deiectio quae cum morbo acuto incipit, &cum eodem perseuerat, mala. Significat enim magnam materiae morbificae copiam , vel malignam qua-lizatem , quae naturam cogit ad praecocem istam dia
Si leucophlegmatia detento sortis diarrhoea super-usnerit, malam soluit. Hipp. aph. 1'. seia. 7. Materiae